[1,1] {3} DIALOGVS LEPIDISSIMVS, cui titulus Cicero Relegatus, adiecta in calce eius Reuocatione. [1,2] Ad excellentissimum uirum Pomponium Triuultium. [1,3] BELLINZONAM concesseramus ego et Iulius Quercens, a cuius latere, ob excellens ingenium eximiamque doctrinam, ne latum quidem culmum aequo animo discedere possum. [1,4] Cum subito allatae sunt a Philocalo literae, quibus significabat Philoponum clarissimum splendidissimumque nostrae urbis ciuem totius corporis doloribus oppressum, misere spiritum ducere. [1,5] Quo nuncio ita acerbe perculsi sumus, ut parum abfuerit, quin a mente destitueremur ; statimque repudiato consilio, quod prius intenderamus, illic in amoenissimis hortis, quos defendente Lucio superiore anno recuperauimus, aestiua tempora traducendi. [1,6] Tanta animos nostros incessit urbis {4} cupiditas, ut nulli neque remi, neque uenti satisfacere posse uiderentur : oborta loci, in quo eramus, infinita non dicam satietate (leuius enim est quam dolor noster deposcat) sed maleuolentia, sed odio, ita ut disturbatum, ac multis locis conuestitum locum illum uidere cuperemus. [1,7] Sic enim nobis (nescio qua ratione) persuaseramus, non tam grauiter Philoponum aegrotaturum, si illi frequentes adfuissemus, ut nobis in more positum erat. [1,8] Nullum enim praetermittebamus diem cum in urbe essemus, quin ad illum familiarissime uentitaremus, horasque multas suauissimo sermone consumeremus. [1,9] Ea est mehercle hominis suauitas, ii mores, ut illius consuetudinem omnibus praesecturis facile anteponam : malimque cum illo esse, quam in beatas insulas deportari. [1,10] In urbem itaque uenimus : cumque nihil nobis potius aut antiquius esset, quam ut illum conueniremus, recta ad eius aedes, quas magnifice aedificauit, proficiscimur. [1,11] Sed sorte nobis illius pueri occurrunt, herumque suum apud Archintum esse nuntiant : ita medicos quos sibi accersiuerat, consuluisse : tum quod ea pars urbis multo salubrior sit, tum {5} quod hortum domus illa habeat, qui nulla parte celebratissimis cedat. [1,12] Illo mox iter conuertimus : cumque fores occlusas offendissemus, ualideque dudum pultauissemus, coepimus iis, qui intus erant, de uia clamare. [1,13] Tandem in aedes intromissi, ad eiusque cubiculum, quod in interiori aedium parte erat, deducti, uisi sumus in Elysios campos peruenisse. [1,14] Nulla solitudo, nullae sordes, nulla moeroris, aut tristitiae indicia: cedros incenderant, suauissimisque odoribus omnia asperserant, flores undique caelati argenti, signorum, stragulae uestis, Corinthiorumque uasorum ornatum conspeximus cubiculum, totaque domus symphoniae cantu percrepabat. [1,15] Circum uero lectum corona lectissimorum, doctissimorumque hominum, qui de uariis rebus colloquebantur. [1,16] Aderat in primis Hieronymus Seripandus, una cum amantissimo fratre Antonio Seripando : in quibus omnia sunt, quae aut fortuna hominibus, aut natura largitur; prope illos sedebat M- Antonius Caimus, iuuenis et domi nobilis, et apud Gallos, propter uirtutem, splendidus et gratiosus : ab illius dextera assidebat Hieremias Landus omnibus rebus {6} ornatissimus, suique Eremitani sodalitii splendor ac decus ; ab altera parte sedebat Caesar Casatus, homo disertus, et omni doctrina ac uirtute ornatus ; non longe aberat Gaudentius Merula, omni lepore affluens et gratia ; ab illius dextra, si recte commemini, erat Hieronymus Garbagnanus, uir grauissimus atque honestissimus, hunc sequebatur Bassianus Landus, omnium quos unquam uiderim ingeniosissimus ac eloquentissimus; deinde P- Antonius Chioccha, uir ad pericula fortis, ad usum ac disciplinam peritus, ad consilia prudens, ad casum fortunamque felix ; dein Franciscus Piochetus, homo frugi, et in omnibus uitae partibus moderatus ac temperans, plenus pudoris, plenus officii, plenus religionis ; ab illius dextro latere Octauianus Vosascus, cum Aphricano Boetho, qui et caeteris ornamentis, et existimatione innocentiae maxime florent. [1,17] His medius (nisi me animus fallit) interiectus erat Gulielmus Saeua, uir admodum honestus, Gallicaeque probitatis plurimum in se habens; aderat etiam Augustinus Mainardus, pietate et doctrina clarus, Galeacius Gropellus, iuris peritus, {7} Claudius Figonus, Laura Barbatus, uiri clarissimi et in omni doctrinae genere excellentes. [1,18] Hi omnes illum inuiserant, ut sua officia, studia, cogitationes, uoluntatem denique omnem deferrent, et morbum facetis narrationibus, aut lepidis fabellis alleuarent ; tantumque iam effecerant, ut altera quartana decessisset, articulorumque dolores, quos intentissimos pertulerat, facti sint remissiores. [1,19] Vbi nos aduenisse conspexerunt, ilico magna facta est consurrectio ; nemo fuit qui nobis caput non aperuerit, amantissimeque dissuauiatus sit ; nemo non dextram iunxit: quisque rogabat, magnopereque contendebat, ut prope illos sederemus. [1,20] Quid quaeris? [1,21] Si Deus aliquis e coelo in terras illapsus fuisset, non plus honoris habiturus erat. [1,22] Assedimus inter Caimum et Hieremiam, tum quod illos nobis uoluntate, animo, sententiaque coniunctiores existimaremus ; tum quod disertos ac facetos iamdudum cognouissemus. [1,23] Philoponus uero, qui nostro aduentu plane recreatus uidebatur, in me os suum obuertens, Gratulor, inquit, quod Dei opt- maximi benignitate ad nos tui amantissimos cupidissimosque saluus et incolumis redieris; {8} eram mehercule (ut nihil dissimulem, nihilque obtegam) in magno tui desiderio: neque solus ego, sed familiares omnes, ut pro aliis etiam affirmem, quod mihi non temere uideor facere, cum illorum omnes sensus teneam. [1,24] Equidem facile nunc in animum induco meum, posse nullo negotio sic morbum istum, qui me hoc triduum acriter torsit, depellere, ut nullae reliquiae, nullaque uestigia appareant. [1,25] Sed quaeso te, quid mihi noui affers ex ea regione, quae rerum nouarum plenissima esse solet? [1,26] Cui ego, postquam ingentes et mirificas egi gratias, de illa sua, quam in me ornatissimis uerbis declarauerat uoluntate, nihil me noui afferre dixi, praeter Ciceronis libros de Gloria et selectiores aliquot orationes castigatissimas. [1,27] Quo nuncio existimabam omnes prae nimia laetitia mentis parum compotes futuros. [1,28] Sed me spes mea egregie frustrata est: tantum abest, ut illorum quisquam, praeter duos, aut ad summum tres, laetaretur ; ut omnino uiderer magnam aliquam futuram cladem, aut supremum aliquod exitium nunciauisse. [1,29] Augebat admirationem meam, quod illic Ciceronis statuam, adfabre factam, erectam {9} uiderem, uiserenturque passim in eo cubiculo Ciceronis opera, uariis typis excusa. [1,30] Ipse uero Philoponus in manus haberet Ciceronis officia, quae Gryphius, librariorum impressorum magister diligentissimus excuderat. [1,31] Ob id stomachi plenus, ad Eremitanum me conuerto, quem Ciceronianissimum existimabam, petoque cur mihi non gratuletur, laudetque fortunas meas, curque se ad gratiarum actionem non comparet, qui tam amplum thesaurum attulissem. [1,32] Tum ille subridens, Gratularer, inquit, totusque in gratiarum actione essem si Theologum aliquem attulisses, qui diuinae philosophiae subobscura mihi elucidaret, qui me ad diuina inflammaret et rerum mundanarum curam ac sollicitudinem e pectore amoueret, qui animi fastum et tumorem abstergeret. [1,33] Ego certe, ut quod sentio ingenue ac libere dicam, nihil posse pestilentius legi arbitror. [1,34] Neque me solum in hac haeresi esse existimes: ita sentiunt plerique omnes qui sani sunt. [1,35] Cum nos uideret Philoponus altercationibus incaluisse, ueritus ne res ad conuitia perueniret, a quibus non procul aberat, constituit ut suam quisque efferret sententiam, planumque {10} omnibus faceret, quam animo de Cicerone conceptam haberet opinionem. [1,36] Itaque prior rogatus est Aphricanus, suam ut diceret sententiam sicque sermones (quanquam id aegre facere uiderctur) auspicatus est. [1,37] APHRICANVS. [1,38] Nisi uestra autoritas, quae grauissima est, tantum haberet apud me ponderis, quantum par est ut habeat, nunquam adduci potuissem, ut in tam celebri consessu meam afferrem opinionem. [1,39] Vereor enim, clarissimi uiri, ne si quod sentiam aperte dixero, multorum animi offendantur, a meque abalienentur. [1,40] Sin uero aliter atque sentio dicam, conscientia, quae pro mille testibus esse solet, me perpetuo urgebit et diuexabit. [1,41] ltaque dum in dubio sum, sentio me huc atque illuc rapi. [1,42] Vester tamen iucundissimus conspectus facit ut minus perturbato sim animo, speremque uos aequi bonique consulturos, quidquid a me in praesentia dicetur. [1,43] Iniecta est etiam spes ex omnium mirifica indole, ut si ulla fiat oratione mea in animis uestris offensio, facile tamen possit illorum abalienata uoluntas recolligi. [1,44] Fatebor primum me, priusquam ex ephebis excederem, multam operam dedisse, multumque industriae in eo {11} legendo posuisse, multa selegisse, plurima obseruasse, idque factum non mea sponte, non meo iudicio, sed patris mei, cui semper obsequentissimus esse studui, imperio et uoluntate. [1,45] Sed postquam licitum mihi fuit meo uiuere modo, neque patris imperium aut magistri metus prohiberet, coepi angue peius illum odisse, diccionem non probare, uitam illius detestari, uererique, ne assidua lectione, ita, ut saepe fit, contaminarer, laborandumque et mihi aliquando eo morbo esset, quo illum plus caeteris laborasse uideor mihi saepius animaduertisse, nempe gloriae nimia cupiditate; nihil enim est quod tantopere ab autoribus nostrae persuasionis detestetur. [1,46] Citabo aliquot Ciceronis loca, unde id colligo, ostendamque neminem unquam fuisse gloriae tam cupidum, tam sitientem honorum, tam ambitiosum, tam cupide populares auras captantem, efficiamque ut suo ipsius testimonio se iugulet suisque se conficiat decretis. [1,47] Itaque legite epistolam, uel potius alias lectam in memoriam reuocate, quam Dolabellae scribit, ubi se magno fatetur cumulari gaudio, quod uulgo hominum opinio illum suis laudibus socium adscriberet, neminemque {12} dubitare quin eius praeceptis atque consiliis praestantissimum ciuem, singularemque se praeberet Consulem. [1,48] Satis esse posset hic locus ad ostendendum, quanta gloriae cupiditate efferatur. [1,49] Sed hoc non contentus, ad reliqua pergam. [1,50] In eadem epistola de seipso loquens, sum enim, inquit, auidior quam satis est gloriae. [1,51] In epistola ad Atticum purgat se ambitionis suae quod diuina res sit honor. [1,52] Legite epistolam quam XV- Familiarium Luceio scriptam reliquit : ibi illam suam gloriae nimiam appetentiam intelligetis cum tot tantisque uerbis contendat in eius scripta referri et quos ille dissipauerat rumusculos resque a se parum praeclare gestas illius monumentis consignari. [1,53] XV- Famil- quam inaniter exultat quod a Catone laudatissimo uiro laudatus fuisset; quam putide iactitabat se ab Octauio patrem appellatum. [1,54] Praeter haec, nonne Attico mandat, ut liber quem de suis temporibus scripserat, et Athenis, et in caeteris Graeciae oppidis adseruaretur, quo sui nominis memoria prorogaretur. [1,55] Neque uelim uos existimare me primum ita coepisse sentire : Brutus uir sapientissimus de eodem crimine {13} illum accusauit. [1,56] Sed quid unum aut alterum locum cito? pleni sunt illius libri. [1,57] Sed quantum ego existimo, laudi sibi ducebat, uideri gloriae cupidum. [1,58] Nam pro lege Manilia Romanos laudaturus, hinc laudum initium facit, quod plusquam caeterae nationes gloriae appetentes laudisque auidi essent. [1,59] Si quae citaui loca, uobis non satis planum id fecerint, legite initium secundi libri de Diuinatione, ubi a se editos libros recenset; legite epistolam quam VI- Famil- ad Leptam scribit. [1,60] Audet tamen os impudens primo Tusculan- philosophos nimia gloriae cupiditate praestringere, Marcoque Catoni in hanc sententiam scribere : Si quisquam fuit unquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire uideor, ratione, atque doctrina, ab inani laude et sermonibus uulgi, ego profecto is sum, cum tamen nihil aliud uenetur atque omnibus uestigiis persequatur. [1,61] Risi, mehercle, cum primum eum locum legi et solutius risi quam esset fortasse e dignitate mea. [1,62] Sed quis tam g-agelasos, qui rem sic ridiculam non rideat simul et hominis incredibilem audaciam flagris dignam non censeat? [1,63] Hic cum dicendi finem fecisset Aphricanus, {14} Seripandus, qui solitus erat Ciceronem semper in sinu gestare, illumque passim pleno ore dilaudare, uisus esi grauiter commotus totusque rubore perfusus : Nae tu, inquit, Aphricane facis ut gratum hominem officiique in se collati memorem decet, qui ita illum discerpas, quo magistro tam plane et pure loqui, sic grauiter et copiose didicisti. [1,64] Quid si ii, quos tu optimis disciplinis sanctissimisque praeceptionibus instruxisti, parem tibi gratiam referrent. [1,65] Nonne tu illos scelestissimos diceres? [1,66] Nonne flagitiosissimos ubique praedicares? [1,67] Cui Aphricanus respondit se nihil Ciceroni acceptum referre, suae (qualiscunque esset) eruditionis, neque quicquam solidae doctrinae in eo autore deprehendisse. [1,68] Istuc ipsum coepit affirmare Merula seque non legisse dicebat autorem tam inconstantem, tam ieiunum, sic languidum et dissolutum qui sibiipsi tantopere aduersaretur et pugnantia loqueretur. [1,69] Bone Deus, quot ille citabat testimonia, ea promptitudine et linguae celeritate ac si de scripto pronunciauisset. [1,70] An non, dicebat Merula, haec est inconstantia non ferenda, quando primo de Finibus Latinam linguam non modo {15} non inopem esse, sed Graeca locupletiorem? [1,71] Ad Quintum fratrem diuersum sentit Graecisque accepta fert omnia. [1,72] In oratione pro A- Cecinna Latinam praedicat inopem, II- Tuscul- Graecam uerborum penuria laborare scripsit. [1,73] Diuinationem modo tollit, modo confirmat. [1,74] Peccata nunc paria dicit, nunc imparia. [1,75] Primo de natura Deorum, Deos inuisibiles, in libro de Vniuersitate, uisibiles contendit. [1,76] Pro A- Cecinna exilium non supplicium sed profugium suppliciique portum uocat. [1,77] In Paradoxis scelerum poenam appellat, Quinto Finibus Platonis et Pythagorae peregrinationes magnificis quibusdam uerbis uidetur uehementer probare. [1,78] In epistola ad Caelium, peregrinationem sordidam uocat; eleuat et damnat, XIIII- Famil- Terentiam laudibus in coelum ferre uidetur; ad Atticum et uituperat et scelerate fecisse cum Attico expostulat. [1,79] Famil- XII- ad Cassium scribens, Caesarem impurum appellat, multisque modis in Officiis et aliis locis conscindit; eundem laudat, scribens ad Q- Ligarium, ad Atticum, in oratione pro M- Marcello, pro Deiotaro, in eo mirificam indolem multaque a Caesare in eum {16} profecta studia et officia commemorat. [1,80] Sic enim inquit in epistola quadam nihil unquam mihi uenit in mentem optare quod Caesar ultro non detulerit. [1,81] Lepidum et laudat et uituperat. [1,82] III- de Oratore, multus est in laudando Socrate; quinto Tuscul- multus in uituperando. [1,83] III- de Oratore Hortensium multis ornat laudibus, idem facit in Verrinis, pro Roscio. [1,84] Eundem saepenumero lacerat. [1,85] Pro A- Cluentio Verrem praetorem urbanum, sanctissimum et diligentissimum appellitat quem suis turbulentis a actionibus exagitauerat. [1,86] Primo de natura Deorum uituperiis poetas afficit quos et laudat et defendit eorumque testimonio ad sua confirmanda ac stabilienda usus est. [1,87] III- de Natura Deorum fabulas oppugnat cum tamen saepe ad illas confugiat. [1,88] Nam in Verrinis ad fabulas confugit. [1,89] III- Tuscul- narrat satis fuse cur Niobe lapidea, cur Hecuba in canem conuersa. [1,90] Primo de Officiis Peripateticos uexat, eosdem celebrat pro Aulo Cecinna. [1,91] Iuris prudentiam euehit, quam interdum irridet. [1,92] Longum esset omnia percensere. [1,93] Haec in praesentia succurrerunt quae ut illum de manibus posuerim interdixerimque ne meum {17} posthac tectum subire audeat, effecerunt. [1,94] Quid enim mihi lucri esse possit cum Eurippo? [1,95] Cur enim Eurippum non appellem, hominem inconstantem qui nunquam eundem uitae tenorem seruet, qui modo harum, modo illarum partium sit, qui pro sua libidine et laudet et ignominia afficiat? [1,96] Da ueniam Caime, si te offendo, si in tuum Ciceronem sim tam accerbus. [1,97] Scio te a puero concupiuisse semper Ciceronianum et esse et uideri. [1,98] Ego quoque olim, priusquam in familiaritatem M- Guarini mei uenirem et laudassem et uehementissime comprobasssem, nunc, et si maxime uelim, non possim. [1,99] Quin tu quoque, si sapis, abiice nebulonem illum litigiosum, omnium scelerum maculis notatissimum. [1,100] Plus (quod mihi uelim adfirmanti credas) et fructus et uoluptatis e quouis alio autore (quamuis obscuro) percipies. [1,101] Attende quaeso animum, ingeniosissime Caime, et uide quotquot Ciceronem sibi imitandum proposuerunt, si non omnes sunt aridi, ieiuni, squallidi, meticulosi, exangues, sine neruis, sine coloribus, aut steriles, aut imbecillum partum edentes. [1,102] Vis incipiam ab illo praestantissimo ciue nostro Gualterio {18} Corbetta? quid ille nobis profuit suo Cicerone, quem in succum et sanguinem uertit? [1,103] Quid illi duo pontificii collegae? nonne fere steriles sunt? [1,104] Consenuerunt tamen in Cicerone. [1,105] Quid excellentissimus Iulius Camillus, uir plane candidus, cum totus in Ciceronis lectione conquiescat? [1,106] Quid Romulus Amasaeus praeceptor colendissimus? [1,107] Quid Flaminius? [1,108] Quid Nicol- Beraldus? [1,109] Quid ille Rhetor Macliniensis? [1,110] Quid Nicolaus Regius, iuuenis felicissimo ingenio expromptaque memoria de quo praeclara sperarem, nisi in Ciceronianorum castra non explorator sed transfuga se recepisset? [1,111] Quid? (admoue mihi aurem ne illis rubores eiiciam). [1,112] Quid Seripandi summi Ciceroniani afferunt quod nostra studia iuuare et promouere possit ? [1,113] Ab alia parte illos statuae qui Ciceroniani nec sunt, nec uideri uolunt. [1,114] Incipe, si placet, ab insigni Theologo, sanctissimoque uiro Iacobo Fabro, quantum suis laboribus, quantum sua industria profuit? [1,115] Non minus studiosorum rationibus conduxit boni Erasmi uirtus ac solertia, qui ingenii sui monumentis omnium bibliothecas auxit uel potius refersit, ornauit, illustrauit, Quantum {19} rem literariam promouit Budaeus, uir honestissimus totoque orbe clarus? [1,116] Vt nos iuuit Alciatus? quanquam de illo nondum habeo constitutum in qua classe reponam. [1,117] Cum illius epistolas lego, nihil tam Ciceronianum uidetur . [1,118] Reliqua quae diuinitus scripta reliquit, non ita mihi uidentur Ciceronem redolere. [1,119] Hoc mihi saltem persuasissimum est inter illos numerandum qui parentibus laetitia, sibi opes et gratiam, patriae nostrae et posteris gloriam afferre possunt. [1,120] Quantas nobis attulit commoditates consumatissimus Caelius Rhodiginus, Baptista pius, Leonicus, Stephanus Niger ciuis noster et in Graecis literis praceptor nom poenitendus? [1,121] Petrus Grauina summo ingenio prudentiaque praeditus, Augustinus Eugubinus, doctrina, integritate, uirtute, constantiaque singulari, Aegidius Vanninius, Ambrosius Caballus, uiri ornatissimi. [1,122] Vides, Caime, plures esse qui a Cicerone dissentiant, quam qui sectentur et ambiant. [1,123] Certe, inquit ridens, nam si mihi Ciceroniani recensendi sint, amplior fortasse numerus fuerit. [1,124] Per me quidem liceat, inquit Merula. [1,125] Tum Caimus sic ordiri coepit : Ego primum {20} Franciscum Cassanum, qui medicinam Latinis literis illustrat et profitetur in Ticinensi nostra academia, inter Ciceronianos colloco. [1,126] Post illum Albutium ciuem nostrum, deinde Hieremiam, quanquam nunc Ciceroni infensum esse simulet. [1,127] Risimus hic omnes, amiceque et peramanter Caimum monuimus, ne hominem dialecticum in certamen prouocaret. [1,128] Videbant omnes haud obscure illi bilem in nasum concitam. [1,129] Timens itaque Philoponus ne dies altercatione consumeretur, rogat Caimum a texendo catalogo, quem instituerat, desistat sinatque alios suam sententiam afferre nisi ipse quippiam haberet quod ad rem faceret. [1,130] Visum est Caimo non satis opportunum eo tempore Ciceronem ornare, aut tueri, tot uiris praesentibus, nec obscure iniquis nec dissimulanter infensis. [1,131] Barbato mandatum est ut quid de Cicerone existimaret palam faceret. [1,132] BARBATVS. [1,133] Si me de Baldo, aut Bartolo, quos assidue uerso, rogauissetis, non omnino desperarem, quin si non ex omni aliqua saltem ex parte uobis satisfacere possem neque id mihi arroganter assumere uideor, quando in iis studiis meliores annos consumpserim. [1,134] {21} Dicam tamen quid de uiris clarissimis audiuerim. [1,135] Cum essem pene puer, delectabar plurimum consuetudine Alexii Benesiae et Dominici Landi, quos inter se hac de re colloquentes saepius audiui. [1,136] Illi (nisi me fallit memoriae sensus) bipedum omnium nequissimum fuisse existimabant, seditionum omnium et escam, et flabellum : Pacis, legum, iudiciorum, ocii, bonorumque omnium hostem. [1,137] Cum irae essent inter ipsum et Antonium, facile redissent in gratiam, si Cicero uoluisset. [1,138] Sic enim ille in septima actione; Pacem cum M- Antonio esse nolo. [1,139] Addebant praeter haec rei aequitatem gratiae postponere solitum, et animo fuisse ita simulato, ut cum cuperet plura uerbis quam re ipsa praestare, uteretur nota quapiam, qua intelligeretur ex animo id petere. [1,140] Haec dicebant se colligere ex epistola quam XIII- Famil- ad Valerium scribit. [1,141] Cum hac ego attente colligerem sensi me inflammatum cupiditate legendi. [1,142] Non enim facile mihi (quanquam illorum autoritatem grauissimam testimoniumque religiosissimum existimarem) persuadere poteram, ita esse, quemadmodum illi praedicabant. [1,143] Legi itaque et utinam non legissem, statim {22} ex illius oratione quae plus loquentiae quam eloquentiae uidebatur habere, deprehendi in eo multa esse, quae nostrae persuasioni aduersarentur ; ut in libris de Diuinatione, de Fato, III- Officiorum, in oratione pro A- Cluentio, cognoui etiam illum solitum fuisse amicitias ex utilitate metiri quamquam II- de Finibus diuersum praeceperit. [1,144] Cognoui praeterea in eo malam mentem, malumque animum. [1,145] Epistola quam ad Lentulum scribit, illam dico, quae est uoluminis instar, suae iniquae ac peruersae uoluntatis indicium non obscurum mihi exhibuit. [1,146] Omitto quod exilii poena mulctatus sit, quod grauissimis criminibus fuerit ab hominibus spectatae fidei accusatus. [1,147] Ego illum existimo periniquum et ultorem crudelissimum fuisse, insigni turpitudine notatum, dedecore atque infamia adopertum, praeposterum, ac peruersum, qui ad omnem malitiam et fraudem mentem uersaret et uitia quae a natura haberet plurima, etiam studio atque artificio quodam malitiae condiret. [1,148] In iudiciis corrumpendis exercitatissimum, immani, importuna accerbaque natura, totum ex fraude et mendacio factum ; impudentissimum, auarum, {23} petulantem et improbum scurram, a quo omnis fraus, omnes insidiae omnesque nascerentur circumscriptiones; perdita nequitia, libidine effrenata ac indomita. [1,149] Criminosum, turbulentum, ueteratorem, periculosum nec minus nigrum, nec minus confidentem Phormione Terentiano fuisse puto. [1,150] Adde iuris imperitum, summae improbitatis neque animi, neque consilii satis habentem ; assentatorem, concitum ad rixas, ineptum ac stultum, minacem et arrogantem, contumacem, insolentem, superbum, ad fallendum paratissimum; Reipub- ruinam et tempestatem; furem, sacrilegum, ad ciuile latrocinium natum. [1,151] Duo Ciceronis loca praesertim me mouerunt effeceruntque ut illum crederem flagitiorum uitiorumque omnium principem : Epistola VII- secundi libri ad Atticum, in qua praeter alia se mira ad litigandum alacritate dicit et quando commemorat cupere se ciuium suorum quos aliquando carissimos habuisset, quique de eo optime meriti fuissent, naufragia ex terra intueri et maris turbulentos fluctus audire quietus. [1,152] Non poterunt istaec efficere ut illum crudelem, perfidum, iuris, pudoris ac officii {24} nescium existimem? [1,153] Nondum uidebatur conuiciandi finem facturus nisi Vosascus et Hieremias, qui semper intentissimis oculis illum inspexerant, leui capitis nutu significassent, ut a conuitiis desisteret. [1,154] Qui cum destitisset, tum Caeua gratulabundus, Archimedes non potuisset, inquit, melius describere : nae tu mi Barbate egregius es artifex, qui suis coloribus illum tam belle depinxeris. [1,155] Tum Barbatus ad illos conuersus, quos Ciceronianos sciebat, Ignoscite, inquit, si in uestro Cicerone laudando, nimium parcus fui; non est commissum inuidia aut maleuolentia, sed certa quadam pigritia, quam Brigherasii una cum Io- Baptista Ripano contraxi. [1,156] Sustulerunt omnes cachinnum. [1,157] Ego quoque ita prolixe risi, ut nunc etiam oculi, genae et latera condoleant. [1,158] Hieremias qui plus aliis aegre tulisse uidebatur, quod tam effusus conuitiator fuisset, quantum potuit blande his uerbis Barbatum compellauit. [1,159] HIEREMIAS. [1,160] Vbi quaeso te Barbate didicisti tam docte conuitiari tamque maledicum esse, qui sanctissimae illius heroinae perpetua consuetudine fruaris ; quae nemini maledicit, quae de omnibus perhonorifice {25} et sentit et loquitur, quae se totam Christo tradidit de illiusque erga nos beneficiis nunquam non loquitur. [1,161] Prehendit illum pallio ad alia festinantem Casatus rogatque nomen mulieris dicat, id uehementer contendebant Seripandi, istuc ipsum rogabat Piochetus. [1,162] Tum ille: Non possum non uehementer admirari hanc uobis illustrem foeminam incognitam esse cum nulla iam sit tam deserta regio, quo illius sanctitatis fama non peruaserit. [1,163] Cui non cognita et perspecta est Margaritae Cacheranae religio? quae Ioanni Cacherano Vosaschi regulo nupsit; quae Hieronymam Boetam, foeminam lectissimam et pudicissimam, a Petrarchae studiis ad sacras traduxit literas ; cuius exemplo Angela Beccharia, Francisca Lactuata, Clara Maggiolina, Faustina Stampa, Margarita Archinta ad Euangelicam philosophiam se contulerunt; quae nobis Octauianum, quem hic praesentem conspicitis, peperit. [1,164] Erubuit Barbatus, ingenui sui pudoris non oblitus, ueniamque deprecatus, quod in maledicentiam tam effusus fuisset. [1,165] Cui Philoponus ea lege atque gratia condonari uoluit, si plures reperirentur illius sententiae {26} alioqui interminatus est haud procul abfuturum infortunium. [1,166] Rogatus est Vosascus suam sententiam: qui non grauate sed ut est ingenio eleganti, tenacissimaque memoria, nulla praefatione sic coepit : Ego illum hominem fuisse elatum, superciliosum et supra mortales omnes iactabundum existimo; idque primum ex ea epistola colligo, quam ad Atticum scripsi ubi narrat quae facta fuerit consurrectio, ut illum circumsteterint iudices et aperte iugula pro sui capitis salute Clodio ostentarint. [1,167] Item oratio pro lege Manilia, XVI- Familiarium et XIII- Liber de claris oratoribus, primus Officiorum, Oratio pro A- Caecinna, contra Rullum, contra Catilinam, item epistola ad Lentulum confirmant me magis in mea opinione. [1,168] Sed cum tertio Officiorum uideo suum ocium Aphricani ocio praeferre, ita fio in hac sententia obstinatus, ut ab ea nulla ratione depelli possim. [1,169] Taceo cum Bruto scribit nullo praesidio Antonium quatefecisse. [1,170] Item cum ad Atticum suo aduentu reuiuiscere iustitiam, abstinentiam. [1,171] Item VII- actione contra Verrem ubi magistratus suos commemorat. [1,172] Item quando ad Appium scribit, "Quod disertum {27} non fuerit, ne meum dixeris". [1,173] Praeter haec IX- Famil- ad Papirium Paetum huc accedit : "Sedebamus in puppi, clauumque tenebamus". [1,174] Quis uero illud sine stomacho audiat, cum dicit suum librum "totum Isocratis g-murothehkion atque omnes eius discipulorum arculas consumpsisse". [1,175] ltem, suo exemplo non modo alios ad scribendum excitatos sed plane deterritos. [1,176] Quis aequis auribus illud audiat, se Graecam nationem conturbasse et in suis Philippicis Demosthenem enituisse. Item : "Nam mihi scito a Regibus ultimis allatas esse literas, quibus mihi gratias agant quod Reges mea sententia appellauerim". [1,177] Item cum dicit, non erunt satis eruditi, quibus nostra cognita non fuerint. [1,178] Sed stultus ego qui id uobis ostendere coner quod uel caeco perspicuum est, quasi illum possitis in manus sumere quin uel altera pagella non se prodat. [1,179] Neque satis dispicere possum si uera sunt qua modo Barbatus dicebat (ut omnino uera esse credo) quanquam uisus sit modestiae fines excedere, unde ille sibi tam altos sumeret spiritus. [1,180] Stupebant omnes Vosaschi eloquentiam : uidebatur enim aureum orationis flumen fundere. [1,181] Mainardus uero, {28} qui e regione illius sedebat, saepe prae magna admiratione manus tollebat, uerissima affirmans, quae ille dixerat: Seque animaduertisse Ciceronianis omnibus id uitii insitum esse dicebat. [1,182] His auditis, omnium oculi in eos coniecti sunt qui Ciceroniani habebantur : qui cum se nihil commotos aut perturbatos indicassent uisique potius fuissent assentiri et in aliorum sententiam descendere, magna est orta laetitia. [1,183] Nam prius formidolosi nimium erant, diffidenterque quod in animo habebant efferebant quod in eo consessu Ciceronianos aliquot esse certo scirent. [1,184] Erant autem, qui maxime iudicarentur Ciceroniani: illi duo Seripandi et Caimus. [1,185] Itaque posteaquam ille timor sublatus est, quisque coepit illum maledictis flagellare exquisitissimisque suppliciis dignum iudicare. [1,186] Dum haec aguntur, ecce Placitus Sangrius et Marius Galeottus praestanti ingenio splendidoque apud suos loco nati. [1,187] Nemo non illorum insperato aduentu magnam praesetulit laetitiam omniumque consensu decretum est ut, quidquid illi de Cicerone sensissent, id ratum haberetur, perinde ac si de tripode profectum esset. [1,188] Tum Sangrius, Vtinam mihi {29} quiduis potius aliud imperauissetis ; uerebatur enim ne Seripandos, quos unice amabat, et quorum consiliis intimus erat, offenderet. [1,189] Sed ubi resciuit illos in sententiam nostram pertractos, quo esset fuissetque semper in Ciceronem animo, paucis declarauit. [1,190] Qualis uero illi uideretur prolixiori oratione prosecutus est periniquum et maledicentissimum ubique appellans, cui summa uoluptas esset, praeclara omnia maledictis prosequi, totisque uoluminibus conscindere. [1,191] Cui pepercit illa procax lingua? in quem non euomuit suum uirus? quem non in certamen prouocauit? [1,192] Taxauit primo libro de Finibus Epicurum cum gregalibus suis, illius opinionem non intelligens, ex suo ingenio, ut inquit poeta nescio quis, alienos mores fingebat. [1,193] Credebat Epicureos de ea uoluptate loqui qua sensus titillantur et iucunde ac dulciter permouentur, quam stolide pecudes sectantur, cui se totum ipse dedicarat et constringendum tradiderat sed deceptus est, ut in plerisque omnibus. [1,194] II- libro de Finibus damnat Gorgiam, uirum peritissimum, iisque artibus excultum et perpolitum quas qui habent, eruditi apellantur. [1,195] Quinto {30} Tusculana : Socratem uirum sanctissimum qui philosophiam e coelo in terram deuocauit, qui Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus est, damnat. [1,196] Theophrastum, qui rerum causas tam diligenter, tantisque sudoribus perquisiuit et inuentas nobis tradidit, quem Aristoteles tanti faciebat, ut neminem pluris. [1,197] Perstringit Aegyptios religiosissimos, quos Plato perdiscendi gratia adiuit, ad quos Dei familiarissime diuertebant et conuiuia libere cum illis agitare consueuerant. [1,198] Audet hic sycophanta II- de Diuinatione Caldaeos, gentem tam sanctam, tam piam exagitare. [1,199] Eodem loco in Astrologos petulantissime inuehitur: primo de legibus in Herodotum, historicorum omnium mea doctorumque sententia diligentissimum acerbissimus est; in Theopompum, omnibus ingenuis artibus instructum, in Gracchos nobilissimos et eloquentissimos. [1,200] Primo Officiorum : Cynicos philosophos prestantissimos. [1,201] II- Offic- : Panetium, uirum apprime doctum. [1,202] III- : Romulum, quem ob uitae morumque innocentiam in numerum deorum relatum credidit antiquitas. [1,203] Quot modis lacerat Antonium ciuem prestantissimum, {31} imperatorem strenuum et qui de Reip- ornamentis magis quam de sua salute solicitus esset. [1,204] Ad Quintum fratrem Graecam nationem a quibus leges, doctrinaeque ornamenta habuimus, cui optimo quidem iure ingenii acumen et optimarum artium cognitionem tribuimus, grauissimis afficit conuitiis. [1,205] Pro M- Fonteio Gallorum testimonia eleuat, impietatis accusat atque miris modis insectatur. [1,206] Et sunt Galli tam dissoluti, tam suae existimationis parum amantes ut illius scripta imprimant, legant, circumferant, et quod non minime insaniae argumentum est, ad uerbum ediscant. [1,207] Longum esset si uelim omnes percensere qui illius linguae ictus pertulerunt et quorum existimationem ille conatus est labefactare. [1,208] Quis nescit Catilinam, quo nec melior, nec clarior quisquam fuit, ab eo acerbissime laceratum. [1,209] Pari furore Caesarem et palam et clanculum mordebat. [1,210] Sic et Sallustium, cuius splendorem longe lateque se protendentem ferre non poterat. [1,211] Sic in Rullum ciuem cum primis grauem. [1,212] Sic in Tuberonem, Pansam, C- Memmium, Clodium, Pisonem, Vatinium, Verrem uiros clarissimos se gessit. [1,213] Equidem nisi {32} uobis mea prolixitate molestus esse timerem, facerem ut nihil liquidius esset quam nullum unquam in lucem editum sic flagitiosum et rapacem, alienaeque dignitatis hostem tam crudelem. [1,214] Sed spero Galeottum meum id uobis commonstraturum apertius idque paucioribus comprehensurum. [1,215] Cui Galeottus : Facile, inquit, tibi omnia assentior nec mihi hoc pro meo pudore assumam ut melius et breuius Ciceronis uitia tanquam in tabula spectanda proponere possim. [1,216] Aliquid tamen et ipse dicam, tum ut uobis morem geram, qui me id rogatis, quod pro uestro in me iure imperare poteratis, tum ne plane mutus inter tot facundos uidear. [1,217] Si cuiusque scripta possunt de hominem ingenio testificari, credo illum fuisse hominem effoeminatum, formidolosum, ingratum, et intemperantem quod si quid mihi uel aram tenens iurasset nunquam adduci potuissem ut ei fidem haberem. [1,218] Sed postquam ex eius scriptis id colligo credam necessum est. [1,219] Si quis posteriores epistolas quas ad Atticum scripsit legerit, is profecto perspicue uidebit illius molliciem. [1,220] Quoties conqueritur se totum in luctu et moerore consumi nihilque {33} esse mali quod non in illius fortunam incurrere uideretur ubique luget : hominum frequentias reformidat, amicorum conspectum fugitat, caelebritates odit, lucem aspicere uix potest, mauultque ruri agere ubi fluctus numeret et lacertas captet quam in urbe aut amicis operam nauare, aut in aliquo ocio cum dignitate coniuncto uitam traducere. [1,221] Illa uero inculcatio Tulliola delitiae meae et paruus Cicero nonne effoeminati animi indices sunt nec dubii nec obscuri? [1,222] Vultis illius effoeminatum animum magis habere perspectum et cognitum? illam legite epistolam quae Seruio Sulpitio inscripta est : nihil uidebitis mollius, nihil putidius. [1,223] In XIII- Famil- magis se prodit. [1,224] Quam uero fuerit in honestis rebus quae illi facile aeternam famam conciliare potuissent timidi atque abiecti animi declarant oratorii libri, declarant epistolae suae, declarat oratio quam pro A- Cluentio habuit. [1,225] Subiiciam illius uerba quo res testatior sit : "Semper equidem magno cum metu incipio dicere quotiescunque dico toties in iudicium uideor uenire". [1,226] ln prima actione contra Verrem : "Cum illius temporis in mentem uenit quo citato reo dicendum {34} est, non solum commoueor animo sed toto corpore perhorresco". [1,227] Ausus est tamen homo amentissimus XI- Famil- Brutum magni et excelsi animi uirum timiditatis incusare. [1,228] De sua ingratitudine satis liquet ex abalienato Q- fratris, Terentiae, multorumque aliorum animo. [1,229] De sua uero intemperantia fecit me certiorem "g-dusourika g-kai g-dusenterika g-patheh g-kai g-diarroia", de quibus in epistola ad Gallum conqueritur quae certe, ut ipse uidetur fateri, non aliunde proueniunt. [1,230] At illam lippitudinem qua se infestari et cum Attico et cum Quinto fratre grauiter conqueritur, putatis nimia inedia natam? [1,231] Erratis si alia causa obortam putatis quam ex ingluuie et bibacitate: ita doctissimus Hippocrates sensit. [1,232] Rem satis notam magis etiam cognitam facit epistola quam Papirio Paeto scripsit in qua se dicit cruditate malle perire quam fame. [1,233] Cum tamen in epistola ad Atticum senatores quosdam irrideat quos fames magis quam fama commouisset. [1,234] Nonne solitus erat saepe inuocatus ad conuiuia accedere? [1,235] Nonne quasi mus esset alienum semper edebat cibum. [1,236] Cur putatis aperuisse ludum docuisseque declamitare nisi ut haberet {34} qua ratione crapulam exhalaret? [1,237] Sunt multae aliae familiares epistolae quae helluonem fuisse aperte demonstrent. [1,238] Nolo nunc omnia ad uiuum resecare ne me id odio aut maleuolentia adductum facere existimetis. [1,239] Erat ille oculis inflammatis buccisque fluentibus prae magna indignatione cum perorasset. [1,240] Casatus uero ad illum conuersus : Dic mihi quaeso, Galeotte, quid faceres si ille impurus tibi obuiam ueniret; certe quantum coniectura auguror (nisi haec iracundia quam prae te fers deferbuisset) omnes illi dentes labefactares, raperes, contunderes ac cerebrum dispergeres, nullam habens sui consulatus rationem. [1,241] Multa huiusmodi ultro citroque iactata fuerunt priusquam Bassianus assurgeret, quo g-politikohteron adhuc uidi neminem, uoce quidem suauissima sed exigua, ita coepit : "Sane miror clarissimi uiri quod, cum huius ornamenta commemorare constitueritis, illius recunditas uirtutes nemo adhuc denarrarit; permittite, quaeso, ut perpetua oratione illius et naturae et doctrinae ornamenta, quae me puto bene cognita habere, iis nota faciam qui non adhuc satis nouerunt". [1,242] Libenter omnes assenserunt ; nouerant illum esse {36} cum facetum tum disertum et in Ciceroniana lectione usque a paruulo exercitatum. [1,243] Qui cum omnes attentos uidisset, in hunc modum loqui coepit : Non possent (si quid iudico) illa quae dicta sunt ueriora esse, miror tamen nonnulla pretermissa quae illi magis peculiaria esse nemo negauerit. [1,244] Illud itaque in primis dicam, deinde ad alia ueniam quae Ciceronianos nostros prorsus exulcerabunt. [1,245] Non arbitror in hanc lucem uenisse quemquam, ingenio ad assentationem tam apposito, ut in aliis rebus, quae libero homine dignae sunt, ab omnibus superatur, ita in adulando facile omnes superat quanquam in XIII- lib- epistolarum ad Atticum turpem dicat assentationem esse. [1,246] Sed si cupitis nosse loca ubi egregie magis aduletur, legite, amabo uos, in IX- Famil- epistolam quam ad Dolobellam scribit, cum dicit : "libentius omnes meas laudes ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis". [1,247] VIII- uero Famil- ad Volumnium: "Opus est mihi limatulo et polito iudicio interioribusque tuis literis". [1,248] Orationem, quam pro domo sua habuit, praterea ad Curionem. [1,249] Si illic singulari sua adulatione non satisfacit, illam adite quam {37} ad M- Caelium proconsulem ; si ibi non cumulate satisfactum fuerit, illam legite quam ad Caelium Curulem, si neque hic neque illic satis aperte putidas eius adulationes deprehendere poteritis, multae ex iis quas ad Atticum scriptas reliquit contestabuntur fuisse ad adulationes natum neque quicquam ab eo tam uehementer ac diligenter curatum. [1,250] Pollicitus sum uobis me paucis meam dicturum sententiam alioqui citassem plusquam sexcenta loca ubi suarum adulationum impressa sunt uestigia sane quam illustria. [1,251] Ad grauiora nunc mea festinat oratio necque sinit longiorem esse ; satis mihi sit quasi digito commonstrasse fontes unde illa uberius peti possint quemadmodum et ab aliis factitatum uideo ; alioqui si uelim omnia quae possim in medium adferre et non liceret hinc ad multam usque noctem discedere et fortasse Philopono morbum augeremus quo leuatum cupimus. [1,252] Ego saepius admirari soleo qui fit ut Cicero tanti fiat passimque pater eloquentiae appelletur. [1,253] Illum multi bonarum Artium studiosi tum carmine tum soluta oratione celebrant : nulli non est in ore, pueri circunferunt, iuuenes in sinu gestant, {38} senes amplectuntur, exosculantur, in oculis ferunt, dilaudant, electissimis uerbis grauissimisque sententiis refertum praedicant. [1,254] Admirantur in eo dicendi uehementiam et, ut solitus est dicere Aluuisius Vopiscus, tonitrua ac fulmina. [1,255] Taceo prudens alias ineptias, ut est illa nostri Hieremiae qui cum legisset in epistola Ciceronis : Accumbebam hora nona. [1,256] Statuerat nolle accumbere nisi hora nona. [1,257] Ego primum in eo doctrinam "nec nosco nec probo" sed potius, ut ipse ad Atticum scribens, de se ipso dicit, nihil est illo inertius, retusiorique ingenio. [1,258] Cum oblatus illi fuisset Serapionis liber, quo nullus apertior aut candidior, ne "millesimam quidem partem intellexit" ut ipse ad Atticum fatetur. [1,259] Sic enim inquit : Et quod inter nos dicere liceat uix millesimam partem intelligo; nullae tamen illic tractabantur materiae graues. [1,260] Stilus erat pellucidus, nullis scatebat mendis. [1,261] Praeter haec pollicitus fuerat Attico se de Geographia aliquid scripturum sed statim perterrefactus, nihil amplius inquit confirmo: "Sic enim complexus otium sum ut ab eo diuelli non queam". Scripsit Topica quaedam et imperfecte scripsit neque {39} plene tractauit; uix tamen dici potest quanta difficultate id praestiterit. [1,262] Nulla erat in eo antiquitatis notitia, nulla rerum gestarum peritia. [1,263] Coepit aetate iam deuexa et tradere se Historiae et signa conquirere, neque id tantum ut ullam rerum antiquarum cognitionem haberet quam ut domum ornaret quam libidinibus semper patere uoluit. [1,264] Legite quaeso illas suas questiones et paulo accuratius rem attendite : nihil languidius, nihil spinosius in suis argumentationibus nunque non peccat, ut dialectici loquuntur in petitione principii, interdum cauillos quosdam habet, sophista indignos (ne quid grauius dicam), facetias uero quas improbissimus scurra negligeret. [1,265] Posset mihi aliquis (nec immerito) obiicere, si tanta est hominis et imperitia et infantia, qui factum est ut tam praeclara ingenii sui monimenta reliquerit? [1,266] Quibus ita breuiter responsum uolo : primum nihil me in eo praeclarum animaduertisse, sed esto multa sint praeclara, illud uobis persuasissimum sit ab eo aut erepta aut surrepta fuisse. [1,267] Vtebatur familiariter doctis et disertis hominibus, non quod illi id cuperent uel ab aliquo ille insinuaretur sed se {40} ipsum (ut erat temerarius et nullo pudore) ingerebat. [1,268] Habebat praeterea Pomponium Atticum a quo puto plaeraque omnia illa, quae sibi adscribit, edita fuisse. [1,269] Erat Pomponius uir sane bonus sed huius consuetudine, conuictu, consiliis ita deprauatus est, ut illo nullus esset deterior semper tamen Ciceronem excipio. [1,270] Hic in huius gratiam Graecorum bibliothecas expilabat, undique aut furto aut precibus, aut ui, aut largitionibus libros eruebant. [1,271] Ita factum est ut Antii mirificam haberet librorum copiam. [1,272] Habuit praterea Attici libros uniuersamque fratris Paeti bibliothecam qua nulla fuit unquam instructior nec ea quidem quam Ptolomaeus extruxit. [1,273] De illis sumebat et ex bonis faciebat pessima. [1,274] Hinc illae mendae quae in eius libris uisuntur, hinc tot desiderantur suorum librariorum indiligentia. [1,275] Si fuisset in studiis tam inflammatus in iisque tantos habuisset progressus, nunquam fieri potuisset ut senex literas odisset, quemadmodum Valerius testatur, quem autorem libentissime sequor. [1,276] Ego certo scio nulla posse in literarum studiis peccata committi quae ille turpissime non admiserit. [1,277] Nulla est in orationibus uehementia, {41} nulli aculei, nulla sentio spicula. [1,278] Multae sunt in eo cacophoniae, multa male coherentia, uerba sordida, obsoleta, incompta, horrida, inculta, stridula; soloecismi multi, infinita improprie dicta, absurde metaphorae, multa nimium longe petita. [1,279] Damnat ipse tamen in Pomponio quidam nimium horride dicta. [1,280] Dic mihi, Cicero, an non horride dictum impatibilem, nigror, opinatio, beatitas, pastio, rotundare, tornare, uietum, hillara uita, adulat, petessunt, appietas et lentulitas, abstergebo, hillarus, terminalia, compromissum; non modo, pro non modo non; nummatio, indolere, semigrare, sequestrium, latinienses, debitio, reliquas dies, albatus, fuluiaster, domo me tenui, in ante diem, illudere existimationi, desperare saluti; in discrimen esse, in potestatem esse, in frontem inscriptum; sciscere pro sancire; latere mihi. [1,281] Quidem certe facere admirabilitatem; possunt oculi pro ualent oculi; potiri pacem, quod si (ut es) cessabis, lacessam, pro ut facis; ut essem pro qualis essem; exagerare rem familiarem pro amplificare; exarserit pro exorta sit; extrahere rem, pro in longum ducere; creui haereditatem, multissimis. [1,282] {42} Ille cacophoniae nonne in mentem ueniebant? citabo aliquot: illam in primis, Cecilliam saluere nostris iubebis literis et ualebis a meo Cicerone. [1,283] Item : actionemque queramus, opus esse necesse non esse se quoniam, ut ais is, sis is, lutulentus sus, nos inter nos, re recenti; quam aspere et plane stoice dicta sunt illa, saltare, id est, imitari : saltat Demosthenem, scindere, pro participem facere; uerum, id est iustum; infici artibus, pro instrui, clam uos, robora populi Romani. [1,284] Legite epistolam quam XIII- Famil- Tironi scribit, multa improprie dicta offendetis : non mihi possunt ex tempore ita in mentem uenire. [1,285] Certe quotiescumque illum lego (lego autem saepissime quo non nullorum insaniae satisfaciam) ita me Deus bene amet, si non grammaticulum uideor legere, praesertim cum ille mihi satis quidem inepte conetur explicare quae differentia sit inter pugnare et repugnare, unde dicta sit fides, quid peierare, amicitiam ab amore dictam, quae sit inter fateri et profiteri differentia, quid deiectus, quid detrudi, cum dat armati diffinitionem, quid sit discriminis inter amare et diligere, unde ostenta, portenta, monstra, prodigiaque {43} dicta sint; cum declarat uirtutem a uiro dictam; cum docet quid callidus, quid uersutus; cum differentiam assignat inuidiae et inuidentiae, aegritudinis et aegrotationis; item, inter gaudere et laetari. [1,286] Nonne sunt haec digna quae a tanto philosopho et a tam facundo oratore tractentur? [1,287] Dispeream nisi paedagogi nostri istaec melius tractassent. [1,288] Quot rudiusculae locutiones in eo sunt autore, a quibus rustici abhorrerent, ut illa ad Curionem, opus est nobis dux et autor : putare pro nihilo, pestilentia abiit de loco, interfectus est ab uno de illis, pecuniam numerauit de suo, de uiuo trahit, sum totus uester, et esse debeo; bene mane uenit ad me, addo de meo, de principio studuit animus occurrere; emit de Rupilio. [1,289] Totus est his flosculis respersus. [1,290] Cum tamen dicat III- de Oratore: "Me maior in uerbis quam in sententiis eligendis labor et cura torquet". [1,291] Ad Quintum fratrem scribit: Quid poema exigat, ipse pangendis carminibus tam aptus ac anus ad lyram; pudet in iis diutius esse. [1,292] Dicant mihi Ciceroniani, si piaculum putant a Cicerone dissentire utpote ab homine qui nec falli nec fallere posset, cur metuebat {44} Pomponii miniatulas cerulas? [1,293] Cur Brutus et Atticus tot illius errata corrigebant? [1,294] Cur Asinius et Licinius in eo tanta obseruarunt animaduersione digna? [1,295] Cur se toties purgat memoriae peccatum fuisse? [1,296] Cur Volumnii elimatum requirit iudicium? [1,297] Omitto illud inhibere remos et Piraeum. [1,298] Sunt enim illa lippis et tonsoribus nota et a mediocriter doctis animaduersa. [1,299] Excusabunt illum fortasse Ciceroniani, Graecarum literarum studio abductum, non potuisse latinis literis tam diligentem operam nauare. [1,300] Sed si ostendero illum in Graecis parum promouisse, quid tum dicent? e stultitia ut opinor illos ad insaniam redigam. [1,301] Dicam qua ducar coniectura. [1,302] Primum cum in Officiis Cyrsili Historiam narrat imperfectam, mancam et mutilatam ; cum dicit Demosthenem illi non satisfacere nec suas implere aures. [1,303] Item cum saepe in epistolis multa Graece dicat, quae melius et expressius latine dicuntur, ita ut ad ostentationem id omnino facere uideatur. [1,304] Cum Graecos dicit non habere quomodo dicant ineptum, ita et faciem. [1,305] Concurrunt alia quae hanc meam coniecturam exaugeant ut Endelechiae uocabulum ab eo non {45} intellectum. [1,306] Cum Aiacem loco Hectoris loquentem facit; cum Agamemnonis nomen pro Vlyssis nomine ponit ; item cum dicit Vlyssem suorum neminem cognouisse et alia persimilia. [1,307] Mouet etiam me Argiropili Bizantii autoritas qui ita sensit: mouent me quae perperam uertit. [1,308] Non est igitur Cicero nec Latine nec Graece doctus. [1,309] Infinita dat in oratoriis praeceptionibus documenta, quae ipse in suis libris ne in somnis quidem seruat. [1,310] Adulator est, Maledicus, effoeminatus, natus abdomini et uentri, iactabundus, gloriae nimium cupidus, fundi nostri calamitas, per quem tot incommoda in Romanam Remp- importata fuerunt, cuius scelere Romanae uires conciderunt, et tam stulti tam negligentes erimus ut illum a nobis non abiiciamus? et ut Romani illum exilio mulctarunt ne ad illius uitia conniuere uiderent, nos erimus segniores? [1,311] Enimuero si nobis nostra cara est existimatio, nihil loci in re tanta esse debet segnitiae aut socordiae quin de illo sumatur supplicium quod, si fecerimus, laudabunt omnes consilium nostrum, recte factum dicent. [1,312] Si uero negligemus, culpabunt plurimi nosque eorum {46} uitiis assentiri existimabunt nisi male mulctetur. [1,313] Ne unus quidem fuit qui non huic rei assentiretur, Bassianumque infinitis laudibus in coelum tolleret. [1,314] Coepta est iniri ratio quo potissimum supplicio afficiendus esset hic scelestus. [1,315] Alii in eculeum insuendum dicebant; alii fumo extinguendum qui tota uita fumos uendidisset tenebrasque iudicibus offudisset; alii tollendum in crucem; alii ex editiore loco deturbandum quod tot de suo deturbasset loco suisque euertisset fortunis; alii laqueo esse illi frangendam gulam. [1,316] Sed Caeua meus humani ingenii mansuetique animi ut potius in exilium mitteretur persuadebat, cuius sententia non admodum displicuit. [1,317] Sed unus restabat scrupulus, qui nos male haberet, quo terrarum relegandus esset ut magis asperiusque adfligeretur. [1,318] Hic rursus uariatum est sententiis : Casatus in Paphlagoniae tenebras, Boëtus in Cappadotiae solitudinem; alii ad Indos, alii in Bithiniam, alii in Numidiam, alii in ultimas terras amandandum; Hieremias contendebat relegandum in Iulii Camilli theatrum, id autem dicebat quo indulgentius tractaretur; sciebat enim illum esse Ciceroni adeo addictum {47} ut pro illius commodis ac ornamentis nihil non facturus esset; huius sententiae uehementer ab omnibus reclamatum est; uidebatur enim aut parum prudenter aut callide nimis excogitata. [1,319] In Galliam non uidebatur relegandus, tum quod illic auditum esset nonullos esse Ciceronianos, tum quod Galli nimium humani sint. [1,320] Verebamur praeterea ne, si ad Claudium Fornerium aut alium e suis fratribus peruenisset, mitius multo et honorificentius tractaretur quam domi a sua Terentia aut ab eleganti Tulliola. [1,321] Nemini placuit illum ad Britannos mittere, partim propter Reginaldum Polum, partim quod Bononiae nouissemus legatum quendam Britannum hominem, qui postea ex Italia in Hispaniam cum Caesare profectus est, qui sic Ciceronis lectione delectaretur, ut omnem uocem exhorreret quam apud illum non legisset. [1,322] In Germania et Polonia significatum fuerat undique Ciceronianos exoriri. [1,323] Hispani uidebantur in externos nimium officiosi. [1,324] Tandem summo animorum consensu in Scythiam relegatus est. [1,325] Factum Decretum ut si quis unquam uel de reuocando illum ab exilio {48} cogitasset pari plecteretur poena, hic etiam assenserunt. [1,326] Si quis praeterea illius libros legisset, aut alios legere suasisset, aut penes se retinuisset, eandem incurreret poenam. [1,327] Recitatum est publice et clara uoce decretum quod adscribere placuit ne quid te caelatum esset, possesque et alis quo ordine res gesta siet commodius narrare. [1,328] DECRETVM: M- T- CICERONEM OB EIUS PESSIMA FLAGITIA ET ANIMADVERTENDA FACINORA, LIBERALIVMQVE DISCIPLINARVM IMPERITIAM PERPETVO MVLCTAMVS EXILIO; SIMILI POENA ILLOS OMNES, QVI VEL VNVM VERBVM DE EO REVOCANDO FECERINT, AVT ILLIVS SCRIPTA LEGERINT. [1,329] Decreto recitato, statuam summo factam artificio quae autore et consuasore nobili uiro loan- Francisco Stampa erecta fuerat, deturbant, frangunt, dissipant et comminuunt. [1,330] His peractis non sine magna omnium laetitia Philoponus, quemadmodum praescripserant medici coenae se dedit, nos uero, quanquam ita inuitaremur ut fere penulas scinderent, in nostra tecta exultantes {49} ac serio triumphantes perinde ac si Turcam in uincula coniectum Romam perduxissemus, discessimus.