71. Ecce, haec est uere Christiana uita, hic uere fides efficax est per dilectionem, hoc est, cum gaudio et dilectione prodit in opus seruitutis liberrimae, qua alteri gratis et sponte seruit, ipsa abunde satura fidei suae plenitudine et opulentia. 72. Sic Philippenses cum Paulus docuisset, quam diuites facti essent per fidem Christi, in qua omnia obtinuissent, docet eos deinceps dicens : Si qua consolatio Christi., si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, et eamdem caritatem habentes unanimes id ipsum sentientes, nihil per contentionem, neque inanem gloriam, sed in hurnilitate superiores inuieem arbitrantes , non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea, quae aliorum. 73. Hic clare uidemus, uitam Christianorum ab Apostolo in hanc regulam esse positam, ut omnia opera nostra ad aliorum commoditatem ordinentur, cum per fidem quisque suam sic abundet, ut omnia alia opera, totaque uita ei superfluant, quibus proximo spontanea beneuolentia seruiat et benefaciat. 74. Ad hoc inducit Christum pro exemplo, dicens : Hoc sentite in uobis, quod et in Christo Jesu, qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed exinaniuit semet ipsum, formam serui accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo, factus est obediens usque ad mortem. Hoc enim uerbum Apostoli saluberrimum nobis obscurarunt ii, qui uocabula apostolica, formam Dei, formam serui, habitum, similitudinem hominum, prorsus non intellexerunt, et ad naturas diuinitatis et humanitatis transtulerunt, cum Paulus id uelit, Christum, cum esset plenus forma Dei, et omnibus bonis abundans, ita ut nullo opere, nulla passione indiguerit, ut iustus et saluus fieret. Habebat enim haec omnia statim ab initio sui. Non tamen iis inflabatur , nec super nos eleuabatur, et quandam potentiam super nos sibi arrogabat, lioet id iure potuisset. Sed contra sic egit laborans, operans, patiens, moriens, ut similis esset ceteris hominibus, et habitu et gestu non aliud quam homo , quasi iis omnibus egeret, et nihil haberet formarum Dei, quod tamen totum propter nos fecit, ut nobie seruiret, et nostra fierent omnia, quae hac forma serui operaretur. 75. Ita Christianus, quemadmodum caput suum Christus, per fidem suam plenus et satur, contentus esse. debet hac forma Dei, per fidem obtenta, nisi quod, ut dixi, ipsam hanc fidem augere debet, donec perficiatur. Haec enim uita, iustitia, et salus eius est, personam ipsam seruans et gratam faciens, omniaque tribuens, quae Christus habet, ut supra dictum est, et Paulus Gal., 1 confirmat, dicens: Quod autem in carne uiuo, in fide filii Dei uiuo. Et quamquam sic liber est ab omnibus operibus, debet- tamen rursus se exinanire hac libertate, formam serui accipere, in similitudinem hominum fieri, et habitu inueniri ut homo, seruire, adiuuare, et omnimodo cum proximo suo agere, sicut uidet secum actum et agi a Deo per Christum, et hoc ipsum gratis, nulloque respectu, nisi diuini placiti, et ita cogitare: 76. En mihi indigno damnatoque homuncioni, citra omne meritum, mera gratuitaque misericordia, .dedit Deus meus in Christo omnes diuitias iustitiae et salutis, ut amplius nulla re prorsus indigeam, nisi fide, quae credat, hoc se sic habere. Huic ergo tali Patri, qui me suis his inaestimabilibus diuitiis obruit, cur non liberaliter, hilariter, toto corde spontaneoque studio omnia faciam, quaecunque sciero placita et grata coram illo esse? Dabo itaque me quendam Christum proximo meo, quemadmodum Christus sese praebuit mihi, nihil facturus in hac uita, nisi quod uidero proximo meo necessarium, commodum et salutare fore, quandoquidem per fidem omnium bonorum in Christo abundans sum. 77. Ecce sic fluit ex fide caritas et gaudium in Domino, et ex caritate hilaris, libens, liber animus, ad sponte seruiendum proximo, ita ut nullam habeat rationem gratitudinis, ingratitudinis, laudis ac uituperii , lucri aut damni. Neque enim agit hoc, ut homines sibi demereatur, nec inter amicos inimicosque discernit, nec gratos nec ingratos suspicit, sed liberrime, libentissimeque dispergit se et sua, siue ea perdat in ingratis, siue mereatur. Sic enim et pater eius facit, omnibus omnia distribuens abundanter et liberrime, faciens solem suum oriri super bonos et malos. Ita filius nihil, niai gratuito gaudio, quo in Deo per Christum delectatur, tantarum rerum largitore, facit et patitur. 78. Vides ergo, si cognoscimus ea, quae nobis data sunt, maxima et pretiosa, ut Petrus ait, mox per spiritum diffundi in cordibus nostris caritatem, qua liberi, hilares, omnipotentes, operatores, et omnium tribulationum uictores, proximorum serui, nihilominus tamen omnium domini sumus. Qui uere non cognoscunt donata sibi per Christum, iis Christus frustra natus est, per opera illi incedunt, ad istarum rerum gustum et sensum nunquam peruenturi. Igitur sicut proximus noster necessitatem habet et nostra abundantia indiget, ita et nos coram Deo necessitatem habuimus et misericordia eius indiguimus. Ideo sicut Pater coelestis nobis in Christo gratis auxiliatus est, ita et nos debemus gratis per corpus et opera eius proximo nostro auxiliari, et unusquisque alteri Christus quidam fieri, ut simus mutuum Christi, et Christus idem in omnibus, hoc est, uere Christiani. 79. Quis ergo -comprehendere queat diuitias et gloriam Christianae uitae? quae omnia potest et habet, et nullius indiget, peccati, mortis, inferni domina, simul tamen omnibus serua et obsequiosa et utilis, sed quae proh dolor hodie in toto orbe ignota est, nec praedicatur nec quaeritur, adeo, ut prorsus nostrum nomen ipsimet ignoremus, cur Christiani simus et uocemur. Certe a Christo sic uocamur, non absente, sed inhabitante in nobis, id est, dum credimus in eum, et inuicem mutuoque sumus alter alterius Christus, facientes proximis, sicut Christus nobis facit. At nunc hominum doctrinis non nisi merita, praemia, et ea, quae nostra sunt, docemur quaerere , et ex Christo non nisi exactorem longe prae Mose seueriorem fecimus. 80. Eiusdem fidei exemplum prae ceteris praebuit et Beata Virgo, dum, ut Luc, II scribitur, purificabatur secundum legem Mosi, more omnium mulierum, cum tamen lege tali non teneretur, nec purificari opus illi fuit, subiecit se tamen sponte et libera caritate legi, similis facta ceteris mulieribus, ne offenderet aut contemneret eas. Non ergo iustificata fuit hoc opere, sed iusta fecit hoc gratuito et libere. Ita et nostra opera fieri debent, non iustificandi gratia, cum prius fide iustificati facere debeamus omnia libere et hilariter propter alios.