[1,0] ANTAPODOSIS. [1,1] INCIPIT LIBER PRIMUS. CAPUT I. 1. Reuerendo tociusque sanctitatis pleno, domno Recemundo, Liberritanae eclesiae episcopo, Liudprandus, Ticinensis eclesiae, suis non meritis, leuites, salutem. Biennio ingenii paruitate petitionem tuam, pater karissime, distuli, qua totius Europae me imperatorum regumque facta, sicut is, qui non auditu dubius sed uisione certus, ponere compellebas. Hae siquidem res animum, ne id inciperem, deterruere meum, copia cuius sum poenitus expers dicendi, detrectatorum inuidia, qui supercilio tumentes, lectionis desides, ac secundum eruditi uiri sententiam Boetii philosophye uestis particulam habentes totamque se habere putantes, haec mihi sunt insultantes dicturi: Tanta decessores nostri scriptitarunt, quod multo amplius lectores quam lectiones deficient. Illudque comicum garrient: Nichil dicetur, quod non fuerit dictum prius. Quorum latratibus hoc respondeo, quia phylosophy ydropicorum more, qui quo amplius bibunt eo ardentius sitiunt, quo sepius legunt eo auidius noua queque perquirunt. Quod si perplexa faceti Tullii lectione fatigantur, talibus saltem neniis animentur. Nam, ni fallor, sicut obtutus, nisi alicuius interpositione substantiae, solis radiis reuerberatus obtunditur, ne pure ut est uideatur, ita plane mens achademicorum, peripatheticorum, stoicorumque doctrinarum iugi meditatione infirmatur, si non aut utili comoediarum risu aut heroum delectabili historia refocilatur. Quod si priscorum ritu execrabilis paganorum, non solum inquam non proficuus, uerum auditu ipso non parum nocuus, tomis memorandus inscribitur, quid istorum imperatorum bella, Iullii, Pompeii, Hannibalis, fratrisque eius Asdrubalis, ac Scipionis Africani, insignum imperatorum, laudibus coequanda silebitur? cum praesertim in his sit domini nostri Iesu Christi, dum sancte uixerint, bonitas recitanda, tum si quid deliquerint, salubris ab eodem correctio memoranda? Nec moueat quempiam, si eneruorum facta regum principumue effeminatorum huic libellulo inseruero. Una est enim iusta Dei omnipotentis, Patris scilicet, Filii et Spiritus sancti, uirtus, quae hos iuste suis pro sceleribus comprimit, illos dignis pro meritis extollit. Haec inquam est uera domini nostri Iesu Christi sanctis promissio: Obserua et audi uocem meam, et inimicus ero inimicis tuis, et affligentes te affligam, et praecedet te angelus meus. Per Salemonem quoque sapientia, quae Christus est, clamat: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Quod cottidie fieri, etiam qui stertit, animaduertit. Ut autem euidens ex innumeris subdatur exemplum, me tacente loquetur opidum uocabulo Fraxinetum, quod in Italicorum Prouintialium que confinio stare manifestum est. 2. Cuius ut cunctis liquido pateat situs, quemadmodum temet latere minime reor, immo melius scire, sicut ab ipsis qui uestri sunt tributarii regis, Abderahamem scilicet, potestis coniicere, mari uno ex latere cingitur, caeteris densissima spinarum silua munitur. Quam si ingressus quispiam fuerit, ita sentium curuitate tenetur, acutissima rectitudine perforatur, ut neque progressionis neque reditus, nisi magno cum labore, habeat facultatem. 3. (An. 891). Sed oculto, et quoniam secus esse non potest iusto Dei iuditio, tantum Saraceni lintre paruula ex Hispania egressi, nolentes istuc uento delati sunt. Qui pirate noctu egressi, uillamque clam ingressi, christicolas, pro dolor! iugulant, locumque sibi proprium uendicant, montemque Maurum uillulae coherentem contra uicinas gentes refugium parant; spineam siluam hoc pacto maiorem et spissiorem sua pro tuitione fatientes, ut si quis ex ea uel ramum incideret, mucronis percussione hominem exiret: sicque factum est, ut omnis praeter unius angustissimae uiae aditus demeretur. Loci igitur asperitate confisi, uicinas gentes clam circumquaque perlustrant. Accersitum quam plures in Hispaniam nuntios dirigunt, locum laudant, uicinasque gentes nichili se habere promittunt. Centum denique tantummodo secum mox Saracenos reducunt, qui ueram rei huius caperent assertionem. 4. Interea Prouincialium, quae illis gens erat uicinior, inuidia coepit inter sese dissidere, alius alium iugulare, substantiam rapere, et quicquid mali excogitari poterat facere. Sed quia pars partem, ut inuidia et dolor postularant, satis sibi facere non poterant, hos quos praediximus Saracenos, non minus callidos quam perfidos, in auxilium rogat; cumque his una proximum conterit. Nec iuuat solummodo proximum trucidare, uerum terram fructiferam in solitudinem reddere. Sed uideamus quid iusta secundum quendam profuerit inuidia, quam ita describens ait: Iustius inuidia nichil est, que protinus ipsum Auctorem rodit excruciatque animum. Quae dum decipere conatur, decipitur; dum extinguere molitur, extinguitur. Quid igitur? Saraceni cum suis hoc uiribus minime possent, alteram alterius auxilio partis debellantes, suasque copias ex Hispania semper augentes, quos primo defendere uidebantur modis omnibus insecuntur. Seuiunt itaque, exterminant, nil reliqui faciunt. Trepidare iam uicinae caeterae gentes, quoniam secundum prophetam horum unus persequebatur mille, et duo fugarunt decem milia. Et quare? Quia Deus suus uendidit eos et Dominus conclusit illos. [1,2] CAPUT II. 5. (An. 886-912) Hac itaque tempestate Leo Porphyrogenitus, Basilii imperatoris filius, Constantini huius pater qui nunc usque superest et feliciter regnat Constantinopolitane ciuitatis regebat imperium. Simeon fortis bellator Bulgariis praeerat, christianus, sed uicinis Grecis ualde inimicus (An. 883-927). Ungariorum gens, cuius omnes poene nationes experte sunt seuitiam, quae miserante Deo sanctissimi atque inuictissimi regis OTTONIS potentia, ut latius dicturi sumus, mutire non audet exterrita, nobis omnibus tunc temporis habebatur ignota. Quibusdam namque difficillimis separata a nobis erat interpositionibus, quas clusas nominat uulgus, ut neque ad meridianam neque ad occidentalem plagam exeundi habuerit facultatem. (An. 887-Dec. 900 Aug.) Per idem tempus Arnulfus rex potentissimus, defuncto Karolo praenomine Caluo, Bagoariis, Sueuis, Francis Teutonicis, Lotharingis, audacibusque principabatur Saxonibus. Cui Centebaldus, Marauanorum dux, uiriliter repugnabat (An. 892-893). Berengarius et Wido imperatores ob regnum Italicum conflictabantur (An. 888-894). Formosus Portuensis ciuitatis episcopus, Romane sedis summus et uniuersalis papa habebatur (An. 891 Sept. 19, 896, Apr.). Sed nunc, quid sub unoquoque horum gestum sit, prout breuius possumus explicemus. 6. (An. 886-912) Leo igitur, Grecorum piissimus imperator, cuius supra fecimus mentionem, Constantini scilicet huius Porphyrogeniti pater, undique pace habita sancte et iuste Grecorum regebat imperium. Porphyrogenitum autem non in purpura, sed in domo que Porphyra dicitur, natum apello. Et quoniam res processit in medium, quid de huius Porphyrogeniti genesi audiuimus, proferamus. 7. Constantinus imperator augustus, ex cuius nomine Constantinopolis est sortita uocabulum ciuitas g-ton g-oikon g-touton, id est domum istam, edificare iussit, cui Porphyra nomen inposuit; uoluitque successuram nobilitatis suae sobolem istic in lucem prodire, quatinus, qui suo ex stemate nascerentur, luculenta hac apellatione Porphyrogeniti dicerentur. Unde et hunc Constantinum, Leonis imperatoris filium, ex eius sanguine nonnulli dicunt originem ducere. Veritas autem rei huius ita se habet. 8. Basilius imperator augustus, auus huius, Macedonia humili fuerat prosapia oriundus, descenditque Constantinopolim g-tehs g-ptocheias, quod est paupertatis, iugo, ut cuidam seruiret igumeno, id est abbati. Igitur imperator Michahel qui tunc temporis erat, cum orationis gratia ad monasterium istud, in quo hic ministrabat. descenderet, uidit hunc forma praeter ceteros egregia, accitumque g-to g-hehgoumenon, id est abbatem, rogauit, ut se donaret hoc puero; quem suscipiens in palatio, cubicularii donauit officio. Tante denique post paululum potestatis est factus, ut alter ab omnibus imperator sit apellatus 9. Verum quia omnipotens Deus seruos suos iusta uisitat uult quacumque censura, hunc imperatorem Michahelem sanae mentis ad tempus non esse permiserat, ut quo hunc grauius premeret in infimis, eo misericordius remuneraret in summis. Nam, ut fertur, huius tempore passionis familiares etiam capitis iusserat damnare sententia. Quos tamen ad sese rediens hoc pacto requirebat, ut nisi quos iugulare iusserat redderentur, pari ipsi qui hoc effecerant sententia damnarentur. Hoc igitur terrore quos damnare iusserat, seruabantur. Sed cum hoc sepius et iterum Basilio faceret, huiusmodi a sibi obsequentibus, pro nefas, accepit consilium: « Ne forte insana regis iussio aliquando ex industria a te non diligentibus, immo odio habentibus, impleatur, eum tu potius occidito, atque imperialia sceptra suscipito. » Quod sine dilatione, cum terrore compulsus, tum et regnandi cupiditate deceptus, compleuit. Hoc itaque interfecto, factus est imperator Basilius. 10. (An. 886-912). Denique paruo transacto tempore, huic dominus noster Iesus Christus per uisionem apparuit, domini huius imperatoris, cuius hic necis auctor extiterat, dexteram tenens, eumque ita conueniens: "g-hina g-ti g-esphazehs g-ton g-despotehn g-sou g-basilea?", quod est: « ut quid interfecisti dominum tuum imperatorem? » Expergefactus itaque, tanti se reum nouit esse reatus; moxque ad sese rediens, quid super hoc faceret cogitabat. Confortatus itaque hac Domini nostri per prophetam salubri et uere acceptabili promissione, quia « in quacumque die peccator ingemuerit, saluus erit, » cum lacrimis et gemitibus se peccatorem, se reum, se sanguinis innocentis effusorem esse confitebatur. Bono autem consilio accepto, amicos sibi de mamona iniquitatis effecerat, ut quos hic temporalibus subsidiis consolaretur, eorum precibus ab aeterno gehenne incendio liberaretur. Fabricauit autem praecioso et mirabili opere iusta palatium, orientem uersus, aecclesiam quam Nean, hoc est nouam, uocant, in honore summi et celestis militie principis, archangeli Michahelis, qui Grece g-archistratehgos apellatur. [1,3] CAPUT III. 11. Nunc autem non pigeat libellulo huic res duas, quas eiusdem Basilii filius, memoratus Leo imperator augustus, memoria risuque dignas egit, inserere. Constantinopolitana urbs, quae prius Bizantium, noua nunc dicitur Roma, inter ferocissimas gentes est constituta. Habet quippe ab aquilone Hungarios, Pizenacos, Chazaros, Rusios quos alio nos nomine Nordmannos apellamus, atque Bulgarios nimium sibi uicinos; ab oriente Bagdas; inter orientem et meridiem Egipti Babiloniaeque incolas; a meridie uero Africam habet et nominatam illam nimium uicinam sibique contrariam insulam Crete. Caetere uero quae sunt sub eodem climate nationes, Armeni scilicet, Perses, Chaldei, Auasgi, huic deseruiunt. Incolae denique ciuitatis huius, sicut memoratas gentes diuitiis ita etiam sapientia superexellunt. Moris quippe eorum est, ne a uicinis gentibus obprimantur; singulis quibusque noctibus per totius ciuitatis biuium, triuium, quadruuiumque armatos milites causa custodiendae ciuitatis, qui eam inuigilent, ponere. Fitque, ut si post crepusculum quemquam deambulantem aliquo custodes offenderint, captus protinus uerberibusque cesus, custodia peruigili, compedibus in carcere strictus, usque in crastinum ad publicum producendus seruetur. Hoc denique pacto non solum ab hostibus, uerum etiam a latronibus inlesa ciuitas custoditur. Leo itaque imperator augustus uigilum fidem constantiamque probare uolens, solus post crepusculum e palatio descendens, ad primam peruenit custodiam. Quem ut uigiles fugientem et quasi metu se declinantem uiderunt, comprehensum, quis esset quoue pergeret, interrogarunt. Qui, e multis unum se esse et lupanar petere, dixit. Cui mox: « Cesum te acriter, inquiunt, compedibusque strictum usque in crastinum reseruabimus. » Quibus respondit: « Mgr g-heh g-adelphoi g-meh, quod interpretatur: nequaquam, fratres, nequaquam; accipite quod porto, permittite ire quo uolo. » Qui duodecim acceptis aureis, eum protinus dimiserunt. Inde uero transiens, ad secundam uenit custodiam. Quo quemadmodum et in prima captus, datisque aureis est dimissus. Ad tertiam deinde dum uenisset, est captus: uerum non ut primo ac secundo datis aureis est dimissus; sed ablatis omnibus, compedibusque grauiter strictus, pugnis flagrisque diu uerberatus, custodia usque in crastinum producendus seruatur. His itaque discedentibus, custodem imperator ad sese carceris uocans: « g-phile g-mou, quod est amice mi, inquit, Leonem imperatorem nostin?--Qui, infit, noscere possim, quem uidisse me non meminerim? Ad publicum sane, raro quamquam, dum procedit, a longe, quia propter nequeo, cum intueor, mirabile quiddam et non hominem uidere uideor. Dare autem te operam, quo hinc inlesus exeas, quam id percontari, tibi commodius est. Non aeque uos, g-se g-eis g-tehn g-philakehn g-kai g-auto g-eis g-to g-chrysotriklion, te in carcere, et illum in aureum triclinium, fortuna fouet. Parua sunt haec, grauiora addantur uincula, ne sit spatium de imperatore meditandi. » Cui: « Desine, inquit, desine; ipse enim sum Leo imperator augustus, qui de palatii dignitate non bono omine prodii. » Carceris autem custos, sperans non uera esse quae dixerat: « Egon', inquit, hominem inpurum, bona sua cum meretricibus abligurrientem, imperatorem credam? Quoniam temet tu neglexisti pro te ego dispitiam mathesin. Mars trigonus, Saturnus Venerem respicit, Iuppiter quadratus, Mercurius tibi iratus, Sol rotundus, Luna in saltu est, mala Fortuna te premit. » Imperator uero: « Ut, inquit, uera probes esse quae dico, dum matutinale dederint signum, ante enim non ausi sumus, mecum ad palatium potiori quam ego descenderim omine uenito. Si me ut imperatorem non istic recipi uideris, occidito. Non minoris quippe criminis erit, me imperatorem dixisse si non sum, quam aliquem occidisse. Si uero te ob id mali quicquam pati formidas, haec fatiat mihi Deus et haec addat, si non potius praemium quam pro hac re sumes supplitium. » Igitur credulus carceris custos effectus, dato, ut imperator dixerat, matutinali signo, eum ad palatium usque comitatur. Cumque eodem uenisset, mirabiliter sicut a se noscentibus susceptus, comitem suum exanimatum admiratione nimia reddidit. Sane dum dignitates omnes huic occurrere, laudes reddere, adorare, soccos detrahere, alia atque alia pro se quemquam facere contemplaretur, emori ei tunc atque uiuere satius esset. Cui imperator: « Contemplare, inquit, nunc mathesin et si uere quo huc adueneris omine dixeris, ueram te augurandi scientiam habere probabis. Prius tamen quaeso, quid morbi sit, proferas, quod te tam pallidum reddidit. » Cui: Parcarum, infit, obtima Cloto iam nere desinit; Lachesis uero in torquendo laborare amplius non cupit, seuissima autem harum Atropos articulos iam in condilum solam imperii tui sententiam expectat, ut fila contrahens rumpat. Palliditatis autem uultus mei causa est, animam a capite descendisse, secumque in inferiorem corporis partem sanguinem perduxisse. » Subridens igitur imperator: « Recipe, inquit, animam, recipe, et cum hac bisbinas aureorum libras adsume; nulli uero de me, nisi aufugisse, respondeas. » His ita gestis, imperator uigiles, qui se captum dimiserant, quique caesum custodiae manciparant, uenire praecepit. Quibus et ait: « Vigilantibus uobis custodiamque ciuitati praebentibus, numquid fures aliquando adulterosque offenditis? » Qui eum praetio accepto dimiserant, nil se uidisse responderant ; qui uero caesum illum custodiae manciparant, ita responderant : « Praecepit g-despotia g-sou g-heh g-hagia, id est dominatio tua sancta, ut si uigiles post crepusculum quemquam aliquo deambulantem offenderent, captum protinus uerberibusque caesum custodiae traderent. Tuis itaque, dominator sanctissime, iussionibus nos parentes, hac, quae praesentem praecessit diem, nocte quendam lupanaria percurrentem cepimus, flagellauimus, carcerique impositum imperio tuo sancto producendum seruauimus. » Quibus imperator: « Cito, inquit, ut in medium producatur, potestas imperii mei etiam atque etiam imperat. » Nec mora, uinctus ut ducatur, percurrunt. Quem dum aufugisse audirent, semiuiui ad palatium sunt reuersi. Quod cum nuntiassent imperatori, mox imperator se exutum nimisque iis cesum ostendens: «g-Deute, id est uenite, inquit, g-meh g-dilehasetai, nolite formidare; ipse ego sum quem flagellastis, quemque e carcere nunc aufugisse confiditis. Scio enim et uere credo, quod non imperatorem sed imperatoris inimicum tundere cogitastis. Hos qui me non ut imperatorem, sed ut latronem uiteque meae insidiatorem dimisere, mortetenus uerberatos urbe expelli, bonisque omnibus priuari, mea non solum cupit, uerum etiam iubet auctoritas. Vos autem meis non solum, sed horum etiam peruersorum diuitiis dono. » Quod quam prudenter egerit, paternitas tua in hoc animaduertere poterit, quoniam caeteri extunc ciuitatem diligentissime custodire, hunc etiam absentem quasi praesentem sperare. Sicque factum est ut et imperator amplius de palatio noctu non descenderet, et sui omnia fideliter custodirent. [1,4] CAPUT IV. 12. Alium quem ipse egit ludum, silentio tegi absurdum esse diiudico. Constantinopolitanum palatium ob imperatoris salutem multorum praesidiis militum custoditur. Custodientibus uero uictus censusque cottidianus non paruus inpenditur. Contigit itaque, post corporis refectionem in ipso diei feruore una in domo quiescere. Mos denique imperatoris erat, cunctis quiescentibus totum perreptare palatium. Qui cum eodem, die quadam quo memorati loethoeo sese dederant, peruenisset, ligno modico, ut non incallidus, ostii pessulo proiecto ingrediendi sibi aditum praebuit. Undecim uero dormientibus, ut ars artem falleret duodecimus peruigil stertere ceu dormiens ceperat, contractisque in faciem brachiis, totum quod imperator faceret diligentissime considerabat. Ingressus igitur imperator, dum obdormire cunctos perspiceret, aureorum numismatorum libram pectori uniuscuiusque apposuit ; moxque clam regressus, ostium, ut prius fuerat, clausit. Eo autem hoc egit, quatinus exitati et de lucro gratularentur, ac qualiter hoc accideret non mediocriter mirarentur. Denique discedente imperatore, qui uigil solus extiterat surrexit, dormientiumque nummos aureos sibi adsumpsit atque reposuit; postea uero quieti sese dedit. Imperator igitur pro hoc ludo sollicitus, post nonam horam hos quos nominauimus ad se uenire praecepit, eosque ita conuenit: « Si forte uestrum quempiam somnii uisio deterruit aut hilarem reddidit, ut in medium proferat mea iubet auctoritas; nec minus etiam si quid nouitatis expergefactus quisquam uidit, ut detegat, imperat. » Hi itaque, quemadmodum nihil uiderant, nil se uidisse responderant. Magis autem super hoc admirati, Conticuere... intentique ora tenebant. Sperans igitur imperator, hos non rei inscitia sed calliditate aliqua reticere, suscensus est ut qui magis, cepitque nonnulla terribilia reticentibus comminari. Quod qui omnium conscius erat ut audiuit huiusmodi humillima et supplici uoce imperatorem conuenit: «g-Philanthrohse g-basileu, id est humanissime imperator, hi quid uiderint, nescio; ego tamen delectabile, atque utinam quod persaepe mihi contingeret, somnium uidi. Undecim his conseruis meis hodie uere sed non oportune dormientibus, uisus sum, quasi non dormiens, uigilare. Ecce autem magnitudo imperii tui quasi occulte ostium reserans, clanculumque ingressa, libram auri adposuit supra pectus omnium nostrum. Cumque imperium tuum quasi repedare, sotiosque hac in uisione cernerem dormitare, continuo ceu letus exurgens, undecim dormientium aureorum numismatorum libras tuli, meoque in marsupio, in quo una erat, apposui, quatinus ob transgressionem decalogi, ne solum essent 11, uerum ad memoriam apostolorum mea una adhibita essent et ipse 12. Visio haec, imperator auguste, bonum sit, usque modo me non deterruit, sed hilarem reddidit. O utinam interpretatio alia imperio tuo non placeat. Nam et me g-mantehn g-kai g-oniropolon, id est diuinum et somnii uenditorem, esse liquido patet. » His auditis, magno est imperator cachinno inflatus; uerum prudentiam huius atque sollicitudinem plus admiratus, protinus infit. « Antehac g-se g-outeg-mantehn g-oute g-oniropolon, id est te neque diuinum neque somnii uenditorem esse, audiui. Hanc uero rem nunc ita aperte dixti, ut nihil circuitionis usus esses. Sed quia uigilandi facultatem siue auspicandi scientiam habere non posses, nisi diuino tibi esset munere datum, seu uerum sit, ut speramus, immo credimus, seu falsum, g-kathohs g-ho g-Loukianos, id est sicut Lucianus de quodam dicit, quod dormiens multa reppererit, atque a gallo exitatus nihil inuenerit, tu tamen quicquid uideris, quicquid senseris, quicquid etiam inueneris, tuum sit. » His auditis, quanta caeteri sint confusione repleti, quantoque hic sit gaudio plenus, eorum quisque in se personas suscipiens, animaduertere poterit. [1,5] CAPUT V. 13. Arnulfus interea (an. 892), earum quae sub arcturo sunt gentium rex fortissimus, cum Centebaldum Marauanorum ducem, quem supra memorauimus, sibi uiriliter repugnantem debellare nequiret, depulsis his, pro dolor! munitissimis interpositionibus, quas uulgo clusas nominari praediximus, Hungariorum gentem, cupidam, audacem, omnipotentis Dei ignaram, scelerum omnium non insciam, caedis et rapinarum solummodo auidam, in auxilium conuocat; si tamen auxilium dici potest, quod paulo post, eo moriente, cum genti suae, tum caeteris in meridie occasuque degentibus nationibus, graue periculum, immo exitium fuit. Quid igitur? Centebaldus uincitur, subiugatur, fit tributarius; sed non solus. O cecam regnandi Arnulfi regis cupiditatem! O infelicem amarumque diem! Unius homuntii deiectio fit totius Europae contricio. Quot mulieribus uiduitatem, patribus orbitatem, uirginibus corruptionem, sacerdotibus populisque Dei captiuitatem, ecclesiis desolationem, terris inhabitantibus solitudinem, ceca ambitio paras! Legistin', obsecro, ipsius Veritatis uerba dicentis. Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, anime uero suae detrimentum patiatur; aut quam dabit homo cummutationem pro anima sua? Quod si te ueri iudicis non terruit seueritas, ipsa saltem furorem tuum humanitatis temperaret communitas. Eras enim inter homines homo, si dignitate sublimis, non tamen natura dissimilis. Flebilis hec miserabilisque conditio, cum illa bestiarum serpentium seu alitum genera quae intollerabilis feritas ac loetale uirus ab hominibus separata esse facit, ut sunt basilisci, reguli, uel rinocerotes, seu gripes, quae etiam aspectu ipso cunctis pernitiosa esse uidentur, inter sese tamen pro origine ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseuerant; homo autem, ad imaginem similitudinemque Dei formatus, legis Dei conscius, rationis capax, non solum proximum non amare iuuat, sed et odisse plurimum ualeat. Videamus igitur, quid Iohannes, non quilibet, sed uirgo ille egregius, secreti celestis conscius, cui Christus in cruce matrem Virginem uirgini commendauit, super talibus dixerat: Qui odit fratrem suum, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet uitam aeternam in se manentem. Sed redeamus ad rem. Deuicto namque Centebaldo Marauanorum duce, Arnulfus, pace habita, regno potitur. Hungarii interim obseruato exitu, contemplatique regionem, cordibus malum, quod post in propatulo aparuit, machinabantur (an. 893). [1,6] CAPUT VI. 14. Dum haec aguntur, rex Gallie Karolus, qui cognominatus est Caluus, praesentem moriendo an. 888, Ian. XIII, mutauit uitam. Cui dum uiueret, nobiles duo ex Italia praepotentes principes seruiebant, quorum Wido alter, alter dictus est Berengarius. Hi sane tanto sunt amicitiarum foedere glutinati, ut hoc sibi iureiurando promitterent, quod si regi Karolo superstites forent, alterius alter ordinationi coniueret, scilicet ut Wido quam Romanam dicunt Franciam, Berengarius optineret Italiam. Sed cum nonnulla sint incerta et instabilia amicitiarum genera, quae diuersis modis humanum genus dilectionis societate conectunt, ut quosdam praecedens commendatio postmodum amicitiae facit inire commertia, alios negociationis seu militiae uel artis ac studii similitudo, quae etiam, sicut ex diuersis, uel lucri, uel libidinis, uel necessitudinum uariarum sotietatibus adquiruntur, ita intercedente qualibet diuortii occasione soluuntur: hoc tamen est, hoc inquam amicitiae genus, quod multis experimentis est saepissime comprobatum, nullo modo eos qui amicitiarum foedus coniurationis iniere principio, indiruptam quiuisse seruare concordiam. Sane quidem callidissimus ille humano generi inimicus, ut homines praeuaricatores sui faciat sacramenti, celerius sagatiusque ad inrumpendam amicitiam laborat. Quod si a minus recte sapientibus de uero amicitiarum genere percontamur, respondebimus, concordiam ueramque amicitiam nisi inter emendatos mores eiusdemque uirtutis et propositi uiros stare non posse. 15. Contigit itaque, utrumque, Widonem scilicet atque Berengarium, Karoli regis funeri deesse. Cuius tamen interitum Wido ut audiuit, Romam profectus, absque Francorum consilio totius Franciae unctionem suscepit imperii (an. 887 ex., 888 in.) Franci itaque Oddonem, quoniam Wido aberat, regem constituunt. Berengarius uero Widonis consilio, quemadmodum ei iureiurando promiserat, Italici regni suscepit imperium. Wido autem Franciam petit (an. 888, Ian. XIII). 16. Cumque Burgundionum regna transiens, Franciam quam Romanam dicunt ingredi uellet, Francorum nuntii ei occurrunt, se redire nuntiantes, eo quod longa expectatione fatigati, dum sine rege diu esse non possent, Oddonem cunctis potentibus elegerunt. Fertur autem hac occasione Francos Widonem regem sibi non adsumpsisse. Nam dum ad Metensem uenturus esset urbem, quae potentissima in regno Lotharii claret, praemisit dapiferum suum, qui alimenta illi more regio praepararet. Metensis uero episcopus dum cibaria ei multa secundum Francorum consuetudinem ministraret, huiusmodi a dapifero responsa suscepit: « Si equum saltem mihi dederis, faciam ut tercia obsonii huius parte sit rex Wido contentus. » Quod episcopus audiens: « Non decet, inquit, talem super nos regnare regem, qui decem dragmis uile sibi obsonium praeparat. » Sicque factum est ut Widonem desererent, Oddonem autem eligerent. 17. Francorum igitur non parum Wido perturbatus legationibus, nonnullis coepit cogitationibus aestuari, tam ex Italico regno Berengario iureiurando promisso, quam ex Francorum praesertim, quod poenitus se non posse sciuerat adipisci. Inter utramque autem hanc aestuationem, quoniam Francorum rex esse nequibat, frangere quod Berengario fecerat iusiurandum deliberat; collectoque prout potuit exercitu - traxerat sane et a Francis quandam affinitatis lineam, -Italiamque concite ingressus, Cammerinos atque Spoletinos fiducialiter ut propinquos adit, Berengarii etiam partibus fauentes, ut infidos pecuniarum gratia adquirit; itaque Berengario bellum parat. 18. Copiis denique utraque ex parte collectis, iuxta fluuium Triuiam, qui quinque Placentia miliariis extat, ciuile praeparant bellum. In quo cum partibus ex utrisque caderent multi, Berengarius fugam petiit, triumphum Wido obtinuit. 19. Nec mora, diebus interpositis paucis, multitudine Berengarius collecta, in Brixiae latissimos campos Widoni bellum preparat. Ubi cum maxima strages fieret, fuga sese Berengarius liberauit. [1,7] CAPUT VII. 20. Iam uero Berengarius, cum Widoni resistere copiarum paucitate nequiret, potentissimum, quem praediximus, Arnulfum regem in auxilium rogat, promittens se suosque eius potentiae seruituros, si uirtutis suae amminiculo Widonem superaret regnumque sibi Italicum uendicaret. Huius plane tantae promissionis gratia accitus rex Arnulfus, filium suum Centebaldum, quem ex concubina genuerat, ualido cum exercitu huius in auxilium dirigit, ueneruntque pariter omni sub celeritate Papiam. Wido uero ita fluuiolum qui Papiam uno ex latere alluit, Vernauola nomine, tam sudibus quam exercitu munierat quatinus altera alteram, ipso medio discurrente, pars partem oppugnare nequiret. 21. Unus et uigesimus dies iam transierat, cum, sicut diximus, altera pars alteram nocere non posset; et Bagoariorum unus cottidie agminibus exprobrans Italorum, inbelles eos atque equitandi inscios clamitabat. Ad augmentum etiam dedecoris eos inter prosiliit, hastamque uni de manu excussit, sicque letus in suorum castra repedauit. Hubaldus igitur Bonefatii pater, qui post tempore nostro Camerinorum et Spoletinorum extitit marchio, tantum gentis suae cupiens dedecus uindicare, clipeo accepto, praedicto mox obuiam Bagoario tendit. Is autem triumphi praeteriti non solum non immemor, sed eo factus audatior ceu e uictoria iam securus, hunc contra properat laetus. Cepitque uertibilem equum modo impetu uehementi dimittere, strictis modo habenis retrahere. Memoratus uero Hubaldus recta se cepit adire. Cumque in eo esset, ut mutuis sese uulneribus figerent, more solito Bagoarius equo uersili uarios perplexosque per anfractus cepit discurrere, quatinus iis argumentis Hubaldum posset decipere. Verum cum hac arte terga uerteret, ut mox rediens Hubaldum ex aduerso percuteret, equus cui Hubaldus insederat uehementer calcaribus tunditur, et per scapulas, antequam reuerti Bagoarius posset, lancea ad cor usque perforatur. Hubaldus igitur freno Bagoaricum percipiens equum, ipsum in medio fluuioli alueo exutum hominem dereliquit; sicque suorum iniuriae ultor, de triumpho ad suos redit hilarior. Hoc sane factum non mediocrem Bagoariis terrorem, Italicis audatiam contulit. Inito quippe Bagoarii consilio, nonnullisque Centebaldus a Widone argenti acceptis ponderibus, in propria remeauit. 22. Igitur Berengarius dum ubi prospera sibi aduersari prospiceret, cum Centebaldo pariter Arnulfi regis adit potentiam, orans ac pollicens, ut si ipsum adiuuaret, se totamque Italiam, ut ante promiserat, dicioni suae supponeret. Tantae siquidem ut praediximus promissionis gratia excitus, copiis collectis non minimis, Italiam adit (An. 894). Cui Berengarius, ut promissionis suae fidem daret, credulitatis arrabone clipeum portat. 23. Susceptus itaque a Veronensibus, ad urbem proficiscitur Pergamum. Ubi dum firmissima loci munitione confisi, immo decepti, homines ei occurrere nollent, castrametatus eodem, belli fortitudine urbem cepit, iugulat, trucidat. Ciuitatis etiam comitem, Ambrosius nomine, cum ense, balteo, armillis, ceterisque pretiosissimis indumentis. suspendi ante porte ianuam fecit. Quod factum caeteris omnibus urbibus cunctisque principibus terrorem paruum non attulit; quicumque hoc audierat, utraque auris eius tinniebat. 24. Mediolanenses igitur atque Ticinenses hac fama perterriti, eius non passi sunt praestolari aduentum, uerum praemissa legatione, iussioni suae se obtemperaturos promittunt. (An. 894) Ottonem itaque, Saxonum potentissimum ducem, - huius gloriosissimi atque inuictissimi regis Ottonis, qui nunc superest et feliciter regnat, auus, - Mediolanium defensionis gratia dirigit; recta ipse Ticinum tendit. [1,8] CAPUT VIII. 25. Wido denique huius impetum ferre non ualens, Camerinum Spoletumque uersus fugere cepit. Quem sine dilatione acriter rex insequitur, urbes et castella omnia sibi resistentia ui debellans. Nullum siquidem fuerat castrum natura etiam ipsa munitum, quod uirtuti huius saltem resistere moliretur. Quid autem mirum, cum ipsa ciuitatum omnium regina, magna scilicet Roma, huius impetum ferre nequiuerit? (An. 896) Enimuero dum a Romanis ingrediendi urbem huic fidutia negaretur, conuocatos ad sese milites ita conuenit (April.) : 26. "Magnanimi proceres et clari Marte secundo, Arma quibus studium fuluo radiare metallo, Romulidae sueti uacuis quod condere scriptis; Sumite nunc animos, uobis furor arma ministret! Non Pompeius adest, non Iulius ille beatus, Qui nostros domuit proauos mucrone feroces; Indolis huius enim summos deduxit ad Argos, Protulit in lucem quem sancta Britanica mater. His torta studium pingues captare siluros Cannabe, non clipeos manibus gestare micantes!" 27. His eroes dictis animos accensi, uitam laudis auiditate contempnunt. Clipeis denique cratibusque cateruatim operti, muros adire contendunt; plurima etiam bellorum parauerant instrumenta, cum inter agendum, populo considerante, contingit lepusculum clamore eius exterritum urbem uersus fugere. Quem dum exercitus, ut adsolet, uehementi impetu sequeretur, Romani putantes se impugnari, de muro sese proiiciunt. Quod populus cernens, sagmatibus sellisque quibus equis insederant iuxta murum proiectis, per eorum aceruum murum ascendunt. Pars uero populi quedam, accepta mox trabe quinquaginta pedum procera longitudine, portam quatiunt, et Romam quam Leonianam dicunt, in qua beati Petri apostolorum principis praetiosum corpus quiescit, ui capiunt. Ceteri uero qui trans Tiberim erant, hoc timore compulsi, huius dominatui colla submittunt. 28. Hoc in tempore Formosus papa religiosissimus a Romanis uehementer aflictabatur, cuius et hortatu Romam rex Arnulfus aduenerat. In cuius ingressu, ulciscendo papae iniuriam, multos Romanorum principes obuiam sibi properantes decollare praecepit. 29. Causa autem simultatis inter Formosum papam et Romanos haec fuit: Formosi decessore defuncto, Sergius quidam Romanae ecclesiae diaconus erat, quem Romanorum pars quaedam papam sibi elegerat. Quaedam uero pars non infima nominatum Formosum, Portuensis ciuitatis episcopum, pro uera religione diuinarumque doctrinarum scientia papam sibi fieri anhelabat. Nam dum in eo esset, ut Sergius apostolorum uicarius ordinari debuisset, ea, quae Formosi fauebat partibus, pars Sergium non mediocri cum tumultu et iniuria ab altari expulit, et Formosum papam constituit. 30. Descenditque Sergius in Tusciam, quatinus Adelberti, potentissimi marchionis, auxilio iuuaretur; quod et factum est. Nam Formoso defuncto, atque Arnulfo in propria extincto, is qui post Formosi necem constitutus est expellitur, Serguisque papa per Adelbertum constituitur. Quo constituto, ut impius doctrinarumque sanctarum ignarus, Formosum e sepulcro extrahere atque in sedem Romani pontificatus sacerdotalibus uestimentis indutum collocare praecepit. Cui et ait: « Cum Portuensis esses episcopus, cur ambitionis spiritu Romanam uniuersalem usurpasti sedem? » His expletis, sacratis mox exutum uestimentis digitisque tribus abscisis, in Tiberim iactare praecepit, cunctosque quos ipse ordinauerat, gradu proprio depositos, iterum ordinauit. Quod quam male egerit, pater sanctissime, in hoc animaduertere poteris, quoniam et hi, qui a Iuda, domini nostri Iesu Christi proditore, ante proditionem salutem seu benedictionem apostolicam perceperunt, ea post proditionem propriique corporis suspensionem minime sunt priuati, nisi quos improba forte defaedarunt flagitia. Benedictio siquidem quae ministris Christi impenditur, non per eum qui uidetur, sed qui non uidetur, sacerdotem infunditur. Neque enim qui rigat est aliquid, neque qui plantat, sed, qui incrementum dat, Deus. 31. Quantae autem esset auctoritatis, quantaeque religionis papa Formosus fuerit, hinc colligere possumus, quoniam dum a piscatoribus postmodum esset inuentus atque ad beati Petri apostolorum principis ecclesiam deportatus, sanctorum quedam imagines hunc in loculo positum uenerabiliter salutarunt. Hoc namque a religiosissimis Romanae urbis uiris persepe audiui. Sed, his ommissis, ad narrandi ordinem redeamus. [1,9] CAPUT IX. 32. Rex Arnulfus desiderii sui compos effectus, persequi Widonem non desiit, profectusque Camerinum, castrum uocabulo et natura Firmum, in quo Widonis uxor erat, obsedit (Maio). Wido autem in incertis latuit locis. Igitur praefatum castrum, nomine et natura Firmum, uallo circumdatur, omnia bellorum instrumenta, quibus capi possit, parantur. Cumque Widonis uxor magnis undique angustiis premeretur, et euadendi spes illi omnimodis negaretur, causas mortis regiae uipperina cepit calliditate exquirere. Accitum namque ad se quendam Arnulfi regis familiarissimum, magnis eum muneribus rogat, ut se adiuuet. Qui cum se non aliter posse testaretur, nisi ciuitatem domini sui traderet dicioni, illa etiam atque etiam auri pondera non solum pollicens, uerum etiam in praesentiarum tribuens, orat, ut poculo quodam ab ea sibi collato dominum suum regem potaret; quod non mortis periculum daret, sed mentis feritatem mulceret. Quae etiam, suis ut fidem dictis praeberet, ante sui ipsius praesentiam hoc unum suorum potat seruorum; qui unius horae spatio conspectui huius adstans, sanus abscessit. Verum ueridicam Maronis, inquam, illius sententiam in medium proferamus: Auri sacra fames, quid non mortalia pectora cogis? Sumptum namque loetale poculum festinus regi propinat. Quo accepto tanta hunc confestim somni uirtus inuasit, quatinus tocius exercitus strepitus eum triduo euigilare nequiret. Fertur autem, quoniam dum familiares hunc modo strepitu, modo tactu inquietarent, apertis oculis nil sentire, nil loqui posse perfecte. Positus tamen in mentis exessu, mugitum reddere, non uerba edere, uidebatur. Huius quippe rei accio repedare omnes compulit, non pugnare. 33. Credo autem, Arnulfum regem iusta seueri iudicis huiusmodi pestem incurrisse censura. Secundae enim res dum imperium huius ubiubi magni facerent, uirtuti suae cuncta tribuit, non debitum omnipotenti Deo honorem reddidit. Sacerdotes Dei uincti trahebantur, sacrae uirgines ui obprimebantur, coniugatae uiolabantur. Neque enim ecclesiae confugientibus poterant esse asylum. In his namque simbolam faciebant, gestus turpis, cantus ludicres, dibachationes. Sed et mulieres eodem publice, pro nefas, prostituebantur. 34. Denique redeuntem regem magna cum ualetudine Arnulfum palatim rex Wido persequitur. Cumque Arnulfus Bardonis montem conscenderet, hoc suorum consilio definiuit, quatinus Berengarium lumine priuaret, sicque securus Italiam obtineret. Cognatorum uero Berengarii unus, qui non parua Arnulfo regi familiaritatis gratia inherebat, huiusmodi consilium ut agnouit, absque mora Berengario patefecit. Qui mox ut sensit, lucerna quam ante Arnulfi regis praesentiam tenuerat alii tradita, fugiit, atque Veronam percitus uenit. 35. Omnes extunc Italienses Arnulfum floccipendere, nichili habere. Unde cum Ticinum ueniret, non modica horta est in ciuitate sedicio; tantaque istic exercitus strages facta est, ut cripte ciuitatis, quas alio nomine cloacas dicunt, horum cadaueribus replerentur. Quod Arnulfus cernens, quoniam per Veronam non potuit, per Hannibalis uiam, quam Bardum dicunt, et montem Iouis repedare disponit. Cumque Eporegiam peruenisset, Anscarius marchio istic aderat, cuius et hortatu ciuitas rebellabat. Verum hoc Arnulfus iureiurando promiserat, nunquam se a loco eodem discessurum, quoad praesentiae suae praesentarent Anscarium. Is autem, ut erat homo ualde formidolosus, ei omnino similis quo de Maro ait: : Largus opum, lingua melior, sed frigida bello Dextera, de castello exiit, et iuxta murum ciuitatis in cauernis petrarum latuit. Hoc autem eo fecit, quatinus licite possent regi Arnulfo satisfacere, Anscarium in urbe non esse. Itaque iusiurandum rex istud accepit, atque iter quod ceperat abiit. 36. (An. 899, Dec. 8) Profectusque in propria, turpissima ualetudine expirauit. Minutis quippe uermibus quos pedunculos aiunt uehementer affictus, spiritum reddidit. Fertur autem, quod praefati uermes adeo scaturrirent, ut nullis medicorum curis minui possent. Utrum uero pro tam immenso scelere, Hungariorum scilicet emissione, secundum prophetam duplici sit contricione attritus, an ex presenti supplicio consequeretur ueniam in futuro, soli illius scientiae dimittamus, quo de Apostolus dicit: « Nolite ante tempus iudicare, donec ueniat Dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. » [1,10] CAPUT X. 37. (An. 896) Iustus igitur Deus uxori Widonis, quae huic parauerat mortem, parat uiduitatis dolorem. Sicut enim praefati sumus, dum redeuntem Arnulfum Wido rex e uestigio sequeretur, iusta fluuium defunctus est Tarum. Cuius obitum Berengarius ut audiuit, festinus Papiam uenit, regnumque potenter accepit. Fideles uero fautoresque Widonis, ueriti ne ab eis inlatam Berengarius ulcisceretur iniuriam, et quia semper Italienses geminis uti dominis uolunt, quatinus alterum alterius terrore coherceant, Widonis regis defuncti filium, nomine Lambertum, elegantem iuuenem, adhuc ephoebum nimisque bellicosum, regem constituunt. Cepit denique hunc adire populus, Berengarium deserere. Cumque Berengarius Lamberto, magno cum exercitu Papiam tendenti, copiarum paucitate obuiare nequiret, Veronam petiit, isticque securus deguit. Non post multum uero temporis Lambertus rex cum esset uir seuerus, principibus grauis est uisus. Unde et legatos Veronam dirigunt, regem Berengarium ad se uenire, Lambertum uero expellere petunt. 38. Magimfredus praeterea, praediues Mediolanensis urbis comes, quinquennio huic rebellis extiterat; qui non solum urbem in qua rebellis erat, Mediolanium scilicet, defenderat, uerum etiam uicina circumquaque loca Lamberto seruientia nimis depopulabat. Quod factum rex non passus est abire inultum, psalmographum illud persepe ruminans: « Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. » Nam post paululum capitis hunc iusserat damnare sententia. Quae res terrorem cunctis Italiensibus non minimum adtulit. 39. (An. 898) Denique hoc eodem tempore Adelbertus, illustris Tuscorum marchio, atque Ildeprandus, praepotens comes, huic nisi sunt rebellare. Tantae quippe Adelbertus erat potentiae, ut inter omnes Italiae principes solus ipse cognomento diceretur Diues. Huic erat uxor nomine Berta, Hugonis, nostro post tempore regis, mater; cuius instinctu tam nefaria cepit ipse facinora. Nam collecto exercitu, cum Ildeprando comite constanter Papiam tendere festinat. [1,11] CAPUT XI. 40. Lambertus interea rex, harum rerum inscius, in Marinco, 40 ferme milibus Papia distans, uenationibus occupatur. Cumque praefati marchio et comes cum immenso sed inualido Tuscorum exercitu Bardonis montem transirent, Lamberto regi medio in nemore uenanti, ut sese res habuerat, nuntiatur. Is uero, sicut erat animi constans uiribusque potens, suos non passus est milites prestolari; sed collectis quos secum habuerat, centum ferme militibus, cursu prepeti eis obuiare festinat 41. Iamiam Placentiam uenerat, cum hi iusta fluuium Sesterionem ad burgum, in quo sanctissimi et praetiosi martyris Domini corpus positum ueneratur, castra metasse nuntiantur. Ignorantes itaque quid superuentura nox pareret, temetolenti post nonnulla inutilia tragodeimata, id est cantiones, somno sese dedere, stertere; nauseam alii sumptus intemperantia facere. Rex igitur, cum animi ferox tum ingenio callens, in ipso eos noctis conticinio opprimit, dormientes ferit, oscitantes iugulat. Ventum denique ad ipsos est, qui huius ductores exercitus erant. Cumque iis non ex multitudine alius, sed rex ipse praeclari huius facinoris nuntius esset, non dico pugnandi, uerum fugiendi terror ipse abstulit facultatem. Verum Ildeprandus, fuga lapsus, Adelbertum intra animalium praesepe latitantem dereliquit. Qui dum repertus esset atque ante regis praesentiam ductus, eum ilico ita conuenit: « Sibillino spiritu uxorem tuam Bertam prophetasse credimus, quae te scientia sua regem aut asinum facturam promisit. Verum quia regem noluit, aut, ut magis credendum est, non potuit, asinum, ne mentiretur, effecit, dum te cum Arcadiae pecuaribus ad praesepe declinare coegit! » Preterea hoc cum isto nonnulli capiuntur, uinciuntur, Papiam ducuntur, custodie mancipantur. [1,12] CAPUT XII. 42. His ita gestis, rex iterum Lambertus praefato in loco Marinco uenationibus occupatur (Oct. Nou.) quoad omnium principum decreto, quid super captis agendum esset, deliberaretur. Sed o utinam uenatio haec feras, non caperet reges! Aiunt sane, hunc, dum, sicut moris est, apros efreni sectaretur equo, cecidisse collumque fregisse. Verum assertioni huic fidem prebere non absurdum esse non dico. Est enim alia mortis huius, quae mihi uerisimilior uidetur, atque omnibus a populis narratur, assertio. Magimfredus Mediolanensis urbis comes, cuius paulo superius fecimus mentionem, dum pro scelere in rem publicam atque in regem commisso capitis iuditio damnaretur, unicum possessionis suae uicarium, Hugonem filium, dereliquit. Quem dum Lambertus rex cum forma egregia tum nonnullos superare uideret audatia, animi sui non paruum pro patris morte dolorem collatis nisus est beneficiis mulcere quamplurimis. Unde et eum praeter ceteros familiaritatis priuilegio dederat. Factum est autem, dum Lambertus rex nominato in loco Marinco uenaretur, - est enim eodem mirae magnitudinis et amoenitatis lucus adeo uenationibus aptus - huc illucque cunctis, ut moris est, discurrentibus, hoc cum uno scilicet Hugone ipsum solummodo in nemore remansisse. Cumque rex aprum in transitu praestolaretur, diuque multum remorante longa expectatione lassaretur, paululum sese quieti dedit, uigiliae custodiam huic infido, quasi fido, commitens. Igitur absentibus cunctis, Hugonis mens custodis, immo proditoris atque carnificis, collatorum beneficiorum immemor plurium, patris mortem animo cepit reuoluere. Non considerauit genitorem suum iustam incurrisse necem; iusiurandum, regi quod fecerat, uiolare non metuit; uicarium se Iudae, domini nostri Iesu Christi proditoris, appellari non erubuit; et quod est grauius, sempiternum suplicium subiturum sese non timuit; uerum conamine toto uirium, ligno non modico dormienti collum fregit. Gladio quippe ferire timuit, ne peccati huius auctorem res eum manifesta probaret. Eo namque mens peruersa ita egit, ut non gladii cicatrix, sed ligni manifesta collisio, hunc repperientibus fidem darent equo cecidisse, collique fraccione hominem exiuisse. Latuitque per annos res quam plurimos. Sed dum processu temporis Berengarius rex, nullo sibi resistente, regnum uiriliter obtineret, ipse reatus proprii, sicut fuerat auctor, extitit proditor, impleuitque illud quod rex et propheta canit: « Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniqua gerens benedicitur. » Sed et aliud fecisse minime potuit propter haec ipsius Veritatis uerba dicentis: « Nichil opertum, quod non reueletur, et occultum, quod non in publicum ueniat. » 43. His ita gestis, rex Berengarius ampliori pristina dignitate regia honoratur; Adelbertus marchio et ceteri ad propria destinantur. 44. Iuuat autem, pater karissime, tanti huius obitum regis et deflendo scribere et scribendo deflere. Inerat namque illi honesta morum probitas, sancta et formidolosa seueritas, et quem iuuentus ornabat in corpore splendida, mentis canities decorauerat sancta. Plane plus ipse rei publicae, quam res publica decoris ei contulerat. Quod si non cita mors hunc raperet, is esset qui post Romanorum potentiam totum sibi orbem uiriliter subiugaret.