D e c a p t i v i t a t e B a b y l o n i c a e c c l e s i a e p r a e l u d i u m. P r a e f a t i o . I H E S V S . Martinus Lutherus, Augusto Hermanno Tulichio suo Salutem. V ELIM, nolim, cogor indies eruditior fieri, tot tantisque magistris certatim me urgentibus et exercentibus. De indulgentiis ante duos annos scripsi, sed sic, ut me nunc mirum in modum poeniteat editi libelli. Haerebam enim id temporis magna quadam superstitione Ro. tyrannidis,unde et indulgentias non penitus reiiciendas esse censebam, quas tanto hominum consensu cernebam comprobari. Nec mirum, quia solus tum uoluebam hoc saxum. At postea, beneficio Syluestri et fratrum adiutus, qui strenue illas tutati sunt, intellexi, eas aliud non esse, quam meras adulatorum Romanorum imposturas, quibus, et fidem dei, et pecunias hominum perderent. Atque utinam a Bibliopolis queam impetrare, et omnibus qui legerunt, persuadere, ut uniuersos libellos meos de indulgentiis exurant, et pro omnibus, quae de eis scripsi, hanc propositionem apprehendant. INDVLGENTIAE SVNT ADVLATORVM ROMANORVM NEQVICIAE. Post haec, Eccius et Emser cum coniuratis suis, de primatu Papae, me erudire coeperunt, Atque hic etiam, ne hominibus tam doctis ingratus sim, confiteor me ualde promouisse eorum opera. Nempe, cum Papatum negassem diuini, admisi esse humani iuris. Sed ut audiui et legi subtilissimas subtilitates illorumTrossulorum, quibus suum Idolum fabre statuunt (est enim mihi ingenium in his rebus non usquequaque indocile) scio nunc et certus sum, Papatum esse regnum Babylonis, et potentiam Nimroth robusti uenatoris. Proinde et hic, ut amicis meis omnia prosperrime cedant, oro librarios, oro lectores, ut iis, quae super hac re edidi, exustis, hanc propositionem teneant. PAPATVS EST ROBVSTA VENATIO RO. EPISCOPI. Probatur, ex rationibus, Eccianis,Emseranis, et Lipsensis Lectoris Biblici, ¶ Nunc de utriusque speciei communione mihi schola luditur, et de nonnullis aliis maximis rebus, hic labor est, ne et hos frustra Cratippos meos audiam. Scripsit quidam frater Cremonensis Italus, reuocationem Martini Lutheri, ad sanctam sedem. Hoc est, qua non ego (ut uerba sonant) sed quam ipse me reuocat (sic enim Itali hodie incipiunt latinisare) Scripsit in me de utraque specie sacramenti, frarer alius Lipsensis Germanus, lector ille (ut nosti) totius Canonis Biblici,facturus (ut audio) adhuc maiora et mira mirabilia. Italus sane cautus, nomen suum obticuit, forte exemplum Caietani et Syluestri ueritus. Lipsensis contra, sicut decet strenuum et ferocem Germanum, multis tituli uersibus, nomen suum, uitam suam, sanctitatem suam, scientiam suam, officium suum, gloriam suam, honorem suum, pene et Calopodia sua celebrauit. Hic procul dubio non mediocria discam,quandoquidem ad ipsum filium dei scribitur nuncupatoria Epistola. tam familiares sunt hi sancti Christo regnanti in coelis. Deinde, tres mihi picae hic uidentur loqui, una, bene latina, altera, melius graeca, tertia, optime Haebraica. Quid hic mihi, Hermanne mi, agendum putas aliud, quam, ut aures arrigam? Res Lipsiae agitur per obseruantiam sanctae Crucis. Hactenus ego stultus sensi, pulchrum fore, si pro laicis utraque species sacramenti porrigenda statueretur Concilio generali. Hanc sententiam frater plus quam doctissimus correcturus, dicit, Neque praeceptum esse, neque consultum, siue a Christo, siue Apostolis, ut utraque species porrigatur laicis. Ideoque, Ecclesiae relictum iuditio, quid hic faciendum omittendumue sit, cui necesse sit obedire. Haec ille. Rogas forte, quae intemperiae hominem agitent, aut contra quem scribat. cum ego, non damnarim unius speciei usum, et Ecclesiae in dicio reliquerim, utriusque usum statuendum. Id quod et ipse conatur asserere, eo ipso contra me pugnaturus. Respondeo, id genus disputandi omnibus familiare esse, qui contra Lutherum scribunt, ut hoc asserant quod impugnant, aut fingant quod impugnent. Sic Syluester, sic Eccius, sic Emser, sic Colonienses quoque et Louanienses, a quorum ingenio, si hic frater recessisset, contra Lutherum non scripsisset. Sed accidit huic homini aliquod prae caeteris foelicius. Cum enim esset probaturus, neque praeceptum, neque consultum, sed arbitrio Ecclesiae relictum utrius speciei usum, inducit scripturas, quibus probet, praecepto Christi esse unam pro laicis statutam speciem. Vt sic uerum sit, nouo hoc scripturae Interprete, unam speciem, non praeceptam, et simul praeceptam esse a Christo. Huius genere disputationis nouae, scis, ut Lipsenses isti Dialectici, peculiariter utantur. Nonne et Emser, cum priore suo libello profiteretur, sese candide de me loqui, et a me conuictus de teterrima inuidia, foedisque mendaciis, in posteriore me confutatutus, utrunque plane confitetur, et nigro et candido animo sese scripsisse. Bonus scilicet uir, ut nosti. Sed audi nostrum speciosum speciatorem, apud quem idem est, arbitrium Ecclesiae, et praeceptum Christi. Rursus, idem praeceptum Christi, et non praeceptum Christi. qua dexteritate probet, unam tantum speciem laicis, praecepto Christi, id est,arbitrio Ecclesiae, dandam. Literis enim maiusculis signat in hunc modum, FVNDAMENTVM INFALLIBILE. Deinde, tractat c. vi. Iohan. incredibili sapientia, ubi Christus, de pane coeli et pane uitae, qui est ipse, loquitur. quae uerba, homo doctissimus, non modo ad sacramentum altaris trahit, uerum et hoc facit, ut quia Christus dixerat, Ego sum panis uiuus. et non, Ego sum calix uiuus, concludat, non nisi unam speciem sacramenti pro laicis eo loco institutam. Quod uero sequitur, Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus. Item, Nisi manducaueritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, cum pro utraque specie uideretur fraterno cerebro inuicte contra unam pugnare, Hui quam foeliciter et docte eludit, in hunc modum, Quod Christus his uerbis aliud non uoluit, quam qui unam speciem acciperet, sub eadem utrunque carnem et sanguinem acciperet. Haec ille, pro fundamento suo infallibili, tam digne sancta, coelestique obseruantia structurae. Ex isto nunc disce et tu queso mecum, Christum c. vi. Iohan. praecipere unam speciem, sic tamen, ut hoc ipsum praecipere, sit id, quod relinqui arbitrio Ecclesiae. Ad hec, Christum in eodem capitulo loqui dumtaxat de laicis, non de presbyteris. Nam, ad hos non pertinet panis uiuus de celo, id est, una species sacrameti, sed forte panis mortis de inferno. Iam, quid de diaconibus et hypodiaconibus fiet? qui neque laici sunt neque sacerdotes. hos oportet, hoc eximio autore, neque una, neque utraque specie uti. Intelligis mi Tulichi, morem tractandae scripturae obseruanticum et nouum. Sed et hoc disces, Christum Iohan. vi. de sacramento eucharistiae loqui, cum ipse doceat, se loqui de fide incarnati uerbi, dicens, Hoc est opus dei, ut credatis in eum quem ille misit. Verum, huic Lipsensi Bibliorum professori, hoc donandum est, ut e quolibet scripturae loco, probet quodlibet. Est enim Theologus Anaxagoricus, immo Aristotelicus, cui nomina et uerba transposita eadem et omnia significant. Sic enim aptat scripturae testimonia, per totum librum, ut si uelit probare, Christum esse in sacramento, ausit incipere, Lectio libri Apocalypsis beati lohannis Apostoli, quam enim hoc uerbum apte diceretur, tam sua dicuntur omnia, et existimat homo prudens, copia allegatorum, se hanc suam maniam ornaturum. Praetereo caetera, ne te enecem sentina huius graueolentissimae cloacae. In fine Paulum .i. Corint. xi. adducit, qui accepisse a domino ee et tradidisse Corinthiis, et panis, et calicis usum dicit. Hic iterum noster speciator, sicut ubique, scripturas egregie tractans, docet, Paulum ibidem permisisse utranque speciem, non tradidisse. Quaeris unde probet? E capite suo, sicut et illud Iohan. vi. Nam hunc lectorem non decet rationem reddere eorum quae dicit, cum sit de professione eorum, qui uisionibus suis omnia probant et docent. Docemur ergo et hic, Apostolum eo loci non ad uniuersos Corinthios scripsisse, sed ad laicos tantum, ideo sacerdotibus illic nihil permisisse, sed priuatos esse uniuerso sacramento. Deinde, quod noua grammatica, Accepi a domino, idem sit, quod permissum est a domino. Et tradidi uobis, id est, permisi uobis. Hoc rogo insigniter nota. Nam, hinc non modo Ecclesiae, sed cuilibet passim nebuloni licebit, hoc magistro, permissionem facere, ex uniuersis praeceptis, institutis, ordinationibus Christi et Apostolorum. Video itaque, hominem hunc, angelo Satanae agitatum , et eos qui colludunt, hoc quaerere, ut per me nomen aucupentur in mundo, quasi digni fuerint cum Luthero congredi. sed frustrabitur eos spes sua, et contempti non nominabuntur a me imperpetuum. Vna hac contentus ero responsione ad uniuersos eorum libros. Quod si digni sunt, quos Christus ad sanam mentem reducat, oro, ut id faciat misericordia sua. si digni non sunt, precor, ut non cessent scribere tales libros, et hostes ueritatis, ut non alios mereantur legere. Vulgo et uere dicitur, Hoc scio pro certo, quod si cum stercore certo, Vinco uel uincor, semper ego maculor. Deinde, quia uideo, illis otium et chartas abundare, dabo operam, ut negotium scribendi habeant copiosum. Praecurram enim, ut dum gloriosissimi uictores, de una aliqua mea haeresi (ut eis uidetur) triumphant, ego interim nouam moliar. Cupio enim et ego hos insignes bellorum duces, multis titulis ornari. Itaque, dum illi murmurant, a me laudari utriusque speciei communionem, et in maxima ista seque dignissima re, foelicissme occupantur. Ego procedam, et iam conabor ostendere, omnes esse impios, qui utriusque speciei communionem laicis denegant. Quod, ut commodius faciam, praeludam de captiuitate Ecclesiae Romanae, suo tempore daturus plurima, ubi Papistae doctissimi, hunc librum superauerint. Hoc autem facio, ne si pius aliquis lector mihi fuerit obuius, offendatur stercoribus istis a me tractatis, et iuste queratur , sese nihil lege re, quod aut ingenium colat et erudiat, aut saltem occasionem det eruditis cogitationibus. Scis enim quam iniquo animo ferant amici, me occupari, istorum hominum sordidis strophis, quas ipsa lectione dicunt abunde confutari, a me uero, meliora expectari, quae Satan per eos tentet impedire. Horum consilia tandem statutum est sequi, et rixandi inuehendique negotium, crabronibus istis relinquere. De illo Italo, fratre Cremonensi, nihil dicam, Quod homo simplex et Idiota, aliquot locis rhetoricis, me conatur ad sanctam sedem reuocare, a qua, nondum me recessisse, mihi conscius sum, nec ullus commonstrauit. Agit enim, potissimum locis illis ridiculis, qu; gratia professionis meae, et Imperii ad Germanos translati, debeam commoueri. Videturque omnino, non tam mei reuocationem, quam laudes Gallorum et Romani Pontificis, scribere uoluisse. cui permittendum est, ut hoc, qualicunque opusculo, obsequium suum testetur. nec meretur dure tractari, cum nulla malitia uideatur agi. nec erudite confutari, cum mera inscitia et imperitia, nugetur omnia. ¶ PRINCIPIO, neganda mihi sunt, septem sacramenta, et tantum tria, pro tempore ponenda, Baptismus, Poenitentia, Panis, et haec omnia, esse per Romanam curiam, nobis in miserabilem captiuicatem ducta, Ecclesiamque, sua tota libertate spoliatam. Quanquam, si usu scripturae loqui uelim, non nisi unum sacramentum habeam, et tria signa sacramentalia, de quo latius suo tempore. Nunc de sacramento panis, omnium primo. Dicam itaque, quid et in hoc sacramenti ministerio meditatus, pro mouerim. Nam, quo tempore sermonem de Eucharistia edebam, in usu communi haerebam. nihil de Papae, siue iure, siue iniuria, sollicitus. At nunc, prouocatus et exercitatus, immo, per uim raptus in hanc harenam, dabo libere, quae sentio. Rideant siue plorent Papistae, uel uniuersi in unum. De sacramento panis. DE SACRAMENTO BAPTISMI. ¶ Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum diuitias misericordiae suae saltem hoc unicum sacramentum seruauit in Ecclesia sua, illibatum et incontaminatum a constitutionibus hominum, liberumque fecit omnibus gentibus, omniumque hominum ordinibus. nec passus est, et ipsum teterrimis quaestus et impiissimus superstitionum portentis opprimi, eo scilicet consilio usus, quod paruulos, qui auaritiae et superstitionis capaces non sunt, eo uoluit initiari, et simplicissima fide uerbi sui sanctificari, quibus et potissimum hodie prodest baptismus. Nam, si adultis et maioribus donandum esset hoc sacramentum, non uidetur potuisse et eius perseuerari uirtus et gloria, prae tyrannide Auaritiae et superstitionis, quo omnia diuina nobis supplantauit. Inuenisset sine dubio et hic prudentia carnis suas praeparationes et dignitates, deinde reseruationes, restrictiones, et si qua sunt similia rhetia pecuniarum, quibus aqua non uilior, quam nunc membranae, uenderetur. Verum, ubi uirtutem Baptismi in paruulis non potuit Satan extinguere, praeualuit tamen, ut in omnibus adultis extingueret, ut tam fere nemo sit, qui sese baptisatum recordetur, nedum glorietur, tot repertis aliis uiis remittendorum peccatorum, et in coelum ueniendi. prebuit his opinionibus occasionem uerbum illud periculosum diui Hieronymi, siue male positum, siue male intellectum, quo poenitentiam appellat secundam post naufragium tabulam, quasi baptismam non sit poenitentia. Hinc enim, ubi in peccatum lapsi fuerint, de prima tabula seu naue desperantes uelut amissa, secundae tantum incipiunt niti et fidere tabulae, id est, poenitentiae. Hinc nata sunt uotorum, religionum, operum, satisfactionum, peregrinationum, indulgentiarum, sectarum infinita illa onera, et de iis, maria illa librorum, quaestionum, opinionum, traditionum humanarum, quas totus mundus iam non capit, ut incomparabiliter peius habet Ecclesiam dei ea tyrannis, quam unquam habuit synagogam aut ullam nationem sub coelo. At pontificum erat, haec omnia tollere, et Christianos omni cura ad synceritatem baptismi reuocare, quo intelligerent, quid essent, et quid facere Christianos oporteat. Verum unum est hodie eorum offitium, populos quam longissime abducere a baptismo, et diluuio tyrannidis suae omnes immergere, et facere, ut populus Christi (sicut Propheta ait) obliuiscatur eius imperpetuum. O infoelices omnes, qui hodie pontificum nomine censentur, qui non modo nihil sciunt nec faciunt, quod Pontifices decet, sed ignorant quoque, quid scire et facere eos oporteat. Et implent illud Esaie. lvi. Speculatores eius caeci omnes, nescierunt uniuersi, ipsi pastores ignorauerunt intelligentiam, omnes decliauerunt in uiam suam, unusquisqus ad auaritiam suam etc. ¶ Primum itaque in Baptismo obseruanda est diuina promissio, quae dicit, Qui crediderit et baptisatus fuerit, saluus erit, Quae promissio praeferenda est incomparabiliter uniuersis pompis operum, uotorum, religionum, et quicquid humanitus est introductum, Nam in hac pendet uniuersa salus nostra, sic autem est obseruanda, ut fidem exerceamus in ea, prorsus non dubitantes, nos esse saluos, postquam sumus baptisati. Nam, nisi haec assit aut paretur fides, nihil prodest baptismus, immo obest, non solum tum, cum suscipitur, sed toto post tempore uitae. incredulitas enim eiusmodi mendacem arguit promissionem diuinam, quod est summum omnium peccatorum. Hoc exercitium fidei si apprehenderimus, statim intelligemus, quam arduum sit credere promissioni huic diuinae. Humanae enim imbecillitas, peccatorum suorum sibi conscia, difficillime omnium credit se esse saluam aut saluandam, et tamen, nisi id credat, saluari non poterit, quia non credit ueritati diuinae promittenti salutem. Haec erat praedicatio sedulo inculcanda populo, assidue recantanda ista promissio, semper repetendus baptismus, iugiter excitanda, fouendaque fides. Sicut enim, semel super nos lata diuina haec promissione, usque ad mortem ueritas eius perseuerat, ita fides in eandem nunquam debet intermitti, sed usque ad mortem ali et roborari perpetua memoria promissionis eiusdem in baptismo nobis factae. Quare, dum a peccatis resurgimus siue poenitemus, non faciamus aliud, quam quod ad baptismi uirtutem et fidem, unde cecideramus, reuertimur, et ad promissionem tunc factam redimus, quam per peccatum deserueramus. Semper enim manet ueritas promissionis semel factae, nos extenta manu susceptura reuersos. Atque id, ni fallor, uolunt, qui obscure dicunt, Baptismum esse primum et fundamentum omnium sacramentorum, sine quo nullum queat aliorum obtineri. Proinde non parum profuerit, si poenitens primo omnium baptismi sui memoriam apprehendat, et promissionis diuinae, quam deseruit, cum fidutia recordatus, eandem confiteatur domino, gaudens se tantum adhuc in praesidio habere salutis, quod baptisatus sit, detestansque suam impiam ingratitudinem, quod a fide et ueritate eiusdem defecerit. Mire enim cor eius confortabitur, et ad spem misericordiae animabitur, si consyderet, diuinam promissionem sibi factum, quam impossibile est mentiri, adhuc integram et non mutatam, nec mutabilem ullis peccatis esse, sicut Paulus dicit .ii. Timot. ii. si non credimus, ille fidelis permanet, seipsum negare non potest. Haec, inquam, ueritas dei eum seruabit, ita ut, si caetera omnia ruant, haec tamen eum credita non derelinquet. Habet enim per hanc, quod insultanti aduersario opponat, habet, quod turbantibus peccatis conscientuam obiiciat, habet, quod horrori mortis et iudicii respondeat. Habet denique, quod uniuersis tentationibus solatium sit. Nempe, hanc unam ueritatem, dicens, Deus est uerax in promissionibus suis, cuius signum in baptismo suscepi, Si deus pro me, quis contra me? Si enim filii Israel, ad poenitentiam reuersuri, primo omnium exitum de Aegypto memorabant, et hac memoria ad deum, qui eduxerat eos, reuertebantur, quae memoria et hoc ipsum praesidium eis toties a Mose inculcatur, et a Dauid repetitur, quanto magis nos nostrum de Aegypto nostra exitum debemus memorare, et eius memoria redire ad eum, qui nos eduxit, per lauacrum regenerationis nouae, cuius memoria in hoc ipsum nobis commendata est? Id quod omnium comodissime fieri in sacramento panis et uini potest. Sic enim olim tria ista sacramenta, poenitentia, baptismus, panis, simul eodem offitio frequentabantur, et alterum alterum iuuabat. Ita legitur de quadam sancta uirgine, quae, quoties tentabatur, non nisi Baptismo suo repugnabat, dicens breuissime, Christiana sum, Intellexit enim hostis statim uirtutem baptismi et fidei, quae in ueritate dei promittentis pendebat, et fugit ab ea. Ita uides, quam diues sit homo Christianus siue baptisatus, qui etiam uolens non potest perdere salutem suam quantiscunque peccatis, nisi nolit credere. Nulla enim peccata eum possunt damnare, nisi sola incredulitas. caetera omnia, si redeat uel stet fides in promissionem diuinam baptisato factam, in momento absorbentur, per eandem fidem, immo ueritatem dei, quia seipsum negare non potest, si tu eum confessus fueris, et promittenti fideliter adhaeseris. Contritio autem et peccatorum confessio, deinde et satisfactio, et omnia illa hominum excogitata studia, subito te deserent, et infoeliciorem reddent, si oblitus ueritatis huius diuinae, in ipsis tete destenderis. Vanitas enim uanitatum et afflictio spiritus est, quicquid extra fidem ueritatis dei laboratur. Simul uides, quam periculosum immo falsum sit, opinari, poenitentiam esse secundam tabulam post naufragium, et quam perniciosus sit error, putare, per peccatum excidisse uim baptismi, et nauem hanc esse illisam. Manet illa una, solida, in inuicta nauis, nec unquam dissoluitur in ullas tabulas, in qua omnes uehuntur, qui ad portum salutis uehuntur, quae est ueritas dei in sacramentis promittens. Hoc sane fit, ut multi e naue temere in mare prosiliant et pereant; hi sunt, qui deserta promissionis fide, in peccatum sese praecipitant. Verum, nauis ipsa permanet et transit integra cursu suo, quod si qua gratia ad nauem reuerti potest, nulla tabula, sed solida ipsa naue feretur ad uitam; hic est, qui ad promissionem dei stabilem et manentem per fidem reuertitur. Vnde Petrus .i. Pet. i. arguit eos qui peccant, quod obliuionem accipiant purgationis ueterum delictorum suorum, sine dubio ingratitudinem accepti baptismi, et impietatem infidelitatis eorum taxans. Quid ergo prodest, de baptismo tam multa scribere, et hanc fidem promissionis non docere? omnia sacramenta ad fidem alendam sunt instituta, et hanc ipsam adeo non tangunt, ut etiam asserant, impii homines, non debere hominem esse certum de remissione peccatorum, seu gratia sacramentorum, qua impietate orbem totum dementant, et sacramentum baptismi, in quo stat prima gloria conscientiae nostrae, funditus extinguunt nedum captiuant, interim insanientes in miseras animas suis contritionibus, anxiis confessionibus, circunstantiis, satisfactionibus, operibus, et id genus infinitiis nugis. Esto ergo prudens lector, immo contemptor Magistri sententiarum libro quarto, cum omnibus suis scribentibus, qui tantum de materia et forma sacramentorum scribunt, dum optime scribunt, id est, mortuam et occidentem literam sacramentorum tractant. Caeterum, spiritum, uitam et usum, id est, promissionis diuinae ueritatem et nostram fidem, prorsus intactas relinquunt. Vide itaque, ne te fallant operum pompae, et humanarum traditionum fallatiae, ut ueritati diuinae et fidei tuae non facias iniuriam. A fide sacramentorum tibi incipiendum est, sine ullis operibus, si saluus fieri uoles, fidem autem ipsa sequentur opera, tantum ne uilem habeas fidem, quae opus est omnium operum excellentissimum et arduissimum, quo solo, etiam si caeteris omnibus carere cogereris, seruaberis. Est enim opus dei, non hominis, sicut Paulus docet. Caetera nobiscum et per nos operatur, hoc unicum in nobis, et sine nobis operatur. Ex his perspicue discernere possumus, quid inter ministrum hominem, et autorem deum intersit, in baptisando. Homo enim baptisat et non baptisat, Baptisat, quia perficit opus, dum mergit baptisandum; Non baptisat, quia non fungitur in eo opere sua autoritate, sed uice dei. Vnde oportet nos baptismum de manu hominis non aliter suscipere, quam si ipse Christus, immo ipse deus, nos suis propriis manibus baptisaret. Non enim hominis est, sed Christi et dei baptismus, quem recipimus, per manum hominis. Sicut quelibet alia creatura, qua utimur per manum alterius, non est nisi dei. Caue ergo sic discernas baptismum, ut externum homini, internum deo tribuas, utrunque soli deo tribue, nec conferentis personam aliam, quam instrumentum uicarium dei accipe, per quod dominus in coelo sedens, te in aquam suis manibus propriis mergit. et remissionem peccatorum promittit in terris, uoce hominis tibi loquens per os ministri sui. Hoc et ipsa uerba tibi dicunt, cum dicit, Ego baptiso te in nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Non dicit, Ego baptiso te in nomine meo, quasi dicat, id quod facio, non mea autoritate, sed uice et nomine dei facio, ut non aliter habeas, quam si ipse dominus uisibiliter fecisset. autor et minister diuersi sunt, sed opus idem utriusque, immo solius autoris, per ministerium meum. Sic enim ego arbitror, 'In nomine' referre personam autoris, ut non tantum sit, nomen domini praetendere et inuocare in opere, sed ipsum opus tanquam alienum alterius nomine et uice implere. Quo tropo, Matt. xxiiii. Christus dicit, Multi uenient in nomine meo, Et Ro. i. per quem accepimus gratiam et Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius. Hanc sententiam ego libentissime sequor, quod sit plenissimum solacii et efficax fidei adiutorium, nosse se esse baptisatum, non ab homine, sed ab ipsa trinitate per hominem, qui nomine eius rem gerat apud nos. Quo cessat illa ociosa contentio, qua de forma baptismi (quam appellant ipsa uerba) litigant, Graecis dicentibus, Baptisetur seruus Christi, Latinis, Ego baptiso. Item, alii rigidissime nugantes, damnant sic dici, Ego baptiso te in nomine Iesu Christi, quo ritu certum est Apostolos baptisasse, ut in actis apostolicis legimus, uoluntque nullam aliam deinceps ualere quam istam, Ego baptiso te in nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Sed frustra contendunt, nihil enim probant, sua somnia duntaxat asserunt. Quocunque modo tradatur baptismus, modo non in nomine hominis, sed in nomine domini tradatur, uere saluum facit, immo non dubitem, si quis in nomine domini suscipiat, etiam si impius minister non det in nomine domini, uere baptisatum esse in nomini domini. Non enim in conferentis tantum, quantum in suscipientis fide uel usu, sita est uirtus baptismi. Sicut legitur exemplum de quodam Mimo, per iocum baptisato. Istas et similes disputationum et quaestionum angustias fecerunt nobis ii, qui fidei nihil, operibus autem ritibusque omnia tribuerunt, cum soli fidei omnia et nihil ritibus debeamus, quae nos facit liberos spiritu, ab omnibus istis scrupulis et opinionibus. ¶ Alterum, quod ad baptismum pertinet, est signum seu sacramentum, quod est ipsa mersio in aquam, unde et nomen habet. Nam baptiso graece, mergo latine, et baptisma mersio est. Dictum est enim, iuxta promissiones diuinas dari et signa, quae id figurent, quod uerba significant, seu, ut recentiores dicunt, sacramentum efficaciter significat, quod quale sit uidebimus. Arbitrari sunt quam plurimi, esse aliquam uirtutem occultam spiritualem, in uerbo et aqua, quae operetur in anima recipientis gratiam dei. His alii contradicentes statuunt, nihil esse uirtutis in sacramentis, sed gratiam a solo deo dari, qui assistit ex pacto sacramentis a se institutis. Omnes tamen in hoc concedunt, sacramenta esse efficatia signa gratiae, ad quod hoc unico mouentur argumento, Non uideri alioqui, qua ratione nouae legis sacramenta praestarent uetustis, si solum significarent. Et hinc impulsi sunt tantum tribuere sacramentis nouae legis, ut prodesse ea statuerent etiam iis, qui in peccatis mortalibus sunt, nec requiri fidem aut gratiam, sed sufficere, non posuisse obicem, hoc est, actuale propositum denuo peccandi. Haec autem, quia sunt impia et infidelia, contra fidem et naturam sacramentorum pugnantia, diligenter sunt cauenda et fugienda. Error enim est, sacramenta nouae legis differri a sacramentis ueteris legis, penes efficatiam significationis, utraque aequaliter significabant. Idem enim deus, qui nos nunc per baptismum et panem saluat, sauauit Abel per sacrifitium, Noe per arcum, Abraham per circumcisionem, et alios omnes per sua signa. Nihil itaque differt sacramentum ueteris et nouae legis, quo ad significationem, modo ueterem legem appelles, quicquid in patriarchis et aliis patribus tempore legis operatus est deus. Nam ea signa, quae in patriarchis et patribus facta sunt, longe sunt discernenda a figuris legalibus, quas Moses in lege sua instituit, quales sunt ritus sacerdotales, in uestibus, uasis, cibis, domibus et similibus, ab his enim non modo longissime differunt nouae legis sacramenta, sed et ipsa signa, quae pro tempore deus patribus dedit in lege uiuentibus, quale fuit Gedeonis in uellere, Manue in sacrifitio, quale et Isaias obtulit Achas, Isa. vii. in iis enim simul promittebatur aliquid, quo fides in deum exigebatur. In hoc ergo differunt legales figurae a signis nouis et uetustis, quod legales figurae non habent annexum uerbum promissionis, quod fidem exigat, unde non sunt signa iustificationis, quia non sunt sacramenta fidei, quae sola iustificant, sed sunt sacramenta operis tantum. Tota enim eorum uis et natura erat opus, non fides. Qui enim ea faciebat, implebat ea, etiam sine fide operans. At nostra et patrum signa seu sacramenta habent annexum uerbum promissionis, quid fidem exigit, et nullo opere alio impleri potest, ideo sunt signa seu sacramenta iustificationis, quia sunt sacramenta iustificantis fidei et non operis, unde et tota eorum efficatia est ipsa fides, non operatio. Qui enim eis credit, is implet ea, etiam si nihil operetur. Inde prouerbium illud, Non sacramentum, sed fides sacramenti iustificat. Sic circuncisio non iustificauit Abraham et semen eius, et tamen Apostolus eam appellat signaculum iustitiae fidei, Quia fides in promissionem, cui iuncta fuit circuncisio, iustificabat et implebat id, quod circuncisio significabat. Fides enim fuit circuncisio prepucii cordis in spiritu, quam figurabat circuncisio carnis in litera. Sic sacrificium Abel plane non eum justificabat, sed fides, qua se deo totum obtulit, quam sacrificium externum figurabat. Ita baptismus neminem iustificat, nec ulli prodest, sed fides in uerbum promissionis, cui additur baptismus, haec enim iustificat, et implet id, quod baptismus significat, Fides enim est submersio ueteris hominis et emersio noui hominis. Quare fieri non potest, ut sacramenta noua differant ab antiquis sacramentis, Habent enim aeque promissiones diuinas et eundem spiritum fidei, licet a figuris antiquis incomparabiliter differant, propter uerbum promissionis, quo est medium unicum et efficacissimum differentiae. Sicut et nunc pompa uestium, locorum, ciborum et infinitarum ceremoniarum sine dubio figurat egregia in spiritu implenda, et tamen, quia nullum adest eis uerbum diuinae promissionis, nulla ratione cum signis baptismi et panis conferri possunt, nec iustificant aut prosunt ullo modo, cum impletio eorum sit ipse usus seu opus eorum sine fide; dum enim fiunt, seu aguntur, implentur. Sicut et Apostolus Colos. ii. de eis dicit, quae omnia ipso pereunt usu, iuxta praecepta et doctrinas hominum etc. At sacramenta non implentur dum fiunt, sed dum creduntur. Ita nec uerum esse potest, sacramentis inesse uim efficacem iustificationis, seu esse ea signa efficatia gratiae. Haec enim omnia dicuntur in iacturam fidei, ex ignorantia promissionis diuinae, nisi hoc modo efficatia dixeris, quod, si assit fides indubitata, certissime et efficacissime gratiam conferant. At non hoc modo efficatiam illis tribui, probat, quod ea prodesse dicunt omnibus etiam impiis et incredulis, modo non ponant obicem, quasi ipsa incredulitas non sit omnium obstinatissimus et hostilissimus obex gratiae, adeo ex sacramento praeceptum, ex fide opus facere moliti sunt. Nam, si dat gratiam mihi sacramentum, quia suscipio, iam uere ex opere meo, non ex fide gratiam obtineo, nec promissionem in sacramento apprehendo, sed solum signum institutum et praeceptum a deo. ita clare uides, quam nihil sacramenta intellecta sunt sententionariis Theologis, quod nec fidei nec promissionis ullam in sacramentis rationem habuerint, tantum in signo et usu signi herentes, et ex fide in opus, ex uerbo in signum nos rapientes, qua re (ut dixi) sacramenta non modo captiuauerunt, sed penitus, quod in eis fuit, aboleuerunt. Nos ergo aperientes oculum discamus, magis uerbum quam signum, magis fidem quam opus seu usum signi obseruare, Scientes, ubicunque est promissio diuina, ibi requiri fidem, Esseque utrunque tam necessarium, ut neutrum sine utro efficax esse possit. Neque enim credi potest, nisi assit promissio, nec promissio stabilitur, nisi credatur, ambae uero, si mutuae sint, faciunt ueram et certissimam efficatiam sacramentis. Quare efficatiam sacramenti citra promissionem et fidem querere, est frustra niti et damnationem inuenire. Sic Christus, qui crediderit et baptisatus fuerit, saluus erit, qui non crediderit, condemnabitur. Quo monstrat, fidem in sacramento adeo necessariam, ut etiam sine sacramento seruare possit, ideo noluit adiicere, Qui non crediderit et non baptisatus fuerit. Significat itaque baptismus duo, mortem et resurrectionem, hoc est, plenariam consumatamque iustificationem. Quod enim minister puerum immergit in aquam, mortem significat, quod autem rursum educit, uitam significat. Ita Paulus Ro. vi. exponit, Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit ex mortuis, per gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. Hanc mortem et ressurrectionem appellamus nouam creaturam, regenerationem, et spiritualem natiuitatem, quam non oportet allegorice tantum intelligi, de morte peccati et uita gratiae, sicut multi solent, sed de uera morte et resurrectione. Non enim baptismus significatio ficta est, Neque peccatum moritur, neque gratia surgit plene, donec corpus peccati, quod gerimus in hac uita, destruatur, ut ibidem Apostolus dicit. Nam donec in carne sumus, desyderia carnis mouent et mouentur. Quare, dum incipimus credere, simul incipimus mori huic mundo, et uiuere deo in futura uita, ut fides uere sit mors et resurrectio, hoc est spiritualis ille baptismus, quo immergimur et emergimus. Quod ergo baptismo tribuitur ablutio a peccatis, uere quidem tribuitur, sed lentior et mollior est significatio, quam ut baptismum exprimat, qui potius mortis et ressurrectionis symbolum est. Hac ratione motus uellem baptisandos penitus in aquam immergi, sicut sonat uocabulum et signat mysterium, non quod necessarium arbitrer, sed quod pulchrum foret, rei tam perfectae et plenae signum quoque plenum et perfectum dari, sicut et institutem est sine dubio a Christo. Peccator enim non tam ablui quam mori debet, ut totus renouetur in aliam creaturam, et ut morti ac resurrectioni Christi respondeat, cui per baptismum commoritur et corresurgit. Licet enim possis Christum dicere ablutum a mortalitate, dum mortuus est er resurrexit, segnius tamen dixeris, quam si in totum mutatum et renouatum dixeris; ita ardentius est, per baptismum nos significari omnibus modis mori et resurgere in aeternam uitam, quam ablui a peccatis. Hic iterum uides, Baptismi sacramentum, etiam quo ad signum, non esse momentaneum aliquod negotium, sed perpetuum. Licet enim usus eius subito transeat, tamen res ipsa significata duret usque ad mortem, immo resurrectionem in nouissimo die. Quam diu enim uiuimus, semper id agimus, quod baptismus significat, id est, morimur et resurgimus, Morimur inquam non tantum affectu et spiritualiter, quo peccatis et uanitatibus mundi renunciamus, sed reuera, uitam hanc corporalem incipimus relinquere, et futuram uitam apprehendere, ut sit realis (quod dicunt) et corporalis quoque transitus ex hoc mundo ad patrem. Quare nobis cauendum est ab iis, qui baptismi uim eo redegerunt tenuitatis et paruitatis, ut gratiam in eo dicant quidem infundi, sed postea per peccatum effundi, tum alia uia, ac iam quasi baptismo penitus irrito facto, ad coelum eundum. Non sic tu arbitrabere, sed intelliges eam esse baptismi significationem, qua moriatis et uiuas; ideo non posse te siue per poenitentiam, siue per quancunque aliam uiam redire, nisi ad uim baptismi, ac denuo illud facere, quod baptisatus es ut faceres, quodque baptismus tuus significabat. Nunquam fit baptismus irritus, donec desperans redire ad salutem nolueris. aberrare quidem poteris ad tempus a signo, sed non irritum est signum. Ita semel es baptisatus sacramentaliter, sed semper baptisandus fide, semper moriendum, semperque uiuendum. Baptismus totum corpus absorbuit, et rursus edidit; ita res baptismi totam uitam tuam cum corpore et anima absorbere debet, et reddere in nouissimo die, indutam stola claritatis et immortalitatis. itaque nunquam sine baptismi tam signo quam re ipsa sumus, immo semper sumus baptisandi magis ac magis, donec signum perfecte impleamus in nouissimo die. Intelligis ergo, quicquid in hac uita gerimus, quod ad mortificationem carnis et uiuificationem spiritus ualet, ad baptismum pertinere, et quo breuius a uita absoluimur, eo citius baptismum nostrum impleamus, et quo atrociora patimur, eo foelicius baptismo respondeamus, ideoque Ecclesiam tunc fuisse foelicissimam, quando martyres mortificabantur omni die, et aestimabantur sicut oues occisiones; tunc enim regnabat in Ecclesia uirtus baptismi, pleno imperio, quam hodie ignoramus etiam, prae multitudine operum et doctrinarum humanarum. Quicquid enim uiuimus, Baptismus esse debet, et signum seu sacramentum baptismi implere, cum a caeteris omnibus liberati uni tantum baptismo simus addicti, id est, morti et resurrectioni. Hanc gloriam libertatis nostrae, et hanc scientiam baptismi esse hodie captiuam, cui possumus referre acceptum, quam uni tyrannidi Romani pontifices? qui, ut pastorem primum decet, unus omnium maxime debuit esse praedicator et assertor huius libertatis et scientiae, sicut Paulus .ii. Corint. iiii. dicit, Sic nos existimet homo, sicut ministros Christi et dispensatores mysteriorum seu sacramentorum dei, ipse solum id agit, ut suis decretis et iuribus opprimat, et in potestatis suae tyrannidem captiuos illaqueet. Obsecro, quo iure (ut non dicam, quam impie et damnabiliter haec mysteria omittat docere) Papa super nos constituit leges? Quis dedit ei potestatem, captiuandae huius nostrae libertatis, per baptismum nobis donatae? Vnum (ut dixi) nobis in tota uita agendum est propositum, ut baptisemur, id est, mortificemur, et uiuamus per fidem Christi, quam et unice doctam oportuit, maxime a summo pastore. At nunc, tacita fide, infinitis legibus operum et ceremoniarum extincta est Ecclesia, ablata uirtus et scientia baptismi, impedita fides Christi. Dico itaque, neque Papa, neque Episcopus, neque ullus hominum, habet ius unius syllabae constituendae super Christianum hominem, nisi id fiat eiusdem consensu. Quicquid aliter fit, tyrannico spiritu fit. ideo orationes, ieiunia, donationes, et quaecunque tandem Papa in uniuersis suis decretis tam multis quam iniquis statuit et exigit, Prorsus nullo iure exigit et statuit, peccatque in libertatem Ecclesiae, toties quoties aliquid horum attentauerit. Hinc factum est, ut Ecclesiastici hodierni strenui quidem sint tutores libertatis Ecclesiasticae, id est, lapidum, lignorum, agrorum et censuum (sic enim hodie Ecclesiastica sunt idem quod spiritualia), sed eisdem fictis uerbis ueram Ecclesiae libertatem non modo captiuent, sed pessundent penitus, etiam plus quam Turca, contra Apostolum, qui dicit, Nolite fieri serui hominum. Hoc enim uere est hominum seruos fieri, statutis et tyrannicis eorum legibus subiici. Adiuuant hanc impiam et perditam tyrannidem discipuli Papae, huc torquentes et deprauantes illud Christi, Qui uos audit, me audit. Magnis enim buccis hoc inflant uerbum pro suis traditionibus; cum Christus hoc dixerit Apostolis euntibus praedicare Euangelium, et ad Euangelium tantum referri debeat, ipsi omisso Euangelio suis tantum fabulis id aptant. Dicit enim Iohan. x. Oues meae uocem meam audiunt, alienorum autem uocem non audiunt. ideo et relictum est Euangelium, ut uocem Christi sonarent Pontifices, at ipsi suas uoces sonant, audiri denique uolunt. Apostolus quoque dicit sese missum esse, non baptisare, sed Euangelisare, itaque nemo est obnoxius pontificis traditionibus, nec oportet eum audiri, nisi dum Euangelium et Christum docet, nec aliud ipse docere debet quam fidem liberrimam, cum autem Christus dicat, Qui uos audit, me audit, Cur non Papa quoque audit alios? non enim soli Petro dicit, qui te audit. Denique, ubi est uera fides, ibi et uerbum fidei esse necessarium est. Cur ergo Papa infidelis non audit quandoque seruum suum fidelem habentem uerbum fidei? Caecitas, Caecitas in Pontificibus regnat. Alii uero multo impudentiores ex illo Matt. xvi. Papae arrogant potestatem legum condendarum, Quodcunque ligaueris etc. cum ibi Christus de peccatis ligandis et remittendis agat, non de Ecclesia tota captiuanda et legibus opprimenda. ita omnia agit ista tyrannis fictis suis uerbis, tortis per uim ac deprauatis uerbis dei. Hoc sane confiteor, Esse tyrannidem istam maledictam ferendam Christianis, sicut quamlibet aliam uiolentiam huius mundi, iuxta illud Christi, Qui te percusserit in maxillam dexteram, prebe ei et alteram, sed hoc quaeror, quod impii pontifices se id iure posse et facere iactant, et rei Christianae sese consulere hac Babylone sua praesumunt, hanc ipsam opinionem omnibus persuadentes. Si enim conscientia impietatis et tyrannidis ea facerent, aut nos pateremur uim eorum, inter ea securi numeraremus, quae ad mortificandam uitam hanc, et implendum baptismum ualent, integra nobis relicta conscientiam glorianda de iniuria illata. At nunc uolunt sic conscientiam libertatis nostrae illaqueari, ut credamus bene a se geri, quae gerunt, nec licere ea reprehendi aut inique gesta quaerulari, et cum sint lupi, uideri uolunt pastores, cum sint Antichristi, uolunt honorari pro Christo. pro hac duntaxat clamo libertate et conscientia, clamoque fidenter. Christianis nihil ullo iure posse imponi legum, siue ab hominibus siue ab angelis, nisi quantum uolunt, liberi enim sumus ab omnibus. Quod si quae imponuntur, sic ferenda sunt, ut libertatis conscientia salua sit, quae sciat et certo affirmet, iniuriam sibi fieri, quam cum gloria ferat, ita cauens, ne iustificet tyrannum, ut ne murmuret contra tyrannidem. Quis enim est (ait Petrus), qui uobis noceat, si bonum emulati fueritis? omnia cooperantur electis in bonum. Attamen quia hanc baptismi gloriam et libertatis Christianae foelicitatem pauci nouerunt, nec prae tyrannide Papae nosse possunt, ipse me hic expedio, et conscientiam meam redimo, compellans Papam et omnes papistas, Quod nisi sua iura et traditiones sustulerint, et ecclesiis Christi libertatem suam restituerint, eamque doceri fecerint, reos esse eos omnium animarum, quae hac misera captiuitate pereunt, Esseque papatum aliud reuera nihil, quam regnum Babylonis et ueri Antichristi. Quis enim est homo peccati et filius perditionis, quam is, qui suis doctrinis ac statutis peccata et perditionem animarum auget in Ecclesia, sedens tamen in Ecclesia sicut deus? At hoc totum abunde impleuit tyrannis papalis, iam a multis saeculis, quae fidem extinxit, sacramenta obscurauit, Euangelium oppressit, suas autem non modo impias et sacrilegas, uerum etiam barbaras et indoctissimas leges imperauit, et sine fine multiplicauit. Vide ergo miseram captiuitatis nostrae, Quomodo sedeat sola ciuitas plena populo, et facta sit uidua domina gentium, princeps prouintiarum sub tributo. Non est qui consoletur eam, etiam amici eius spreuerunt eam etc. Tot ordines, tot ritus, tot sectae, tot professiones, tot studia, tot opera sunt, quibus hodie Christiani occupantur, ut obliuiscantur baptismi sui, et nemo prae harum locustarum, erucarum, bruchorum multitudine meminisse possit, sese esse baptisatum aut quid in baptismo consecutus sit. Decebat enim nos esse, sicut paruuli baptisati, qui nullis studiis, nullisque operibus occupati, in omnia sunt liberi, solius gloria baptismi sui securi et salui. Sumus enim et ipsi paruuli, in Christo assidue baptisati. Opponetur forsitan iis, quae dicta sunt, baptismus paruulorum, qui promissionem dei non capiant, nec fidem baptismi habere possunt, ideoque aut non requiri fidem, aut paruulos frustra baptisari. Hic dico, quod omnes dicunt, fide aliena paruulis succurri, illorum, qui offerunt eos. Sicut enim uerbum dei potens est, dum sonat, etiam impii cor immutare, quod non minus est surdum et incapax, quam ullus paruulus, ita per orationem Ecclesiae offerentis et credentis, cui omnia possibilia sunt, et paruulus fide infusa mutatur, mundatur, et renouatur. Nec dubitarem, etiam adultum impium, eadem Ecclesia orante et offerente, posse in quouis sacramento mutari, sicut de paralytico Euangelico legimus, aliena fide sanato. Atque hac ratione libens admitterem, sacramenta nouae legis esse efficatia ad dandam gratiam, non modo non ponentibus, sed etiam obstinatissime ponentibus obicem. Quid enim fides Ecclesiae et oratio fidei non tolleret, cum Paulum Apostolum Stephanus hac ui conuertisse credatur? At tunc sacramenta non sua, sed fidei uirtute faciunt quod faciunt, sine qua nihil prorsus faciunt, ut dixi. Queritur etiam adhuc, an paruulus nondum natus possit, porrecta ex utero manu uel pede, baptisari. Hic nihil temere iudico, meamque ignorantiam confiteor. Nec scio, an id satis sit, quod pro fundamento habent, Esse uidelicet animam in qualibet parte corporis totam. Non enim anima, sed corpus baptisatur aqua externe. Sed nec hoc iudico, quod dicunt, renasci eum non posse, qui natus nondum sit, et si uehementer urgeat. ideo magisterio spiritus haec relinquo, interim sinens quenque suo sensu abundare. Vnum hic addo, quod utinam cunctis queam persuadere, id est, ut uota prorsus omnia tollerentur aut uitarentur, siue sint religionum, siue perigrinationum, siue quoruncunque operum, maneremusque in libertate religiosissima et operosissima baptismi. Dici non potest, quantum detrahat baptismo et obscuret scientiam libertatis Christianae opinio illa uotorum plus nimio celebris, ut interim taceam infanda etiam eaque infinita pericula animarum, quae uouendi ista libido, inconsultaque temeritas quotidie auget. O impiissimi pontifices et infoelicissimi pastores, qui secure stertitis, et in uestris cupiditatibus lasciuitis, et nihil compatimini super ista contritione Ioseph pessima et periculosissima. Oportuit hic generali edicto, uel tollere uota, illa praesertim perpetua, et ad baptismi uota cunctos reuocare, uel diligenter monere, ne quis temere uoueret, nullum inuitare, immo difficiles tardosque esse ad uota permittenda. Abunde enim uouimus in baptismo, et plus quam possimus implere, sat negocii habituri, si huic uni intenderimus. At nunc mare et aridam circuimus, ut multos proselytas faciamus, mundum sacerdotibus, monachis, monialibus implemus, et hos omnes perpetuis uotis incarceramus. Hic inuenias, qui disputent et statuant, opus intra uotum esse prestancius opere extra et citra uotum, et nescio quantis premiis in coelo aliis praeferendum, Pharisei caeci et impii, qui ex operum magnitudine et multitudine aliaue qualitate metiuntur iustitiam et sanctitatem, quae ex sola fide apud deum mensuratur, apud quem nulla est differentia operum, nisi quanta est fidei differentia. Faciunt hac bucca sua homines impii suis inuentionibus opinionem, et opera hominum inflant, ad alliciendum stolidum uulgus, quod specie operum fere ducitur, in magnam iacturam fidei, obliuitionem baptismi, iniuriam libertatis Christianae. cum enim uotum sit lex quaedam et exactio, necessario, multiplicatis uotis, leges et opera multiplicantur, quibus multiplicatis fides extinguitur, et baptismi libertas captiuatur. Hiis blandiciis impiis non contenti, addunt alii, Ingressum religionis esse uelut nouum baptisma, quod deinceps licet tocies renouari, quoties ab integro propositum religionis renouatur. ita uotarii isti sibi solis iustitiam, salutem, gloriam tribuerunt, Baptisatis prorsus nihil relinquerunt, quo possint eis conferri. Iam Romanus pontifex, superstitionum omnium fons et autor, magnificis bullis et indultis has uiuendi rationes confirmat, approbat, ornat, Baptismum uero nemo uel memoria dignatur. Atque iis pompis speciosis (ut dixi) sequacem populum Christi in quascunque uolent symplegadas pellunt, ut, ingrati suo baptismo, praesumant meliora suis operibus prestare, quam alii sua fide. Quare et deus rursus cum peruersis peruersus, ulturus ingratitudinem et superbiam uotariorum, facit, ut uota sua non seruent, aut cum ingenti labore seruent, maneantque in eis immersi, nunquam fidei et baptismi gratiam cognoscentes, et, cum non sit creditus cum deo spiritus eorum, perseuerent in hypocrisi sua inperpetuum, et tandem ludibrio sint toti mundo, semper iustitiam sectando, et ad Iustitiam nunquam perueniendo, ut impleant illud Isaie, Et terra repleta est Idolis. Ego sane non prohibuerim nec repugnauerim, si quis priuatim arbitrio suo quippiam uelit uouere, ne uota penitus contemnam aut damnem, sed publicum uitae genus hinc statui et confirmari, omnino dissuaserim. Sufficit cuique uouendi priuata licentia periculo suo, publicam uero commendari rationem uiuendi in uotis uouendis, arbitror perniciosum esse Ecclesiae et (W540) animabus simplicibus. Primum, Quod non parum Christianae uitae repugnet, in hoc, quod uotum est lex quaedam cerimonialis et humana traditio seu presumptio, a qua Ecclesia per baptismum liberata est. Christianus enim nulli legi addictus est, nisi diuinae. Deinde, quod non habeat exemplum in scripturis, praecipue castitatis, obedientiae, paupertatis perpetuae uotum. Quod autem e scripturis exemplum non habet, periculosum est, nulli prorsus suadendum, multo minus pro uulgari et publico uiuendi genere statuendum, et si cuilibet audere suo periculo, quod uoluerit, sit permittendum. Opera enim quaedam spiritus in paucis operatur, quae in exemplum aut uiuendi modum nequaquam sunt uocanda. Sed et uehementer metuo, ne uotiuae istae uiuendi rationes religiosorum sint de numero earum, de quibus Apostolus praedixit, Erunt docentes in hypocrisi mendatium, prohibentes nubere et abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione. Nec mihi quisquam obiecerit sanctum Bern., Franciscum, Dominicum et similes religionum uel autores, uel auctores. Terribilis et mirabilis est deus in consiliis suis super filios hominum, potuit Danielem, Ananiam Azariam, Misael in Babylonici regni (id est, in media impietate) administratione seruare sanctos, cur non potuisset et hos in periculoso uitae genere sanctificare, aut singulari opere spiritus gubernare, quod tamen exemplum aliis fieri nollet. Et certum est, nullum illorum, per uota sua et religionem fuisse saluatum, sed per fidem solam, in qua omnes saluantur, contra quam maxime omnium pugnant speciosae illae seruitutes uotorum. Sed abundet hic sensu quisque suo, Ego quod cepi prosequar; cum pro libertate Ecclesiae et gloria baptismi nunc loquar, in medium consulere debeo, quod spiritu magistro intellexero. Quare consulo, Primum magnatibus Ecclesiarum, ut omnia ista uota seu uitas uotariorum tollant, uel non probent et extollant, Aut si hoc non fecerint, suadeo omnibus, qui uolunt securius salui fieri, ut sibi ab omnibus uotis, praesertim magnis et perpetuis temperent, maxime adolescentes et iuuenes. Hoc consulo primum ideo, quod hoc uitae genus, ut dixi, nullum habet in scripturis testimonium et exemplum, sed solis hominum pontificum bullis, et uere bullis est inflatum. Deinde, quod procliue sit in hypocrisim, propter suam speciem et singularitatem, unde nascitur superbia et contemptus communis Christianae uitae. Atque si nulla alia esset causa eadem uota tollendi, haec una satis haberet ponderis, Quod per ipsa fidei et baptismo detrahitur, et opera magnificantur, quae sine pernicie magnificari non possunt. Nam, inter multa milia uix est unus, qui non magis opera in religionibus suscipiat quam fidem, qua insania et sese mutuo praeferunt, tanquam strictiores et laxiores, ut uocant. Quare ego nulli suadeo, immo omnibus dissuadeo ingressum cuiuscunque religionis aut sacerdocii, nisi sit ea scientia praemunitus, ut intelligat, opera quantumlibet sacra et ardua religiosorum et sacerdotum in oculis dei prorsus nihil distare ab operibus rustici in agro laborantis, aut mulieris in domo sua curantis, sed sola fide omnia apud eum mensurari, sicut Hiere. v. dicit, Domine, oculi tui respiciunt fidem, Ecclesi. xxxii, In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, haec enim est conseruatio mandataorum dei, immo frequentius contingere, ut gratius sit ancillae aut serui domesticum et uile opus, quam omnia ieiunia et opera religiosi et sacerdotis, ob fidei defectum. Cum ergo probabile sit, uota hodie non nisi ad operum ualere iactantiam et praesumptionem, metuendum est, nusquam minus de fide et Ecclesia esse, quam in sacerdotibus, monachis, et Episcopis, et eos ipsos esse reuera gentiles seu hypocritas, qui se Ecclesiam, aut cor Ecclesiae, item spirituales et rectores Ecclesiae arbitrantur, cum sint nihil minus, Et hunc esse uere populum transmigrationis, in quibus captiua sunt omnia, quae nobis in baptismo libera donata sunt, relicto populo terrae paupere et modico, qui, uelut coniugatis contingit, uiles in oculis illorum apparent. ¶ Ex his duos insignes errores Romani pontificis cognoscimus. Prior, quod dispensat in uotis, facitque id, quasi solus prae omnibus Christianis habeat autoritatem, tanta est hominum impiorum temeritas et audacia. Si enim uotum dispensari potest, quilibet frater cum proximo et ipse secum dispensare potest; sin dispensare proximus non potest, nullo iure Papa potest. Vnde enim habet hanc autoritatem? Ex clauibus? At heae omnibus communes sunt, et super peccata duntaxat ualent, Matt. xviii. Cum autem et ipsi fateantur, uota esse iuris diuini, quid miseras fallit et perdit animas dispensans in iure diuino, quod est indispensabile? Blatterat quidem tit. de uot. et uoti redem. se posse mutare uota, sicut olim in lege primogenitum asini mutabatur oue, quasi idem sit primogenitum asini et uotum, quod tam constanter ubique exigit reddi, aut, si dominus in lege sua ouem pro asino statuat mutari, mox etiam homo Papa, in lege non sua, sed eiusdem dei, eandem habeat potestatem. Non Papa hanc decretalem fecit, sed asinus pro Papa mutatus, sic insigniter et delyrus et impius est. Posterior, quod rursus decernit, matrimonium dirimi, si alter, altero etiam inuito, monasterium ingrediatur, nondum consumato matrimonio. Obsecro, Quis satan haec inspirat Papae portenta? deus praecipit homini seruari fidem, et ueritatem inuicem custodire. deinde, de suo quenque facere bonum. odit enim rapinam in holocaustum, ut per Isaiam dicit. At coniunx alter alteri per pactum fidem debet, nec suus est, quam nullo iure potest dissoluere, et quicquid de se facit, de rapina facit, altero inuito. Aut quare non etiam hac regula, qui aere alieno premitur, religionem intrat et suscipitur, ut a debitis liberetur, ut fidem liceat negare? Caeci, caeci! Quid est maius? fides a deo praecepta, an uotum per hominem excogitatum et electum? Tu es pastor animarum, Papa? et uos estis doctores sacrae Theologiae, qui haec docetis? Qua enim causa sic docetis? Nempe, quod uotum meliore opere quam coniugium ornastis, sed non fidem, quae sola magnificat omnia, sed opera magnificatis, quae nihil sunt coram deo, aut omnia aequalia, quantum ad meritum attinet. Ego itaque non dubito, in uotis, si recta sunt, neque homines neque angelos posse dispensare. Sed hic non sum plane mihi ipsi persuasus, an ea sub uoto cadant omnia, quae hodie uouentur. Quale est illud mire ridiculum et stultum, quod parentes uouent prolem uel nondum natam uel infantem ad religionem seu perpetuam castitatem, immo hoc sub nullo uoto cadere certum est, et uidetur esse quaedam irrisio dei, dum ea uouent, quae nullo modo in sua sunt potestate. Ad religiosos uenio, quorum tria uota, quo magis consydero, eo minus intelligo, mirorque, unde inoleuerit ista uotorum exactio. iam hoc multo minus intelligo, quo aetatis anno uoueri possunt, ut legitima sint et ualeant. In hoc placet conuenisse omnes, ante annos pubertatis nihil ualere uota eorum, licet magnam partem puerorum hic fallant, ignaram tam suae aetatis, quam rei quam uouent, non enim obseruant in suscipiendis annos pubertatis, tum professos dira conscientia, quasi consensu postea secuto, captiuos tenent et deuorant, quasi uotum, quod irritum fuit, tandem ratum fiat succedentibus annis. At mihi stultum uidetur, ab aliis praestitui terminum legitimi uoti alterius, qui sibi ipsis non possunt praestituere. Nec uideo, cur valeat uotum decimo octauo anno factum, et non decimo aut duodecimo. Nec satisfacit, quod decimo octauo sentit homo carnem suam. Quid, si vix uicesimo aut tricesimo senciat? aut fortius tricesimo quam uicesimo senciat? Aut cur non diffinitur aeque terminus paupertati et obedientiae? Sed quod tempus dabis, quo se auarum et superbum sentiat, cum etiam spiritualissimi hos affectus uix deprehendant? Ergo nunquam erit ullum uotum certum et legitimum, nisi donec spirituales facti fuerimus, et uotis iam non eguerimus. Vides itaque res istas incertas et periculosissimas esse, unde salutare consilium foret, has sublimes uiuendi rationes, uotis liberas, soli spiritui relinquere, sicut olim fuerunt, et nequaquam in genus quoddam perpetuae uitae mutandas esse. Verum haec interim de Baptismo et libertate eius satis. Suo forte uenient tempore uota latius tractanda, ut sunt tractatu uehementer necessaria. De sacramento poenitentiae. DE CONFIRMATIONE. Mirum est, quid in mentem illis uenerit, ut sacramentum fimiationis facerent, ex impositione manuum, qua legimus Christum paruulos tetigisse, Apostolos dedisse spiritum sanctum, ordinasse presbyteros, et infirmos curasse, ut ad Timot. scribit Apostolus, Nemini manus cito imposueris. Cur non ex sacramento panis etiam Confirmationem fecerunt, quando scriptum est act. ix. Et cum accepisset cibum confortatus est. Et psal. ciii. Et panis cor hominis confirmet, ut sic confirmatio tria complectatur sacramenta, panem, ordinem et ipsam confirmationem? Si autem sacramentum est, quicquid Apostoli fecerunt, cur non magis praedicationem fecerunt sacramentum? Non haec dico, quod damnem sacramenta septem, sed quod e scripturis ea probari negem. Atque utinam esset in Ecclesia talis manuum impositio, qualis erat Apostolorum tempore, siue eam confirmationem siue curationem appellare uellemus. At nunc nihil eius relictum est, nisi quantum ipsi excogitauimus, pro ornandis officiis Epifcoporum, ne penitus sint sine opere in Ecclesia. Postquam enim sacra menta illa negotiosa una cum uerbo, aliis inferioribus, uiliora reliquerunt (nempe, quod quicquid diuina instituit maiestas hominibus oporteat esse contemptum) iustum fuit, ut facile aliquod, quod tam delicatis et magnis heroibus non esset molestum, inueniremus et nequaquam ceu uile inferioribus committeremus. Nam quod humana statuit sapientia, oportet ut hominibus sit honoratum. Ita quales sunt sacerdotes, tale habeant ministerium et offitium. Nam Episcopus non euangelisans, nec animas curans, quid est, nisi Idolum in mundo, habens nomen et figuram Episcopi? Nos autem pro hae uice, sacramenta diuinitus instituta quaerimus, interquae ut Confirmationem numeremus, nullam inuenimus causam, Ad sacramenti enim constitutione, ante omnia requiritur uerbum diuinae promissionis, quo fides exerceatur. At nihil legimus Christum uspiam de confirmatione promisisse, licet ipse multis imposuerit manus, et Marci ult. inter signa ponat, Manus egris imponent et bene habebunt. at haec nemo sacramento, sicut nec potest, aptauit Quare satis est, pro ritu quodam Ecclesiastico seu cerimonia sacramerali confirmationem habere, similem caeteris cerimoniis consecrandae aquae,aliarumque rerum. Nam si omnis alia creatura sanctificatur per uerbum et orationem, cur non multo magis hominem liceat sanctificari eisdem,quae tamen, quia promissionm diuinam non habent, sacramenta fidei dici non possunt. Neque enim salutem operantur. At sacramenta feruant credentes promissioni diuinae. De matrimonio. De ordine. De sacramento extremae unctionis.