[0] LIBER DE IRA DEI AD DONATUM. [1] CAPUT PRIMUM. Animaduerti saepe, Donate, plurimos id existimare (quod etiam nonnulli philosophorum putauerunt), non irasci Deum; quoniam uel benefica sit tantummodo natura diuina, nec cuiquam nocere, praestantissimae atque optimae congruat potestati; uel certe nil curet omnino, ut neque ex beneficentia eius quidquam boni perueniat ad nos, neque ex maleficentia quidquam mali. Quorum error, quia maximus est, et ad euertendum uitae humanae statum spectat, coarguendus est a nobis, ne et ipse fallaris, impulsus auctoritate hominum, qui se putant esse sapientes. Nec tamen nos tam arrogantes sumus, ut comprehensam nostro ingenio ueritatem gloriemur: sed doctrinam Dei sequimur, qui scire solus potest, et reuelare secreta. Cuius doctrinae philosophi expertes existimauerunt, naturam rerum coniectura posse deprehendi. Quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis, tenebroso corporis domicilio circumsepta, longe a ueri perspectione summota est; et hoc differt ab humanitate diuinitas, quod humanitatis est ignoratio, diuinitatis scientia. Unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras, quibus offusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes, nostris sensibus diuinare non possumus. Lumen autem mentis humanae Deus est, quem qui cognouerit, et in pectus admiserit, illuminato corde mysterium ueritatis agnoscet: remoto autem Deo coelestique doctrina, omnia erroribus plena sunt. Recteque Socrates, cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut caeterorum argueret inscitiam, qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire, nisi unum, quod nihil sciret. Intellexit enim, doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil ueri; nec, ut putant quidam, simulauit ipse doctrinam, ut alios refelleret; sed uidit ex parte aliqua ueritatem. Testatusque est etiam in iudicio (sicut traditur a Platone) quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam, qua tum philosophi gloriabantur, contempsit, derisit, abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset. Si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse diuinam, nec ulli alii, quam Deo ueritatis notitiam subiacere. Deus igitur noscendus est, in quo solo ueritas est. Ille mundi parens, et conditor rerum, qui oculis non uidetur, mente uix cernitur. Cuius religio multis modis impugnari solet ab iis, qui neque ueram sapientiam tenere potuerunt, neque magni et coelestis arcani comprehendere rationem. [2] CAPUT II. Nam cum sint gradus multi, per quos ad domicilium ueritatis ascenditur, non est facile cuilibet euehi ad summum. Caligantibus enim ueritatis fulgore luminibus, qui stabilem gressum tenere non possunt, reuoluuntur in planum. Primus autem gradus est, intelligere falsas religiones, et abiicere impios cultus deorum humana manu fabricatorum. Secundus uero, perspicere animo, quod unus sit Deus summus, cuius potestas ac prouidentia effecerit a principio mundum, et gubernet in posterum. Tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium, quem legauit in terram; quo docente, liberati ab errore, quo implicati tenebamur, formatique ad ueri Dei cultum, iustitiam disceremus. Ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur. De primo gradu eos excuti uidemus, qui, cum falsa intelligant, tamen uerum non inueniunt, contemptisque terrenis fragilibusque simulacris, non ad colendum se Deum conferunt, quem ignorant: sed mundi elementa mirantes, coelum, terram, mare, solem, lunam, caeteraque astra uenerantur. Sed horum imperitiam iam coarguimus in secundo Diuinarum Institutionum libro. De secundo uero gradu eos dicimus cadere, qui cum sentiant, unum esse summum Deum, iidem tamen a philosophis irretiti, et falsis argumentationibus capti, aliter de unica illa maiestate sentiunt, quam ueritas habet; qui aut figuram negant habere ullam Deum, aut nullo affectu commoueri putant, quia sit omnis affectus imbecillitatis, quae in Deo nulla est. De tertio uero ii praecipitantur, qui cum sciant legatum Dei, eumdemque diuini et immortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum, aut aliter accipiunt, quam fides poscit: quos ex parte iam refutauimus in quarto supradicti operis libro, et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae ueritatem, dum disputant, perdiderunt. Nunc uero contra eos disseremus, qui de secundo gradu lapsi, praua de summo Deo sentiunt. Aiunt enim quidam, nec gratificari eum cuiquam, nec irasci; sed securum, et quietum, immortalitatis suae bonis perfrui. Alii uero iram tollunt, gratiam relinquunt Deo; naturam enim summa uirtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Ita omnes philosophi de ira consentiunt; de gratia discrepant. Sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis, et sequenda partitio est, cum diuersa et repugnantia sint, ira, et gratia. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque pariter detrahendum. Aut ira demenda est, et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum. Aliud amplius, praeter haec, nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo uerum, quod quaeritur, inueniri. Consideremus singula, ut nos ad latebras ueritatis, et ratio et ordo deducat. [3] CAPUT III. Primum illud nemo de Deo dixit unquam, irasci eum tantummodo, et gratia non moueri. Est enim disconueniens Deo, ut eiusmodi potestate sit praeditus, qua noceat, et obsit, prodesse uero, ac benefacere nequeat. Quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est Deus? Quod si sit, iam maiestas illa uenerabilis, non ad iudicis potestatem, cui licet seruare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur. Cum autem uideamus, non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est, qui contraria Deo faciat, et det nobis bona. Si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis, qui male faciat, notior est, quam ille, qui bene? Si autem nihil potest esse praeter Deum, absurdum est et uanum, diuinam putare potestatem, qua nihil est maius, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse. Et ideo nemo extitit, qui auderet id dicere; quia nec rationem habet, nec ullo modo potest credi. Quod quia conuenit, transeamus et ueritatem alibi requiramus. [4] CAPUT IV. Quod sequitur, de schola Epicuri est; sicut iram in Deo non esse, ita nec gratiam quidem. Nam cum putaret Epicurus, alienum esse a Deo malefacere atque nocere, quod ex affectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam uidebat consequens esse, ut si habeat iram Deus, habeat et gratiam. Itaque ne illi uitium concederet, etiam uirtutis fecit expertem. Ex hoc, inquit, beatus et incorruptus est, quia nihil curat, neque habet ipse negotium, neque alteri exhibet. Deus igitur non est, si nec mouetur, quod est proprium uiuentis: nec facit aliquid impossibile homini, quod est proprium Dei, si omnino nullam habet uoluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem, quae Deo digna sit. Et quae maior, quae dignior administratio Deo assignari potest, quam mundi gubernatio, maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt. Quae igitur in Deo potest esse beatitudo, si semper quietus, et immobilis torpet? si precantibus surdus, si colentibus caecus? Quid tam dignum, tam proprium Deo, quam prouidentia? Sed si nihil curat, nihil prouidet, amisit omnem diuinitatem. Qui ergo totam uim, totam Deo substantiam tollit, quid aliud dicit, nisi Deum omnino non esse? Denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert, id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea, quae de diis locutus sit, depellendae inuidiae causa dixisse: itaque uerbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium. Quod si ita est: quid eo fallacius? quod a sapiente et graui uiro debet esse alienum. Hic uero si aliud sensit, et aliud locutus est, quid aliud appellandus est, quam deceptor, bilinguis, malus, et propterea stultus? Sed non erat tam uersutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret: sed ignorantia ueritatis errauit. Inductus enim a principio uerisimilitudine unius sententiae, necessario in ea, quae sequebantur, incurrit. Prima enim sententia fuit, iram in Deum non conuenire. Quod cum illi uerum et inexpugnabile uideretur, non poterat consequentia recusare, quia uno affectu amputato, etiam caeteros affectus adimere Deo necessitas ipsa cogebat. Ita qui non irascitur, utique nec gratia mouetur, quod est irae contrarium: iam si nec ira in eo, nec gratia est, utique nec metus, nec laetitia, nec moeror, nec misericordia. Una est enim ratio cunctis affectibus, una commotio, quae in Deum cadere non potest. Quod si nullus affectus in Deo est, quia quidquid afficitur, imbecillum est; ergo nec cura ullius rei, nec prouidentia est in eo. Hucusque peruenit sapientis hominis disputatio; caetera, quae sequuntur; obticuit: scilicet, quia nec cura sit in eo, nec prouidentia; ergo nec cogitationem aliquam, nec sensum in eo esse ullum: quo efficitur, ut non sit omnino. Ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia iam praecipitium uidebat. Sed quid prodest reticuisse, ac periculum dissimulasse? Necessitas illum uel inuitum cadere coegit. Dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinauit, ut ad illud, quod euitabat, necessario deueniret. Vides igitur quo perueniat, ira sublata, et Deo adempta. Denique aut nullus id credit, aut admodum pauci, et quidem scelerati, ac mali, qui sperant peccatis suis impunitatem. Quod si et hoc falsum inuenitur, nec iram in Deo esse, nec gratiam, ueniamus ad illud, quod tertio loco positum est. [5] CAPUT V. Existimantur stoici, et alii nonnulli, aliquanto melius de Diuinitate sensisse, qui aiunt, gratiam in Deo esse, iram non esse. Fauorabilis admodum, ac popularis oratio, non cadere in Deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se laesum putet, qui laedi non potest; ut quieta illa, et sancta maiestas concitetur, perturbetur, insaniat, quod est terrenae fragilitatis. Iram enim, commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a Deo aliena. Quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et grauis, ira non deceat (si quidem, cum in animum cuiusquam incidit, uelut saeua tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis immutet, ardescant oculi, os tremat, lingua titubet, dentes concrepent, alternis uultum maculet nunc suffusus rubor, nunc pallor albescens): quanto magis Deum non deceat tam foeda mutatio? Et si homo, qui habet imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subuertat, populos deleat, prouincias ad solitudinem redigat; quanto magis Deum, qui habeat totius generis humani, et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse uniuersa credibile sit, si irasceretur? Abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. Et si absit ab eo ira, et concitatio, quia et deformis, et noxia est, nec cuiquam malefaciat, nihil aliud superesse, nisi ut sit lenis, tranquillus, propitius, beneficus, conseruator. Ita enim demum et communis omnium pater, et optimus maximus dici poterit, quod expetit diuina coelestisque natura. Nam si inter homines laudabile uidetur prodesse potius quam nocere, uiuificare quam occidere, saluare, quam perdere, nec immerito innocentia inter uirtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur, praefertur, ornatur, benedictis omnibus uotisque celebratur, denique ob merita et beneficia Deo simillimus iudicatur; quanto magis ipsum Deum par est, diuinis perfectisque uirtutibus praecellentem, atque ab omni terrena labe summotum, diuinis et coelestibus beneficiis omne genus hominum promereri? Speciose ista, populariterque dicuntur, et multos illiciunt ad credendum: sed qui haec sentiunt, ad ueritatem quidem propius accedunt; sed in parte labuntur, naturam rei parum considerantes. Nam si Deus non irascitur impiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. Ergo constantior est error illorum, qui et iram simul, et gratiam tollunt. In rebus enim diuersis, aut in utramque partem moueri necesse est, aut in neutram. Ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit: quia et diligere bonos, ex odio malorum uenit; et malos odisse, ex bonorum charitate descendit. Nemo est qui amet uitam sine odio mortis, nec appetat lucem, nisi qui tenebras fugit. Adeo natura ista connexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat. Si quis Dominus habens in familia seruos, bonum ac malum, non utique aut ambos odit, aut ambos beneficiis et honore prosequitur; quod si faciet, et iniquus et stultus est: sed bonum et alloquitur amice, et ornat, et domi ac familiae suisque omnibus rebus praeficit; malum uero maledictis, uerberibus, nuditate, fame, siti, compedibus punit, ut et hic exemplo caeteris sit ad non peccandum, et ille ad promerendum, ut alios metus coerceat, alios honor prouocet. Qui ergo diligit, et odit; qui odit, et diligit; sunt enim, qui diligi debeant, sunt qui odio haberi. Et sicut is, qui diligit, confert bona in eos, quos diligit: ita qui odit, irrogat mala iis, quos odio habet; quod argumentum, quia uerum est, dissolui nullo pacto potest. Vano ergo et falsa est sententia eorum, qui cum alterum Deo tribuant, alterum detrahunt, non minus, quam illorum qui utrumque detrahunt. Sed illi, ut ostendimus, ex parte non errant, sed id quod melius est ex duobus retinent. Ii uero, quos ratio et ueritas argumenti huius inducit, falsa omnino sententia suscepta, in maximum errorem cadunt. Non enim sic oportebat eos argumentari: Quia Deus non irascitur, ergo nec gratia commouetur; sed ita, Quia Deus gratia mouetur, ergo et irascitur. Si enim certum et indubitatum fuisset, non irasci Deum, tunc ad illud alterum ueniri esset necesse. Cum autem magis sit ambiguum de ira, pene manifestum de gratia; absurdum est, ex incerto certum uelle subuertere, cum sit promptius, de certis incerta firmare. [6] CAPUT VI. Hae sunt de Deo philosophorum sententiae. Aliud praeterea nihil quisquam dixit. Quod si haec, quae dicta sunt, falsa esse deprehendimus, unum illud extremum superest, in quo solo possit ueritas inueniri, quod a philosophis nec susceptum est unquam, nec aliquando defensum; consequens esse, ut irascatur Deus, quoniam gratia commouetur. Haec tuenda nobis et asserenda sententia est. In eo enim summa omnis, et cardo religionis pietatisque uersatur. Nam neque honos ullus deberi potest Deo, si nihil praestat colenti, nec ullus metus, si non irascitur non colenti. [7] CAPUT VII. Cum saepe philosophi per ignorantiam ueritatis a ratione desciuerint, atque in errores inciderint inextricabiles (id enim solet his euenire, quod uiatori uiam nescienti et non fatenti se ignorare, ut uagetur, dum percontari obuios erubescit) illud tamen nullus philosophus asseruit unquam, nihil inter hominem et pecudem interesse; nec omnino quisquam, modo qui sapiens uideri uellet, rationale animal cum mutis et irrationabilibus coaequauit: quod faciunt quidam imperiti, atque ipsis pecudibus similes, qui cum uentri ac uoluptati se uelint tradere; aiunt, eadem ratione se natos, qua uniuersa quae spirant; quod dici ab homine nefas est. Quis enim tam indoctus est, ut nesciat, quis tam imprudens, ut non sentiat, aliquid inesse in homine diuini? Nondum uenio ad uirtutes animi et ingenii, quibus homini cum Deo manifesta cognatio est. Nonne ipsius corporis status et oris figura declarat, non esse nos cum mutis pecudibus aequales? Illarum natura in humum pabulumque prostrata est; nec habet quidquam commune cum coelo, quod non intuetur. Homo autem recto statu, ore sublimi, ad contemplationem mundi excitatus, confert cum Deo uultum; et rationem ratio cognoscit. Propterea nullum est animal, ut ait Cicero praeter hominem, quod habeat aliquam notitiam Dei. Solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intelligat; et haec est hominis atque mutorum, uel praecipua, uel sola distantia. Nam caetera, quae uidentur hominis esse propria, et si non sint talia in mutis, tamen similia uideri possunt. Proprius homini sermo est: tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. Nam et dignoscunt inuicem se uocibus; et, cum irascuntur, edunt sonum iurgio similem; et, cum se ex interuallo uident, gratulandi officium uoce declarant. Nobis quidem uoces eorum uidentur inconditae, sicut illis fortasse nostrae: sed ipsis, quae se intelligunt, uerba sunt; denique in omni affectu certas uocis notas exprimunt, quibus habitum mentis ostendant. Risus quoque est homini proprius; et tamen uidemus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciuiam resoluunt. Quid tam proprium homini, quam ratio, et prouidentia futuri? Atqui sunt animalia, quae latibulis suis diuersos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis; quod non facerent, nisi inesset illis intelligentia et cogitatio. Alia prouident in futurum; ut Ingentem formicae farris aceruum Cum populant, hyemis memores, tectoque reponunt; ut apes, quae Patriam solae, et certos nouere penates. Venturaeque hyemis memores, aestate laborem Experiuntur, et in medium quaesita reponunt. Longum est, si exequi uelim, quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae solertiae simillima. Quod si horum omnium, quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem, cuius in mutis nec uestigium aliquod, nec ulla suspicio inueniri potest. Religionis enim est propria iustitia, quam nullum aliud animal attingit. Homo enim solus imperat; caetera sibi conciliata sunt. Iustitiae autem Dei cultus adscribitur; quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus, uitam pecudum sub humana specie uiuet. Cum uero a caeteris animalibus hoc pene solo differamus, quod soli omnium diuinam uim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus Dei: certe illud fieri non potest, ut in hoc uel muta plus sapiant, uel humana natura desipiat; cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant, et omnis rerum natura subiecta sit. Quare si ratio, si uis hominis hoc praecellit et superat caeteras animantes, quod solus notitiam Dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolui. [8] CAPUT VIII. De religione. Dissoluitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti: "Omnis enim per se diuum natura necesse est, Immortali aeuo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus, seiunctaque longe. Nam priuata dolore omni, priuata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nec bene pro meritis capitur, nec tangitur ira". Quae cum dicit, utrum aliquem cultum Deo putat esse tribuendum, an euertit omnem religionem? Si enim Deus nihil cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam uanum, tam stultum, quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil assequamur? Atenim naturam excellentem honorari oportet. Quis honos deberi potest nihil curanti et ingrato? An aliqua ratione obstricti esse possumus ei, qui nihil habeat commune nobiscum? «Deus, inquit Cicero, si talis est, ut nulla gratia, nulla hominum charitate teneatur, ualeat. Quid enim dicam, propitius sit? esse enim propitius potest nemini.» Quid contemptius dici potuit in Deum? Valeat, inquit; id est, abeat et recedat, quando prodesse nulli potest. Quod si negotium Deus nec habet, nec exhibet, cur non ergo delinquamus, quoties hominum conscientiam fallere licebit, ac leges publicas circumscribere? Ubicumque nobis latendi occasio arriserit, consulamus rei, auferamus aliena, uel sine cruore, uel etiam cum sanguine si praeter leges nihil est amplius quod colendum sit. Haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet; qua sublata, confusio ac perturbatio uitae sequetur. Quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a belluis, et iustitiam retineamus, qua communis uita sit tutior; quomodo Religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? Quod enim non metuitur, contemnitur: quod contemnitur, utique non colitur. Ita fit, ut religio, et maiestas, et honor metu constet: metus autem non est, ubi nullus irascitur. Siue igitur gratiam Deo, siue iram, siue utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua uita hominum stultitia, scelere, immanitate completur. Multum enim refraenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu Dei uiuere; si non tantum quae gerimus, uideri desuper, sed etiam quae cogitamus, aut loquimur, audiri a Deo putemus. Atenim prodest id credere, ut quidam putant, non ueritatis gratia, sed utilitatis; quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror impendeat ad cohibenda peccata. Falsa est igitur omnis religio et diuinitas nulla est. Sed a uiris prudentibus uniuersa conficta sunt, quo rectius innocentiusque uiuatur. Magna haec, et a materia quam proposuimus aliena quaestio est: sed quia necessario incidit, debet quamuis breuiter attingi. [9] CAPUT IX. Cum sententiae philosophorum prioris temporis de prouidentia consensissent, nec ulla esset dubitatio, quin mundus a Deo, et ratione esset instructus, et ratione regeretur: primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis, qui sibi diceret non liquere, utrum esset aliqua diuinitas, necne. Quae disputatio eius adeo impia, et contra ueritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus, et libros eius in concione, quibus haec continebantur, exusserint. De cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiauit. Post haec Socrates, et auditor eius Plato, et qui de schola Platonis, tanquam riuuli diuersas in partes profluxerunt; stoici et peripatetici, in eadem fuere sententia, qua priores. Postea uero Epicurus Deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans, et eximium, et beatum; prouidentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla, nec arte, nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam. Quo quid repugnantius dici possit, non uideo. Etenim si est Deus, utique prouidens est, ut Deus; nec aliter ei potest diuinitas attribui, nisi et praeterita teneat, et praesentia sciat, et futura prospiciat. Cum igitur prouidentiam sustulit, etiam Deum negauit esse. Cum autem Deum esse professus est, et prouidentiam simul esse concessit. Alterum enim sine altero nec esse prorsus, nec intelligi potest. Verum iis postea temporibus, quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras, qui nullum esse omnino Deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est g-atheos. Item Cyrenaeus Theodorus: ambo quia nihil noui poterant reperire, omnibus iam dictis et inuentis, maluerunt uel contra ueritatem id negare, in quo priores uniuersi sine ambiguitate consenserant. Ii sunt, qui tot saeculis, tot ingeniis assertam atque defensam prouidentiam calumniati sunt. Quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione, an uero auctoritate praestantium uirorum refellemus? an potius utroque? Sed properandum est, ne longius a materia diuagetur oratio. [10] CAPUT X. Qui nolunt diuina prouidentia factum esse mundum, aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum, aut repente natura extitisse; naturam uero (ut Straton) habere in se uim gignendi et minuendi: sed eam nec sensum habere ullum, nec figuram, ut intelligamus, omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice, nec auctore. Utrumque uanum et impossibile. Sed hoc euenit ignorantibus ueritatem, ut quiduis potius excogitent, quam id sentiant quod ratio deposcit. Primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito totum coiisse mundum loquuntur, ubi aut unde sint, quaero. Quis illa uidit unquam? quis sensit? quis audiuit? An solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur, quae nec aeger quisquam delirare, nec dormiens posset somniare. Quatuor elementis constare omnia philosophi ueteres disserebant: ille noluit, ne alienis uestigiis uideretur insistere. Sed ipsorum elementorum alia uoluit esse primordia, quae nec uideri possint, nec tangi, nec ulla corporis parte sentiri. Tam minuta sunt, inquit, ut nulla sit acies ferri tam subtilis, qua secari ac diuidi possint, unde illis nomen imposuit atomorum. Sed occurrebat ei, quod si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diuersas, tanta uarietate, quantam uidemus inesse mundo. Dixit ergo, laeuia esse, et aspera, et rotunda, et angulata, et hamata. Quanto melius fuerat tacere, quam in usus tam miserabiles, tam inanes, habere linguam: et quidem uereor, ne non minus delirare uideatur, qui haec putet refellenda. Respondeamus tamen uelut aliquid dicenti. Si lenia sunt et rotunda, utique non possunt inuicem se apprehendere, ut aliquod corpus efficiant; ut si quis milium uelit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat. Si aspera et angulata sunt, et hamata, ut possint cohaerere; diuidua ergo et secabilia sunt: hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari. Itaque quod amputari ac diuelli potest, et uideri poterit et teneri. «Haec, inquit, per inane irrequietis motibus uolitant, et huc, atque illuc feruntur, sicut pulueris minutias uidemus in sole, cum per fenestram radios ac lumen immiserit. Ex his arbores et herbae, et fruges omnes oriuntur: ex his animalia et aqua, ignis et uniuersa gignuntur, et rursus in eadem resoluuntur.» Ferri hoc potest, quam diu de rebus paruis agitur. Ex his etiam mundus ipse concretus est. Impleuit numerum perfectae insaniae; nihil uidetur ulterius dici posse: sed inuenit tamen ille quod adderet. «Quoniam est omne, inquit, infinitum, nec potest quidquam uacare; necesse est ergo innumerabiles esse mundos.» Quae tanta uis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur? Ac primum requiro, quae sit istorum seminum, uel ratio, uel origo. Si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus? quae natura tantam copiam ad efficiendos innumerabiles mundos subministrabit? Sed concedamus, ut impune de mundis delirauerit: de hoc loquamur, in quo sumus, et quem uidemus. Ait, omnia ex indiuiduis corpusculis fieri. Si hoc ita esset, nulla res unquam sui generis semine indigeret. Sine ouis alites nascerentur, ac oua sine partu, item caetera uiuentia sine coitu: arbores, et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent, quae nos quotidie tractamus, et serimus. Cur ex frumento seges nascitur, et rursus ex segete frumentum? Denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere uniuersa concrescerent; si quidem per inane atomi uolitant: cur sine terra, sine radicibus, sine humore, sine semine, non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt? Unde apparet, nihil ex atomis fieri; quandoquidem unaquaeque res habet propriam certamque naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam. Denique Lucretius, quasi oblitus atomorum, quas asserebat, ut redargueret eos, qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum ualerent. Sic enim dixit: "Nam si de nihilo fierent, ex omnibu rebus Omne genus nasci posset nil semine egeret". Item postea, "Nil igitur fieri de nilo posse fatendum est Semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae Aeris in teneras possint proferrier auras". Quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret, nec uideret sibi esse contraria? Nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est; nisi forte et ignis, et aquae naturam ex atomis esse credemus. Quid, quod durissimi rigoris materiae, si ictu uehementiore collidantur, ignis excutitur? Num in ferro aut silice atomi latent? Quis inclusit? aut cur sua sponte non emicant; aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt? Omitto silicem ac ferrum. Orbem uitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine, quod ab aqua refulget, ignis accenditur etiam in durissimo frigore. Num etiam in aqua ignem esse credendum est? atqui de sole ignis ne aestate quidem accendi potest. Si cerae inhalaueris, uel si uapor leuis aliquid attigerit, aut crustam marmoris, aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit. Item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa humefacit quidquid texerit; aut collecta, in arduos montes in sublime uento rapta, stipatur in nubem, atque imbres maximos deiicit. Ubi ergo dicimus liquores natos esse? Num in uapore? Num in halitu? Num in uento? Atqui nihil potest consistere in eo, quod nec tangitur, nec uidetur. Quid ego de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum uidemus; adeo ut solertissima, et diligentissima omnium partium membrorumque descriptio, casum ac fortunam repellat. Sed putemus artus et ossa et neruos et sanguinem de atomis posse concrescere. Quid sensus, cogitatio, memoria, mens, ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? minutissimis, inquit. Sunt ergo alia maiora. Quomodo igitur insecabilia? Deinde, si ex inuisibilibus sunt, quae non uidentur, consequens est, ut ex uisibilibus sint, quae uidentur; cur igitur nemo uidet? Sed siue inuisibilia quae sunt in homine consideret, siue tractabilia, quae ueniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non uidet? Quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale? Videmus enim nihil esse in omni mundo, quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. Quae, quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius, quam diuinae prouidentiae tribuenda est? An simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit; ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus? Et quid simile ueritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud, nisi umbram et extrema corporis lineamenta possit imitari? Num potuit humana solertia dare operi suo aut motum aliquem, aut sensum? Omitto usum uidendi, audiendi, odorandi, caeterorumque membrorum, uel apparentium, uel latentium, mirabiles utilitates. Quis artifex potuit, aut cor hominis, aut uocem, aut ipsam fabricare sapientiam? Quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? Vides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum Deo dare. Concedamus tamen his, ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam coelestia? Deos aiunt incorruptos, aeternos, beatos esse; solisque dant immunitatem, ne concursu atomorum concreti esse uideantur. Si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent, seminibus aliquando resolutis, atque in naturam suam reuertentibus. Ergo si est aliquid, quod atomi non effecerint, cur non caetera eodem modo intelligamus? Sed, quaero, antequam mundum primordia ista generarent, cur sibi dii habitaculum non aedificauerint? Videlicet nisi atomi coiissent, coelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent. Quo igitur consilio, qua ratione de confuso aceruo se atomi congregauerunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, coelum desuper tenderetur, tanta siderum uarietate distinctum, ut nihil unquam excogitari possit ornatius? Tanta ergo qui uideat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla prouidentia, nulla ratione diuina; sed ex atomis subtilibus, exiguis concreta esse tanta miracula? Nonne prodigio simile est aut natum esse hominem, qui haec diceret, aut extitisse, qui crederet? ut Democritum, qui auditor eius fuit, uel Epicurum, in quem uanitas omnis de Leucippi fonte profluxit. At enim (sicut alii dicunt) natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. Hoc uero multo est absurdius. Si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit, necesse est; is enim facit aliquid, qui aut uoluntatem faciendi habet, aut scientiam. Si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri, quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitretur, animalium fabricam tam subtilem a non sentiente formari animarique potuisse; aut istam coeli speciem, tam prouidenter ad utilitates uiuentium temperatam, nescio quo casu, sine conditore, sine artifice, subito extitisse. «Si quid est, inquit Chrysippus, quod efficiat ea; quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius, et fortius, et sapientius homine.» Homo autem non potest facere coelestia; ergo illud, quod haec efficiet uel effecerit, superat hominem arte, consilio, prudentia, potestate. Quis igitur potest esse, nisi Deus? Natura uero, quam ueluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet unquam, nihil molietur. Ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus, nec efficacia. Si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, uirtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum; cur natura potius quam Deus nominetur? Aut si concursus atomorum, uel carens mente natura, ea, quae uidemus, effecit, quaero cur facere coelum potuerit, urbem aut domum non potuerit? cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit? Atqui non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere; siquidem nullam positionem relinquunt, quam non experiantur. Nam de natura, quae mentem non habeat, non est mirandum, quod haec facere oblita sit. Quid ergo est? Utique Deus, cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem, nec aptius ad utilitatem, nec ornatius ad pulchritudinem, nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant, fecit ipse; in quibus etiam hominem ipsum, cui particulam de sua sapientia dedit; et instruxit eum ratione, quantum fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret, quae ad usus suos essent necessaria. Si uero in huius mundi (ut ita dixerim) republica nulla prouidentia est, quae regat, nullus Deus, qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet; unde igitur mens humana tam solers, tam intelligens orta esse credetur? Si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit; animus ergo qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsequuntur tanquam regi et imperatori, qui nec aspici, nec comprehendi potest, non potuit ad hominem nisi a sapiente natura peruenire. Sed sicut omne corpus mens et animus gubernat: ita et mundum Deus. Nec enim uerisimile est, ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant. Denique M- Cicero in Tusculanis, et in Consolatione: «Animorum (inquit) nulla in terris origo inueniri potest. Nihil est enim, inquit, in animis mistum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse uideatur; nihilne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum. His enim naturis nihil inest, quod uim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat, et futura praeuideat, et complecti possit praesentia, quae sola diuina sunt. Nec enim inueniuntur unquam, unde ad hominem uenire possint, nisi a Deo.» Exceptis igitur duobus tribusue calumniatoribus uanis, cum constet, diuina prouidentia mundum regi, sicut et factus est, nec sit quisquam, qui Diagorae Theodorique sententiam, uel Leucippi inane commentum, uel Democriti Epicurique leuitatem praeferre audeat auctoritati, uel illorum septem priorum, qui sunt appellati sapientes, uel Pythagorae, uel Socratis, uel Platonis, caeterorumque philosophorum, qui esse Prouidentiam iudicauerunt; falsa igitur est et illa sententia, qua putant terroris ac metus gratia Religionem a sapientibus institutam, quo se homines imperiti a peccatis abstinerent. Quod si uerum sit, ergo derisi ab antiquis sapientibus sumus. Quod si fallendi nostri, atque adeo totius generis humani causa commenti sunt Religionem; sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium. Sed fuerint sapientes; quae tanta felicitas mentiendi, ut non tantummodo indoctos, sed Platonem quoque ac Socratem fallerent, et Pythagoram, Zenonem, Aristotelem, maximarum sectarum principes, tam facile deluderent? Est igitur diuina prouidentia, ut senserunt ii homines, quos nominaui; cuius ui ac potestate omnia, quae uidemus et facta sunt, et reguntur. Nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in seruandis ordinibus temporibusque constantia, aut olim potuit sine prouido artifice oriri, aut constare tot saeculis sine incola potenti, aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat. Quidquid est enim, quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. Ratio autem sentientis sapientisque naturae est: sapiens uero sentiensque natura nihil aliud potest esse, quam Deus. Mundus autem, quoniam rationem habet, qua et regitur, et constat; ergo a Deo factus est. Quod si est conditor rectorque mundi Deus, recte igitur ac uere Religio constituta est; auctori enim rerum parentique communi honos ueneratioque debetur. [11] CAPUT XI. Quoniam constitit de prouidentia, sequitur ut doceamus, utrumne multorum esse credenda sit, an potius unius. Satis (ut opinor) ostendimus in nostris Institutionibus, deos multos esse non posse; quod diuina uis ac potestas si distribuatur in plures, diminui eam necesse sit: quod autem minuitur, utique et mortale est; si uero mortalis non est, nec minui, nec diuidi potest. Deus igitur unus est, in quo uis et potestas consummata, nec minui potest, nec augeri. Si autem sunt multi, dum habent singuli potestatis aliquid ac numinis, summa ipsa decrescit: nec poterunt singuli habere totum, quod est commune cum pluribus: unicuique tantum deerit, quantum caeteri possidebunt. Non possunt igitur in hoc mundo multi esse rectores: nec in una domo multi domini, nec in naui una multi gubernatores, nec in armento aut grege duces multi, nec in uno examine multi reges. Sed nec in coelo quidem multi soles esse potuerunt, sicut nec animae plures in uno corpore: adeo in unitate natura uniuersa consentit. Quod si mundum "Spiritus intus alit totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet", apparet testimonio poetae, unum esse mundi habitatorem Deum; siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest. Omnem igitur diuinam potestatem necesse est in uno esse, cuius nutu et imperio regantur omnia; et ideo tantus est, ut ab homine non possit, aut uerbis enarrari, aut sensibus aestimari. Unde igitur ad homines opinio multorum deorum persuasione peruenit? Nimirum ii omnes, qui coluntur ut dii, homines fuerunt, et iidem primi, ac maximi reges: sed eos, aut ob uirtutem, qua profuerant hominum generi, diuinis honoribus affectos esse post mortem; aut ob beneficia et inuenta, quibus humanam uitam excoluerant, immortalem memoriam consecutos, quis ignorat? nec tantum mares, sed et foeminas. Quod cum uetustissimi Graeciae scriptores, quos illi qeolougouû nuncupant, tum etiam Romani, Graecos secuti et imitati, docent; quorum praecipue Euhemerus, ac noster Ennius, qui eorum omnium natales, coniugia, progenies, imperia, res gestas, obitus, sepulcra demonstrant. Et secutus eos Tullius tertio de Natura deorum libro dissoluit publicas religiones: sed tamen ueram, quam ignorabat, nec ipse, nec alius quisquam potuit inducere. Adeo et ipse testatus est, falsum quidem apparere, ueritatem tamen latere. Utinam (inquit) tam facile uera inuenire possem, quam falsa conuincere! Quod quidem non dissimulanter, ut Academicus, sed uere atque ex animi sententia proclamauit: quia ueritas humanis sensibus erui nunquam potest, quod assequi ualuit humana prouidentia, id assecutus est, ut falsa detegeret. Quidquid enim fictum et commentitium, quia nulla ratione subnixum est, facile dissoluitur. Unus est igitur princeps, et origo rerum Deus, sicut Plato in Timaeo et sensit et docuit; cuius maiestatem tantam esse declarat, ut nec mente comprehendi, nec lingua exprimi possit. Idem testatur Hermes, quem Cicero ait in numero deorum apud Aegyptios haberi, eum scilicet, qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trismegistus nominatus, et erat non modo Platone, uerum etiam Pythagora septemque illis sapientibus longe antiquior. Apud Xenophontem Socrates disputans ait, «formam Dei non oportere conquiri;» et Plato in Legum libris: «Quid omnino sit Deus, non esse quaerendum: quia nec inueniri possit, nec enarrari.;» Pythagoras quoque unum Deum confitetur dicens, incorporalem esse mentem, quae per omnem rerum naturam diffusa et intenta, uitalem sensum cunctis animantibus tribuat. Antisthenes autem in Physico unum esse naturalem Deum dixit, quamuis gentes et urbes suos habeant populares. Eadem fere et Aristoteles cum suis peripateticis, et Zeno cum suis stoicis. Longum est enim singulorum sententias exequi, qui licet diuersis nominibus sint abusi, ad unam tamen potestatem, quae mundum regeret, concurrerunt. Sed tamen summum Deum, cum et philosophi, et poetae, et ipsi denique qui deos colunt, saepe fateantur; de cultu tamen et honoribus eius nemo unquam requisiuit nemo disseruit; ea scilicet persuasione, qua semper beneficum incorruptumque credentes, nec irasci eum cuiquam, nec ullo cultu indigere arbitrantur. Adeo religio esse non potest, ubi metus nullus est. [12] CAPUT XII. Nunc quoniam respondimus impiae quorumdam detestabilique prudentiae, uel potius amentiae, redeamus ad propositum. Diximus, religione sublata, nec sapientiam teneri posse, nec iustitiam; quia sapientia diuinitatis intellectus est, quo differimus a belluis: in homine solo reperiri iustitiam, qua nisi cupiditates nostras Deus, qui falli non potest, coercuerit, scelerate impieque uiuemus. Spectari ergo actus nostros a Deo, non modo ad utilitatem communis uitae attinet, sed etiam ad ueritatem; quia religione iustitiaque detracta, uel ad stultitiam pecudum amissa ratione deuoluimur, uel ad bestiarum immanitatem: imo uero amplius; siquidem bestiae sui generis animalibus parcunt. Quid erit homine truculentius, quid immitius, si dempto metu superiore, uim legum aut fallere potuerit, aut contemnere? Timor igitur Dei solus est, qui custodit hominum inter se societatem, per quem uita ipsa sustinetur, munitur, gubernatur. Is autem timor auferetur, si fuerit homini persuasum, quod irae sit expers Deus; quem moueri et indignari, cum iniusta fiunt, non modo communis utilitas, sed etiam ratio ipsa nobis et ueritas persuadet. Rursus nobis ad superiora redeundum est, ut quia docuimus a Deo factum esse mundum, doceamus quare sit effectus. [13] CAPUT XIII. Si consideret aliquis uniuersam mundi administrationem, intelliget profecto, quam uera sit sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum. Omnia enim, quibus constat, quaeque generat ex se mundus, ad utilitatem hominis accommodata sunt. Homo utitur igni ad usum calefaciendi et luminis, et molliendorum ciborum, ferrique fabricandi: utitur fontibus ad potum et ad lauacra; fluminibus ad agros irrigandos terminandasque regiones: utitur terra ad percipiendam frugum uarietatem; collibus ad conserenda uineta; montibus ad usum arborum atque lignorum; planis ad segetem; utitur mari, non solum ad commercia et copias ex longinquis regionibus ferendas, uerum etiam ad ubertatem omnis generis piscium. Quod si his elementis utitur, quibus est proximus, non est dubium, quin et coelo, quoniam et coelestium rerum officia ad fertilitatem terrae, ex qua uiuimus, temperata sunt. Sol irrequietis cursibus et spatiis inaequalibus orbes annuos conficit, et aut oriens diem promit ad laborem, aut occidens noctem superducit ad requiem: et tum abscessu longius ad meridiem, tum accessu propius ad septentrionem, hyemis et aestatis uicissitudines facit, ut et hybernis humoribus ac pruinis in ubertatem terra pinguescat, et aestiuis caloribus, uel herbidae fruges maturitate durentur, uel quae sunt in humidis, incocta et feruefacta mitescant. Luna quoque nocturni temporis gubernatrix, et amissi ac recepti luminis uicibus menstrua spatia moderatur, et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis illustrat; ut aestiua itinera, et expeditiones, et opera sine labore ac molestia confici possint. Siquidem: "Nocte leues stipulae melius, nocte arida prata" Astra etiam caetera, uel ortu, uel occasu suo, certis stationibus opportunitates temporum subministrant. Sed et nauigiis, quominus errabundo cursu per immensum uagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator obseruans, ad portum destinati littoris peruehatur. Ventorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus irrigentur, ut uites foetibus, arbusta pomis exuberent. Et haec per orbem uicibus exhibentur, ne desit aliquando, quo uita hominum sustineatur. At enim caeteras animantes eadem terra nutrit, et eiusdem foetu etiam muta pascuntur. Num etiam mutorum causa Deus laborauit? Minime, quia sunt rationis expertia. Sed intelligimus, et ipsa eodem modo in usum hominis a Deo facta, partim ad cibos, partim ad uestitum, partim ad operis auxilia; ut clarum sit, diuinam prouidentiam rerum et copiarum abundantia hominum uitam instruere atque ornare uoluisse, ob eamque causam, et aerem uolucribus, et mare piscibus, et terram quadrupedibus impleuit. Sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere, cur, si Deus omnia hominum causa fecerit, etiam multa contraria, et inimica, et pestifera nobis reperiantur, tam in mari, quam in terra. Quod Stoici ueritatem non respicientes ineptissime repulerunt. Aiunt enim, multa esse in gignentibus, et in numero animalium, quorum adhuc lateat utilitas: sed eam processu temporum inueniri; sicut iam plura prioribus saeculis incognita necessitas et usus inuenerit. Quae tandem utilitas potest in muribus, in blattis, in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? An medicina in his aliqua latet? Quae si est, inuenietur aliquando, nempe aduersus mala, cum id illi querantur esse omnino malum. Viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam, mederi eiusdem bestiae morsui. Quanto melius fuerat eam prorsus non esse, quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari? Breuius igitur, ac uerius respondere potuerunt in hunc modum. Deus cum formasset hominem ueluti simulacrum suum, quod erat diuini opificii summum, inspirauit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac ditioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur. Proposuit tamen ei et bona et mala; quia sapientiam dedit; cuius omnis ratio in discernendis malis ac bonis sita est. Non potest enim quisquam eligere meliora et scire quid bonum sit, nisi sciat simul reiicere ac uitare quae mala sunt. Inuicem sibi alterutra connexa sunt; ut sublato alterutro, utrumque tolli sit necesse. Propositis igitur bonis malisque, tum demum opus suum peragit sapientia; et quidem bonum appetit ad utilitatem, malum reiicit ad salutem. Ergo sicut bona innumerabilia data sunt homini, quibus frui posset; sic etiam mala, quae caueret. Nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique, quod loedere hominem possit, tollitur omnis materia sapientiae, nec erit homini necessaria. Positis enim tantummodo in conspectu bonis, quid opus est cogitatione, intellectu, scientia, ratione? cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et accommodatum sit: ut si quis uelit apparatissimam coenam infantibus, qui nondum sapiant, apponere, utique id appetent singuli, quo unumquemque aut impetus, aut fames, aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit uitale ac salubre. Quid igitur nocebit, eos sicuti sunt, permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? Si autem admisceas uel amara, uel inutilia, uel etiam uenenata, decipiuntur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia, per quam habeant malorum reiectionem bonorumque delectum. Vides ergo, magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus. Quod si haec ratio uera est, quam stoici nullo modo uidere potuerunt, dissoluitur etiam argumentum illud Epicuri. Deus, inquit, aut uult tollere mala et non potest; aut potest et non uult; aut neque uult, neque potest; aut et uult et potest. Si uult et non potest, imbecillis est; quod in Deum non cadit. Si potest et non uult, inuidus; quod aeque alienum a Deo. Si neque uult, neque potest, et inuidus et imbecillis est; ideoque neque Deus. Si uult et potest, quod solum Deo conuenit, unde ergo sunt mala? aut cur illa non tollit? Scio plerosque philosophorum, qui prouidentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et inuitos pene adigi, ut Deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus. Sed nos ratione perspecta, formidolosum hoc argumentum facile dissoluimus. Deus enim potest quidquid uelit, et imbecillitas, uel inuidia in Deo nulla est; potest igitur mala tollere: sed non uult; nec ideo tamen inuidus est. Idcirco enim non tollit, quia sapientiam (sicut edocui) simul tribuit, et plus est boni ac iucunditatis in sapientia, quam in malis molestiae. Sapientia enim facit, ut etiam Deum cognoscamus et per eam cognitionem immortalitatem assequamur; quod est summum bonum. Itaque nisi prius malum agnouerimus, nec bonum poterimus agnoscere. Sed hoc non uidit Epicurus, nec alius quisquam; si tollantur mala, tolli pariter sapientiam, nec ulla in homine uirtutis remanere uestigia, cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit. Itaque propter exiguum compendium sublatorum malorum maximo et uero et proprio nobis bono careremus. Constat igitur omnia propter hominem proposita, tam mala, quam etiam bona. [14] CAPUT XIV. Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem ipsum Deus. Sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se, tamquam diuini templi antistitem, spectatorem operum rerumque coelestium. Solus est enim, qui sentiens, capaxque rationis, intelligere possit Deum, qui opera eius admirari, uirtutem potestatemque perspicere; idcirco enim consilio, mente, prudentia instructus est. Ideo solus praeter caeteras animantes recto corpore ac statu factus est, ut ad contemplationem parentis sui excitatus esse uideatur. Ideo sermonem solus accepit, ac linguam cogitationis interpretem, ut enarrare maiestatem domini sui possit. Postremo idcirco ei cuncta subiecta sunt, ut factori atque artifici Deo esset ipse subiectus. Si ergo Deus hominem suum uoluit esse cultorem, ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur; utique iustissimum est et eum qui tanta praestiterit, amare et hominem, qui sit nobiscum diuini iuris societate coniunctus. Nec enim fas est cultorem Dei a Dei cultore uiolari. Unde intelligitur religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum. Cuius rei testis est Marcus Tullius in libris de Legibus, ita dicens: «Sed omnium, quae in doctorum hominum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi, nos ad iustitiam esse natos.» Quod si est uerissimum, Deus ergo uult omnes homines esse iustos, id est, Deum et hominem caros habere: Deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere uelut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit. Qui ergo aut Deum non agnoscit, aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam uiuit, et hoc modo rumpit institutum legemque diuinam. [15] CAPUT XV. Unde ad hominem peccata peruenerint. Hic fortasse quaerat aliquis, unde ad hominem peccata peruenerint, aut quae prauitas diuini instituti regulam ad peiora detorserit, ut cum sit ad iustitiam genitus, opera tamen efficiat iniusta. Iam superius explanaui, simul Deum proposuisse bonum ac malum; et bonum quidem diligere, malum autem, quod huic repugnat, odisse: sed ideo malum permisisse, ut et bonum emicaret, quod alterum sine altero (sicut saepe docui) intelligimus constare non posse: denique ipsum mundum ex duobus elementis repugnantibus et inuicem copulatis esse concretum, igneo et humido, nec potuisse lucem fieri, nisi et tenebrae fuissent; quia nec superum potest esse sine infero, nec oriens sine occidente, nec calidum sine frigido, nec molle sine duro. Sic et nos ex duobus aeque repugnantibus compacti sumus, anima et corpore: quorum alterum coelo ascribitur, quia tenue est et intractabile; alterum terrae, quia comprehensibile est: alterum solidum et aeternum est, alterum fragile atque mortale. Ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum: alteri lux, uita, iustitia; alteri tenebrae, mors, iniustitia. Hinc extitit in hominibus naturae suae deprauatio; ut esset necesse constitui legem, qua possent et uitia prohiberi, et uirtutis officia imperari. Cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaraui, necesse est in utramque partem moueri Deum, et ad gratiam, cum iusta fieri uidet; et ad iram, cum cernit iniusta. Sed occurrit nobis Epicurus, ac dicit: «Si est in Deo laetitiae affectus ad gratiam, et odii ad iram, necesse est habeat, et timorem, et libidinem, et cupiditatem, caeterosque affectus, qui sunt imbecillitatis humanae». Non est necesse ut timeat, qui irascitur; aut moereat, qui gaudet: denique iracundi, minus timidi sunt; et natura laeti, minus moerent. Quid opus est de humanis affectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? Consideremus diuinam necessitatem; nolo enim naturam dicere, quia Deus noster nunquam creditur natus. Timoris affectus habet in homine materiam, in Deo non habet. Homo, quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit, ne qua uis maior existat, quae illum uerberet, spoliet, laceret, affligat, interimat. Deus autem, in quem nec egestas, nec iniuria, nec dolor, nec mors cadit, timere nullo pacto potest; quia nihil est, quod ei uim possit inferre. Item libidinis ratio et causa in homine manifesta est. Nam quia fragilis et mortalis effectus est, necesse fuit alterum sexum diuersumque constitui, cuius permistione soboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem. Haec autem libido in Deo locum non habet; quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum foemina, cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget, qui semper futurus est. Eadem de inuidia et cupiditate dici possunt; quae certis manifestisque de causis in hominem cadunt, in Deum nullo modo. At uero, et gratia, et ira, et miseratio habent in Deo materiam; recteque illis utitur summa illa et singularis potestas ad rerum conseruationem. [16] CAPUT XVI. Quaeret quispiam, quae sit ista materia? Primum accidentibus malis afflicti homines ad Deum plerumque confugiunt, mitigant, obsecrant, credentes eum posse ab his iniurias propulsare. Habet igitur causam miserandi; nec enim tam immitis est hominumque contemptor, ut auxilium laborantibus deneget. Item plurimi, quibus persuasum est Deo placere iustitiam, eumque qui sit dominus ac parens omnium, uenerantur, et precibus assiduis ac frequentibus uotis, dona et sacrificia offerunt, nomen eius laudibus prosequuntur, iustis ac bonis operibus demereri eum laborantes. Ergo est, propter quod Deus et possit, et debeat gratificari. Nam si nihil est tam conueniens Deo, quam beneficentia, nihil autem tam alienum, quam ut sit ingratus: necesse est ut officiis optimorum sancteque uiuentium praestet aliquid, ac uicem reddat, ne subeat ingrati culpam, quae est etiam homini criminosa. Contra autem sunt alii facinorosi et nefarii, qui libidinibus omnia polluant, caedibus uexent, fraudent, rapiant, periurent; nec consanguineis, nec parentibus parcant; leges et ipsum etiam Deum negligant. Habet igitur ira in Deo materiam. Non est enim fas eum, cum talia fieri uideat, non moueri, et insurgere ad ultionem sceleratorum, et pestiferos nocentesque delere, ut bonis omnibus consulat: adeo et in ipsa ira inest et gratificatio. Inania ergo et falsa reperiuntur argumenta, uel eorum, qui, cum irasci Deum nolunt, gratificari uolunt, quia ne hoc quidem fieri sine ira potest; uel eorum, qui nullum animi motum esse in Deo putant. Et quia sunt aliqui affectus, qui non cadunt in Deum, ut libido, timor, auaritia, moeror, inuidia, omni prorsus affectu eum uacare dixerunt. His enim uacat, quia uitiorum affectus sunt: eos autem, qui sunt uirtutis, id est, ira in malos, caritas in bonos, miseratio in afflictos, quoniam diuina potestate sunt digna, proprios, et iustos, et ueros habet. Quae profecto nisi habeat, humana uita turbabitur; atque ad tantam confusionem deueniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus, sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit, nisi qui uiribus praeualeat. Ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. Nunc uero quoniam et mali poenam, et boni gratiam, et afflicti opem sperant; et uirtutibus locus est, et scelera rariora sunt. Atenim plerumque et scelerati feliciores sunt, et boni miseriores, et iusti ab iniustis impune uexantur. Considerabimus postea, cur ista fiant. Interim de ira explicemus, an sit aliqua in Deo; utrum nihil curet omnino, nec moueatur ad ea quae impie geruntur. [17] CAPUT XVII. Deus, inquit Epicurus, nihil curat; nullam igitur habet potestatem. Curare enim necesse est eum, qui habet potestatem; uel si habet, et non utitur, quae tanta causa est, ut ei, non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit uilis? Ideo, inquit, incorruptus est ac beatus, quia semper quietus. Cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a Deo negligantur, quae uidemus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest, qui uiuit et sentit? Nam quies aut somni res est, aut mortis. Sed nec somnus habet quietem. Nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen irrequietus agitatur: imagines sibi, quas cernat effingit, ut naturalem suum motum exerceat uarietate uisorum; auocatque se a falsis, dum membra saturentur, ac uigorem capiant de quiete. Quies igitur sempiterna solius mortis est. Si autem mors Deum non attingit, Deus igitur nunquam quietus est. Dei uero actio quae potest esse, nisi mundi administratio? Si uero mundi curam gerit, curat igitur hominum uitam Deus, ac singulorum actus animaduertit, eosque sapientes ac bonos esse desiderat. Haec est uoluntas Dei, haec diuina lex; quam qui sequitur, qui obseruat, Deo carus est. Necesse est igitur, ut ira moueatur aduersus eum, qui hanc aeternam diuinamque legem, aut uiolauerit, aut spreuerit. Si nocet, inquit, alicui Deus, iam bonus non est. Non exiguo falluntur errore, qui censuram siue humanam, siue diuinam, acerbitatis et malitiae nomine infamant, putantes nocentem dici oportere, qui nocentes afficit poena. Quod si est, nocentes igitur leges habemus, quae peccantibus supplicia sanxerunt; nocentes iudices, qui scelere conuictos poena capitis afficiunt. Quod si et lex iusta est, quae et nocenti tribuit quod meretur, et iudex integer ac bonus dicitur, cum male facta uindicat (bonorum enim salutem custodit, qui malos punit), ergo et Deus, cum malis obest, nocens non est; ipse autem est nocens, qui aut innocenti nocet, aut nocenti parcit, ut pluribus noceat. Libet quaerere ab iis, qui Deum faciunt immobilem, si quis habeat rem, domum, familiam, seruique eius contemnentes patientiam domini, omnia inuaserint, ipsi bonis eius fruantur, ipsos familia eius honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur: utrumne sapiens esse possit, qui contumelias non uindicet, suisque rebus eos perfrui patiatur, in quos habeat potestatem? Quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est, et non stupor quidam insensibilis. Sed facile est ferre contemptum. Quid si fiant illa, quae a Cicerone dicuntur? «Etenim quaero, si quis paterfamilias liberis suis a seruo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de seruo non quam acerrimum sumpserit; utrum is clemens ac misericors, an inhumanus et crudelissimus esse uideatur?» Quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis; non est ergo uirtutis in Deo, ad ea, quae iniuste fiunt, non commoueri. Nam mundus tanquam Dei domus est, et homines tanquam serui: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est, ut honoribus suis cedat, praua et iniqua fieri uideat, et non indignetur, quod proprium et naturale est ei, cui peccata non placeant? Irasci ergo rationis est; auferuntur enim delicta, et refraenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit. Sed Stoici non uiderunt esse discrimen recti et praui; esse iram iustam et iniustam: et quia medelam rei non inueniebant, uoluerunt eam penitus excidere. Peripatetici uero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus. Nescisse autem philosophos, quae ratio esset irae, apparet ex definitionibus eorum, quas Seneca enumerauit in libris, quos de Ira composuit. «Ira est, inquit, cupiditas ulciscendae iniuriae. Alii, ut ait Posidonius, cupiditas puniendi eius, a quo te inique putes laesum.» Quidam ita definierunt: «Ira est incitatio animi ad nocendum ei qui, aut nocuit, aut nocere uoluit.» Aristotelis definitio non multum a nostra abest. Ait enim iram esse cupiditatem doloris rependendi. Haec est ira, de qua superius diximus, iniusta; quae etiam mutis inest: in homine uero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. Haec in Deo esse non potest, quia illaesibilis est; in homine autem, quia fragilis est, inuenitur. Inurit enim laesio dolorem; et dolor facit ultionis cupiditatem. Ubi est ergo illa ira iusta aduersus delinquentes? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria. Non dico de iis qui aduersus leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci postest, fingamus tamen, eum sedato animo esse debere, cum subiicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi, aut potestatis suae; sic enim uolunt, qui iram conantur euellere. Sed de iis potissimum dico, qui sunt nostrae potestatis, ut serui, liberi, coniuges et discipuli: quos cum delinquere uidemus, incitamur ad coercendum. Necesse est enim bono ac iusto displicere, quae praua sunt; et cui malum displicet, moueri, cum id fieri uidet. Ergo surgimus ad uindictam; non quia laesi sumus, sed ut disciplina seruetur, mores corrigantur, licentia comprimatur. Haec est ira iusta, quae sicut in homine necessaria est ad prauitatis correctionem, sic utique in Deo, a quo ad hominem peruenit exemplum. Nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam peccata uniuersorum Deus coercere debet. Quod ut faciat, irascatur necesse est; quia naturale est bono ad alterius peccatum moueri et incitari. Ergo definire debuerunt: Ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. Nam definitio Ciceronis «Ira est libido ulciscendi,» non multum a superioribus distat. Ira autem, quam possumus uel furorem, uel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota uitiosa est. Ira uero, quae ad correctionem uitiorum pertinet, nec homini adimi debet, nec Deo potest, quia et utilis est rebus humanis, et necessaria. [18] CAPUT XVIII. Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint? Atqui nullus est, qui peccantem possit uidere tranquille: possit fortasse, qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur aliunde tanquam dubium, nec unquam potest esse scelus tam clarum, ut defensioni locus non sit; et ideo potest iudex non moueri aduersus eum, qui potest innocens inueniri. Cumque detectum facinus in lucem uenerit, iam non sua, sed legum sententia utitur. Potest concedi, ut sine ira faciat, quod facit; habet enim quod sequatur. Nos certe, cum domi peccatur a nostris, siue id cernimus, siue sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est. Nam qui non mouetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulauerit ira et incitauerit. Qui autem cum moueatur, tamen intempestiua lenitate, uel saepius quam necesse est, uel etiam semper ignoscit, is plane et illorum uitam perdit, quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipsi aeternam molestiarum materiam subministrat. Vitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio. Laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia comperisset, uillici sui culpam redarguens, Miserum te, inquit, quem iam uerberibus necassem, nisi iratus essem. Unicum hoc exemplum temperantiae putant: sed auctoritate ducti non uident quam inepta et locutus fuerit, et fecerit. Nam si (ut ait Plato) nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur, apparet quam malum uir sapiensproposuerit exemplum. Si enim senserint serui dominum suum saeuire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leuiter, ne uerberentur; sed quantum poterunt grauissime, ut stomachum eius incitent atque impune discedant. Ego uero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per interuallum temporis animi tumore, haberet modum castigatio. Non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret, aut castiganti furorem. Nunc uero quae tandem aequitas, aut quae sapientia est, ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur? quod si naturam rerum causasque didicisset, nunquam tam importunam continentiam profiteretur, ut nequam seruus iratum sibi fuisse dominum gratularetur. Nam sicut corpus humanum Deus multis et uariis sensibus ad usum uitae necessariis instruxit, sic et animo uarios attribuit affectus, quibus uitae ratio constaret, ut libidinem prodendae sobolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum. Verum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad uoluptates, sic ira et affectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. Ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. Hinc quotidie ad immania facinora prosilitur: hinc tragoediae saepe nascuntur. Esset igitur laudandus Archytas, si, cum alicui ciui et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. Haec sui cohibitio gloriosa est, qua compescitur aliquod imminens magnum malum. Seruorum autem filiorumque peccata non coercere, peccatum est; euadent enim ad maius malum per impunitatem. Hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est. Quod autem de homine dicimus, id etiam de Deo, qui hominem similem sui fecit. Omitto de figura Dei dicere, quia stoici negant habere ullam formam Deum; et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere uelimus: de animo tantum loquor. Si Deo subiacet cogitare, sapere, intelligere, prouidere, praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet; ergo ad Dei similitudinem factus est: sed ideo procedit in uitium, quia de terrena fragilitate permistus, non potest id quod a Deo sumpsit, incorruptum purumque seruare, nisi ab eodem Deo iustitiae praeceptis imbuatur. [19] CAPUT XIX. Sed quoniam compactus est, ut diximus, e duobus, animo et corpore, in altero uirtutes, in altero uitia continentur, et impugnant se inuicem. Animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori; et corporis bona, quae sunt in omni genere uoluptatum, inimica sunt animo. Sed si uirtus animi repugnauerit cupiditatibus, easque compresserit, erit uere Deo similis. Unde apparet animam hominis, quae uirtutem diuinam capit, non esse mortalem. Sed discrimen illud est, quod cum uirtus habeat amaritudinem, et sit dulcis illecebra uoluptatis, uincuntur plurimi, et abstrahuntur ad suauitatem. Ii uero, qui se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram, nec assequi possunt diuini muneris gratiam, quia se uitiorum labibus inquinauerunt. Qui autem Deum secuti, eique parentes, corporis desideria contempserint, et uirtutem praeferentes uoluptatibus, innocentiam iustitiamque seruauerint: hos Deus ut sui similes recognoscit. Cum igitur sanctissimam legem posuerit, uelitque uniuersos, innocentes ac beneficos esse; potestne non irasci, cum uidet contemni legem suam, abiici uirtututem, appeti uoluptatem? Quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo uel maximum. Si est prouidus, ut oportet Deum, consulit utique generi humano, quo sit uita nostra et copiosior, et melior, et tutior. Si est pater ac Deus uniuersorum, certe uirtutibus hominum delectatur, et uitiis commouetur; ergo et iustos diligit, et impios odit. Odio (inquit) opus non est; semel enim statuit bonis praemium, et malis poenam. Quod si aliquis iuste innocenterque uiuat, et idem Deum nec colat, nec curet omnino, ut Aristides, ut Aristides et Timon, caeterique philosophorum, cedetne huic impune, quod cum legi Dei obtemperarit, ipsum tamen spreuerit? Est igitur aliquid, propter quod Deus possit irasci, tanquam fiducia integritatis aduersus eum rebellanti. Si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori, qui legem cum ipso pariter latore contempserit? Iudex peccatis ueniam dare non potest, quia uoluntati seruit alienae. Deus autem potest, quia est legis suae ipse disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam. [20] CAPUT XX. Si potest ignoscere, potest igitur et irasci. Cur ergo, inquiet aliquis, et qui peccant, saepe felices sunt, et qui pie uiuunt, saepe miseri? Quia fugitiui et abdicati libere uiuunt, et qui sub disciplina patris, aut domini sunt, strictius et frugalius. Virtus enim per mala et probatur, et constat; uitia per uoluptatem. Nec tamen ille qui peccat, sperare debet perpetuam impunitatem, quia nulla est perpetua felicitas: "Sed scilicet ultima semper Expectanda dies homini; dicique beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet". ut ait poeta non insuauis. Exitus est, qui arguit felicitatem; et nemo iudicium Dei potest, nec uiuus effugere, nec mortuus. Habet enim potestatem, et uiuos praecipitare de summo, et mortuos aeternis afficere cruciatibus. Imo, inquit, si irascitur Deus, statim debuit uindicare, et pro merito quemque punire. Atenim si id faceret, nemo superesset. Nullus est enim, qui nihil peccet; et multa sunt, quae ad peccandum irritent; aetas, uinolentia, egestas, occasio, praemium. Adeo subiecta est peccato fragilitas carnis, qua induti sumus, ut nisi huic necessitati Deus parceret, nimium fortasse pauci uiuerent: propter hanc causam patientissimus est, et iram suam continet. Nam quia perfecta est in eo uirtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quae et ipsa uirtus est. Quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex improbis continentes! quam multi in prima aetate turpes, et omnium iudicio damnati, postmodum tamen laudabiles extiterunt! Quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur. Leges publicae manifestos reos damnant: sed plurimi sunt, quorum peccata occuluntur; plurimi, qui delatorem comprimunt, aut precibus, aut praemio; plurimi, qui iudicia eludunt per gratiam, uel potentiam. Quod si eos omnes, qui humanam poenam effugiunt, censura diuina damnaret, esset homo aut rarus, aut etiam nullus in terra. Denique uel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines, contempto Deo uiuo, terrenis fragilibusque figmentis honorem diuinum tanquam coelestibus deferunt, adorantes opera humanis digitis laborata. Cumque illos Deus artifex, ore sublimi, statu recto figuratos, ad contemplationem coeli et notitiam Dei excitauerit, curuare se ad terram maluerunt pecudum modo. Humilis enim, et curuus, et pronus est, qui ab aspectu coeli Deique patris auersus, terrena, quae calcare debuerat, id est, de terra ficta et formata, ueneratur. In tanta igitur impietate hominum tantisque peccatis id assequitur patientia Dei, ut se ipsi homines damnatis uitae prioris erroribus corrigant. Denique, et boni sunt iustique multi, et abiectis terrenis cultibus, maiestatem Dei singularis agnoscunt. Sed cum maxima et utilissima sit Dei patientia, tamen, quamuis sero, noxios punit, nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse peruiderit. [21] CAPUT XXI. Superest una et extrema quaestio. Nam dixerit fortasse quispiam, adeo non irasci Deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci uetet. Possem dicere, quod ira hominis refraenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur; et praesentem habet motum, quia temporalis est. Itaque ne fierent ea, quae faciunt per iram et humiles, et mediocres, et magni reges, temperari debuit furor eius, et comprimi, ne mentis impos aliquod inexpiabile facinus admitteret. Deus autem non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque uirtutis; et nunquam nisi merito irascitur. Sed tamen non ita res se habet. Nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, qui a principio iram iecori hominis indidisset: siquidem creditur, causam huius commotionis in humore fellis contineri. Non igitur in totum prohibet irasci, quia is affectus necessario datus est: sed prohibet in ira permanere. Ira enim mortalium debet esse mortalis; nam si maneat, confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. Deinde rursus cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique euellit iram radicitus, sed temperauit: ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus. Qui ergo irasci nos iubet, ipse utique irascitur: qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis; ea enim praecepit, quae sunt iusta, et rebus utilia communibus. Sed quia dixeram non esse iram Dei temporalem, sicut hominis, qui praesentanea commotione feruescit, nec facile regere se potest propter fragilitatem; intelligere debemus, quia sit aeternus Deus, iram quoque eius in aeternum manere: sed rursum, quia uirtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam; nec ab ea regi, sed ipsum illam, quemadmodum uelit, moderari: quod utique non repugnat superiori. Nam si prorsus immortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus; cum ipse homines ante solis occasum reconciliari iubeat. Sed ira diuina in aeternum manet aduersus eos, qui peccant in aeternum. Itaque Deus non thure, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur; et qui peccare desinit, iram Dei mortalem facit. Idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem. [22] CAPUT XXII. Haec habui, quae de ira Dei dicerem, Donate charissime; ut scires quemadmodum refelleres eos qui Deum faciunt immobilem. Restat, ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. Sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit: ita nos in hoc opere testimonia diuina, quibus credi possit, adhibere debemus, ut illorum persuasionem reuincamus, qui sine ira Deum esse credentes, dissoluunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut immanitate belluis, aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione, id est, in Dei summi notione sapientia est. Prophetae uniuersi diuino Spiritu repleti nihil aliud, quam de gratia Dei erga iustos, et de ira eius aduersus impios loquuntur. Quorum testimonia nobis quidem satis sunt: uerum iis quoniam non credunt isti, qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis fuerant a nobis refellendi. Sic enim praepostere agitur, ut humana diuinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis diuina debuerint. Quae nunc sane omittamus ne nihil apud istos agamus, et in infinitum materia procedat. Ea igitur quaeramus testimonia, quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare. Sibyllas plurimi et maximi auctores tradiderunt; Graecorum, Aristo Chius et Apollodorus Erythraeus; nostrorum, Varro et Fenestella. Hi omnes praecipuam, et nobilem praeter caeteras Erythraeam fuisse commemorant. Apollodorus quidem ut de ciui ac populari sua gloriatur. Fenestella uero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur, et ea consules Curio et Octauius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Catulo restitutum, ponenda curarent. Apud hanc de summo et conditore rerum Deo huiusmodi uersus reperiuntur: g-Aphthartos g-ktistehs g-aiohnios, g-aithera g-naiohn, g-tois g-agathois g-agathon g-propherohn g-polu g-meizona g-misthon, g-tois g-de g-kakois g-adikois g-te g-cholon g-kai g-thumon g-egeirohn. Rursus alio loco enumerans, quibus maxime facinoribus incitetur Deus, haec intulit: g-Pheuge g-de g-latreias g-anomous, g-toh g-zohnti g-latreue g-moicheias g-te g-phulaxai g-kai g-arsenos g-akriton g-eunehn g-tehn g-d' g-idian g-gennan g-paidohn g-trephe g-mehde g-phoneue. g-Tauta g-gar g-athanatos g-kecholohsetai g-os g-ken g-hamarteh. Indignatur ergo aduersus peccatores. [23] CAPUT XXIII. Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam, sicut intendimus, ueritatem. Cumeae quidem uolumina, quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur: caeterarum tamen fere omnium libelli, quominus in usu sint omnibus, non uetantur; ex quibus alia de nuntians uniuersis gentibus iram Dei ob impietatem hominum, hoc modo exorsa est: g-Erchomenehs g-orgehs g-megalehs g-epi g-kosmon g-apeitheh g-eschaton g-eis g-aiohna g-theou g-mehnumata g-phainoh g-pasi g-prophehteusasa g-kata g-ptolin g-anthrohpoisin. Alia quoque per indignationem Dei aduersus iniustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur. g-Ex g-hou g-mehnisantos g-epouranioio g-theoio g-autaisin g-poliessin g-kai g-anthrohpoisin g-apasin g-gehn g-ekalupse g-thalassa g-kataklusmoio g-ragentos. Simili modo deflagrationem postea futuram uaticinata est, qua rursus impietas hominum deleatur. g-Kai g-pote g-ginohskein g-theon g-ouketi g-praun g-eonta, g-alla g-choloh g-brithonta g-kai g-exolekonta g-te g-gennan g-anthrohpohn g-hama g-pasan g-hup' g-emprehsmou g-megaloio. Unde apud Nasonem de Ioue ita dicitur: Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli Ardeat, et mundi moles operosa laboret. Quod tunc fiat necesse est, cum honor, et cultus Dei summi apud homines interierit. Eadem tamen, placari eum poenitentia factorum et sui emendatione contestans, haec addidit: g-Ha g-meleoi, g-metathesthe, g-brotoi, g-tote g-mehde g-pros g-orgehn g-pantoiehn g-agagehte g-theon g-megan. Item paulo post: g-Oud' g-olesei, g-pausei g-de g-palin g-cholon, g-ehn g-ara g-pantes g-eusebiehn g-peritimon g-eni g-phresin g-askehsehte. Deinde alia Sibylla coelestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio eius insurgat: g-Meh g-pote g-thumohtheis g-theos g-aphtitos g-exapolesseh g-pan g-genos g-anthrohpohn, g-bioton g-kai g-phulon g-anaides, g-dei g-stergein g-genetehra g-theon g-sophon g-aenaon g-te. Ex his apparet uanas esse rationes philosophorum qui Deum putant sine ira; et inter caeteras laudes eius id ponunt, quod est inutilissimum, detrahentes ei, quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa maiestas. Regnum hoc imperiumque terrenum nisi metus custodiat, soluitur. Aufer iram regi, non modo nemo parebit, sed etiam de fastigio praecipitabitur. Imo uero cuilibet humili eripe hunc affectum, quis eum non spoliabit? quis non deridebit? quis non afficiet iniuria? Ita nec indumenta, nec sedem, nec uictum poterit habere, aliis quidquid habuerit diripientibus; nedum putemus coelestis imperii maiestatem sine ira et metu posse consistere. Apollo Milesius, de Iudaeorum religione consultus, responso hoc indidit: g-Es g-de g-theon g-basileha g-kai g-es g-genetehra g-pro g-pantohn, g-hon g-tromeei g-kai g-gaia g-kai g-ouranos g-ehde g-thalassa, g-tartareoi g-te g-muchoi g-kai g-daimones g-eriggasin. Si tam lenis est, quam philosophi uolunt, quomodo ad nutum eius non modo daemones, et ministri tantae potestatis, sed etiam coelum, et terra, et rerum natura omnis contremiscit? Si enim nullus alteri seruit nisi coactus, omne igitur imperium metu constat: metus autem per iram: nam si non moueatur quis aduersus parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium. Consulat unusquisque affectus suos: iam intelliget neminem posse sine ira et castigatione imperio subiugari. Ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque non erit. Deus autem habet imperium; ergo et iram, qua constat imperium, habeat necesse est. Quapropter nemo uaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se Dei erudiat; quod est maximum nefas. Debemus hunc omnes et amare, quod pater est; et uereri, quod dominus; et honorificare, quod beneficus; et metuere, quod seuerus: utraque persona in eo uenerabilis. Quis salua pietate non diligat animae suae parentem? aut quis impune contemnat eum, qui rerum dominator, habeat in omnes ueram et aeternam potestatem? Si patrem consideres, ortum nobis ad lucem, qua fruimur, subministrat: per illum uiuimus, per illum in hospitium huius mundi intrauimus. Si Deum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in huius domo habitamus, huius familia sumus; et si minus obsequens, quam decebat, minusque officiosa, quam domini et parentis immortalia merita poscebant: tamen plurimum proficit ad ueniam consequendam, si cultum eius notionemque teneamus; si abiectis humilibus terrenisque tam rebus, quam bonis, coelestia et diuina sempiterna meditemur. Quod ut facere possimus, Deus nobis sequendus est, Deus adorandus et diligendus est; quoniam in eo est materia rerum, et ratio uirtutum, et fons bonorum. Quid enim Deo aut potentia maius est, aut ratione perfectius, aut claritate luculentius? Qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad iustitiam procreauit; non est fas hominem, relicto Deo sensus, ac uitae datore, terrenis fragilibusque famulari, aut quaerendis temporalibus bonis inhaerentem, ab innocentia et pietate desciscere. Non faciunt beatum uitiosae ac mortiferae uoluptates, non opulentia libidinum incitatrix, non inanis ambitio, non caduci honores, quibus illaqueatus animus humanus, et corpori mancipatus, aeterna morte damnatur: sed innocentia sola, sola iustitia, cuius legitima et digna merces est immortalitas, quam statuit a principio Deus sanctis et incorruptis mentibus, quae se a uitiis et ab omni labe terrena integras inuiolatasque conseruant. Huius praemii coelestis ac sempiterni participes esse non possunt, qui facinoribus, fraudibus, rapinis, circumscriptionibus conscientiam polluerunt, quique iniuriis hominum, nefariis commissis, ineluibiles sibi maculas inusserunt. Proinde uniuersos oportet, qui sapientes, qui homines merito dici uolunt, fragilia contemnere, terrena calcare, humilia despicere, ut possint cum Deo beatissima necessitudine copulari. Auferatur impietas, discordiae; dissensionesque turbulentae ac pestiferae sopiantur, quibus humanae societates, et publici foederis diuina coniunctio rumpitur, dirimitur, dissipatur: quantum possumus, boni ac benefici esse meditemur; si quid nobis opum, si quid suppetit copiarum, id non uoluptati unius, sed multorum saluti impartiatur. Voluptas enim tam mortalis est, quam corpus, cui exhibet ministerium. Iustitia uero et beneficentia tam immortales, quam mens et anima, quae bonis operibus similitudinem Dei assequitur. Sit nobis Deus non in templis, sed in corde nostro consecratus. Destructilia sunt omnia, quae manu fiunt. Mundemus hoc templum, quod non fumo, non puluere, sed malis cogitationibus sorditatur; quod non cereis ardentibus, sed claritate ac luce sapientiae illuminatur. In quo si Deum semper crediderimus esse praesentem, cuius diuinitati secreta mentis patent, ita uiuemus, ut et propitium semper habeamus, et nunquam uereamur iratum.