[2,0] LIBER SECUNDUS. DE ORIGINE ERRORIS. [2,1] CAPUT PRIMUM. Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstrauerim; quod ii, quorum uarios dissimilesque cultus per uniuersam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint, functique uita, diuinae necessitati morte concesserint; tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum, causasque omnes explicabit, quibus decepti homines, et primitus deos esse crediderint, et postmodum inueterata persuasione in susceptis prauissime Religionibus perseuerauerint. Gestio enim, Constantine Imperator, conuictis inanibus, et hominum impia uanitate detecta, singularis Dei asserere maiestatem, suscipiens utilius et maius officium reuocandi homines a prauis itineribus, et in gratiam secum ipsos reducendi, ne se (ut quidam philosophi faciunt) tantopere despiciant, neue se infirmos, et superuacuos, et nihil, et frustra omnino natos putent. Quae opinio plerosque ad uitia compellit. Nam dum existimant, nulli Deo nos esse curae, aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt, et dum licere sibi putant, hauriendis uoluptatibus sitienter incumbunt, per quas imprudentes in laqueos mortis incurrunt; ignorant enim quae sit hominis ratio. Quam si tenere uellent, in primis Dominum suum agnoscerent, uirtutem iustitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suauitates non appeterent: denique seipsos magni aestimarent, atque intelligerent plus esse in homine, quam uidetur, cuius uim conditionemque non aliter possent retinere, nisi cultum ueri parentis sui, deposita prauitate, susceperint. Equidem, sicut oportet, de summa rerum saepenumero cogitans, admirari soleo maiestatem Dei singularis, quae continet regitque omnia, in tantam uenisse obliuionem, ut quae sola coli debeat, sola potissimum negligatur; homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos ut uero ac uiuo Deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit. Et tamen huic impietati hominum posset uenia concedi, si omnino ab ignorantia diuini nominis ueniret hic error. Cum uero ipsos deorum cultores saepe uideamus Deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi ueniam sperare possunt impietatis suae? qui non agnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est. Nam et cum iurant, et cum optant, et cum gratias agunt, non Iouem aut deos multos, sed Deum nominant: adeo ipsa ueritas, cogente natura, etiam ab inuitis pectoribus erumpit; quod quidem non faciunt in prosperis rebus. Nam tum maxime Deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis eius fruentes, honorem dare diuinae indulgentiae debent. At uero si qua necessitas grauis presserit, tunc Deum recordantur. Si belli terror infremuerit, si morborum pestifera uis incubuerit, si alimenta frugibus longa siccitas denegauerit, si saeua tempestas, si grando ingruerit, ad Deum confugitur, a Deo petitur auxilium, Deus, ut subueniat, oratur. Si quis in mari, uento saeuiente, iactatur, hunc inuocat. Si quis aliqua ui afflictatur, hunc potius implorat. Si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus, uictum precibus exposcit, Deum solum obtestatur, et per eius diuinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit. Numquam igitur Dei meminerunt, nisi dum in malis sunt. Postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum uero alacres ad deorum templa concurrunt; his libant, his sacrificant, hos coronant. Deo autem, quem in ipsa necessitate implorauerant, ne uerbo quidem gratias agunt: adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria uero, ut uitia omnia, sic impietas aduersus Deum nascitur. Quanam istud ex causa fieri putemus? nisi esse aliquam peruersam potestatem, quae ueritatis sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unicum ac perpetuum sit opus offundere tenebras, et hominum caecare mentes, ne lucem uideant, ne denique in coelum aspiciant, ac naturam corporis sui seruent, cuius originem suo loco narrabimus; nunc fallacias arguamus. Nam cum caeterae animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis uultus ab artifice Deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curuant coeleste animal ad ueneranda terrena. Parens enim noster ille unus et solus, et cum fingeret hominem, id est animal intelligens et rationis capax, eum uero ex humo subleuatum ad contemplationem sui artificis erexit. Quod optime ingeniosus poeta signauit: "Pronaque cum spectent animalia caetera terram; Os homini sublime dedit, coelumque tueri Iussit, et erectos ad sidera tollere uultus". Hinc utique g-anthrohpon Graeci appellarunt, quod sursum spectet. Ipsi ergo sibi renuntiant, seque hominum nomine abdicant, qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum, quod recti sumus, sine causa homini attributum putant. Spectare nos coelum Deus uoluit, utique non frustra. Nam et aues, et ex mutis pene omnia coelum uident; sed nobis proprie datum est, coelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut Deum, cuius sedes illa, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit, qui aes, aut lapidem, quae sunt terrena, ueneratur. Est autem prauissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum uero animum, qui sit aeternus, humilem fieri; cum figura et status nihil aliud significent, nisi mentem hominis eo spectare oportere, quo uultum et animum tam rectum esse debere, quam corpus, ut id, cui dominari debet, imitetur. Verum homines, et nominis sui, et rationis obliti, oculos suos ab alto deiiciunt, soloque defigunt, atque timent opera digitorum suorum, quasi uero quidquam esse possit artifice suo maius. [2,2] CAPUT II. Quae igitur amentia est, aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant, aut timere quae finxerint? Non ipsa, inquiunt, timemus, sed eos, ad quorum imaginem ficta, et quorum nominibus consecrata sunt. Nempe ideo timetis, quod eos esse in coelo arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest. Cur igitur oculos in coelum non tollitis; et aduocatis eorum nominibus, in aperto sacrificia celebratis? Cur ad parietes, et ligna, et lapides potissimum, quam illo spectatis, ubi eos esse creditis? Quid sibi templa? quid arae uolunt? quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monimenta sunt? Nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inuenta est, ut posset eorum memoria retineri, qui uel morte subtracti, uel absentia fuerant separati. Deos igitur in quorum numero reponemus? Si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? Si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec uident quae facimus, nec audiunt quae precamur. Si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam diuini sunt, in quacumque mundi parte fuerint, uident et audiunt uniuersa; superuacua ergo sunt simulacra, illis ubique praesentibus, cum satis sit audientium nomina precibus aduocare. At enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. Ita plane; quemadmodum uulgus existimat, mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare. Sed tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. Quaero enim, si quis imaginem hominis peraegre constituti contempletur saepius, ut ex ea solatium capiat absentis, num idem sanus esse uideatur, si, eo reuerso atque praesente, in contemplanda imagine perseueret, eaque potius, quam ipsius hominis aspectu frui uelit? Minime profecto. Etenim hominis imago necessaria tum uidetur, cum procul abest; superuacua futura, cum praesto est: Dei autem, cuius spiritus ac numen ubique diffusum, abesse numquam potest, semper utique imago superuacua est. Sed uerentur, ne omnis eorum religio inanis sit et uana, si nihil in praesenti uideant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia mortuis sunt; omni enim sensu carent. Dei autem in aeternum uiuentis uiuum et sensibile debet esse simulacrum. Quod si a similitudine in nomen accepit, quomodo possunt ista simulacra Deo similia iudicari, quae nec sentiunt, nec mouentur? Itaque simulacrum Dei non illud est, quod digitis hominis ex lapide, aut aere, aliaue materia fabricatur; sed ipse homo, quoniam et sentit, et mouetur, et multas magnasque actiones habet. Nec intelligunt homines ineptissimi, quod, si sentire simulacra et moueri possent, ultro adoratura hominem fuissent, a quo sunt expolita, quae essent aut incultus et horridus lapis, aut materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata. Homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cuius manus nata sunt, per quem speciem, figuram, pulchritudinem habere coeperunt. Et ideo melior est qui fecit, quam illa quae facta sunt. Et tamen factorem ipsum nemo suspicit, aut ueretur: quae fecit, timet, tamquam plus possit esse in opere, quam in opifice. Recte igitur Seneca in libris moralibus: "Simulacra, inquit, deorum uenerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum assident diem, aut astant, illis stipem iaciunt, uictimas caedunt; et cum haec tantopere suspiciant, fabros, qui illa fecere, contemnunt". Quid inter se tam contrarium, quam statuarium despicere, statuam adorare, et eum ne in conuictum quidem admittere, qui tibi deos faciat? Quam ergo uim, quam potestatem habere possunt, cum ipse, qui fecit illa, non habeat? Sed ne haec quidem dare his potuit, quae habebat, uidere, audire, loqui, moueri. Quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quidquam est praeter umbram? Sed haec nemo considerat; infecti sunt enim persuasione, ac mentes eorum penitus fucum stultitiae perbiberunt. Adorant ergo insensibilia, qui sentiunt; irrationabilia, qui sapiunt; exanima, qui uiuunt; terrena, qui oriuntur e coelo. Iuuat ergo, uelut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare, "O curuae in terras animae, et coelestium inanes!" Coelum potius intuemini, ad cuius spectaculum uos excitauit ille artifex uester Deus. Ille uobis sublimem uultum dedit; uos in terram curuamini: uos altas mentes, et ad parentem suum cum corporibus suis erectas, ad inferiora deprimitis, tamquam uos poeniteat non quadrupedes esse natos. Fas non est coeleste animal cum terrenis, in terramque uergentibus coaequari. Quid uos beneficiis coelestibus orbatis, pronique in humum uestra sponte procumbitis? Humi enim miseri uolutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis. Nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta, ex quolibet materiae genere formata, quid aliud sunt, nisi terra, ex qua nata sunt? Quid ergo rebus inferioribus subiacetis? quid capitibus uestris terram superponitis? Cum enim uos terrae submittitis, humilioresque facitis, ipsi uos ultro ad inferos mergitis, ad mortemque damnatis, quia nihil terra inferius et humilius, nisi mors et inferi. Quae si effugere uelletis, subiectam pedibus uestris terram contemneretis, corporis statu saluo: quod idcirco rectum accepistis, quo oculos atque mentem cum eo, qui fecit, conferre possitis. Contemnere autem et calcare terram, nihil aliud est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item diuitias non concupiscere, uoluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum, cuius hospitio utimur, terra est. Viuum colite, ut uiuatis; moriatur enim necesse est, qui se suamque animam mortuis adiudicauit. [2,3] CAPUT III. Sed quid prodest ad uulgus et ad homines imperitos hoc modo concionari? cum uideamus etiam doctos et prudentes uiros, cum religionum intelligant uanitatem, nihilominus tamen in iis ipsis, quae damnant, colendis nescio qua prauitate perstare. Intelligebat Cicero falsa esse, quae homines adorarent. Nam cum multa dixisset quae ad euersionem religionum ualerent, ait tamen non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat. Quid de eo facias, qui, cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides impingat, ut populus omnis offendat? ipse sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur, quos patitur errare; nec de se ipso, qui alienis accedit erroribus, nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat, quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum caeteris, quos liberare ut prudentior debuit, et ipse capiatur? Quin potius, si quid tibi, Cicero, uirtutis est, experire populum facere sapientem: digna res est, ubi omnes eloquentiae tuae uires exerceas. Non enim uerendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti. Sed nimirum Socratis carcerem times, ideoque patrocinium ueritatis suscipere non audes. At mortem ut sapiens contemnere debuisti. Et erat quidem multo pulchrius, ut ob bene dicta potius, quam ob maledicta morereris. Nec plus tibi laudes Philippicae afferre potuerunt, quam discussus error humani generis, et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae. Sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet. Quid ergo ipse in eodem uersaris errore? Video te terrena et manufacta uenerari: uana esse intelligis, et tamen eadem facis quae faciunt ipsi, quos ipse stultissimos confiteris. Quid igitur profuit uidisse te ueritatem, quam nec defensurus esses, nec secuturus? Si libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt, quanto magis uulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet, animisque puerilibus spectat omnia? oblectatur friuolis, et specie simulacrorum capitur, nec ponderare secum unamquamque rem potest, ut intelligat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est. Nec mirandum est, si Deum non uideant, cum ipsi ne hominem quidem uideant, quem uidere se credunt. Hoc enim quod oculis subiectum est, non homo, sed hominis receptaculum est; cuius qualitas et figura, non ex lineamentis uasculi quo continetur, sed ex factis et moribus peruidetur. Qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt, nec uident plus aliquid mente quam corpore; cum sit animi officium ea subtilius cernere, quae acies corporalis non potest intueri. Quos homines idem ille philosophus ac poeta grauiter accusat, tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad ueneranda terrena se prosternant: ait enim : "Et faciunt animos humiles formidine diuum, Depressosque premunt ad terram." Aliud quidem ille, cum haec diceret, sentiebat; nihil utique esse colendum, quia dii humana non curent. Denique alio loco religiones deorum et cultus inane esse officium confitetur : "Nec pietas ulla est, uelatum saepe uideri Vertere se ad lapidem, atque omnes accedere ad aras, Et procumbere humi prostratum, et pandere palmas Ante deum delubra, nec aras sanguine multo Spargere quadrupedum, nec uotis nectere uota." Quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos auocari, atque in terram premi, sed nihil aliud quam coelestia cogitare. Impugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas: sed non est inducta uera, quia qualis, aut ubi esset, ignorabant. Itaque sic habuerunt, tanquam nulla esset omnino, quia ueram non poterant inuenire. Et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem quam illi qui falsam tenebant. Nam isti fragilium cultores, quamuis sint inepti, quia coelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent, et habere ueniam possunt, quia summum hominis officium, etsi non reipsa, tamen proposito tenent: siquidem hominum atque mutorum, uel solum, uel certe maximum in religione discrimen est. Hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto facti sunt stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt. Itaque quoniam facilius est de alienis iudicare, quam de suis; dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante suos pedes esset. In utraque igitur parte, et summa stultitia inuenitur, et odor quidam sapientiae: ut possis dubitare, quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt, an eos qui nullam. Sed (ut dixi) uenia concedi potest imperitis, et qui se sapientes non esse fateantur: his uero non potest qui, sapientiam professi, stultitiam potius exhibent. Non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare potuisse, ut ueritatem per seipsos inuenirent; quod fieri ego non posse confiteor. Sed hoc ab his exigo, quod ratione ipsa praestare potuerunt. Facerent enim prudentius, si et intelligerent esse aliquam ueram religionem, et falsis impugnatis, aperte pronuntiarent, eam, quae uera esset, ab hominibus non teneri. Sed mouerit eos fortasse illud, quod si qua uera esset religio, exereret se ac uindicaret, nec pateretur esse aliud quidquam. Videre enim nullo modo poterant, quare, aut a quo, et quemadmodum Religio uera opprimeretur; quod est diuini sacramenti, et coelestis arcani. Id uero, nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. Summa rei haec est: imperiti et insipientes falsas religiones pro ueris habent, quia neque ueram sciunt, neque falsam intelligunt. Prudentiores uero, quia ueram nesciunt, aut in iis, quas falsas esse intelligunt, perseuerant, ut aliquid tenere uideantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris uitam pecudum sub figura hominis imitari. Falsum uero intelligere, est quidem sapientiae, sed humanae. Ultra hunc gradum procedi ab homine non potest; itaque multi philosophorum religiones (ut docui) sustulerunt: uerum autem scire diuinae est sapientiae. Homo autem per seipsum peruenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a Deo. Ita philosophi quod summum fuit humanae sapientiae assecuti sunt, ut intelligerent quid non sit: illud assequi nequiuerunt, ut dicerent quid sit. Nota Ciceronis uox est : «Utinam tam facile uera inuenire possem, quam falsa conuincere.» Quod quia uires humanae conditionis excedit, eius officii facultas nobis est attributa, quibus tradidit Deus scientiam ueritatis; cui explicandae quatuor posteriores libri seruient. Nunc interim falsa, ut coepimus, detegamus. [2,4] CAPUT IV. Quid igitur maiestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate, uel ut aliud fierent, uel ut omnino non fierent? Idcirco apud Horatium Priapus ita loquitur: "Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum; Cum faber incertus, scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum auiumque Maxima formido." Quis non sit tanto hoc custode securus? Fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant; cum aues ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabrefactis, id est, hominum plane similibus, insidant, nidificent, inquinent. Sed Flaccus, ut satyrici carminis scriptor, derisit hominum uanitatem. Verum ii qui faciunt, seriam se facere rem opinantur. Denique poeta maximus, homo in caeteris prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipuit; cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc iubet: "Et custos furum atque auium, cum falce saligna, Hellespontiaci seruet tutela Priapi." Adorant ergo mortalia, ut a mortalibus facta. Frangi enim, cremari, perire possunt. Nam et tectis uetustate labentibus saepe comminui solent, et consumpta incendio dilabuntur in cinerem, et plerumque (nisi sua illis magnitudo subuenerit, aut custodia diligens sepserit) in praedam furibus cedunt. Quae igitur insania est, ea timere, pro quibus aut ruinae, aut ignes, aut furta timeantur? Quae uanitas, aliquam ab his sperare tutelam, quae tueri semetipsa non possunt? Quae peruersitas, ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa, cum uiolantur, inulta sunt, nisi a colentibus uindicentur? Ubi ergo ueritas est? ubi nulla uis adhiberi potest Religioni; ubi nihil, quod uiolari possit, apparet; ubi sacrilegium fieri non potest. Quidquid autem oculis manibusque subiectum est, id uero, quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis est alienum. Frustra igitur homines auro, ebore, gemnis deos excolunt et exornant; quasi uero ex his rebus ullam possint capere uoluptatem. Quis usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? Pari enim ratione defunctorum corpora, odoribus ac pretiosis uestibus illita et conuoluta, humi condunt, qua deos honorant, qui neque cum fierent, sentiebant, neque cum coluntur, sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt. Non placebat Persio, quod aurea uasa templis inferantur, superuacuum putanti esse inter religiones, quod non sanctitatis, sed auaritiae sit instrumentum. Illa enim satius est Deo, quem recte colas, inferre pro munere. "Compositum ius, fasque animi, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto." Egregie, sapienterque sensit. Verum illud ridicule subdidit: "hoc esse aurum in templis, quod sint, Veneri donatae a uirgine pupae"; quas ille ob minutiem fortasse contempserit. Non uidebat enim, simulacra ipsa et effigies deorum, Polycleti, et Euphranoris, et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas, nihil aliud esse quam grandes pupas, non a uirginibus, quarum lusibus uenia dari potest, sed a barbatis hominibus consecratas. Merito igitur etiam senum stultitiam Seneca deridet. "Non", inquit, "bis pueri sumus (ut uulgo dicitur); sed semper. Verum hoc interest, quod maiora nos ludimus". Ergo his ludicris, et ornatis, et grandibus pupis et unguenta, et thura, et odores inferunt: his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium: his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus uelaminis nullus est: his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt, quam qui illa donarunt. Nec immerito Dionysius, Siciliae tyrannus, post uictoriam Graecia potitus, deos tales contempsit, spoliauit, illusit: siquidem sacrilegia sua iocularibus etiam dictis prosequebatur. Nam cum Ioui Olympio aureum amiculum detraxisset, laneum iussit imponi, dicens, aestate graue esse aureum, hyeme frigidum, laneum uero utrique tempori aptum. Idem auream barbam detrahens Aesculapio, incongruens et iniquum esse ait, cum Apollo pater eius imberbis esset adhuc, ac laeuis, priorem filium quam patrem barbatum uideri. Item pateras, et exuuias, et parua quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat: et accipere se illa, non auferre dicebat; perquam enim stultum esse et ingratum, nolle accipere ab his ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur. Haec ille fecit impune, quia rex et uictor fuit. Quin etiam secuta est eum solita felicitas: uixit enim usque ad senectutem, regnumque per manus filio tradidit. In eo igitur, quia homines sacrilegia uindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui uindices esse. At si humilis quispiam tale quid commiserit, huic praesto sunt flagella, ignes, equulei, cruces, et quidquid excogitare iratis et furentibus licet. Sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi de deorum suorum potestate diffidunt. Cur enim illis potissimum non relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitrantur? Quin etiam putant illorum numine accidisse, ut praedones rerum sacrarum deprehensi tenerentur; et saeuiunt non tam ira, quam metu, ne si deorum iniuriam non uindicauerint, ipsos expetant poenae; incredibili scilicet uanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis, a quibus uiolati spoliatique sunt, per seipsos nihil nocere potuerunt. At enim saepe ipsi quoque in sacrilegos uindicauerunt: potest id uel casu accidisse, quod aliquando, non semper. Sed tamen paulo post, quomodo id acciderit, ostendam. Nunc interim quaero, cur illi tot et tanta sacrilegia in Dionysio non uindicauerunt, qui non furtim, sed palam deos ludibrio habuit? Cur hunc tam potentem sacrilegum a templis, a ceremoniis, ab imaginibus suis non arcuerunt? Cur etiam sacris rebus ablatis, prospere nauigauit? quod ioco ipse testatus est (ut solebat). Videtisne (inquit comitibus suis naufragium timentibus) quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis immortalibus tribuatur? Sed hic fortasse a Platone didicerat, deos nihil esse. Quid Caius Verres? quem Tullius, accusator eius, eidem Dionysio, et Phalaridi, et tyrannis, omnibus comparat. Nonne omnem Siciliam compilauit, sublatis deorum simulacris, ornamentisque fanorum? Otiosum est persequi singula. Unum libet commemorare in quo accusator omnibus eloquentiae uiribus, omni denique conatu uocis et corporis deplorauit, de Cerere Catinensi, uel Ennensi; quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia uiris nefas esset; alterius antiquitas tanta, ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Ennae solo primum reperisse, filiamque eius uirginem ex eodem loco raptam. Denique Gracchanis temporibus, turbata republica et seditionibus et ostentis, cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Ennam missi. Haec igitur Ceres uel religiosissima, quam uidere maribus ne adorandi quidem gratia licebat, uel antiquissima, quam Senatus Populusque Romanus sacrificiis donisque placauerat, ex arcanis et uetustis penetralibus, a Caio Verre, immissis latronibus seruis, impune sublata est. Idem uero cum affirmaret se a Siculis, ut causam prouinciae susciperet, oratum, his uerbis usus est: «Sese iam ne deos quidem in suis urbibus, ad quos confugerent, habere; quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset:» quasi uero si Verres ex urbibus delubrisque sustulerat, de coelo quoque sustulerat. Unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sunt fabricati. Nec immerito ad te, Marce Tulli, hoc est, ad hominem, Siculi confugerunt; quoniam triennio sunt experti deos illos nihil ualere. Essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas iniurias hominum confugissent, qui Caio Verri nec pro seipsis irati esse potuerunt. At enim Verres ob haec facinora damnatus est. Non ergo dii uindicauerunt, sed Ciceronis industria, qua uel defensores eius oppressit, uel gratiae restitit. Quid, quod apud ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed uacatio? ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii immortales bonam dederant nauigationem, sic etiam Verri bonam quietem tribuisse uideantur, in qua sacrilegiis suis tranquille frui posset. Nam frementibus postea ciuilibus bellis, sub obtentu damnationis ab omni periculo et metu remotus, aliorum graues casus et miserabiles exitus audiebat, et qui cecidisse solus uniuersis stantibus uidebatur, is uero uniuersis cadentibus solus stetit, donec illum et opibus sacrilegio partis et uita satiatum, ac senectute confectum, proscriptio triumuiralis auferret, eadem scilicet quae Tullium uiolatae deorum maiestatis ultorem. Quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audiuit; diis uidelicet prouidentibus, ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum, non ante moreretur quam solatium de ultione cepisset. [2,5] CAPUT V. Quanto igitur rectius est, omissis insensibilibus et uanis, oculos eo tendere, ubi sedes, ubi habitatio est Dei ueri; qui terram stabili firmitate suspendit; qui coelum distinxit astris fulgentibus; qui solem rebus humanis clarissimum, ac singulare lumen, in argumentum suae unicae maiestatis accendit: terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit. "Iussit et extendi campos, subsidere ualles, Fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes." Quae utique omnia non Iupiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus; sed idem: "Ille opifex rerum, mundi melioris origo", qui uocatur Deus, cuius principium, quoniam non potest comprehendi, ne quaeri quidem debet. Satis est homini ad plenam perfectamque prudentiam, si Deum esse intelligat: cuius intelligentiae uis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani, et rerum mirabilium fabricatorem. Unde quidam hebetis obtusique cordis, elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant. Qui cum Dei opera mirarentur, id est coelum cum uariis luminibus, terram cum campis et montibus, maria cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione obstupefacti, et ipsius artificis obliti, quem uidere non poterant, eius opera uenerari et colere coeperunt; nec umquam intelligere quiuerunt, quanto maior quantoque mirabilior sit, qui illa fecit ex nihilo. Quae cum uideant diuinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse; ingrati aduersus beneficia diuina, qui Deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt. Sed quid mirum, si aut barbari, aut imperiti homines errant? cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia coelestia, quae mouentur, in deorum numero habenda esse censeant; siquidem Lucilius Stoicus apud Ciceronem sic loquitur: «Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum, non possum intelligere sine mente, ratione, consilio; quae cum in sideribus esse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.» Item paulo superius: «Restat, inquit, ut motus astrorum sit uoluntarius; quae qui uideat, non indocte solum, uerum etiam impie faciat, si deos esse neget.» Nos uero et quidem constanter negamus, ac uos, o philosophi, non solum indoctos et impios, uerum etiam caecos, ineptos delirosque probamus, qui ignorantiam imperitorum uanitate uicistis. Illi enim solem et lunam, uos etiam sidera deos putatis. Tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras et templa singulis erigamus; ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus; nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus. Quid quod argumentum illud, quo colligunt uniuersa coelestia deos esse, in contrarium ualet. Nam si deos esse idcirco opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. Ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet. Caeterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur, sicut animantes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur, ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur. Non est igitur astrorum motus uoluntarius, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deseruiunt. Sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intelligebat non esse fortuitos, existimauit uoluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moueri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens. O quam difficilis est ignorantibus ueritas, et quam facilis scientibus! Si motus, inquit, astrorum fortuiti non sunt, nihil aliud restat, nisi ut uoluntarii sint; immo uero, ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec uoluntarios. Quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam seruant? Nimirum Deus, uniuersi artifex, sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia coeli diuina et admirabili ratione decurrerent, ad efficiendas succedentium sibi temporum uarietates. An Archimedes Siculus concauo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem ac lunam composuit, ut inaequales motus, et coelestibus similes conuersionibus, singulis quasi diebus efficerent, et non modo accessus solis et recessus, uel incrementa diminutionesque lunae, uerum etiam stellarum, uel inerrantium, uel uagarum, dispares cursus orbis ille, dum uertitur, exhiberet? Deus ergo illa uera non potuit machinari et efficere quae potuit solertia hominis imitatione simulare? Utrumne igitur stoïcus, si astrorum figuras in illo aere pictas effictasque uidisset, suo illa consilio moueri diceret, ac non potius artificis ingenio? Inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta: sed Dei est illa ratio, qui et fecit, et regit omnia, non ipsorum siderum, quae mouentur. Nam si solem stare uoluisset, perpetuus utique dies esset. Item, si motus astra non haberent, quis dubitet sempiternam noctem fuisse futuram? Sed ut diei ac noctis uices essent, moueri ea uoluit: et tam uarie moueri, ut non modo lucis ac tenebrarum mutuae uicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent; sed etiam frigoris et caloris, ut diuersorum temporum uis ac potestas, uel generandis, uel maturandis frugibus conueniret. Quam solertiam diuinae potestatis in machinandis itineribus astrorum, quia philosophi non uidebant, animalia esse sidera putauerunt; tamquam pedibus, et sponte, non diuina ratione procederent. Cur autem illa excogitauerit Deus, quis non intelligit? Scilicet ne solis lumine decedente, nimium caeca nox tetris atque horrentibus tenebris ingrauesceret, noceretque uiuentibus. Itaque et coelum simul mira uarietate distinxit, et tenebras ipsas multis minutisque luminibus temperauit. Quanto igitur Naso prudentius, quam illi, qui sapientiae studere se putant, qui sentit a Deo lumina illa, ut honorem tenebrarum depellerent, instituta! Is eum librum, quo Fainoumena breuiter comprehendit, his tribus uersibus terminauit: "Tot numero, talique Deus simulacra figura Imposuit coelo, perque atras sparsa tenebras Clara pruinosae iussit dare lumina nocti". Quod si fieri non potest, ut stellae dii sint; ergo nec sol quidem, nec luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum, non ratione differunt, sed magnitudine. Quod si hi dii non sunt; ergo nec coelum quidem, in quo illa omnia continentur. [2,6] CAPUT VI. Simili modo si terra, quam calcamus, quam subigimus et colimus ad uictum, deus non est, nec campi quidem ac montes dii erunt: sed si hi non sunt, ergo ne tellus quidem uniuersa Deus uideri potest. Item si aqua, quae seruit animantibus ad usum bibendi aut lauandi, deus non est, nec fontes quidem, ex quibus aqua profluit. Si fontes non sunt, nec flumina quidem, quae de fontibus colliguntur. Si flumina quoque dii non sunt, ergo et mare, quod ex fluminibus constat, Deus haberi non potest. Quod si neque coelum, neque terra, neque mare, quae mundi partes sunt, dii esse possunt; ergo ne mundus quidem totus Deus est, quem iidem ipsi stoïci, et animantem, et sapientem esse contendunt, et propterea Deum: in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil dictum sit ab his quod non ab iisdem fuerit euersum. Sic enim argumentantur: Fieri non posse, ut sensu careat, quod sensibilia ex se generat. Mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus; ergo et ipsum sensibilem esse. Item: Sine sensu esse non posse, cuius pars habeat sensum; igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo, cuius pars homo est, inesse sensum. Propositiones quidem uerae sunt, et sensibile esse, quod sensu praeditum gignat, et habere sensum, cuius pars sensu aucta sit: sed assumptiones falsae, quibus argumenta concludunt, quia neque mundus generat hominem, neque homo mundi pars est. Nam hominem a principio idem Deus fecit, qui et mundum: et non est mundi pars homo, sicut corporis membrum; potest enim mundus esse sine homine, sicut urbs, et domus. Atqui ut domus unius hominis habitaculum est, et urbs unius populi; sic et mundus domicilium totius generis humani. Et aliud est, quod incolitur, aliud quod incolit. Sed illi, dum student id, quod falso susceperant, confirmare, et sensibilem esse mundum, et Deum, argumentorum suorum consequentia non uiderunt. Nam si mundi pars est homo, et sensibilis est mundus, quia homo sentit: ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est; nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis et passionibus subiectus. Et e contrario: Si Deus est mundus, et partes eius utique immortales sunt; ergo et homo Deus est, quia pars est (ut dicitis) mundi. Si homo; ergo et iumenta, et pecudes, et caetera genera bestiarum, et auium, et piscium; quoniam et illa eodem modo sentiunt, et mundi partes sunt. At hoc tolerabile est: nam et haec colunt Aegyptii. Sed res eo peruenit, ut et ranae, et culices, et formicae dii esse uideantur, quia et ipsis inest sensus, et partes mundi sunt. Ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent. Quid, quod iidem ipsi aiunt, deorum et hominum causa mundum esse constructum, quasi communem domum: ergo nec mundus Deus est, nec animans, si constructus est; animans enim non construitur, sed nascitur. Et si est aedificatus sic utique tamquam domus, tamquam nauis; est ergo aliquis artifex mundi Deus; et seorsum erit mundus, qui factus est, seorsum ille, qui fecit. Iam illud quam repugnans et absurdum, quod cum coelestes ignes caeteraque mundi elementa deos affirment, item ipsum deum mundum dicunt. Quomodo potest ex deorum multorum aceruo unus Deus confici? Si astra dii sunt, mundus ergo non Deus, sed domicilium deorum est. Si uero Deus mundus est; ergo omnia illa quae sunt in eo dii non sunt, sed Dei membra, quae utique sola Dei nomen accipere non possunt. Nec enim recte quis dixerit, membra hominis unius multos homines esse: sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. Animal enim, quia sensu praeditum est, etiam membra eius habent sensum, nec, nisi a corpore diuulsa, brutescunt. Cuius igitur rei similitudinem gerit mundus? Nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. Si ergo est constructus, ut domus, nec ipse Deus est, nec elementa, quae sunt partes eius; quia neque domus habere dominium sui potest, neque illa de quibus domus constat. Non tantum igitur ueritate, sed etiam uerbis suis reuincuntur. Sicut enim domus, in usum habitandi facta, per se nihil sentit, dominoque subiecta est, qui eam fecit, aut incolit: ita mundus, per se nihil sentiens, factori Deo subiacet, qui eum in usum sui fecit. [2,7] CAPUT VII. Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus: primum, quod elementa, id est Dei opera Deo praeferunt; deinde, quod elementorum ipsorum figuras humana specie comprehensas colunt. Nam solis lunaeque simulacra humanum in modum formant; item ignis, et terrae, et maris, quae illi Vulcanum, Vestam, Neptunum uocant; nec elementis ipsis in aperto litant. Tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut iam uiliora ducantur illa quae uera sunt: auro scilicet, gemmis, et ebore delectantur. Horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos: nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. Itaque sub obtentu deorum auaritia et cupiditas colitur. Credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt; quiquid est, propter quod furta, et latrocinia, et homicidia quotidie saeuiunt; propter quod bella per totum orbem populos urbesque subuertunt. Consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est imbecilles esse, ac summae uirtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus. Cur enim coelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra? uel beatos, si aliqua re indigent? uel incorruptos, si uoluptati habent ea in quibus appetendis cupiditas hominum non immerito damnatur? Veniunt igitur ad deos, non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem leuigati marmoris, aut eboris aspiciant; ut insignes lapillis et coloribus uestes, uel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. Et quanto fuerint ornatiora templa, et pulchriora simulacra, tanto plus maiestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil aliud est, quam quod cupiditas humana miratur. Hae sunt religiones, quas sibi a maioribus suis traditas pertinacissime tueri ac defendere perseuerant: nec considerant quales sint; sed ex hoc probatas atque ueras esse confidunt, quod eas ueteres tradiderunt, tantaque est auctoritas uetustatis, ut inquirere in eam scelus esse dicatur. Itaque creditur ei passim, tamquam cognitae ueritati. Denique apud Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: «Habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat. Fac nunc ego intelligam, quid tu sentias; a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, maioribus autem nostris, etiam nulla ratione reddita, rationis est credere.» Si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas? Si uero rationem requiris, et quaerendam putas, ergo non credis. Ideo enim quaeris, ut eam sequaris, cum inueneris. Docet ecce te ratio non esse ueras religiones deorum. Quid facies? maioresne potius, an rationem sequeris? quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inuenta et electa est, cum omnes religiones radicitus eruisti. Si rationem mauis, discedere te necesse est ab institutis et auctoritate maiorum; quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit. Sin autem pietas maiores sequi suadet, fatere igitur, et stultos illos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus seruierunt, et te ineptum qui id colas, quod falsum esse conuinceris. Sed tamen quoniam nobis tantopere maiorum nomen opponitur, uideamus tandem qui fuerint maiores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur. Romulus urbem conditurus, pastores inter quos adoleuerat conuocauit, cumque is numerus condendae urbi parum idoneus uideretur, constituit asylum. Eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique, sine ullo conditionis discrimine. Ita conflauit ex his omnibus populum; legitque in senatum, eos qui aetate anteibant, et Patres appellauit, quorum consilio gereret omnia. De quo senatu Propertius Elegiarum scriptor haec loquitur: "Buccina cogebat priscos ad uerba Quirites: Centum illi in prato saepe Senatus erat. Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu, Pellitos habuit rustica corda Patres." Hi sunt Patres, quorum decretis eruditi ac prudentes uiri deuotissime seruiunt, idque uerum ac immutabile omnis posteritas iudicet, quod centum pelliti senes statutum esse uoluerunt, quos tamen, ut in primo libro dictum est, cap- 22, Pompilius illexit, ut uera crederent esse sacra quae ipse tradebat. Est uero, cur illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo, cum uiuerent, neque summus, neque infimus affinitate dignos iudicauit? [2,8] CAPUT VIII. Quare oportet, in ea re maxime in qua uitae ratio uersatur, sibi quemque confidere, suoque iudicio ac propriis sensibus magis niti ad inuestigandam et perpendendam ueritatem; quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem. Dedit omnibus Deus pro uirili portione sapientiam, ut et inaudita inuestigare possent, et audita perpendere. Nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserunt; quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest. Illibabilis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum, sic sapientia lumen est cordis humani. Quare cum sapere, id est, ueritatem quaerere, omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt, qui sine ullo iudicio inuenta maiorum probant, et ab aliis pecudum more ducuntur. Sed hoc eos fallit, quod maiorum nomine posito, non putant fieri posse, ut aut ipsi plus sapiant, quia minores uocantur, aut illi desipuerint, quia maiores nominantur. Quid ergo impedit, quin ab ipsis sumamus exemplum; ut quomodo illi, quae falsa inuenerant, posteris tradiderunt, sic nos, qui uerum inuenimus, posteris meliora tradamus? Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio, sed a scientia uenit, quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. Nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus; eos ipsos, quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse, et prodigiis, et somniis, et auguriis, et oraculis. Et sane multa enumerari possunt digna miraculo: in primis illud, quod Accius Nauius summus Augur, cum Tarquinium Priscum commoneret, ut nihil noui facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis eius eleuans fidem diceret, ut consultis auibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, affirmaretque Nauius posse: Cape igitur hanc, inquit, cotem, eamque nouacula dissice. At ille incunctanter accepit ac secuit. Deinde illud, quod Castor et Pollux, bello latino, apud Lacum Iuturnae uisi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum, quae iuncta fonti erat, sua sponte patuisset: iidem bello macedonico equis albis insidentes, Publio Vatieno Romam nocte uenienti se obtulisse dicuntur, nuntiantes eo die regem Persen uictum atque captum, quod paucis post diebus litterae Pauli uerum fuisse docuerunt. Illud etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae muliebre non semel locutum esse traditur; item Iunonis Monetae, cum, captis Veiis, unus ex militibus ad eam transferendam missus, iocabundus ac ludens interrogauit, utrumne Romam migrare uellet, respondit uelle. Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. Nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita, et in uado Tiberini fluminis nauis qua uehebatur haesisset, nec ulla ui commoueretur, Claudiam ferunt, quae semper impudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut, si se castam iudiearet, suum cingulum sequeretur, ita nauim, quae ab omni iuuentute non ualuit commoueri, ab una muliere esse commotam. Illud aeque mirum, quod lue saeuiente, Aesculapius, Epidauro accitus, urbem Romam diuturna pestilentia liberasse perhibetur. Sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis iniuriam suam dii uindicasse creduntur. Appius Claudius Censor, cum aduersus responsum ad seruos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est, et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est. Item Censor Fuluius, cum ex Iunonis Laciniae templo marmoreas tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae equestris, quam Romae fecerat, tegeret, et mente captus est, et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus, summo animi moerore consumptus est. Praefectus etiam M. Antonii Turullius, cum apud Coos euerso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris est interfectus. His exemplis adiungitur Pyrrhus, qui sublata ex thesauro Proserpinae Locrensis pecunia, naufragium fecit, ac uicinis deae littoribus illisus est, ut nihil, praeter eam pecuniam, incolume reperiretur. Ceres quoque Milesia multum sibi apud homines uenerationis adiecit. Nam cum ab Alexandro capta ciuitas esset, ac milites ad eam spoliandam irrupissent, omnium oculos repente obiectus fulgor ignis extinxit. Reperiuntur etiam somnia, quae uim deorum uideantur ostendere. Tiberio Namque Attinio, homini plebeio, per quietem obuersatus esse Iupiter dicitur, et praecepisse, ut Consulibus et Senatui nuntiaret, ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Antonius Maximus quidam diuerberatum seruum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideoque ludos instaurari oportere; quod cum ille neglexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem graui morbo esse correptus: et cum rursus eamdem imaginem cerneret quaerentem, satisne poenarum pro neglecto imperio pependisset, lectica delatus ad Consules, et omni re in Senatu exposita, recepisse corporis firmitatem, suisque pedibus domum rediisse. Illud quoque somnium non minoris fuit admirationis, quo Caesar Augustus dicitur esse seruatus. Nam cum bello ciuili Brutiano, implicitus graui morbo, abstinere praelio statuisset, medico eius Artorio Mineruae species obuersata est, monens ne propter corporis imbecillitatem castris se contineret Caesar. Itaque in aciem lectica perlatus est, et eodem die a Bruto castra capta sunt. Multa praeterea exempla similia possunt proferri: sed uereor ne, si fuero in propositione rerum contrariarum diutius immoratus, aut oblitus esse propositi uidear, aut crimen loquacitatis incurram. [2,9] CAPUT IX. Exponam igitur omnium istorum rationem, quo facilius res difficiles et obscurae intelligantur, et has omnes simulati numinis praestigias reuelabo, quibus inducti homines, a ueritatis uia longius recesserunt. Sed repetam longe altius; ut si quis ad legendum ueri expers et ignarus accesserit, instruatur, atque intelligat, quod tandem sit "Caput horum et causa malorum"; et, lumine accepto, suos ac totius generis humani perspiciat errores. Cum esset Deus ad excogitandum prouidentis simus, ad faciendum solertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi (quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper), ut ab eo bonum tamquam riuus oriretur, longeque proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset uirtutibus Dei Patris praeditus. Quomodo autem id uoluerit, in quarto libro docere conabimur. Deinde fecit alterum, in quo indoles diuinae stirpis non permansit. Itaque suapte inuidia tamquam ueneno infectus est, et ex bono ad malum transcendit; suoque arbitrio, quod a Deo illi liberum datum fuerat, contrarium sibi nomen adsciuit. Unde apparet cunctorum malorum fontem esse liuorem. Inuidit enim illi antecessori suo, qui Deo Patri perseuerando, cum probatus, tum etiam charus est. Hunc ergo ex bono per se malum effectum Graeci g-diabolon appelant; nos criminatorem uocamus, quod crimina, in quae ipse illicit, ad Deum deferat. Exorsus igitur Deus fabricam mundi, illum primum et maximum Filium praefecit operi uniuerso, eoque simul et consiliatore usus est, et artifice in excogitandis, ornandis, perficiendisque rebus, quoniam is et prouidentia, et ratione, et potestate perfectus est: de quo nunc parcius, quod alio loco et uirtus, et nomen eius, et ratio enarranda nobis erit. Nemo quaerat, ex quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera Deus fecerit; omnia enim fecit ex nihilo. Nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est, confusionem rerum, atque elementorum; postea uero Deum diremisse omnem illam congeriem, singulisque rebus ex confuso aceruo separatis, in ordinemque descriptis, instruxisse mundum pariter et ornasse. Quibus facile est respondere potestatem Dei non intelligentibus, quem credant nihil efficere posse, nisi ex materia subiacente ac parata; in quo errore etiam philosophi fuerunt. Nam Cicero de Natura deorum disputans, sic ait: «Primum igitur non est probabile, eam materiam rerum, unde orta sunt omnia, esse diuina prouidentia effectam; sed habere, et habuisse uim et naturam suam. Ut igitur faber, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed ea utitur quae sit parata, fictorque item cera: sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam. Quod si non est a Deo materia facta, ne terra quidem, et aqua, et aer, et ignis a Deo factus est.» O quam multa sunt uitia in his decem uersibus! Primum, quod is, qui in aliis disputationibus, et libris fere omnibus prouidentiae fuerit assertor, et qui acerrimis argumentis impugnauerit eos, qui prouidentiam non esse dixerunt, idem nunc quasi proditor aliquis, aut transfuga, prouidentiam conatus est tollere: in quo si contradicere uelis, nec cogitatione opus est, nec labore; sua illi dicta recitanda sunt. Nec enim ab ullo poterit Cicero, quam a Cicerone uehementius refutari. Sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum; ut liceat hominibus ualde liberis dicere, ac sentire quae uelint. Sententias ipsas consideremus. Non est, inquit, probabile, materiam rerum a Deo factam. Quibus hoc argumentis doces? Nihil enim dixisti, quare hoc non sit probabile. Itaque mihi e contrario uel maxime probabile uidetur: nec tamen temere uidetur, cogitanti plus esse aliquid in Deo, quem profecto ad imbecillitatem hominis redigis; cui nihil aliud, quam opificium concedis. Quo igitur ab homine diuina illa uis differet, si ut homo, sic etiam Deus ope indiget aliena? Indiget autem, si nihil moliri potest, nisi ab altero illi materia ministretur. Quod si fit, imperfectae utique uirtutis est, et erit iam potentior iudicandus materiae institutor. Quo igitur nomine appellabitur, qui potentia Deum uincit? Siquidem maius est, propria facere, quam aliena disponere. Si autem fieri non potest, ut sit potentius Deo quidquam, quem necesse est perfectae esse uirtutis, potestatis, rationis: idem igitur materiae fictor est, qui et rerum ex materia constantium. Neque enim Deo non faciente, et inuito, esse aliquid aut potuit, aut debuit. Sed probabile est, inquit, materiam rerum habere, et habuisse semper uim et naturam suam. Quam uim potuit habere, nullo dante? quam naturam, nullo generante? Si habuit uim, ab aliquo eam sumpsit. A quo autem sumere, nisi a Deo potuit? Porro si habuit naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. A quo autem, nisi a Deo potuit procreari? Natura enim, qua dicitis orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest. Si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea Deus sit necesse est. Nec alio nomine appellari potest ea uis, in qua inest, et prouidentia excogitandi, et solertia potestasque faciendi. Melius igitur Seneca omnium stoicorum acutissimus, qui uidit «nil aliud esse naturam, quam Deum. Ergo, inquit, Deum non laudabimus, cui naturalis est uirtus?» nec enim illam didicit ex ullo. Immo laudabimus: quamuis enim naturalis illi sit, illa sibi illam dedit; quoniam Deus ipse natura est. Cum igitur ortum rerum tribuis naturae, ac detrahis Deo, in eodem luto haesitas; uersuram soluis, Geta. A quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris. Sequitur ineptissima comparatio. «Ut faber, inquit, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera: sic isti prouidentiae diuinae materiam esse praesto oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam.» Immo uero non oportuit; erit enim Deus minoris potestatis, si ex parato facit, quod est hominis. Faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem, imbecillitatis est humanae: Deus uero facit sibi ipse materiam, quia potest. Posse enim, Dei est: nam si non potest, Deus non est. Homo facit ex eo, quod est; quia per mortalitatem imbecillis est, per imbecillitatem, definitae ac modicae potestatis: Deus autem facit ex eo, quod non est; quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem, potestatis immensae, quae fine ac modo caret, sicut uita factoris. Quid ergo mirum, si facturus mundum Deus, prius materiam de qua faceret praeparauit, et praeparauit ex eo quod non erat? quia nefas est Deum aliunde aliquid mutuari, cum in ipso uel ex ipso sint omnia. Nam si est aliquid ante illum, et si factum est quidquam non ab ipso, iam et potestatem Dei, et nomen amittet. At enim materia nunquam facta est, sicut Deus, qui ex materia fecit hunc mundum. Duo igitur constituuntur aeterna, et quidem inter se contraria; quod fieri sine discordia et pernicie non potest. Collidant enim necesse est ea quorum uis et ratio diuersa est: sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est. Ergo fieri non potest, quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia, uelut ex fonte, descenderint. Itaque aut Deus ex materia ortus est, aut materia ex Deo. Quid horum sit uerius, facile est intelligi. Ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu. Potestas faciendi aliquid non potest esse, nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod mouetur. Nec incipi, aut fieri, aut consummari quidquam potest, nisi fuerit ratione prouisum; et quemadmodum fiat, antequam est, et quemadmodum constet, postquam fuerit effectum. Denique is facit aliquid, qui habet uoluntatem ad faciendum et manus ad id quod uoluit implendum. Quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet, et nihil inde oriri potest, ubi nullus est motus uoluntarius. Nam si omne animal ratione constat, certe nasci ex eo non potest, quod ratione praeditum non est; nec aliunde accipi potest id, quod ibi, unde petitur, non est. Nec tamen commoueat aliquem, quod animalia quaedam de terra nasci uidentur. Haec enim non terra per se gignit, sed spiritus Dei, sine quo nihil gignitur. Non ergo Deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, impatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri: sed materia potius ex Deo est. Quidquid enim est solido et contrectabili corpore, accipit externam uim. Quod accipit uim, dissolubile est. Quod dissoluitur, interit. Quod interit, ortum sit necesse est. Quod ortum est, habuit fontem unde oriretur, id est factorem aliquem sentientem, prouidum, peritumque faciendi. Is est profecto, nec ullus alius quam Deus. Qui quoniam sensu, ratione, prouidentia, potestate, uirtute praeditus est, et animantia, et inanima creare et efficere potest, quia tenet quomodo quidque sit faciendum. Materia uero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. Quod enim semper fuit, semper esse non desinit; et unde abfuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. Quin etiam facilius est, ut id quod habuit initium, fine careat, quam ut habeat finem, quod initio caruit. Materia ergo si facta non est, ne fieri ex ea quidquam potest. Si fieri ex ea non potest, nec materia quidem erit. Materia enim est, ex qua fit aliquid. Omne autem ex quo fit, quia recepit opificis manum, destruitur, et aliud esse incipit. Ergo quoniam finem habuit materia, tum cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. Nam quod destruitur, aedificatum est; quod soluitur, alligatum; quod finitur, incoeptum est. Si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a Deo potuit? Solus igitur Deus, qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. Permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus, nec natiuitas eius ex aliqua alia re pendet, quae illum mutata dissoluat. Ex seipso est, ut in primo diximus libro ; et ideo talis est, qualem se esse uoluit, impassibilis, immutabilis, incorruptus, beatus, aeternus. Iam uero illa conclusio, qua sententiam terminauit Tullius, multo absurdior. «Quod si materia, inquit, a Deo non est facta, nec terra quidem, et aqua, et aer, et ignis a Deo factus est.» Quam callide periculum praeteruolauit. Sic enim superius illud assumpsit, tanquam probatione non indigeret; cum id multo esset incertius quam illud propter quod assumptum est. Si non est, inquit, a Deo facta materia, nec mundus a Deo factus est. Ex falso maluit colligere, quod falsum est, quam ex uero, quod uerum. Et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto, ad euertendum quod erat certum. Nam diuina Prouidentia effectum esse mundum (ut taceam de Trismegisto, qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum, quae idem nuntiant; taceam de prophetis, qui opus mundi, ac opificium Dei uno spiritu ac pari uoce testantur) etiam inter philosophos pene uniuersos conuenit; id enim Pythagoraei, Stoici, Peripatetici, qui sunt principes omnis disciplinae. Denique a primis illis septem sapientibus ad Socratem usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est euidentissimum, studio scilicet inueniendi noua, ut nomine suo constitueret disciplinam. Et quia nihil noui potuit reperire: ut tamen dissentire a caeteris uideretur, uetera uoluit euertere. In quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. Certius est igitur mundum prouidentia instructum, quam materia prouidentiam conglobatam. Quare non oportuit putare, idcirco mundum non esse diuina prouidentia factum, quia materia eius diuina prouidentia facta non sit: sed quia mundus diuina prouidentia sit effectus, et materiam esse factam diuinitus. Credibilius est enim materiam potius a Deo factam, quia Deus omnia potest, quam mundum a Deo non esse factum, quia sine mente, ratione, consilio nihil fieri potest. Verum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. Cum enim suscepisset disputationem, qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem diuinitatem ignorantia ueri putauit esse tollendam. Itaque deos potuit tollere, quia non erant. Cum autem prouidentiam diuinam, quae est in uno Deo, conaretur euertere, quia contra ueritatem niti coeperat, deficientibus argumentis, in hanc foueam necessario decidit, unde se extricare non posset. Hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quo Lucilius, qui contra disserebat, obmutuit. Hic est ergo cardo rerum; hic uertuntur omnia. Explicet se Cotta, si potest, ex hac uoragine; proferat argumenta, quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla prouidentia effecerit. Ostendat, quomodo quidquam ponderosum et graue, aut esse potuerit sine auctore, aut immutari ualuerit, ac desierit esse, quod semper fuit, ut inciperet esse, quod numquam fuit. Quae si docuerit, tum demum assentiar, ne mundum quidem diuina prouidentia constitutum; et tamen sic assentiar, ut aliis illum laqueis teneam. Eodem enim, quo nolet reuoluetur, ut dicat, et materiam de qua mundus est, et mundum qui de materia est, natura extitisse: cum ego ipsam naturam Deum esse contendam. Nec enim potest facere mirabilia, id est maxima ratione constantia, nisi qui habet mentem, prouidentiam, potestatem. Ita fiet, ut Deus fecerit omnia, nec quidquam esse possit omnino, quod non originem a Deo traxerit. At idem quoties Epicureus est, et non uult a Deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus uectibus, qua molitione hoc tantum opus fecerit. Videret fortasse, si eo tempore potuisset esse, quo fecit. Sed ne perspiceret homo Dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum, nisi perfectis omnibus. Sed ne induci quidem poterat: quomodo enim subsisteret, cum fabricaretur desuper coelum, terraque subter fundaretur; cum fortasse humida, uel nimiis rigoribus torporata concrescerent, uel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? Aut quomodo uiueret, sole nondum instituto, nec frugibus, nec animalibus natis? Itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum iam mundo caeterisque rebus manus summa esset imposita. Denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum Dei opus, et sic inductum fuisse in hunc mundum, quasi in domum iam paratam et instructam: illius enim causa facta sunt omnia. Idem etiam poetae fatentur. Ouidius perfecto iam mundo, et uniuersis animalibus figuratis, hoc addidit: "Sanctius his animal, mentisque capacius altae Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset; Natus homo est." Adeo nefas existimandum est ea scrutari, quae Deus uoluit esse celata! Verum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi; quia confidebat neminem id posse dicere. Quasi uero ex hoc putandum sit, non esse haec diuinitus facta, quia quomodo facta sint, non potest peruideri. An tu, si educatus in domo fabrefacta et ornata, nullam umquam fabricam uidisses, domum illam putasses non ab homine esse aedificatam; quia, quomodo aedificetur, ignorares? Idem profecto de domo quaereres, quod nunc de mundo requiris; quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus; maxime si saxa ingentia, immensa caementa, uastas columnas, opus totum sublime et excelsum uideres, nonne haec tibi humanarum uirium modum uiderentur excedere, quia illa non tam uiribus quam ratione atque artificio facta esse nescires? Quod si homo, in quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione, quam uires eius exiguae patiantur, quid est cur incredibile tibi esse uideatur, cum mundus dicitur factus a Deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum, nec fortitudo mensuram? Opera ipsius uidentur oculis. Quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem uidetur: quia, ut Hermes ait, mortale immortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest, id est propius accedere et intelligentia subsequi. Et ideo terrenum adhuc animal rerum coelestium perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia septum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia. Sciat igitur quam inepte faciat, qui res inenarrabiles quaerit. Hoc est enim modum conditionis suae transgredi, nec intelligere, quousque homini liceat accedere. Denique cum aperiret homini ueritatem Deus, ea sola scire nos uoluit, quae interfuit hominem scire ad uitam consequendam: quae uero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana essent. Quid ergo quaeris, quae nec potes scire, nec si scias, beatior fias? Perfecta est in homine sapientia, si et Deum esse unum, et ab ipso esse facta uniuersa cognoscat. [2,10] CAPUT X. Nunc quoniam refutauimus eos qui de mundo et de factore eius Deo aliter sentiunt quam ueritas habet, ad diuinam mundi fabricam reuertamur, de qua in arcanis sanctae religionis litteris traditur. Fecit igitur Deus primum omnium coelum, et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius Dei conditoris. Deinde terram fundauit, ac coelo subdidit, quam homo cum caeteris animalium generibus incoleret. Eam uoluit humore circumflui, et contineri. Suum uero habitaculum distinxit claris luminibus, et impleuit, sole scilicet, lunaeque orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornauit; tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra: nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat a coelo, in quo posuit lucem perennem, et superos, et uitam perpetuam, et contra in terra tenebras, et inferos, et mortem. Tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis, et uitia a uirtutibus. Ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se, diuersasque constituit, scilicet orientem, occidentemque: ex quibus oriens Deo accensetur; quia ipse luminis fons, et illustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad uitam sempiternam. Occidens autem conturbatae illi prauaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat, et quod homines faciat occidere atque interire peccatis. Nam sicut lux orientis est, in luce autem uitae ratio uersatur; sic occidentis tenebrae sunt: in tenebris autem, et mors, et interitus continetur. Deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem; quae partes illis duabus societate iunguntur. Ea enim, quae est solis calore flagrantior, proxima est, et cohaeret orienti. At illa, quae frigoribus et perpetuo gelu torpet, eiusdem est cuius extremus occasus. Nam sicut contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori. Ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti: ut frigus tenebris, ita plaga est septentrionalis occasui. Quibus singulis partibus suum tempus attribuit, uer scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hyems. In his quoque duabus partibus, meridiana et septentrionali, figura uitae et mortis continetur: quia uita in calore est, mors in frigore. Sicut autem calor ex igne est, ita frigus ex aqua. Secundum harum partium dimensionem, diem quoque fecit ac noctem, quae spatia, et orbes temporum perpetuos ac uolubiles, quos uocamus annos, alterna per uices successione conficiant. Dies, quem primus oriens subministrat, Dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt. Nox autem, quam occidens extremus inducit, eius scilicet, quem Dei esse aemulum diximus. Quae duo etiam in hoc praescius futurorum Deus fecit, ut ex iis, et uerae religionis, et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur. Nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero uult uideri, quod obscuratis sideribus, solus appareat, tamen quia uerum ac perfectae plenitudinis lumen est, et calore potissimo, et fulgore clarissimo illustrat omnia: ita in Deo, licet sit unus, et maiestas, et uirtus, et claritudo perfecta est. Nox autem, quam prauo illi antitheo dicimus attributam, eius ipsius multas et uarias religiones per similitudinem demonstrat. Quamuis enim stellae innumerabiles micare ac radiare uideantur; tamen, quia non sunt plena ac solida lumina, nec caloris praeferunt quidquam, nec tenebras multitudine sua uincunt. Duo igitur illa principalia inueniuntur, quae diuersam et contrariam sibi habent postestatem; calor et humor: quae mirabiliter Deus ad sustentanda et gignenda omnia excogitauit. Nam cum uirtus Dei sit in calore et igni, nisi ardorem uimque eius admixta humoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quidquam nec cohaerere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset. Unde et philosophi quidam et poetae discordi concordia mundum constare dixerunt: sed rationem penitus non uidebant. Heraclitus ex igne nata esse omnia dixit; Thales Milesius ex aqua. Uterque uidit aliquid: sed errauit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci ex igne potuisset, neque rursus ignis ex aqua. Sed est uerius, simul ex utroque permisto cuncta generari. Ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica; et si cominus uenerint, alterutrum quod superauerit, conficiat alterum necesse est: sed eorum substantiae permisceri possunt. Substantia ignis, calor est; aquae, humor. Recte igitur Ouidius: "Quippe ubi temperiem sumpsere humorque calorque, Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus: Cumque sit ignis aquae pugnax, uapor humidus omnes Res creat, et discors concordia foetibus apta est." Alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi foemininum; alterum actiuum, alterum patibile. Ideoque a ueteribus institutum est, ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod foetus animantium calore et humore corporentur, atque animentur ad uitam. Cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in humore est, animae in calore: quod ex auium foetibus datur scire, quos crassi humoris plenos nisi opifex calor fouerit, nec humor potest corporari, nec corpus animari. Exulibus quoque ignis et aqua interdici solebat: adhuc enim uidebatur nefas, quamuis malos, tamen homines supplicio capitis afficere. Interdicto igitur usu earum rerum, quibus uita constat hominum, perinde habebatur, ac si esset, qui eam sententiam exceperat, morte mulctatus. Adeo ista duo elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis, nec sine his uitam crediderint posse constare. Horum alterum nobis commune est cum caeteris animantibus, alterum soli homini datum. Nos enim quoniam coeleste atque immortale animal sumus, igne utimur, qui nobis in argumentum immortalitatis datus est, quoniam ignis e coelo est: cuius natura, quia mobilis est, et sursum nititur, uitae continet rationem. Caetera uero animalia, quoniam tota sunt mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. Cuius natura, quia mobilis est, ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. Ideo pecudes, neque in coelum suspiciunt, neque religiones sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est. Unde autem, uel quomodo Deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit, uel eliquauerit, solus scire potest qui fecit. [2,11] CAPUT XI. Consummato igitur mundo, animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora ut fierent, imperauit. Et facta sunt bina; id est diuersi sexus singula: ex quorum foetibus, et aer, et terra, et maria completa sunt. Deditque his omnibus generatim Deus alimenta de terra, ut usui hominibus esse possent; alia nimirum ad cibos, alia uero ad uestitum: quae autem magnarum sunt uirium, ut in excolenda terra iuuarent; unde dicta sunt iumenta. Ita rebus omnibus mirabili descriptione compositis, regnum sibi aeternum parare constituit, et innumerabiles animas procreare, quibus immortalitatem daret. Tum fecit ipsi sibi simulacrum sensibile, atque intelligens, id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figurauit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit factus ex humo. Denique Plato humanam formam esse ait; et Sibylla, quae dicit: g-Eikohn g-est' g-anthrohpos g-emeh, g-logon g-orthon g-echousa. De hac hominis fictione poetae quoque, quamuis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. Res eos non fefellit, sed nomen artificis. Nullas enim litteras ueritatis attigerant: sed quae prophetarum uaticinio tradita, in sacrario Dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et deprauata, ut ueritas a uulgo solet uariis sermonibus dissipata corrumpi, nullo non addente aliquid ad quod audierat, carminibus suis comprehenderunt; et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tamque diuinum opificium homini dederunt. Quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Iapeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit. De diis autem illum non fuisse, poena eius in Caucaso monte declarat. Sed neque patrem ipsius Iapetum, patruumque Titana quisquam deos nuncupauit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam diuinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. Multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest. Factum esse diluuium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam, constat inter omnes. Idem enim et philosophi, poetae, scriptoresque rerum antiquarum loquuntur; in eoque maxime cum prophetarum sermone consentiunt. Si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia, quae per nimiam multitudinem increuerat, perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit? cuius filium Deucalionem iidem ipsi ob iustitiam solum esse dicunt seruatum. Quomodo unus gradus, et una progenies, orbem terrae tam celeriter potuit hominibus implere? Sed uidelicet hoc quoque sic corruperunt, ut illud superius; cum ignorarent, in quo tempore cataclysmus sit factus in terra, et quis ob iustitiam meruerit, genere humano pereunte, saluari, et quomodo, aut cum quibus seruatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. Apparet ergo falsum esse quod de opificio Promethei narrant. Verum quia poetas dixeram non omnino mentiri solere, sed figuris inuoluere, et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de pingui et molli luto, ab eoque primo natam esse artem, et statuas, et simulacra fingendi; siquidem Iouis temporibus fuit, quibus primum templa constitui, et noui deorum cultus esse coeperunt. Sic ueritas fucata mendacio est; et illud, quod a Deo factum ferebatur, homini, qui opus diuinum imitatus est, etiam coepit adscribi. Caeterum fictio ueri ac uiui hominis e limo Dei est. Quod Hermes quoque tradidit: qui non tantum hominem ad imaginem Dei factum esse dixit a Deo; sed etiam illud explanare tentauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra formauerit, cum eorum nihil sit quod non tantumdem ad usus necessitatem, quantum ad pulchritudinem ualeat. Id uero etiam stoici, cum de prouidentia disserunt, facere conantur; et secutus eos Tullius pluribus quidem locis. Sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit; quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi. Illud hoc loco praeterire non possum, quod errantes philosophi quidam aiunt, homines, caeteraque animalia sine ullo artifice orta esse de terra; unde illud Virgilianum est: "Virumque Terrea progenies duris caput extulit aruis". Et ii maxime fuerunt in ea sententia qui esse prouidentiam negant. Nam stoici animantium fabricam diuinae solertiae tribuunt. Aristoteles autem labore se ac molestia liberauit, dicens semper mundum fuisse; itaque et humanum genus, et caetera quae in eo sunt, initium non habere, sed fuisse semper, ac semper fore. Sed cum uideamus singula quaeque animalia, quae ante non fuerant, incipere esse, et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse, et aliquando desiturum esse, quia coeperit. Omnia enim tribus temporibus contineri necesse est, praeterito, praesenti, futuro. Praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio. Quae omnia in singulis hominibus apparent, et incipimus enim, cum nascimur; et sumus, cum uiuimus; et desinimus, cum interimus. Unde etiam tres Parcas esse uoluerunt; unam, quae uitam hominibus ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat ac finiat. In toto autem genere hominum, quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum, id est, origo colligitur; et futurum, id est, dissolutio. Nam quoniam est, apparet aliquando coepisse (esse enim nulla res sine exordio potest); et quia coepit, apparet quandoque desiturum. Nec enim potest id totum esse immortale, quod ex mortalibus constat. Nam sicut uniuersi per singulos interimus, fieri potest, ut aliquo casu omnes simul; uel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet; uel pestilentia ubique diffusa, quae singulas urbes atque regiones plerumque populatur; uel incendio in orbem misso, quale iam fuisse sub Phaetonte dicitur; uel diluuio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est. Quod diluuium si casu accidit, profecto potuit accidere, ut et unus ille, qui superfuit, interiret. Si autem diuinae prouidentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reseruatus est, apparet in Dei potestate esse, uel uitam, uel interitum generis humani. Quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum; et ut fragilitas initium, sic declarat et terminum. Quae si uera sunt, non poterit defendere Aristoteles, quominus habuerit et mundus ipse principium. Quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli, qui semper fore mundum putauerunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet, quia sequitur, ut habeat et finem. Sed haec in ultimo libro pluribus. Nunc ad hominis originem recurramus. [2,12] CAPUT XII. Aiunt certis conuersionibus coeli, et astrorum motibus maturitatem quamdam extitisse animalium serendorum; itaque terram nouam, semen genitale retinentem, folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse, de quibus Lucretius: "Crescebant uteri terrae radicibus apti"; eosque, cum maturassent, natura cogente ruptos, animalia tenera profudisse. Deinde terram ipsam humore quodam, qui esset lacti similis, exuberasse, eoque alimento animantes esse nutritas. Quomodo igitur uim frigoris aut caloris ferre aut uitare potuerunt, aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus astringeret? Non erant, inquiunt, in principio mundi hyems nec aestas, sed perpetua temperies, et uer aequabile. Cur ergo nihil horum fieri etiamnunc uidemus? Quia semel, aiunt, fieri necessarium fuit, ut animalia nascerentur; postquam uero esse coeperunt, concessa his facultate generandi, et terra parere desiit, et temporis conditio mutata est. O quam facile est mendacia redarguere! Primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat, ut coepit. Nec enim sol, et luna, et astra tunc non erant, aut cum essent, meatus non habebant, ac non diuina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperit. Deinde quod si ita sit, ut dicunt, prouidentiam esse necesse est; et in idipsum incidunt, quod maxime fugiunt. Nondum enim natis animalibus, aliquis utique prouidit, ut nascerentur, ne orbis terrae desertus, atque incultus horreret. Ut autem de terra sine officio parentum nasci possent, necesse est magna ratione esse prouisum; deinde ut humor ille concretus de terra in uarias imagines corporum fingeretur; item ut e folliculis, quibus tegebantur, accepta uiuendi, sentiendique ratione, tamquam ex aluo matrum profunderentur, mira inextricabilisque prouisio est. Sed putemus id quoque casu accidisse: illa certe quae sequuntur, fortuita esse non possunt; ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis. Quae si constat idcirco esse facta, ut animalia recens edita, uel haberent alimentum, uel non haberent periculum, necesse est, ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. Quis autem potest prouidere, nisi Deus? Videamus tamen an id ipsum, quod dictitant, fieri potuerit: ut homines nascerentur e terra. Si consideret aliquis quandiu, et quibus modis educetur infans, intelliget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri. Fuit enim necesse quampluribus mensibus iacere proiectos, donec confirmatis neruis mouere se, locumque mutare possent: quod uix intra unius anni spatium fieri potest. Iam uide utrumne infans eodem modo, et eodem loco quo est effusus, iacere per multos menses ualuerit, ac non et humore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptusque moreretur. Itaque nullo modo fieri potest, quin ab aliquo fuerit educatus; nisi forte animalia omnia non tenera nata sunt, sed excreta: quod ut dicerent, numquam uenit illis in mentem. Omnis ergo illa ratio impossibilis, et uana est: si tamen ratio dici potest, qua id agitur ut nulla sit ratio. Qui enim dicit omnia sua sponte esse nata, nihilque diuinae prouidentiae tribuit, hic profecto rationem non asserit, sed euertit. Quod si neque quidquam fieri sine ratione, neque nasci potest, apparet diuinam esse prouidentiam, cuius est proprium quod dicitur ratio. Deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem. Quod Cicero, quamuis expers coelestium litterarum, uidit tamen; qui libro de Legibus primo hoc idem tradidit, quod prophetae, cuius uerba subieci: «Hoc animal prouidum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem uocamus hominem, praeclara quadam conditione generatum esse a supremo Deo; solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis, particeps rationis et cogitationis, cum caetera sint omnia expertia.» Videsne hominem, quamuis longe a ueritatis notitia remotum, tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a Deo hominem potuisse generari? Sed tamen diuinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem Dei opus esse testatur: g-hos g-monos g-esti g-theos g-ktistehs g-akratehtos g-huparchohn g-autos g-d' g-estehrixe g-tupon g-morphehs g-meropohn g-te g-autos g-emixe g-phusin g-pantohn, g-genetehs g-biotoio. Eadem sanctae litterae continent. Deus ergo ueri patris officio functus est. Ipse corpus effinxit; ipse animam qua spiramus infudit. Illius est totum, quidquid sumus. Quomodo id fecerit, si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit caetera quae cognitionem nobis, et pristini erroris et ueri luminis attulerunt. [2,13] CAPUT XIII. Cum ergo marem ad similitudinem suam primum finxisset, tum etiam foeminam configurauit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permisti sexus propagare sobolem possent, et omnem terram multitudine opplere. In ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum, quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecitque rationem. Ficto enim corpore, spirauit ei animam de uitali fonte spiritus sui, qui est perennis, ut ipsius mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret. Constat enim ex anima et corpore, id est, quasi e coelo et terra: quandoquidem anima, qua uiuimus, uelut e coelo, oritur a Deo, corpus e terra, cuius e limo diximus esse formatum. Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas, an inter philosophos numeres, quia de rerum natura uersibus scripsit, ut apud Romanos Lucretius et Varro, quatuor elementa constituit, id est, ignem, aerem, aquam, et terram; fortasse Trismegistum secutus, qui nostra corpora ex his quatuor elementis constituta esse dixit a Deo: habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae; et neque ignem esse, neque aerem, neque aquam, neque terram: quae quidem falsa non sunt. Nam terrae ratio in carne est; humoris, in sanguine; aeris, in spiritu; ignis, in calore uitali. Sed neque sanguis a corpore secerni potest, sicut humor a terra; neque calor uitalis a spiritu, sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est. Ex rebus igitur diuersis ac repugnantibus homo factus est, sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex uita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superauerit, quae ex Deo oritur, sit immortalis, et in perpetua luce uersetur; si autem corpus uicerit animam, ditionique subiecerit, sit in tenebris sempiternis, et in morte. Cuius non ea uis est, ut iniustas animas extinguat omnino, sed ut puniat in aeternum. Eam poenam secundam mortem nominamus, quae est et ipsa perpetua, sicut et immortalitas. Primam sic definimus: Mors est naturae animantium dissolutio; uel ita: Mors est corporis animaeque seductio. Secundam uero sic: Mors est aeterni doloris perpessio; uel ita: Mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio. Haec mutas pecudes non attingit, quarum animae non ex Deo constantes, sed ex communi aere, morte soluuntur. In hac igitur societate coeli atque terrae, quorum effigies in homine expressa est, superiorem partem tenent ea quae sunt Dei, anima scilicet, quae dominium corporis habet; inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique: quod quia terrenum est, animae debet esse subiectum, sicut terra coelo. Est enim quasi uasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic coelestis utatur. Utriusque officia sunt, ut hoc, quod est ex coelo et Deo, imperet, illud uero, quod ex terra est et diabolo, seruiat. Quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: Sed omnis nostra uis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis seruitio magis utimur. Recte, si ita uixisset, ut locutus est. Seruiuit enim foedissimis uoluptatibus, suamque ipse sententiam uitae prauitate dissoluit. Quod si anima ignis est, ut ostendimus, in coelum debet eniti, sicuti ignis, ne extinguatur, hoc est ad immortalitatem, quae in coelo est. Et sicut ardere, ac uiuere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur, in qua habeat alimentum: sic animae materia et cibus est sola iustitia, qua tenetur ad uitam. Post haec Deus hominem, qua exposuri ratione generatum, posuit in paradiso, id est, in horto foecundissimo, et amoenissimo: quem in partibus Orientis omni genere ligni arborumque conseuit, ut ex earum uariis fructibus aleretur, expersque omnium laborum, Deo patri summa deuotione seruiret. Tum dedit ei certa mandata: quae si obseruasset, immortalis maneret, si transcendisset, morte afficeretur. Id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una, quae erat in medio paradisi, non gustaret, in qua posuerat intelligentiam boni et mali. Tum criminator ille inuidens operibus Dei, omnes fallacias et calliditates suas ad decipiendum hominem intendit, ut ei adimeret immortalitatem. Et primo mulierem dolo illexit, ut uetitum cibum sumeret; et per eam ipsi quoque homini persuasit, ut transcenderet Dei legem. Percepta igitur scientia boni et mali, pudere eum nuditatis suae coepit, absconditque se a facie Dei, quod antea non solebat. Tum Deus eiecit hominem de paradiso, sententia in peccatorem lata, ut uictum sibi labore conquireret, ipsumque paradisum igni circumuallauit, ne homo posset accedere, donec summum iudicium faciat in terra, et iustos uiros cultores suos in eumdem locum reuocet, morte sublata; sicut sacrae uoces docent, et Sibylla Erythraea, cum dicit: g-oi g-de g-theon g-timohntes g-alehthinon g-aenaon g-te g-zohn g-klehronomousi, g-ton g-aiohnos g-chronon g-autoi g-oikountes g-paradeison g-homohs, g-erithehlea g-kehpon. Verum quoniam haec extrema sunt, in extrema operis huius parte tractabimus. Nunc ea, quae prima sunt, explicemus. Mors itaque secuta est hominem secundum Dei sententiam; quod etiam Sibylla in carmine suo docet, dicens: g-anthrohpon g-plasthenta g-theou g-palamais g-agiaisin, g-hon g-k' g-eplanehsen g-ophis g-doliohs g-epi g-moiran g-anelthein g-tou g-thanatou g-gnohsin g-te g-labein g-agathou g-te g-kakou g-te. Sic facta hominis uita est temporaria: sed tamen longa, quae in mille annos propagaretur. Quod diuinis litteris proditum, et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est cur putarentur antiqui mille annos uictitasse. Ait enim, apud Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per XII signa circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum 30 dierum spatio lustrat: quod argumentum perspicue falsum est. Nemo enim tunc millesimum annum transgressus est. Nunc uero qui ad centesimum perueniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus uiuunt. Et auctores idonei tradunt, ad centum et uiginti annos perueniri solere. Sed quia ignorabat Varro, cur aut quando uita hominis esset diminuta, ipse diminuit; cum sciret mille et quadringentis mensibus posse uiuere hominem. [2,14] CAPUT XIV. Deus autem postea, cum uideret orbem terrae malitia et sceleribus oppletum, statuit humanum genus diluuio perdere: set tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod, corruptis omnibus, singulare iustitiae supererat exemplum. Hic cum sexcentorum esset annorum, fabricauit arcam, sicut praeceperat ei Deus, in qua ipse, cum coniuge, ac tribus filiis totidemque nuribus seruatus est, cum aqua uniuersos montes altissimos operuisset. Deinde orbe siccato, execratus iniustitiam prioris saeculi Deus, ne rursus longitudo uitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies diminuit hominis aetatem, atque in centum et uiginti annis metam collocauit, quam transgredi non liceret. Ille uero, cum egressus esset ex arca, ut sanctae litterae docent, terram studiose coluit, atque uineam sua manu seuit. Unde arguuntur qui auctorem uini Liberum putant. Ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum, atque Uranum multis antecessit aetatibus. Qua ex uinea cum primum fructum cepisset, laetus factus, bibit usque ad ebrietatem, iacuitque nudus. Quod cum uidisset unus ex filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem: sed egressus, etiam fratribus indicauit. At illi sumpto pallio, intrauerunt auersis uultibus, patremque texerunt. Quae cum facta recognouisset pater, abdicauit atque expulit filium. At ille, profugus, in eius terrae parte consedit, quae nunc Arabia nominatur; eaque terra de nomine eius Chanaan dicta est, et posteri eius Chananaei. Haec fuit prima gens, quae Deum ignorauit; quoniam princeps eius et conditor cultum Dei a patre non accepit, maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit. Ab hac gente, proximi quique populi, multitudine increscente, fluxerunt. Ipsius autem patris posteri, Hebraei dicti, penes quos religio Dei resedit. Sed et ab his postea, multiplicato in immensum numero, cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adolescentes uel missi a parentibus, uel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi, ad quaerendas sibi nouas sedes, huc atque illuc dispersi, omnes insulas, et orbem totum replerunt; et a stirpe sanctae radicis auulsi, nouos sibi mores, ac instituta pro arbitrio condiderunt. Sed omnium primi, qui Aegyptum occupauerunt, coelestia suspicere atque adorare coeperunt. Et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem, nec ullis in ea regione nubibus subtexitur coelum, cursus siderum, et defectus notauerunt, dum ea saepe uenerantes, curiosius atque liberius intuerentur. Postea deinde potentificas animalium figuras, quas colerent, commenti sunt, quibusdam prodigiis inducti: quorum mox auctores aperiemus. Caeteri autem, qui per terram dispersi fuerunt, admirantes elementa mundi, coelum, solem, terram, male, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur, et his sacrificia in aperto celebrabant; donec processu temporum, potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt; eaque uictimis et odoribus colere instituerunt; sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt. Errant igitur, qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt, et priorem esse gentilitatem, quam Dei religionem: quam putant posterius inuentam, quia fontem atque originem ueritatis ignorant. Nunc ad principium mundi reuertamur. [2,15] CAPUT XV. Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, prouidens Deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio terrae dederat potestatem, uel corrumperet homines, uel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus quia liberum arbitrium erat datum, praecepit, ante omnia, ne, terrae contagione maculati, substantiae coelestis amitterent dignitatem. Scilicet id eos facere prohibuit, quod sciebat esse facturos, ut ueniam sperare non possent. Itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad uitia pellexit, et mulierum congressibus inquinauit. Tum in coelum ob peccata, quibus se immerserant, non recepti, ceciderunt in terram. Sic eos diabolus ex angelis Dei suos fecit satellites, ac ministros. Qui autem sunt ex his procreati, quia neque angeli, neque homines fuerunt, sed mediam quamdam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti, sicut in coelum parentes eorum. Ita duo genera daemonum facta sunt, unum coeleste, alterum terrenum. Hi sunt immundi spiritus, malorum, quae geruntur, auctores, quorum idem diabolus est princeps. Unde Trismegistus illum g-daimoniarchen uocat. Daemonas autem grammatici dictos aiunt, quasi g-daehmonas, id est, peritos, ac rerum scios, hos enim putant deos esse. Sciunt illi quidem futura multa, sed non omnia, quippe quibus penitus consilium Dei scire non liceat: et ideo solent responsa in ambiguos exitus temperare. Eos poetae et sciunt esse daemonas, et loquuntur. Hesiodus ita tradit: g-toi g-men g-gaimones g-eisi g-Dios g-megalou g-dia g-boulas g-esthloi g-epichthonioi, g-phulakes g-thnehtohn g-anthrohpohn. Quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi Deus miserat: sed ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se uideri uolunt, ut ipsi colantur, et Deus non colatur. Philosophi quoque de his disserunt. Nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est. Et Socrates esse circa se assiduum daemona loquebatur, qui sibi puero adhaesisset, cuius arbitrio et nutu sua uita regeretur. Magorum quoque ars omnis ac potentia horum aspirationibus constat, a quibus inuocati, uisus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt; ut non uideant ea quae sunt, et uidere se putent illa quae non sunt. Hi, ut dico, spiritus contaminati ac perditi per omnem terram uagantur, et solatium perditionis suae perdendis hominibus operantur. Itaque omnia insidiis, fraudibus, dolis, erroribus complent; adhaerent enim singulis hominibus, et omnes ostiatim domos occupant, ad sibi geniorum nomen assumunt: sic enim latino sermone daemonas interpretantur. Hos in suis penetralibus consecrant: his quotidie merum profundunt; et scientes, daemonas uenerantur, quasi terrestre deos, et quasi depulsores malorum, quae ipsi faciunt et irrogant. Qui quoniam sunt spiritus tenues, et incomprehensibiles, insinuant se corporibus hominum, et occulte in uisceribus operati, ualetudinem uitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere. [2,16] CAPUT XVI. Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. Prodesse enim eos putant, cum nocere desinunt, qui nihil aliud possunt quam nocere. Dicat fortasse aliquis, colendos esse ergo, ne noceant, siquidem possunt nocere. Nocent illi quidem, sed iis, a quibus timentur, quos manus Dei potens et excelsa non protegit, qui profani sunt a sacramento ueritatis. Iustos autem, id est cultores Dei, metuunt, cuius nomine adiurati de corporibus excedunt: quorum uerbis, tanquam flagris uerberati, non modo daemonas se esse confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa, quae in templis adorantur, et quod plerumque coram cultoribus suis faciunt; non utique in opprobrium religionis et honoris sui, quia nec Deo per quem adiurantur, nec iustis, quorum uoce torquentur, mentiri possunt. Itaque maximis, saepe ululatibus editis, uerberari se et ardere, et iam iamque exire proclamant: tantum habet Dei cognitio ac iustitia potestatis! Cui ergo nocere possunt, nisi iis, quos habent in sua potestate? Denique affirmat eos Hermes, qui cognouerint Deum, non tantum ab incursibus daemonum tutos esse, uerum etiam ne fato quidem teneri. g-mia inquit, g-phulakeh g-eusebeia. g-eusebous g-gar g-anthrohpou g-oute g-daimohn g-kakos g-oute g-eimarmeneh g-kratei. g-theos g-gar g-ruetai g-ton g-eusebeh g-ek g-pantos g-kakou. g-to g-gar g-hen g-kai g-monon g-en g-anthrohpois g-estin g-agathon g-eusebeia. Quid sit autem g-eusebeia, alio loco his uerbis testatur, dicens: h-heh g-gar g-eusebeia g-gnohsis g-estin g-tou g-theou. Asclepius quoque auditor eius, eamdem sententiam latius explicauit in illo sermone perfecto, quem scripsit ad regem. Uterque uero daemonas esse affirmat inimicos et uexatores hominum; quos ideo Trismegistus g-aggelous g-ponehrous appellat: adeo non ignorauit ex coelestibus deprauatos, terrenos esse coepisse. [2,17] CAPUT XVII. Eorum inuenta sunt astrologia, et aruspicina, et auguratio, et ipsa quae dicuntur oracula, et necromantia, et ars magica, et quiquid praeterea malorum exercent homines, uel palam, uel occulte. Quae omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur: g-epei g-plana g-panta g-tad' g-estin, g-hossaper g-aphrones g-andres g-ereunohsin g-kata g-hehmar. Sed iidem ipsi auctores praesentia sua faciunt, ut uera esse credantur. Ita hominum credulitatem mentita diuinitate deludunt, quod illis uerum aperire non expedit. Hi sunt qui imagines, et simulacra fingere docuerunt; qui, ut hominum mentes a cultu ueri Dei auerterent, et fictos mortuorum regum uultus, et ornatos exquisita pulchritudine statui consecrarique fecerunt, et illorum sibi nomina, quasi personas aliquas, induerunt. Sed eos magi, et ii quos uere maleficos uulgus appellat, cum artes suas execrabiles exercent, ueris suis nominibus cient, illis coelestibus, quae in litteris sanctis leguntur. Hi porro incesti ac uagi spiritus, ut turbent omnia, et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum ueris. Ipsi enim coelestes multos esse finxerunt, unumque omnium regem Iouem; eo quod multi sunt spiritus angelorum in coelo, et unus parens ac dominus omnium Deus: sed ueritatem mentitis nominibus inuolutam ex oculis abstulerunt. Nam Deus, ut principio docui, neque nomine, cum solus sit, eget; neque angeli, cum sint immortales, dici se deos aut patiuntur, aut uolunt: quorum unum solumque officium est, seruire nutibus Dei, nec omnino quidquam nisi iussu facere. Sic enim mundum regi a Deo dicimus, ut a rectore prouinciam: cuius apparitores nemo socios esse in regenda prouincia dixerit, quamuis illorum ministerio res geratur. Et hi tamen possunt aliquid praeter iussa rectoris, per ipsius ignorantiam, quae est conditionis humanae. Ille autem praeses mundi, et rector uniuersi, qui scit omnia, cuius diuinis oculis nihil septum est, solus habet rerum omnium cum filio potestatem; nec est in angelis quidquam, nisi parendi necessitas. Itaque nullum sibi honorem tribui uolunt, quorum omnis honor in Deo est. Illi autem, qui desciuerunt a Dei ministerio, quia sunt ueritatis inimici, et praeuaricatores Dei, nomen sibi et cultum deorum uindicare conantur; non quo ullum honorem desiderent (quis enim perditis honor est?), nec ut Deo noceant, cui noceri non potest: sed ut hominibus, quos nituntur a cultu et notitia uerae maiestatis auertere, ne immortalitatem adipisci possint, quam ipsi sua nequitia perdiderunt. Offundunt itaque tenebras, et ueritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint; et ut illiciant facile, in templis se occulunt, et sacrificiis omnibus praesto adsunt, eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines, fidem commodent simulacris diuinitatis ac numinis. Inde est, quod ab augure lapis nouacula incisus est; quod Iuno Veiensis migrare se Romam uelle respondit; quod Fortuna muliebris periculum denuntiauit; quod Claudiae manum nauis secuta est; quod in sacrilegos et Iuno nudata, et Locrensis Proserpina, et Ceres Milesia uindicauit; et Hercules de Appio, et Iupiter de Atinio, et Minerua de Caesare. Hinc, quod serpens urbem Romam pestilentia liberauit Epidauro accersitus. Nam illuc daimoniaurchû ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est; siquidem legati ad eam rem missi, draconem secum mirae magnitudinis aduexerunt. In oraculis autem uel maxime fallunt, quorum praestigias profani a ueritate intelligere non possunt: ideoque ab illis attribui putant, et imperia, et uictorias, et opes, et euentus prosperos rerum; denique ipsorum nutu saepe rempublicam periculis imminentibus liberatam: quae pericula, et responsis denuntiauerunt, et sacrificiis placati auerterunt. Sed omnia ista fallaciae sunt. Nam cum dispositiones Dei praesentiant, quippe qui ministri eius fuerunt, interponunt se in his rebus, ut quaecumque a Deo uel facta sunt, uel fiunt, ipsi potissimum facere, aut fecisse uideantur. Et quoties alicui populo uel urbi, secundum Dei statutum boni quid impendet, illi se id facturos uel prodigiis, uel somniis, uol oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur: quibus datis, cum illud acciderit, quod necesse est, summam sibi pariunt uenerationem. Hinc templa deuouentur, et nouae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum. Sed cum haec facta sunt, nihilominus tamen et uita, et salus eorum qui haec fecerint, immolantur. Quoties autem pericula impendent, ob aliquam ineptam et leuem causam se profitentur iratos: sicut Iuno Varroni, quod formosum puerum intensa Iouis ad excuuias tenendas collocarat; et ob hanc causam Romanum nomen apud Cannas pene deletum est. Quod si Iuno alterum Ganymedem uerebatur, cur iuuentus Romana luit poenas? Vel si dii tantummodo duces curant, caeteram multitudinem negligunt, cur Varro solus euasit, qui hoc fecit, et Paulus, qui nihil meruit, occisus est? Videlicet nil tunc Romanis accidit - - - Fatis Iunonis iniquae, cum Annibal duos exercitus populi Romani, et astu, et uirtute confecit. Nam Iuno audere non poterat, aut Carthaginem defendere, ubi arma eius et currus fuit, aut Romanis nocere, quia "Progeniem Troiano a sanguine duci Audierat, Tyrias olim quae uerteret arces". Sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitescentes, uiuentibus plagas tendunt. Itaque siue illud periculum, quod imminet uitari potest, uideri uolunt id placati auertisse; siue non potest, id agunt, ut propter illorum contemptum accidisse uideatur. Ita sibi apud homines, qui eos nesciunt, auctoritatem, ac timorem pariunt. Hac uersutia, et his artibus, notitiam ueri ac singularis Dei apud omnes gentes inueterauerunt. Suis enim uitiis perditi, saeuiunt, et grassantur, ut perdant. Idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt ipsi hostes humani generis, ut quam multas deuorarent animas. [2,18] CAPUT XVIII. Dicet aliquis: Cur Ergo Deus haec fieri patitur, nec tam malis succurrit erroribus? Ut mala cum bonis pugnent; ut uitia sint aduersa uirtutibus; ut habeat alios, quos puniat; alios, quos honoret. Ultimis enim temporibus statuit de uiuis ac mortuis iudicare: de quo iudicio mihi erit in ultimo libro disputatio. Differt ergo, donec ueniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac uirtute coelesti, sicut "Vatum praedicta piorum Terribili monitu horrificant". Nunc autem patitur homines errare, et aduersum se quoque impios esse, ipse iustus, et mitis, et patiens. Nec enim fieri potest, ut non is, in quo perfecta sit uirtus, sit etiam perfecta patientia. Unde quidam putant, ne irasci quidem Deum omnino, quod affectibus, qui sunt perturbationes animi, subiectus non sit; quia fragile est omne animal quod afficitur et commouetur. Quae persuasio ueritatem, atque religionem funditus tollit. Sed seponatur interim locus hic nobis de ira Dei disserendi, quod et uberior est materia, et opere proprio latius exequenda. Illos ergo nequissimos spiritus quisquis ueneratus fuerit, et secutus, neque coelo, neque luce potietur, quae sunt Dei: sed in illa decidet, quae in distributione rerum attributa esse ipsi malorum principii disputauimus; in tenebras scilicet, et inferos, et suplicium sempiternum. Docui religiones deorum triplici modo uanas esse: uno, quod simulacra ista, quae coluntur, effigies sint hominum mortuorum; esse autem peruersum et incongruens, ut simulacrum hominis a simulacro Dei colatur: colit enim quod est deterius et imbecillius; tum inexpiabile facinus esse, deserere uiuentem, ut defunctorum monimentis seruias, qui nec uitam, nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam Deum, praeter unum, cuius iudicio ac potestati omnis anima subiecta sit. Altero, quod ipsae imagines sacrae, quibus inanissimi homines seruiunt, omni sensu carent, quoniam terra sint. Quis autem non intelligat, nefas esse rectum animal curuari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui sumus ideo excitati ex ea, statumque sublimem praeter caeteras animantes accepimus, ut non reuoluamur deorsum, nec hunc coelestem uultum proiiciamus ad terram; sed oculos eo dirigamus, quo illos naturae suae conditio dixerit, nihilque aliud adoremus, nihil colamus, nisi solius artificis parentisque nostri unicum numen: qui propterea hominem rigidum figurauit, ut sciamus, nos ad superna et coelestia prouocari. Tertio, quod spiritus, qui praesunt ipsis religionibus, condemnati et abiecti a Deo, per terram uolutentur: qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, uerum etiam mortiferis eos illecebris et erroribus perdant; quoniam hoc illis quotidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab illis uerus Deus. Non igitur colendi sunt, quia sententiae Dei subiacent. Est enim piaculum maximum, addicere se potestati eorum, quibus, si iustitiam sequare, potentior esse possis, et eos adiuratione diuini nominis expellere, ac fugare. Quod si apparet, religiones istas tot modis esse uanas, quibus docui, manifestum est eos qui uel mortuis supplicant, uel terram uenerantur, uel spiritibus impuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere, eosque impietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles aduersus parentem generis humani Deum, susceptis inexpiabilibus sacris fas omne uiolauerint. [2,19] CAPUT XIX. Quicumque igitur sacramentum hominis tueri, rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet, et erecta mente oculos suos tendat in coelum: non sub pedibus quaerat Deum, nec a uestigiis suis eruat quod adoret (quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est); sed quaerat in sublimi, quaerat in summo; quia nihil potest homine maius esse, nisi quod fuerit supra hominem; Deus autem maior est homine; supra ergo, non infra est, nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est. Quare non est dubium quin religio nulla sit, ubicumque simulacrum est. Nam si religio ex diuinis rebus est, diuini autem nihil est, nisi in coelestibus rebus; carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse coeleste in ea re, quae fit ex terra. Quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest. Quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est; nec potest unquam ueri nomen accipere, quod ueritatem fuco et imitatione mentitur. Si autem omnis imitatio, non res potissimum seria, sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est. Praeferendum est igitur uerum omnibus falsis: calcanda terrena, ut coelestia consequamur. Ita enim res se habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de coelo est, ad inferna et ima prostrauerit, eo cadat quo se ipse deiecerit. Ideoque oportet rationis, ac status sui memorem, non nisi ad superna niti semper, ac tendere. Quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique coelo dignus iudicabitur; quem suns parens non humilem, nec ad terram more quadrupedum abiectum, sed stantem potius, ac rectum, sicut eum fecit, agnouerit. [2,20] CAPUT XX. Peracta est igitur (ni fallor) magna et difficilis suscepti operis portio; et maiestate coelesti suggerente nobis dicendi facultatem, inueteratos depulimus errores. Nunc uero maior nobis, ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est: quorum summa doctrina et eloquentia, quasi moles aliqua mihi opponitur. Nam ut illic (id est, in secundo libro) multitudine, ac prope consensu omnium gentium premebamur; ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis uirorum. Quis autem nesciat, plus esse momenti in paucioribus doctis, quam in pluribus imperitis? Sed non est desperandum, istos quoque de sententia, Deo ac ueritate ducibus, posse depelli: nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis uidere se negent. Modo illud uerum sit, quod ipsi solent profiteri, studio inuestigandae ueritatis se teneri, efficiam profecto, ut quaesitam ueritatem diu, et aliquando inuentam esse credant, et humanis ingeniis inueniri non potuisse fateantur.