[6,0] LIBER SEXTVS. (6,1) Postquam castra duces pugnae iam mente propinquis inposuere iugis admotaque comminus arma parque suum uidere dei, capere omnia Caesar moenia Graiorum spernit Martemque secundum 5 iam nisi de genero fatis debere recusat. funestam mundo uotis petit omnibus horam in casum quae cuncta ferat; placet alea fati alterutrum mersura caput. ter collibus omnis explicuit turmas et signa minantia pugnam (6,10) testatus numquam Latiae se desse ruinae. ut uidet ad nullos exciri posse tumultus in pugnam generum sed clauso fidere uallo, signa mouet tectusque uia dumosa per arua Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis. 15 hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, quemque uocat collem Taulantius incola Petram insedit castris Ephyraeaque moenia seruat defendens tutam uel solis turribus urbem. non opus hanc ueterum nec moles structa tuetur (6,20) humanusque labor facilis, licet ardua tollat, cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis, sed munimen habet nullo quassabile ferro naturam sedemque loci; nam clausa profundo undique praecipiti scopulisque uomentibus aequor 25 exiguo debet, quod non est insula, colli. terribiles ratibus sustentant moenia cautes, Ioniumque furens, rapido cum tollitur Austro, templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus. hic auidam belli rapuit spes inproba mentem (6,30) Caesaris, ut uastis diffusum collibus hostem cingeret ignarum ducto procul aggere ualli. metatur terras oculis, nec caespite tantum contentus fragili subitos attollere muros ingentis cautes auolsaque saxa metallis 35 Graiorumque domos direptaque moenia transfert. extruitur quod non aries inpellere saeuus, quod non ulla queat uiolenti machina belli. franguntur montes, planumque per ardua Caesar ducit opus; pandit fossas turritaque summis (6,40) disponit castella iugis magnoque recessu amplexus fines saltus nemorosaque tesqua et siluas uastaque feras indagine claudit. non desunt campi, non desunt pabula Magno, castraque Caesareo circumdatus aggere mutat: 45 flumina tot cursus illic exorta fatigant, illic mersa suos; operumque ut summa reuisat defessus Caesar mediis intermanet agris. nunc uetus Iliacos attollat fabula muros ascribatque deis; fragili circumdata testa [6,50] moenia mirentur refugi Babylonia Parthi. en, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes, Assyriis quantum populis telluris Eoae sufficit in regnum, subitum bellique tumultu raptum clausit opus. tanti periere labores. 55 tot potuere manus aut iungere Seston Abydo ingestoque solo Phrixeum elidere pontum, aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis et ratibus longae flexus donare Maleae, aut aliquem mundi, quamuis natura negasset, (6,60) in melius mutare locum. coit area belli: hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis, hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur; aestuat angusta rabies ciuilis harena. prima quidem surgens operum structura fefellit 65 Pompeium, ueluti mediae qui tutus in aruis Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum, aut, uaga cum Tethys Rutupinaque litora feruent, unda Caledonios fallit turbata Britannos. ut primum uasto saeptas uidet aggere terras, (6,70) ipse quoque a tuta deducens agmina Petra diuersis spargit tumulis, ut Caesaris arma laxet et effuso claudentem milite tendat; ac tantum saepti uallo sibi uindicat agri, parua Mycenaeae quantum sacrata Dianae 75 distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma, quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris in mare descendit, si nusquam torqueat amnem. classica nulla sonant iniussaque tela uagantur et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto. (6,80) maior cura duces miscendis abstrahit armis: Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae, quae currens obtriuit eques gradibusque citatis ungula frondentem discussit cornea campum. belliger attonsis sonipes defessus in aruis, 85 aduectos cum plena ferant praesepia culmos, ore nouas poscens moribundus labitur herbas et tremulo medios abrumpit poplite gyros. corpora dum soluit tabes et digerit artus, traxit iners caelum fluuidae contagia pestis (6,90) obscuram in nubem. tali spiramine Nesis emittit Stygium nebulosis aera saxis antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant. inde labant populi, caeloque paratior unda omne pati uirus durauit uiscera caeno. 95 iam riget arta cutis distentaque lumina rumpit, igneaque in uoltus et sacro feruida morbo pestis abit, fessumque caput se ferre recusat. iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum, nec medii dirimunt morbi uitamque necemque, [6,100] sed languor cum morte uenit; turbaque cadentum aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuis corpora; nam miseros ultra tentoria ciues spargere funus erat. tamen hos minuere labores a tergo pelagus pulsusque Aquilonibus aer 105 litoraque et plenae peregrina messe carinae. at liber terrae spatiosis collibus hostis aere non pigro nec inertibus angitur undis, sed patitur saeuam, ueluti circumdatus arta opsidione, famem. nondum turgentibus altam (6,110) in segetem culmis cernit miserabile uolgus in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos et foliis spoliare nemus letumque minantis uellere ab ignotis dubias radicibus herbas. quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu, 115 quaeque per abrasas utero demittere fauces, plurimaque humanis ante hoc incognita mensis diripiens miles saturum tamen obsidet hostem. ut primum libuit ruptis euadere claustris Pompeio cunctasque sibi permittere terras, (6,120) non obscura petit latebrosae tempora noctis, et raptum furto soceri cessantibus armis dedignatur iter: latis exire ruinis quaerit, et inpulso turres confringere uallo, perque omnis gladios et qua uia caede paranda est. 125 opportuna tamen ualli pars uisa propinqui, qua Minici castella uacant, et confraga densis arboribus dumeta tegunt. hic puluere nullo proditus agmen agit subitusque in moenia uenit. tot simul e campis Latiae fulsere uolucres, (6,130) tot cecinere tubae. nequid uictoria ferro deberet, pauor attonitos confecerat hostes. quod solum ualuit uirtus, iacuere perempti debuerant quo stare loco. qui uolnera ferrent iam derant, et nimbus agens tot tela peribat. 135 tum piceos uoluunt inmissae lampades ignes, tum quassae nutant turres lapsumque minantur, roboris inpacti crebros gemit agger ad ictus. iam Pompeianae celsi super ardua ualli exierant aquilae, iam mundi iura patebant: (6,140) quem non mille simul turmis nec Caesare toto auferret Fortuna locum uictoribus unus eripuit uetuitque capi, seque arma tenente ac nondum strato Magnum uicisse negauit. Scaeua uiro nomen: castrorum in plebe merebat 145 ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo promotus Latiam longo gerit ordine uitem, pronus ad omne nefas et qui nesciret in armis quam magnum uirtus crimen ciuilibus esset. hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto [6,150] tuta fugae cernit, 'quo uos pauor' inquit 'adegit inpius et cunctis ignotus Caesaris armis? 153 terga datis morti? cumulo uos desse uirorum non pudet et bustis interque cadauera quaeri? non ira saltem, iuuenes, pietate remota stabitis? e cunctis, per quos erumperet hostis, nos sumus electi. non paruo sanguine Magni iste dies ierit. peterem felicior umbras Caesaris in uoltu: testem hunc fortuna negauit: (6,160) Pompeio laudante cadam. confringite tela pectoris inpulsu iugulisque retundite ferrum. iam longinqua petit puluis sonitusque ruinae, securasque fragor concussit Caesaris aures. uincimus, o socii: ueniet qui uindicet arces 165 dum morimur.' mouit tantum uox illa furorem, quantum non primo succendunt classica cantu, mirantesque uirum atque auidi spectare secuntur scituri iuuenes, numero deprensa locoque an plus quam mortem uirtus daret. ille ruenti (6,170) aggere consistit, primumque cadauera plenis turribus euoluit subeuntisque obruit hostis corporibus, totaeque uiro dant tela ruinae, roboraque et moles hosti seque ipse minatur. nunc sude nunc duro contraria pectora conto 175 detrudit muris, et ualli summa tenentis amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo ac male defensum fragili conpage cerebrum dissipat; alterius flamma crinesque genasque succendit, strident oculis ardentibus ignes. (6,180) ut primum cumulo crescente cadauera murum admouere solo, non segnior extulit illum saltus et in medias iecit super arma cateruas, quam per summa rapit celerem uenabula pardum. tunc densos inter cuneos conpressus et omni 185 uallatus bello uincit, quem respicit, hostem. iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro (percussum Scaeuae frangit, non uolnerat, hostem;) perdidit ensis opus, frangit sine uolnere membra. illum tota premit moles, illum omnia tela, (6,190) nulla fuit non certa manus, non lancea felix; parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellum atque uirum. fortis crebris sonat ictibus umbo, et galeae fragmenta cauae conpressa perurunt tempora, nec quicquam nudis uitalibus obstat 195 iam praeter stantis in summis ossibus hastas. quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittis perditis haesuros numquam uitalibus ictus? hunc aut tortilibus uibrata falarica neruis obruat aut uasti muralia pondera saxi, [6,200] hunc aries ferro ballistaque limine portae promoueat. stat non fragilis pro Caesare murus Pompeiumque tenet. iam pectora non tegit armis, ac ueritus credi clipeo laeuaque uacasse aut culpa uixisse sua tot uolnera belli 205 solus obit densamque ferens in pectore siluam iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem. (par pelagi monstris Libycae sic belua terrae) sic Libycus densis elephans oppressus ab armis omne repercussum squalenti missile tergo (6,210) frangit et haerentis mota cute discutit hastas: uiscera tuta latent penitus, citraque cruorem confixae stant tela ferae: tot facta sagittis, tot iaculis unam non explent uolnera mortem. Dictaea procul, ecce, manu Gortynis harundo 215 tenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni in caput atque oculi laeuom descendit in orbem. ille moras ferri neruorum et uincula rumpit adfixam uellens oculo pendente sagittam intrepidus, telumque suo cum lumine calcat. (6,220) Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa, cum iaculum parua Libys ammentauit habena, se rotat in uolnus telumque irata receptum inpetit et secum fugientem circumit hastam. perdiderat uoltum rabies, stetit imbre cruento 225 informis facies. laetus fragor aethera pulsat uictorum: maiora uiris e sanguine paruo gaudia non faceret conspectum in Caesare uolnus. ille tegens alta suppressum mente furorem, mitis et a uoltu penitus uirtute remota, (6,230) 'parcite', ait 'ciues; procul hinc auertite ferrum. conlatura meae nil sunt iam uolnera morti: non eget ingestis sed uolsis pectore telis. tollite et in Magni uiuentem ponite castris. hoc uestro praestate duci: sit Scaeua relicti 235 Caesaris exemplum potius quam mortis honestae.' credidit infelix simulatis uocibus Aulus nec uidit recto gladium mucrone tenentem, membraque captiui pariter laturus et arma fulmineum mediis excepit faucibus ensem. (6,240) incaluit uirtus, atque una caede refectus 'soluat' ait 'poenas, Scaeuam quicumque subactum sperauit. pacem gladio si quaerit ab isto Magnus, adorato summittat Caesare signa. an similem uestri segnemque ad fata putatis? 245 Pompei uobis minor est causaeque senatus quam mihi mortis amor.' simul haec effatur, et altus Caesareas puluis testatur adesse cohortes. dedecus hic belli Magno crimenque remisit, ne solum totae fugerent, te Scaeua, cateruae. [6,250] subducto qui Marte ruis; nam sanguine fuso uires pugna dabat. labentem turba suorum excipit atque umeris defectum inponere gaudet; ac uelut inclusum perfosso in pectore numen et uiuam magnae speciem Virtutis adorant; 255 telaque confixis certant euellere membris, exornantque deos ac nudum pectore Martem armis, Scaeua, tuis: felix hoc nomine famae, si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis. (6,260) non tu bellorum spoliis ornare Tonantis templa potes, non tu laetis ululare triumphis. infelix, quanta dominum uirtute parasti! nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus intra claustra piger dilato Marte quieuit, 265 quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti montis adest seramque sibi parat unda ruinam. hinc uicina petens placido castella profundo incursu gemini Martis rapit, armaque late (6,270) spargit et effuso laxat tentoria campo, mutandaeque iuuat permissa licentia terrae. sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas excurrit ripas et totos concutit agros; succubuit siqua tellus cumuloque furentem 275 undarum non passa ruit, tum flumine toto transit et ignotos operit sibi gurgite campos: illos terra fugit dominos, his rura colonis accedunt donante Pado. uix proelia Caesar senserat, elatus specula quae prodidit ignis: (6,280) inuenit inpulsos presso iam puluere muros, frigidaque, ut ueteris, deprendit signa ruinae. accendit pax ipsa loci, mouitque furorem Pompeiana quies et uicto Caesare somnus. ire uel in clades properat dum gaudia turbet. 285 Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma segnius haud uidit, quam malo nauta tremente omnia subducit Circaeae uela procellae; agminaque interius muro breuiore recepit, densius ut parua disponeret arma corona. (6,290) transierat primi Caesar munimina ualli, cum super e totis immisit collibus arma effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem. non sic Hennaeis habitans in uallibus horret Enceladum spirante Noto, cum tota cauernas 295 egerit et torrens in campos defluit Aetna, Caesaris ut miles glomerato puluere uictus ante aciem caeci trepidus sub nube timoris hostibus occurrit fugiens inque ipsa pauendo fata ruit. totus mitti ciuilibus armis [6,300] usque uel in pacem potuit cruor: ipse furentis dux tenuit gladios. felix ac libera regum, Roma, fores iurisque tui, uicisset in illo si tibi Sulla loco. dolet, heu, semperque dolebit quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum, 305 cum genero pugnasse pio. pro tristia fata! non Vticae Libye clades, Hispania Mundae flesset et infando pollutus sanguine Nilus nobilius Phario gestasset rege cadauer, nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas (6,310) Poenorumque umbras placasset sanguine fuso Scipio, nec sancto caruisset uita Catone. ultimus esse dies potuit tibi Roma malorum, exire e mediis potuit Pharsalia fatis. deserit auerso possessam numine sedem 315 Caesar et Emathias lacero petit agmine terras. arma secuturum soceri, quacumque fugasset, temptauere suo comites deuertere Magnum hortatu, patrias sedes atque hoste carentem Ausoniam peteret. 'numquam me Caesaris' inquit (6,320) 'exemplo reddam patriae, numquamque uidebit me nisi dimisso redeuntem milite Roma. Hesperiam potui motu surgente tenere, si uellem patriis aciem committere templis ac medio pugnare foro. dum bella relegem, 325 extremum Scythici transcendam frigoris orbem ardentisque plagas. uictor tibi, Roma, quietem eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi? a potius, nequid bello patiaris in isto, te Caesar putet esse suam.' sic fatus in ortus (6,330) Phoebeos condixit iter, terraeque secutus deuia, qua uastos aperit Candauia saltus, contigit Emathiam, bello quam fata parabant. Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis attollit Titan, rupes Ossaea coercet; 335 cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas, Pelion opponit radiis nascentibus umbras; at medios ignes caeli rapidique Leonis solstitiale caput nemorosus summouet Othrys. excipit aduersos Zephyros et Iapyga Pindus (6,340) et maturato praecidit uespere lucem; nec metuens imi Borean habitator Olympi lucentem totis ignorat noctibus Arcton. hos inter montis media qui ualle premuntur, perpetuis quondam latuere paludibus agri, 345 flumina dum campi retinent nec peruia Tempe dant aditus pelagi, stagnumque inplentibus unum crescere cursus erat. postquam discessit Olympo Herculea grauis Ossa manu subitaeque ruinam sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis [6,350] Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis eminet et, prima Rhoeteia litora pinu quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira flebile Pieridum; Trachin pretioque nefandae lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris 355 atque olim Larisa potens; ubi nobile quondam nunc super Argos arant, ueteres ubi fabula Thebas monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul colla caputque ferens supremo tradidit igni questa quod hoc solum nato rapuisset Agaue. (6,360) ergo abrupta palus multos discessit in amnes. purus in occasus, parui sed gurgitis, Aeas Ionio fluit inde mari, nec fortior undis labitur auectae pater Isidis, et tuus, Oeneu, paene gener crassis oblimat Echinadas undis, 365 et Meleagream maculatus sanguine Nessi Euhenos Calydona secat. ferit amne citato Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro inrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi. 374 accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque 369 quique nec umentis nebulas nec rore madentem aera nec tenues uentos suspirat Anauros, et quisquis pelago per se non cognitus amnis Peneo donauit aquas: it gurgite rapto Apidanos numquamque celer nisi mixtus Enipeus; 375 solus, in alterius nomen cum uenerit undae, defendit Titaresos aquas lapsusque superne gurgite Penei pro siccis utitur aruis. hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem et capitis memorem fluuii contagia uilis (6,380) nolle pati superumque sibi seruare timorem. ut primum emissis patuerunt amnibus arua, pinguis Bebrycio discessit uomere sulcus; mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum, Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni 385 et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis. illic semiferos Ixionidas Centauros feta Pelethroniis nubes effudit in antris: aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa, teque sub Oetaeo torquentem uertice uolsas, (6,390) Rhoece ferox, quas uix Boreas inuerteret ornos, hospes et Alcidae magni Phole, teque, per amnem inprobe Lernaeas uector passure sagittas, teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens inpetis Haemonio maiorem Scorpion arcu. 395 hac tellure feri micuerunt semina Martis. primus ab aequorea percussis cuspide saxis Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen, exiluit, primus chalybem frenosque momordit spumauitque nouis Lapithae domitoris habenis. [6,400] prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus terrenum ignotas hominem proiecit in undas. primus Thessalicae rector telluris Ionos in formam calidae percussit pondera massae fudit et argentum flammis aurumque moneta 405 fregit et inmensis coxit fornacibus aera. illic, quod populos scelerata inpegit in arma, diuitias numerare datum est. hinc maxima serpens descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arua, unde et Thessalicae ueniunt ad Pythia laurus. (6,410) inpius hinc prolem superis inmisit Aloeus, inseruit celsis prope se cum Pelion astris sideribusque uias incurrens abstulit Ossa. hac ubi damnata fatis tellure locarunt castra duces, cunctos belli praesaga futuri 415 mens agitat, summique grauem discriminis horam aduentare palam est, propius iam fata moueri. degeneres trepidant animi peioraque uersant; ad dubios pauci praesumpto robore casus spemque metumque ferunt. turbae sed mixtus inerti (6,420) Sextus erat, Magno proles indigna parente, cui mox Scyllaeis exul grassatus in undis polluit aequoreos Siculus pirata triumphos. qui stimulante metu fati praenoscere cursus, inpatiensque morae uenturisque omnibus aeger, 425 non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, nec quaesisse libet primis quid frugibus altrix aere Iouis Dodona sonet, quis noscere fibra fata queat, quis prodat aues, quis fulgura caeli seruet et Assyria scrutetur sidera cura, (6,430) aut siquid tacitum sed fas erat. ille supernis detestanda deis saeuorum arcana magorum nouerat et tristis sacris feralibus aras, umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat scire parum superos. uanum saeuumque furorem 435 adiuuat ipse locus uicinaque moenia castris Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri transierit, quarum quidquid non creditur ars est. Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes (6,440) arcanum ferale magos. ibi plurima surgunt uim factura deis, et terris hospita Colchis legit in Haemoniis quas non aduexerat herbas. inpia tot populis, tot surdas gentibus aures caelicolum dirae conuertunt carmina gentis. 445 una per aetherios exit uox illa recessus uerbaque ad inuitum perfert cogentia numen, quod non cura poli caelique uolubilis umquam auocat. infandum tetigit cum sidera murmur, tum, Babylon Persea licet secretaque Memphis [6,450] omne uetustorum soluat penetrale magorum, abducet superos alienis Thessalis aris. carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit non fatis adductus amor, flammisque seueri inlicitis arsere senes. nec noxia tantum 455 pocula proficiunt aut cum turgentia suco frontis amaturae subducunt pignora fetae: mens hausti nulla sanie polluta ueneni excantata perit. quos non concordia mixti alligat ulla tori blandaeque potentia formae (6,460) traxerunt torti magica uertigine fili. cessauere uices rerum, dilataque longa haesit nocte dies. legi non paruit aether, torpuit et praeceps audito carmine mundus, axibus et rapidis inpulsos Iuppiter urguens 465 miratur non ire polos. nunc omnia conplent imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo, et tonat ignaro caelum Ioue: uocibus isdem umentis late nebulas nimbosque solutis excussere comis. uentis cessantibus aequor (6,470) intumuit, rursus uetitum sentire procellas conticuit turbante Noto; puppemque ferentes in uentum tumuere sinus. de rupe pependit abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas, 475 Maeander derexit aquas, Rhodanumque morantem praecipitauit Arar. summisso uertice montes explicuere iugum, nubes suspexit Olympus, solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret, dimaduere niues. inpulsam sidere Tethyn (6,480) reppulit Haemonium defenso litore carmen. terra quoque inmoti concussit ponderis axes, et medium uergens titubauit nisus in orbem. tantae molis onus percussum uoce recessit perspectumque dedit circum labentis Olympi. 485 omne potens animal leti genitumque nocere et pauet Haemonias et mortibus instruit artes. has auidae tigres et nobilis ira leonum ore fouent blando; gelidos his explicat orbes inque pruinoso coluber distenditur aruo; (6,490) uiperei coeunt abrupto corpore nodi, humanoque cadit serpens adflata ueneno. quis labor hic superis cantus herbasque sequendi spernendique timor? cuius commercia pacti obstrictos habuere deos? parere necesse est, 495 an iuuat? ignota tantum pietate merentur, an tacitis ualuere minis? hoc iuris in omnis est illis superos, an habent haec carmina certum imperiosa deum, qui mundum cogere quidquid cogitur ipse potest? illis et sidera primum [6,500] praecipiti deducta polo, Phoebeque serena non aliter diris uerborum obsessa uenenis palluit et nigris terrenisque ignibus arsit, quam si fraterna prohiberet imagine tellus insereretque suas flammis caelestibus umbras; 505 et patitur tantos cantu depressa labores donec suppositas propior despumet in herbas. hos scelerum ritus, haec dirae crimina gentis effera damnarat nimiae pietatis Erictho inque nouos ritus pollutam duxerat artem. (6,510) illi namque nefas urbis summittere tecto aut laribus ferale caput, desertaque busta incolit et tumulos expulsis obtinet umbris grata deis Erebi. coetus audire silentum, nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti 515 non superi, non uita uetat. tenet ora profanae foeda situ macies, caeloque ignota sereno terribilis Stygio facies pallore grauatur inpexis onerata comis: si nimbus et atrae sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis (6,520) egreditur bustis nocturnaque fulmina captat. semina fecundae segetis calcata perussit et non letiferas spirando perdidit auras. nec superos orat nec cantu supplice numen auxiliare uocat nec fibras illa litantis 525 nouit: funereas aris inponere flammas gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro. omne nefas superi prima iam uoce precantis concedunt carmenque timent audire secundum. uiuentis animas et adhuc sua membra regentis (6,530) infodit busto, fatis debentibus annos mors inuita subit; peruersa funera pompa rettulit a tumulis, fugere cadauera letum. fumantis iuuenum cineres ardentiaque ossa e mediis rapit illa rogis ipsamque parentes 535 quam tenuere facem, nigroque uolantia fumo feralis fragmenta tori uestesque fluentis colligit in cineres et olentis membra fauillas. ast, ubi seruantur saxis, quibus intimus umor ducitur, et tracta durescunt tabe medullae (6,540) corpora, tunc omnis auide desaeuit in artus inmergitque manus oculis gaudetque gelatos effodisse orbes et siccae pallida rodit excrementa manus. laqueum nodosque nocentis ore suo rupit, pendentia corpora carpsit 545 abrasitque cruces percussaque uiscera nimbis uolsit et incoctas admisso sole medullas. insertum manibus chalybem nigramque per artus stintis tabi saniem uirusque coactum sustulit et neruo morsus retinente pependit. [6,550] et, quodcumque iacet nuda tellure cadauer, ante feras uolucresque sedet; nec carpere membra uolt ferro manibusque suis, morsusque luporum expectat siccis raptura e faucibus artus. nec cessant a caede manus, si sanguine uiuo 555 est opus, erumpat iugulo qui primus aperto, (nec refugit caedes, uiuum si sacra cruorem) extaque funereae poscunt trepidantia mensae. uolnere sic uentris, non qua natura uocabat, extrahitur partus calidis ponendus in aris; (6,560) et quotiens saeuis opus est ac fortibus umbris ipsa facit manes. hominum mors omnis in usu est. illa genae florem primaeuo corpore uolsit, illa comam laeua morienti abscidit ephebo. saepe etiam caris cognato in funere dira 565 Thessalis incubuit membris atque oscula figens truncauitque caput conpressaque dentibus ora laxauit siccoque haerentem gutture linguam praemordens gelidis infudit murmura labris arcanumque nefas Stygias mandauit ad umbras. (6,570) hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta nocte poli, Titan medium quo tempore ducit sub nostra tellure diem, deserta per arua carpit iter. fidi scelerum suetique ministri effractos circum tumulos ac busta uagati 575 conspexere procul praerupta in caute sedentem, qua iuga deuexus Pharsalica porrigit Haemus. illa magis magicisque deis incognita uerba temptabat carmenque nouos fingebat in usus. namque timens, ne Mars alium uagus iret in orbem (6,580) Emathis et tellus tam multa caede careret, pollutos cantu dirisque uenefica sucis conspersos uetuit transmittere bella Philippos, tot mortes habitura suas usuraque mundi sanguine: caesorum truncare cadauera regum 585 sperat et Hesperiae cineres auertere gentis ossaque nobilium tantosque adquirere manes. hic ardor solusque labor, quid corpore Magni proiecto rapiat, quos Caesaris inuolet artus. quam prior adfatur Pompei ignaua propago. (6,590) 'O decus Haemonidum, populis quae pandere fata quaeque suo uentura potes deuertere cursu, te precor ut certum liceat mihi noscere finem quem belli fortuna paret. non ultima turbae pars ego Romanae, Magni clarissima proles, 595 uel dominus rerum uel tanti funeris heres. mens dubiis perculsa pauet rursusque parata est certos ferre metus: hoc casibus eripe iuris, ne subiti caecique ruant. uel numina torque uel tu parce deis et manibus exprime uerum. [6,600] Elysias resera sedes ipsamque uocatam, quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri. non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures uel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.' inpia laetatur uulgato nomine famae 605 Thessalis, et contra 'si fata minora moueres, pronum erat, o iuuenis, quos uelles' inquit 'in actus inuitos praebere deos. conceditur arti, unam cum radiis presserunt sidera mortem, inseruisse moras; et, quamuis fecerit omnis (6,610) stella senem, medios herbis abrumpimus annos. at, simul a prima descendit origine mundi causarum series, atque omnia fata laborant si quicquam mutare uelis, unoque sub ictu stat genus humanum, tum, Thessala turba fatemur, 615 plus Fortuna potest. sed, si praenoscere casus contentus, facilesque aditus multique patebunt ad uerum: tellus nobis aetherque chaosque aequoraque et campi Rhodopaeaque saxa loquentur. sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis, (6,620) Emathiis unum campis attollere corpus, ut modo defuncti tepidique cadaueris ora plena uoce sonent, nec membris sole perustis auribus incertum feralis strideat umbra.' dixerat, et noctis geminatis arte tenebris 625 maestum tecta caput squalenti nube pererrat corpora caesorum tumulis proiecta negatis. continuo fugere lupi, fugere reuolsis unguibus inpastae uolucres, dum Thessala uatem eligit et gelidas leto scrutata medullas (6,630) pulmonis rigidi stantis sine uolnere fibras inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit. fata peremptorum pendent iam multa uirorum, quem superis reuocasse uelit. si tollere totas temptasset campis acies et reddere bello, 635 cessissent leges Erebi, monstroque potenti extractus Stygio populus pugnasset Auerno. electum tandem traiecto gutture corpus ducit, et inserto laqueis feralibus unco per scopulos miserum trahitur per saxa cadauer (6,640) uicturum, montisque caui, quem tristis Erictho damnarat sacris, alta sub rupe locatur. haud procul a Ditis caecis depressa cauernis in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis urguet silua comis et nullo uertice caelum 645 suspiciens Phoebo non peruia taxus opacat. marcentes intus tenebrae pallensque sub antris longa nocte situs numquam nisi carmine factum lumen habet. non Taenariis sic faucibus aer sedit iners, maestum mundi confine latentis [6,650] ac nostri, quo non metuant admittere manes Tartarei reges. nam, quamuis Thessala uates uim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc aspiciat Stygias an quod descenderit umbras. discolor et uario furialis cultus amictu 655 induitur, uoltusque aperitur crine remoto, et coma uipereis substringitur horrida sertis. ut pauidos iuuenis comites ipsumque trementem conspicit exanimi defixum lumina uoltu, 'ponite' ait 'trepida conceptos mente timores: (6,660) iam noua, iam uera reddetur uita figura, ut quamuis pauidi possint audire loquentem. si uero Stygiosque lacus ripamque sonantem ignibus ostendam, si me praebente uideri Eumenides possint uillosaque colla colubris 665 Cerberus excutiens et uincti terga gigantes, quis timor, ignaui, metuentis cernere manes?' pectora tum primum feruenti sanguine supplet uolneribus laxata nouis taboque medullas abluit et uirus large lunare ministrat. (6,670) huc quidquid fetu genuit natura sinistro miscetur: non spuma canum quibus unda timori est, uiscera non lyncis, non durae nodus hyaenae defuit et cerui pastae serpente medullae, non puppem retinens Euro tendente rudentis 675 in mediis echenais aquis oculique draconum quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa, non Arabum uolucer serpens innataque rubris aequoribus custos pretiosae uipera conchae aut uiuentis adhuc Libyci membrana cerastae (6,680) aut cinis Eoa positi phoenicis in ara. quo postquam uiles et habentis nomina pestis contulit, infando saturatas carmine frondis et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas addidit et quidquid mundo dedit ipsa ueneni. 685 tum uox Lethaeos cunctis pollentior herbis excantare deos confundit murmura primum dissona et humanae multum discordia linguae. latratus habet illa canum gemitusque luporum, quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, (6,690) quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis; exprimit et planctus inlisae cautibus undae siluarumque sonum fractaeque tonitrua nubis: tot rerum uox una fuit. mox cetera cantu explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua. 695 'Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum et Chaos innumeros auidum confundere mundos et rector terrae, quem longa in saecula torquet mors dilata deum; Styx et quos nulla meretur Thessalis Elysios; caelum matremque perosa [6,700] Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae, ianitor et sedis laxae, qui uiscera saeuo spargis nostra cani, repetitaque fila sorores tracturae, tuque o flagrantis portitor undae, 705 iam lassate senex ad me redeuntibus umbris, exaudite preces. si uos satis ore nefando pollutoque uoco, si numquam haec carmina fibris humanis ieiuna cano, si pectora plena saepe deo laui calido prosecta cerebro, (6,710) si quisquis uestris caput extaque lancibus infans inposuit uicturus erat, parete precanti. non in Tartareo latitantem poscimus antro adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem animam; primo pallentis hiatu 715 haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas, ad manes uentura semel. ducis omnia nato Pompeiana canat nostri modo militis umbra, si bene de uobis ciuilia bella merentur.' haec ubi fata caput spumantiaque ora leuauit, (6,720) aspicit astantem proiecti corporis umbram, exanimis artus inuisaque claustra timentem carceris antiqui. pauet ire in pectus apertum uisceraque et ruptas letali uolnere fibras. a miser, extremum cui mortis munus inique 725 eripitur, non posse mori. miratur Erictho has fatis licuisse moras, irataque morti uerberat inmotum uiuo serpente cadauer, perque cauas terrae, quas egit carmine, rimas manibus inlatrat regnique silentia rumpit. (6,730) 'Tisiphone uocisque meae secura Megaera, non agitis saeuis Erebi per inane flagellis infelicem animam? iam uos ego nomine uero eliciam Stygiasque canes in luce superna destituam; per busta sequar per funera custos, 735 expellam tumulis, abigam uos omnibus urnis. teque deis, ad quos alio procedere uoltu ficta soles, Hecate pallenti tabida forma, ostendam faciemque Erebi mutare uetabo. eloquar inmenso terrae sub pondere quae te (6,740) contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum regem noctis ames, quae te contagia passam noluerit reuocare Ceres. tibi, pessime mundi arbiter, inmittam ruptis Titana cauernis, et subito feriere die. paretis, an ille 745 conpellandus erit, quo numquam terra uocato non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam uerberibusque suis trepidam castigat Erinyn, indespecta tenet uobis qui Tartara, cuius uos estis superi, Stygias qui perierat undas?' [6,750] protinus astrictus caluit cruor atraque fouit uolnera et in uenas extremaque membra cucurrit. percussae gelido trepidant sub pectore fibrae, et noua desuetis subrepens uita medullis miscetur morti. tunc omnis palpitat artus, 755 tenduntur nerui; nec se tellure cadauer paulatim per membra leuat, terraque repulsum est erectumque semel. distento lumina rictu nudantur. nondum facies uiuentis in illo, iam morientis erat: remanet pallorque rigorque, (6,760) et stupet inlatus mundo. set murmure nullo ora astricta sonant: uox illi linguaque tantum responsura datur. 'dic' inquit Thessala 'magna, quod iubeo, mercede mihi; nam uera locutum inmunem toto mundi praestabimus aeuo 765 artibus Haemoniis: tali tua membra sepulchro, talibus exuram Stygio cum carmine siluis, ut nullos cantata magos exaudiat umbra. sit tanti uixisse iterum: nec uerba nec herbae audebunt longae somnum tibi soluere Lethes (6,770) a me morte data. tripodas uatesque deorum sors obscura decet: certus discedat, ab umbris quisquis uera petit duraeque oracula mortis fortis adit. ne parce, precor: da nomina rebus, da loca; da uocem qua mecum fata loquantur.' 775 addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram scire dedit. maestum fletu manante cadauer 'tristia non equidem Parcarum stamina' dixit 'aspexi tacitae reuocatus ab aggere ripae; quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris (6,780) effera Romanos agitat discordia manes inpiaque infernam ruperunt arma quietem; Elysias Latii sedes ac Tartara maesta diuersi liquere duces. quid fata pararent hi fecere palam. tristis felicibus umbris 785 uoltus erat: uidi Decios natumque patremque, lustrales bellis animas, flentemque Camillum et Curios, Sullam de te, Fortuna, querentem; deplorat Libycis perituram Scipio terris infaustam subolem; maior Carthaginis hostis (6,790) non seruituri maeret Cato fata nepotis: solum te, consul depulsis prime tyrannis Brute, pias inter gaudentem uidimus umbras. abruptis Catilina minax fractisque catenis exultat Mariique truces nudique Cethegi; 795 uidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos; aeternis chalybis nodis et carcere Ditis constrictae plausere manus, camposque piorum poscit turba nocens. regni possessor inertis [6,800] pallentis aperit sedes, abruptaque saxa asperat et durum uinclis adamanta, paratque poenam uictori. refer haec solacia tecum, o iuuenis, placido manes patremque domumque expectare sinu regnique in parte serena 805 Pompeis seruare locum. nec gloria paruae sollicitet uitae: ueniet quae misceat omnis hora duces. properate mori, magnoque superbi quamuis e paruis animo descendite bustis et Romanorum manes calcate deorum. (6,810) quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est. tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae me reticente dabunt; tibi certior omnia uates ipse canet Siculis genitor Pompeius in aruis, 815 ille quoque incertus quo te uocet, unde repellat, quas iubeat uitare plagas, quae sidera mundi. Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete: distribuit tumulos uestris fortuna triumphis. o miseranda domus, toto nil orbe uidebis (6,820) tutius Emathia.' sic postquam fata peregit, stat uoltu maestus tacito mortemque reposcit. carminibus magicis opus est herbisque, cadauer ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata consumpto iam iure semel. tunc robore multo 825 extruit illa rogum; uenit defunctus ad ignes. accensa iuuenem positum strue liquit Erictho tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis it comes; et caelo lucis ducente colorem, dum ferrent tutos intra tentoria gressus, (6,830) iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.