LIUTPRANDI ANTAPODOSIS LIB. II. INCIPIT LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. 1. Postquam uitalis calor Arnulfi regis membra deserens, reddidit corpus exanime, suus ipius filius Hulodoicus rex cunctis a populis ordinatur. Tanti denique casus uiri uicinos Hungarios, sicut nec in toto orbe degentes, latere non potuit. Siquidem laeti dies eius iis fuit omni festiuitate iucundior, gazis omnibus praestantior. Quid igitur ? 2. Primo namque mortis huius gnatique sui ordinationis anno, permagno collecto exercitu, Maravanorum gentem, quam uirtutis eorum amminiculo rex Arnulfus subdiderat, sibi uendicant; Bagoariorum etiam fines occupant ; castra diruunt, ecclesias igne consumunt, populos iugulant, et ut magis magisque timeantur, interfectorum sese sanguine potant. 3. Hulodoicus itaque rex, gentis sue depopulationem huiusque intellegens crudelitatem, suorum omnium animos hac formidine inflammat, ut si quenquam bello eodem, quod cum iis acturus esset, deesse contingeret, laqueo procul dubio uitam finiret. Innumerabilis denique illa gentis pessime multitudo copiis huius maximis obuiam properare festinat. Nec uideas sitientem animam ardentius haustum laticis gelidae, quam praelii diem gentem hanc crudelem appetere ; neque enim hanc aliud quam dimicasse iuuat. Ut autem ex libro, qui de origine huius inscribitur, didici, horum matres mox pueris editis ferro acutissimo faciem secant, scilicet ut, antequam lactis nutrimenta percipiant, uulnerum tolerantiam subire cogantur. Dant huic assertioni fidem uulnera quae pro defitientium dolore propinquum uiuorum corporibus infliguntur. Sanguinemque prout g-atheoi g-kai g-asebeis g-anti g-tohn g-dakreiohn, id est sine Deo et impii pro lacrimis, fundunt. Iamiam rex Hulodoicus collecta multitudine Augustam uenerat, quae est in Sueuorum, Bagoariorum, seu orientalium Francorum confinio ciuitas, cum insperata, magis autem non optata, gentis huius nuntiatur uicinitas. Sequenti igitur die secus Lemanni fluminis campos, Martio operi capacitate sui aptos, utraeque acies conuenere.