[0] De Libertate Christiana. 1. Facilis res multis est uisa Christiana fides, quam et non pauci inter uirtutes ceu socias numerant, quod faciunt, quia nullo experimento eam probauerunt, nec quantae sit uirtutis unquam gustauerunt, cum fieri non possit, ut bene de ea scribat, aut recte scripta bene intelligat, qui non spiritum eiusdem, urgentibus tribulationibus, aliquando gustarit. Qui autem uel paululum gustauit, non potest unquam satis de eadem scribere, dicere, cogitare, audire. Fons enim uiuus est saliens in uitam aeternam, ut Christus Iohanes appellat. 2. Ego autem quamquam de abundantia non glorier, sciamque, quam sit mihi curta supellex, spero tamen nonnullam guttam fidei magnis et uaries agitatum tentationibus me consecutum, posseque si non elegantius, certe solidius de ea re dicere, quam literales illi et subtiles nimirum disputatores hactenus disseruerunt, sua ipsorum non intelligentes. Quo autem faciliorem uiam rudibus (nam solis seruio) aperiam, duo haec themata praemitto, de libertate et seruitute spiritus. "Christianus homo omnium Dominus est liberrimus, nulli subiectus, Christianus homo omnium seruus est officiosissimus, omnibus subiectus". 3. Haec quamquam pugnare uideantur, tamen, ubi conuenire inuenta fuerint, pulchre facient ad institutum nostrum. Sunt enim ipsius Pauli utraque dicentis : "Cum liber essem, omnium me seruum feci"; "Nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis". Amor uero natura sua officiosus est et obsequens ei, quod amatur. Sic et Christus, quamquam omnium Dominus, factus tamen ex muliere, factus est sub lege, simul liber et seruus, simul in forma Dei et in forma serui. 4. Altiore et crassiore petamus ista principio. Homo enim duplici constat natura, spirituali et corporali. Iuxta spiritualem, quam dicunt animam, uocatur spiritualis, interior, nouus homo; iuxta corporalem, quam carnem dicunt, uocatur carnalis, exterior, uetus homo. De quo apostolus : "Licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renouatur de die in diem". Haec diuersitas facit, ut in Scripturis pugnantia de eodem homine dicantur, cum et ipsi duo homines in eodem homine sibi pugnent, dum caro concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem. 5. Primum autem interiorem hominem apprehendimus, uisuri, quanam ratione iustus, liber, uereque Christianus, hoc est, spiritualis, nouus, interior homo fiat. Et constat, nullam prorsus rerum externarum, quocunque censeantur nomine, aliquid habere momenti ad iustitiam aut libertatem Christianam, sicut nec ad iniustitiam, aut seruitutem parandam. Quod inductione facili persuadetur. 6. Quid enim prodesse queat animae, si corpus bene habeat, liberum et uiuax, edat, bibat, agatque ut libuerit, cum iis rebus floreant etiam impiissimi omnium scelerum serui? Rursus, quid obfuerit animae mala ualetudo, aut captiuitas, aut fames, aut sitis, aut quoduis incommodum externum, cum iis rebus uexentur etiam piissimi puraque conscientia liberrimi? Neutra harum rerum pertingit ad animae siue libertatem siue seruitutem. 7. Ita nihil profuerit, si corpus sacris uestibus more sacrorum ornetur, aut locis sacris uersetur, aut officiis sacris occupetur, aut oret, ieiunet, abstineat certis cibis, et faciat opus, quodcunque per corpus et in corpore fieri potest. Longe alia re opus erit ad iustitiam et libertatem animae, cum ea, quae dicta sunt, geri possint a quouis impio, nec his studiis alii quam hypocritae euadant. E diuerso nihil oberit animae, si corpus uestiatur profanis, uersetur locis profanis, edat, bibat communiter, non oret uoce, omittatque omnia, quae per hypocritas superius dicta fieri poterunt. 8. Et ut omnia reiiciamus, etiam speculationes, meditationes, et quidquid per animae studia geri potest, nihil prodest ; una re, eaque sola opus est ad uitam, iustitiam, et libertatem Christianam, ea est sacrosanctum uerbum Dei, euangelium Christi, sicut dicit Iohannes: "Ego sum resurrectio et uita, qui credit in me, non morietur in aeternum" ; item "Si Filius uos liberauerit, uere liberi eritis"; et "Non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo, quod procedit ab ore Dei". 9. Certum ergo habeamus ac firmiter positum, animam posse omnibus rebus carere, excepto uerbo Dei, sine quo nullis prorsus rebus est illi consultum. Habens autem uerburn diues est, nullius egens, cum sit uerbum uitae, ueritatis, lucis, pacis, iustitiae, salutis, gaudii, libertatis, sapientiae, uirtutis, gratiae, gloriae, et omnis boni inaestimabiliter. Hoc est, quod propheta octonario toto, et multis aliis locis tot gemitibus et uocibus suspirat et inuocat uerbum Dei. 10. Rursus nec saeuior plaga irae Dei, quam dum mittit famem auditus uerbi sui, ut in Amos dicit: "sicut nec maior est gratia, quam si emittat uerbum suum", ut Psal. 104: "Misit uerbum suum et sanauit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum". Neque Christus ad aliud officium missus est, quam uerbi, et apostolicus, episeopalis, uniuersusque ordo clericorum non nisi in uerbi ministerium uocatus et institutus est.