21. Haec prima fidei uirtus esta, alteram quoque uideamus. Fidei enim et hoc officium est, ut eum, cui credit, omnium piissima et summa colat opinione, nempe, quod eum ueraeem et dignum habeat, cui credendum sit; neque enim alius est honor similis ueritatis et iustitiae opinioni, qua honoramus eum, cui credimus. Quid possumus tribuere ulli maius, quam ueritatem et iustitiam et absolutam prorsus bonitatem ? E diuerso summa contumelia est, opinione mendacii et iniquitatis quemquam celebrare, aut suspectum habere, quod facimus, dum non credimus ei. 22. Sic anima, dum firmiter credit promittenti Deo, ueracem et iustum eum habet, qua opinione nihil potest Deo praestantius tribuere. Hic summus cultus Dei est, dedisse ei ueritatem, iustitiam et quidquid tribui debet ei, cui creditur. Hic paratam sese praebet in omnes uoluntates eius, hic sanctificat nomen eius, et secum agi patitur, sicut placitum fuerit Deo. Quia promissis eius inhaerens, non dubitat eum uerum, iustum, sapientem, omnia optime facturum, dispositurum, curaturum. At nonne talis anima, hac fide sua, per omnia obedientissima Deo est? Quod ergo praeceptum est reliquum, quod talis obedientia non abunde impleuerit? Quae plenitudo plenior, quam omnimoda obedientia? At hanc non opera, sed sola fides praestat. 23. Contra quae rebellio? quae impietas, quae contumelia Dei maior, quam non credere promittenti ? Quid enim aliud est, quam Deum aut mendacem facere, aut dubitare ueracem esse? hoc est, sibi ueritatem tribuere, Deo autem mendacium et uanitatem. In qua re nonne Deum negat, et se ipsum sibi idolum in corde erigit? Quid ergo prosunt opera in hac impietate facta, etiamsi angelica et apostolica forent? Recte ergo Deus, non in ira aut libidine, sed in incredulitate omnia conclusif, ne qui castis et mansuetis operibus legis fingunt se implere legem (ut sunt politicae et humanae uirtutes) saluos se futuros praesumant, cum in peecato incredulitatis comprehensi aut misericordiam quaerant, aut per iustitiam damnentur. 24. Ubi autem Deus uidet, ueritatem sibi tribui et fide cordis nostri se honorari tanto honore, quo ipse dignus est: rursus et ipse nos honorat, tribuens et nobis ueritatem et iustitiam, propter hanc fidem. Fides enim facit ueritatern et iustitiam, reddens Deo suum, ideo rursus reddit Deus iustitiae nostrae gloriam. Verum est enim et iustum, Deum esse ueracem et iustum, et hoc ei tribuere et confiteri, hoc est, esse ueracem et iustum. Sic 1 Reg. 5 : Quicunque honorificat me, glorificabo eum, qui uero contemnant me, erunt ignobiles. Sic Paulus Rom. 4 Abrahae dicit, suam fidem esse reputatam in iustitiam, quia per eam dedit plenissime gloriam Deo, et nobis eadem causa reputandam ad iustitiam, si crediderimus. 25. Tertia fidei gratia incomparabilis est haec, quod animam copulat cum Christo, sicut sponsam cum sponso, quo Sacramento (ut apostolus docet) Christus et anima efficiuntur una caro. Quod si una caro sunt, uerum inter eos matrimonium, imo omnium longe perfectissimum consummatur (cum humana matrimonia huius unici figurae sint tenues); sequitur et omnia eorum communia fieri, tam bona quam mala, ut, quaecunque Christus habet, de iis tanquam suis praesumere et gloriari possit fidelis anima, et, quaecunque animae sunt, ea sibi arroget Christus tanquam sua. 26. Conferamus ista, et uidebimus inaestimabilia, Christus plenus est gratia, uita et salute, anima plena est peccatis, morte et damnatione. Intercedat iam fides, et fiet, ut Christi sint peocata, mors et infernus, animae uero gratia, uita et salua. Oportet enim eum, si sponsus est, ea simul, quae sponsa habet, acceptare, et ea, quae sua sunt, sponsae impartire. Qui enim corpus suum et se ipsum illi donat, quomodo non omnia sua donat? Et qui corpus sponsae accipit, quomodo non omnia, quae sponsae sunt, accipit? 27. Hic iam dulcissimum spectaculum prodit, non solum communionis, sed salutaris belli et uictoriae et salutis et redemptionis. Cum enim Christus sit Deus et homo, eaque persona, quae nec peccauit nec moritur, nec damnatur, sed nec peccare, mori, damnari potest, eiusque iustitia, uita, salus, insuperabilis, aeterna, omnipotens est: cum, inquam, talis persona peccata, mortem, infernum sponsae propter annulum fidei sibi communia, imo propria facit, et in iis non aliter se habet, quam si sua essent, ipseque peccasset, laborans, moriens, et ad infernum deseendens, ut omnia superaret, peccatum que, mors et infernus eum absorbere non possent, necessario in ipso absorpta sunt stupendo duello. Nam iustitia sua omnium peccatis superior, uita sua omni morte potentior, salas sua omni inferno inuictior. 28. Ita fit anima fidelis, per arram fidei suae in Christo sponso suo, omnibus peccatis libera, a morte secura, et ab inferno tuta, donata aeterna iustitia, uita, salute sponsi sui Christi. Sic exhibet sibi sponsam sine macula et ruga, gloriosam, mundans eam lauacro in uerbo uitae, id est, per fidem uerbi, uitae, iustitiae et salutis. Sic sponsat eam sibi in fide, in misericordia et miserationibus, in iustitia et iudicio, ut Hos. 2. dicit. 29. Quis ergo has nuptias regales satis aestimet? Quis diuitias gloriae gratiae huius comprehendat? ubi diues et pius hic sponsus Christus duxit uxorem hanc pauperculam, impiam meretriculam, redimens eam ab omnibus illius malis, et ornans omnibus suis bonis. Iam enim impossibile est, ut peccata sua eam perdant, cum super Christum posita sint, et in ipso absorpta, habeatque ipsa eam iustitiam in Christo sponso suo, de qua ut sua propria praesumat, et aduersus omnia peccata sua, contra mortem et infernum, possit cum fiducia illam opponere et dicere: 30. Si ego peccaui, at Christus meus non peccauit, in quem credo, euius omnia mea sunt, et omnia mea illius, sicut in Canticis : Dilectus meus mihi, et ego illi, hoc est, quod Paulus dicit I Corinth. 15: Deo gratias, qui dedit nobis uictoriam per Iesum Christum, Dominum nostrum, uictoriam autem peccati et mortis, sicut illic inducit: Peccatum stimulus mortis est, uirtus uero peccati lex.