[0] Epistola D. Martini Lutheri ad Lonem X Summum Pontificem et Tractatus de Libertate Christiana. Iesus. Leoni Decimo Pontifici Romano Martinus Lutherus, salutem in Christo Iesu domino nostro. Amen. Inter monstra huius seculi, cum quibus mihi iam in tertium annum res et bellum est, cogor aliquando et ad te suspicere tuique recordari, Leo pater beatissime; imo cum tu solus mihi belli causa passim habearis, non possum unquam tui non meminisse, et quamquam impiis adulatoribus tuis in me sine causa saeuientibus coactus fuerim a sede tua ad futurum prouocare concilium, nihil ueritus Pii et Iulii tuorum praedecessorum uanissimas constitutiones, id ipsum stulta tyrannide prohibentium, non tamen unquam interim animum meum a tua beatitudine sic alienaui, ut non totis uiribus optima quaeque tibi sedique tuae optarim eademque sedulis atque, quantum in me fuit, gemebundis precibus apud Deum quaesierim. Atqui eos, qui me autoritatis et nominis tui maiestate hactenus terrere conati sunt, paene contemnere ac triumphare coepi. Unum superesse uideo, quod contemnere non possum, quae causa fuit, ut denuo scriberem ad Tuam Beatitudinem, haec est, quod accusari me et magno uerti mihi uitio intelligo meam temeritatem, qua nec tuae personae pepercisse iudicor. Ego uero, ut rem aperte confitear, conscius mihi sum, ubicunque tuae personae meminisse oportuit, non nisi magnifica et optima de te dixisse. Si uero a me secus factum esset, ipsemet nullis modis probare possem et illorum de me iudicium omni calculo iuuarem, nihilque libentius, quam palinodiam huius temeritatis et impietatis meae canerem. Appellaui te Danielem in Babylone, et innocentiam tuam insignem aduersus contaminatorem tuum Siluestrum quam egregio studio tutatus sim, quiuis lector intelligit abunde, scilicet celebratior et augustior est in omni terrarum orbe tot tantorum uirorum literis cantata opinio et uitae tuae inculpatae fama, quam ut a quouis uel maximi nominis possit quauis arte impeti. Non sum tam stultus, ut eum incessam, quem nullus non laudat, quin et mei studii fuit eritque semper, nec eos incessere, quos publica fama foedat. Nullius enim delector crimine, qui et ipse mihi satis conscius sum magnae trabis meae in oculo meo, nec primus esse queam, qui in adulteram lapidem mittat. Communiter quidem in impias doctrinas inuectus sum acriter, et aduersarios non ob malos mores, sed ob impietatem non segniter momordi. Cuius me adeo non poenitet, ut animum induxerim contempto hominum iudicio in ea uehementia zeli perseuerare, Christi exemplo, qui genimina uiperarum, caecos, hypocritas, filios diaboli suos aduersarios pro zelo suo appellat. Et Paulus filium diaboli plenum omni dolo et malitia magum criminatur, canes, subdolos, cauponatores quosdam traducit; ubi si des molliculos istos auditores, nihil erit Paulo mordacius et immodestius. Quid mordacius prophetis? Nostri sane seculi aures ita delicatas reddidit adulatorum uesana multitudo, ut, quam primum nostra non sentiamus probari, morderi nos clamemus, et cum ueritatem alio titulo repellere nequeamus, mordacitatis, impatientiae, immodestiae praetextu fugimus. Quid proderit sal, si non mordeat? Quid os gladii, si non caedat? Maledictus uir, qui facit opus Domini fraudulenter. Quare, optime Leo, his me literis rogo expurgatum admittas, tibique persuadeas, me nihil unquam de persona tua mali cogitasse: deinde me talem esse, qui tibi optima uelim contingere in aeternum : neque mihi cum ullo homine de moribus, sed de solo uerbo ueritatis esse contentionem. In omnibus aliis cedam cuiuis, Verbum deserere et negare nec possum nec uolo. Qui aliud de me sentit, aut aliter mea hausit, non recte sentit, nec uera hausit. Sedem autem tuam, quae curia Romana dicitur, quam neque tu, neque ullus hominum potest negare corruptiorem esse quauis Babylone et Sodoma, et, quantum ego capio, prorsus deploratae, desperatae atque conclamatae impietatis, sane detestatus sum, indigneque tuli sub tuo nomine et praetextu Romanae ecclesiae ludi Christi populum, atque ita restiti, resistamque, dum spiritus fidei in me uixerit: non quod ad impossibilia nitar, et sperem mea solius opera, tot repugnantibus furiis adulatorum, quidquam promoueri in ista Babylone confusissima, sed quod debitorem me agnoscam fratrum meorum, quibus consuli a me oportet, ut uel pauciores, uel mitius a Romanis pestibus perdantur. Neque enim aliud e Roma iam a multis annis in orbem inundat (quod non ignoras ipse) quam uastitas rerum, corporum, animarum et omnium pessimarum rerum pessima exempla. Luce enim haec omnibus clariora sunt et facta est e Romana ecclesia, quondam omnium sanctissima, spelunca latronum licentiosissima, lupanar omnium impudentissimum, regnum peccati, mortis et inferni, ut, ad malitiam quod accedat, iam cogitare non possit ne antichristus quidem, si uenerit. Interim tu, Leo, sicut agnus in medio luporum sedes, sicut Daniel in medio leonum, et cum Ezechiele inter scorpiones habitas, quid his monstris unus opponas? Adde tibi eruditissimos et optimos cardinales tres aut quatuor. Quid hi inter tantos? Ante ueneno omnibus pereundum uobis, quam de remedio statuere praesumeretis. Actum est de Romana curia, peruenit in eam ira Dei usque in finem. Concilia odit, reformari metuit, furorem impietatis suae mitigare nequit, et implet matris suae elogium, de qua dicitur : Curauimus Babylonem, et non est sanata, derelinquamus eam. Officii quidem tui cardinaliumque tuorum fuerat, his malis mederi, sed ridet medicam ista podagra manum, et nec currus audit habenas. Hac affectione tactus dolui semper, optime Leo, his seculis te pontificem factum, qui melioribus dignus eras. Non enim Romana curia meretur te tuique similes, sed satanam ipsum, qui et uere plus quam tu in Babylone ista regnat. O utinam deposita ista, quam tibi gloriam esse iactant hostes tui perditissimi, priuato potius sacerdotiolo, aut haereditate paterna uictitares, hac gloria gloriari non sunt digni, nisi Schariotides, filii perditionis. Quid enim facis in curia, mi Leo, nisi ut, quo quisque est sceleratior et exsecratior, eo felicius utatur tuo nomine et autoritate ad perdendas hominum pecunias et animas, ad multiplicanda scelera, ad opprimendam fidem et ueritatem, cum tota ecclesia Dei. O reuera infelicissime Leo, et periculosissimo sedens solio, ueritatem enim tibi dico, quia bona tibi uolo ; si enim Bernardus suo Anastasio compatitur, cum adhuc meliore spe Romana sedes, licet tum quoque corruptissima, imperaret, quid nos non queramur, quibus in trecentis annis tantum accessit corruptionis et perditionis? Nonne uerum est, sub uasto isto coelo nihil esse Romana curia corruptius, pestilentius, odiosius? lncomparabiliter enim Turcarum uincit impietatem, ut reuera, quae olim erat ianua coeli, nunc sit patens quoddam os inferni, et tale os, quod urgente ira Dei obstrui non potest, uno tantum relicto miseris consilio, si queamus aliquot a Romano (ut dixi) isto hiatu reuocare et seruare. Ecce, mi Leo Pater, quo consilio, qua ratione in sedem istam pestilentiae debacchatus sim, tantum enim abest, ut in tuam personam saeuirem, ut sperarem etiam gratiam initurum me, et pro tua salute staturum, si carcerem istum tuum, imo infernum tuum, strenue et acriter pulsarem. Tibi enim tuaeque saluti profuerit, et tecum multis aliis, quidquid in impiae huius curiae confusionem moliri potest omnium ingeniorum impetus. Tuum officium faciunt, qui huic male faciunt, Christum glorificant, qui eam omnibus modis exsecrantur, breuiter, Christiani sunt, qui Romani non sunt. Sed, ut amplius loquar, nec hoc ipsum unquam super cor meum ascendit, ut in Romanam curiam inueherer, aut quidquam de ea disputatem. Videns enim desperata omnia salutis remedia, contempsi et dato repudii libello dixi ad eam: Qui sordet, sordeseat adhuc, et qui immundus est, immundns sit adhuc, tradens me placidis et quietis sacrarum literarum studiis, quibus prodessem fratribus circum me agentibus. Hic cum nonnihil proficerem, aperuit oculos suos satan et seruum suum Iohannem Eccium, insignem Christi aduersarium, exstimulauit indomita gloriae libidine, ut me traheret in arenam insperatam, captans me in uno uerbulo de primatu Romanae ecclesiae, mihi obiter elapso. Hic Thraso ille gloriosus spumans et frendens iactabat, pro gloria Dei, pro honore sanctae sedis apostolicae omnia se ausurum, et de tua inflatus abutenda sibi potestate nihil certius exspectabat quam uictoriam, non tam primatum Petri, quam suum principatum inter theologos huius seculi quaerens, ad quem non paruum momentum habere ducebat, si Lutherum duceret in triumpho. Quod ubi sophistae infeliciter cessit, incredibilis furia hominem exagitat: sentit enim sua culpa solius factum esse, quidquid Romanae infamiae per me natum est. Atque sine me, quaeso, optime Leo, hic et meam aliquando causam agere, uerosque tuos hostes accusare. Notum esse arbitror tibi, quid mecum egerit cardinalis S. Sixti, legatus tuus imprudens et infelix, imo infidelis. ln cuius manu ob tui nominis reuerentiam cum me et omnia mea posuissem, non hoc egit, ut pacem statueret, quam uno uerbulo potuisset facile statuere, cum ego tum promitterem silentium et finem causae meae factururn, si aduersariis idem mandaretur. At homo gloriae, non contentus eo pacto, coepit aduersarios iustificare, licentiam aperire et mihi palinodiam mandare, id quod in mandatis prorsus non habuit. Hic sane, ubi causa in optimo loco erat, illius importuna tyranuide uenit in multo peiorem, unde, quidquid post haec secutum est, non Lutheri, sed Caietani tota culpa est, qui ut silerem et quiescerem non est passus, quod tum summis uiribus poscebam; quid enim facere amplius debui? Secutus est Carolus Miltitius, et ipse Beatitudinis Tuae nuncius, qui multo et uario negotio cursans et recursans, nihilque omittens, quod ad reparandum causae statum, quem Caietanus temere et superbe turbauerat, pertineret, uix tandem etiam auxilio illustrissimi principis Friderici Electoris effecit, ut semel et iterum familiariter mecum loqueretur, ubi denuo tuo nomini cessi, paratus silere, acceptans etiam iudicem uel archiepiscopum Treuirensem, uel episcopum Numburgensem, atque ita factum et impetratum. Dum haec spe bona aguntur, ecce alter et maior hostis tuus irruit Eccius cum disputatione Lipsica, quam instituerat contra D. Carlstadium, et noua accepta de primatu papae quaestione, in me uertit insperatum arma, et penitus hoc consilium pacis dissipat. Exspectat interim Carolus Miltitius, disputatur, iudices eliguntur, nec hic aliquid decernitur. Nec mirum, quando Eccii mendaciis, simulationibus, technis omnia ubique erant turbatissima, exulceratissima, confusissima, ut, quocunque inclinasset sententia, maius esset exorturum incendium, gloriam enim, non ueritatem quaerebat; nihil etiam hic omisi, quod a me fieri oporteret. Et fateor, hac occasione non parum uenisse ad lucem Romanarum corruptelarum, sed in qua, si quid peccatum est, Eccii culpa est, qui onus supra uires suscipiens, dum gloriam suam furiose captat, ignominiam Romanam in totum orbem reuelat. Hic est ille hostis tuus, mi Leo, seu potius curiae tuae, huius unius exemplo discere possumus, non esse hostem adulatore nocentiorem. Quid enim sua adulatione promouit, nisi malum, quod nullus regum promouere potuisset? foetet enim hodie nomen Romanae curiae in orbe, et languet papalis autoritas, famosa inscitia male audit, quorum nullum audiremus, si Eccius Caroli et meum de pace consilium non turbasset, id quod non obscure et ipse sentit, sero et frustra indignatus libellorum meorum editionem. Hoc debebat tum cogitare, cum totus in gloriam sicut hinniens emissarius insaniret, neque alia quam sua in te, tuo tamen maximo periculo quaereret. Sperabat homo uanissimus me formidine nominis tui cessurum et taciturum (nam de ingenio et eruditione non credo quod praesumpserit), nunc cum nimio me confidere et sonare uideat, sera poenitentia temeritatis suae intelligit esse in coelo, qui superbis resistat, et praesumentes humiliet, si tamen intelligit. Nihil itaque hac disputatione promouentibus nobis nisi maiorem confusionem Romanae causae, iam tertio Carolus Miltitius patres ordinis capitulo congregatos adit, consilium petit componendae causae, quae iam disturbatissima et periculosissima esset. Mittuntur hinc ad me, cum uiribus in me (Deo propitio) non sit spes grassandi, aliquot celebriores ex illis, qui petunt, ut saltem Tuae Beatitudinis personam honorem, et literis humilitatis excusem innocentiam et tuam et meam, esse adhuc rem non in extremo desperationis loco, si Leo X pro sua innata bonitate manum admoueret. Hic ego, qui semper pacem et obtuli et optaui, ut placidioribus et utilioribus studiis inseruirem, cum et in hoc ipsum tanto spiritu sim tumultuatus, ut eos, quos mihi longissime impares esse uidebam, magnitudine et impetu tam uerborum quam animi compescerem, non modo libens cessi, sed et cum gaudio et gratitudine acceptaui ut gratissimum beneficium, si dignum fuerit spei nostrae satisfacere. Ita uenio, beatissime Pater, et adhuc prostratus rogo, si fieri potest, manum apponas, et adulatoribus istis, pacis hostibus, dum pacem simulant, frenum iniicias. Porro palinodiam ut canam, beatissime Pater, non est, quod ullus praesumat, nisi malit adhuc maiore turbine causam inuoluere. Deinde leges interpretandi uerbi Dei non patior, cum oporteat uerbum Dei esse non alligatum, quod libertatem docet omnium aliorum. His duobus saluis nihil est, quod non facere et pati possim, ac libentissime uelim, contentiones odi, neminem prouocabo, sed prouocari rursus nolo, prouocatus autem, Christo magistro, elinguis non ero. Poterit enim Tuae Beatudinis breui et facili uerbo contentionibuss istis ad se uocatis et exstinctis silentium et pacem utrinque mandare, id quod semper audire desideraui. Proinde, mi Leo pater, caue Sirenas istos audias, qui te non purum hominem, sed mixtum Deum faciunt, ut quaeuis mandare et exigere possis. Non fiet ita, nec praeualebis. Seruus seruorum es, et prae omnibus hominibus miserrimo et periculosissimo loco. Non te fallant, qui te Dominum mundi fingunt, qui sine tua autoritate nullum Christianum esse sinunt, qui te in coelum, infernum, purgatorium posse aliquid garriunt. Hostes hi tui sunt et animam tuam ad perdendum quaerunt, sicut Isaias dicit : "Popule meus, qui te beatum praedicant, ipsi te decipiunt". Errant, qui te supra concilium et uniuersalem ecclesiam eleuant. Errant, qui tibi soli Scripturae interpretandae ius tribuunt, suas enim hi omnes impietates sub tuo nomine statuere in ecclesia quaerunt, et proh dolor, multum per eos satan profecit in tuis praedecessoribus. Summa, nullis crede, qui te exaltant, sed qui te humiliant. Hoc enim est iudicium Dei: Deposuit potentes de sede, et exaltauit humiles. Vide, quam dispar sit Christus suis suecessoribus, cum tamen omnes uelint eius esse uicarii. Et metuo, ne reuera plurimi eorum sint, et nimium serio uicarii eius, uicarius enim absentis principis est. Quod si pontifex absente Christo et non inhabitante in corde eius praesit, quid aliud quam uicarius Christi est? At quid tum illa ecclesia nisi multitudo sine Christo est? Quid uero talis uicarius nisi antichristus et idolum est? Quanto rectius apostoli, qui se seruos Christi appellant praesentis, non uicarios absentis. lmpudens forte sum, tantum. uerticem uisus docere, a quo doceri omnes oportet, et sicut iactant pestilentiae tuae, a quo iudicantium throni accipiunt sententiam, sed aemulor S. Bernardum in libello de Consid. ad Eugenium, omni pontifici memoriter noscendo ; neque enim docendi studio, sed purae fidelisque sollicitudinis officio hoc facio, quae cogit nos etiam omnia tuta uereri proximis nostris, nec patitur rationem dignitatis aut indignitatis haberi, solis periculis et commodis alienis intenta. Cum enim sciam Tuam Beatitudinem uersari et fluctuari Romae, id est, summo mari infinitis periculis undique urgente, et ea te miseriae conditione laborantem, ut etiam cuiusque minimi fratris minima ope indigeas, non uideor mihi absurdus, si interim maiestatis tuae obliuiscar, dum officium caritatis impleuero, nolo adulari in re tam seria et periculosa, in qua si amicus esse et plus quam subiectissimus tibi non intelligar, est qui intelligat et iudicet. In fine, ne uacuus aduenerim, Beatitudinis Tuae mecum affero tractatulum hunc sub tuo nomine editum, uelut auspicio pacis componendae, et bonae spei, in quo gustare possis, quibusnam studiis ego malim et possim fructuosius occupari, si per impios adulatores tuos .liceret, et hactenus licuisset. Parua res est, si corpus species, sed summa, nisi fallor, uitae Christianae compendio congesta, si sententiam captes. Neque habeo pauper aliud quo gratificer, nec tu alio eges, quam spirituali dono augeri. Quo et me ipsum Paternati et Beatitudini tuae commendo, quam Dominus Iesus seruet in perpetuum, Amen. Vuittembergae, sexta Septembris MDXX.