[1,0] C. VETTII AQUILINI IUVENCI HISPANI PRESBYTERI EVANGELICAE HISTORIAE LIBRI IV. PRAEFATIO. 1 Mattheus instituit uirtutum tramite mores, Et bene uiuendi iusto dedit ordine leges. Marcus amat terras inter coelumque uolare, Et uehemens aquila stricto secat omnia lapsu. 5 Lucas uberius describit praelia Christi, Iure sacer uitulus, qui munia fatur Abia. Ioannes fremit ore leo, similis rugienti, Intonat aeternae pandens mysteria uitae. ITEM PRAEFATIO. Immortale nihil mundi compage tenetur, 10 Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma, Non mare, non tellus, non ignea sidera coeli. Nam statuit genitor rerum irreuocabile tempus, Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum. Sed tamen innumeros homines sublimia facta, 15 Et uirtutis honos in tempora longa frequentant: Accumulant quorum famam, laudesque poetae. Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes, Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis. Nec minor ipsorum discurrit gloria uatum, 20 Quae manet aeternae similis, dum saecla uolabunt, Et uertigo poli terras, atque aequora circum Aethera sidereum iusso moderamine uoluet. Quod si tam longam meruerunt carmina famam, Quae ueterum gestis hominum mendacia nectunt, 25 Nobis certa fides aeternae in saecula laudis Immortale decus tribuet, meritumque rependet. Nam mihi carmen erit Christi uitalia gesta, Diuinum in populis falsi sine crimine donum. Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum 30 Hoc opus: hoc etenim forsan me subtrahet igni Tunc, cum flammiuoma descendet nube coruscans Iudex, altithroni genitoris gloria, Christus. Ergo age, sanctificus adsit mihi carminis auctor Spiritus, et puro mentem riget amne canentis 35 Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur. LIBER PRIMUS. 36 Rex fuit Herodes iudaea in gente cruentus 37 Sub quo seruator iusti, templique sacerdos 38 Zacharias, uicibus cui templum cura tueri, 39 Digesto instabat lectorum ex ordine uatum. 40 Huius inhaerebat thalamis dignissima coniux. 41 Cura his ambobus parilis moderaminis aequi, 42 Ambos annexos legis praecepta tenebant. 43 Nec fuit his soboles, iam tum uergentibus annis, 44 Gratius ut donum iam desperantibus esset. 45 Sed quum sorte adytis, arisque inferret odores 46 Zacharias, uisus caelo descendere aperto 47 Nuncius, et soli iussas perferre loquelas, 48 (Cetera nam foribus plebes astrata rogabat:) 49 Quem tibi terribilis concussit corde pauorem [1,50] Visus, eum laeti sermonis gratia placet. 51 Nam me propitius rerum pater unicus alto 52 A caeli solio tibi nunc in uerba uenire 53 Praecipit, et chara tibi mox e coniuge natum 54 Promittit, grandis rerum cui gloria restat, 55 Plurima qui populis nascendo gaudia quaeret, 56 Sobrius aeternum; clausum quem Spiritus ipsis 57 Visceribus matris complebit numine claro. 58 Istius hic populi partem pleramque docendo 59 Ad uerum conuertet iter, dominumque deumque. 60 Continuo primus noscet, plebemque uocabit: 61 Nomine Ioannem hunc tu uocitare memento. 62 Olli confusa respondit mente sacerdos: 63 Aemula promissis obsistit talibus aetas, 64 Nec senibus soboles poterit contingere fessis, 65 Quam deus auertens primaeuo in flore negauit. 66 Haec trepidans uates; cui talia nuncius addit: 67 Si tibi mortalis sobolem promitteret ullus, 68 Ad desperandum forsan cunctatio mentis 69 Debuerat tardis haerens insistere uerbis. 70 Nunc ego, quem Dominus, caeli terraeque repertor, 71 Ante suos uultus uoluit parere ministrum, 72 Auribus ingratis hominis, uisuque receptus, 73 Supremi mandata dei temnenda peregi. 74 Quare promissis manet irreuocabile donum; 75 Sed tibi claudetur trepidae uox nuncia mentis, 76 Donec cuncta dei firmentur munera uobis. 77 Haec ait, et sese teneris immiscuit auris. 78 Interea populus miracula longa trahebat, 79 Quid tantum in templo uellet cessare sacerdos. 80 Egressus trepide, numen uidisse supernum 81 Nutibus edocuit, miserae et dispendia uocis. 82 Inde domum remeat completo ex ordine uates 83 Officio, amissamque leuant promissa loquelam, 84 Nec dilata diu uenerunt munera prolis; 85 Anxia sed uentris celabat gaudia coniux, 86 Donec quinque cauam complerent lumina lunam. 87 Tunc maiora dehinc idem mandata minister 88 Detulit, ad Mariae demissus Virginis aures. 89 Haec desponsa suo per tempora certa propinquo, 90 Abdita uirgineis caste pubescere tectis, 91 Et seruare diem iussis permissa parentum. 92 Ad quam tranquillum sermonem nuncius infit; 93 Salue, progenie terras iutura salubri, 94 Desine conspectu mentem turbare uerendo. 95 Nam tua concipient caelesti uiscera iussu 96 Natum, quem regnare Deus per secula cuncta, 97 Et propriam credi sobolem gaudetque, iubetque. 98 Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus. 99 Ad quem Virgo dehinc pauido sic inchoat ore: [1,100] Nullos conceptus fieri sine coniuge dicunt. 101 Unde igitur sobolem mihimet sperabo uenire? 102 Nuncius haec contra celeri sermone fatetur: 103 Virtus celsa dei circumuolitabit obumbrans, 104 Spiritus et ueniet purus, lectissima uirgo, 105 Ac tibi mox puerum casto sermone iubebit 106 Magnificum gigni populis, quem credere sanctum 107 Supremique dei natum uocitare necesse est. 108 Sic cognata tibi, sterilis quae credita cunctis, 109 Zachariae coniux mortali germine nuper 110 Aeuo defessis auxit miracula membris. 111 Sextus adest mensis: parent sic omnia iussis. 112 Virgo dehinc: Domino famulam nunc ecce iubenti, 113 Ut tua uerba sonant, cernis seruire paratam. 114 Nuncius abscedens uacuis se condidit auris. 115 Illa dehinc rapidis Iudaeam passibus urbem, 116 Zachariaeque domum penetrat, grauidamque salutat, 117 Elisabeth: clausae cui protinus anxia prolis 118 Membra uteri gremio, motu maiore resultant: 119 Et simul exsiluit mater concussa tremore 120 Diuinae uocis: completa afflamine sancto, 121 Et magnum clamans: Felix o femina, salue, 122 Felicem gestans uteri sinuamine foetum. 123 Unde meam tanto uoluit Deus aequus honore 124 Illustrare domum, quam mater numinis alti 125 Viseret! Ecce meo gaudens in uiscere proles 126 Exsultat, Mariae cum prima affamina sensit. 127 Felix, quae credit finem mox affore uerbis, 128 Quae Deus ad famulos, magnum dignando, locutus. 129 Illa trahens animum per gaudia mixta pudore, 130 Suppressae uocis pauitantia dicta uolutat: 131 Magnificas laudes animus, gratesque celebrat 132 Immensi Domino mundi. Vix gaudia tanta 133 Spiritus iste capit, quod me dignatus in altum 134 Erigere ex humili celsam, cunctisque beatam 135 Gentibus, et seclis uoluit Deus aequus haberi. 136 Sustulit ecce thronum saeuis, fregitque superbos, 137 Largifluis humiles opibus ditauit egentes. 138 Tunc illic mansit trinos ex ordine menses, 139 Ad propriamque domum repedat iam certa futuri. 140 Iamque aderat tempus, quo iussum fundere foetum 141 Elisabeth uoluenda dies in luminis auras 142 Cogeret. Ad partus famam collecta cucurrit. 143 Turba propinquorum, tum gaudia mira frequentes 144 Concelebrant, nomenque iubent genitoris habere. 145 Abnuit hoc genitrix, Sed Ioannes uocitetur, 146 Ingeminat. Placuit muti tunc iussa parentis 147 Consulere, scriptoque rogant edicere nomen. 148 Sed, proh mira fides! tabulis cum scribere tentat, 149 Implicitam soluit per uerba sonantia linguam. [1,150] Mox etiam assuetam penetrant spiracula mentem, 151 Completusque canit uenturi conscia dicta: 152 Concelebrent cuncti laudes, gratesque frequentent 153 Astrorum, et terrae, pontique, hominumque parenti: 154 Visere quod uoluit, propriamque absoluere plebem. 155 En beat antiquam gentem, cornuque salutis 156 Erecto, indulget Dauidis origine lumen. 157 Hoc est, quod prisci cecinere ex ordine uates: 158 Haec est illa salus, quae nos ex hostibus atris 159 Eripit, ut iuste iusto seruire queamus. 160 Et tu, parue puer, sanctus, dignusque propheta 161 Dicere, et Dominum mox praegrediere uiando. 162 Illius et populum duces per lumen apertum: 163 Errorem per te spernent, mortisque tenebras 164 Abrumpent omnes, tua qui praecepta sequentur. 165 Exhinc secretis in uallibus abdita semper 130 166 Vita fuit puero, donec, poscentibus annis, 167 Vatis ad officium pleno pubesceret aeuo. 168 Interea Mariae sponso miracula mentem 169 Solicitant, manifesta uteri quod pondera uidit: 170 Et secum uoluit, quanam ratione propinquae 135 171 Dedecus oppressum celet, thalamosque recuset. 172 Talia tractanti torpescunt membra sopore, 173 Audiuitque dei super horrida somnia uocem: 174 Accipe coniugium nullo cum crimine pactae, 175 Spiritus impleuit sancto cui uiscera foetu. 176 Hanc cecinit uates uenturam ex uirgine prolem, 177 nobiscum Deus est nomen cui. Protinus ille 178 Haec praecepta sequens, seruat sponsalia pacta. 179 Sed tum forte noui capitum discussio census 180 Caesaris Augusti iussis per plurima terrae 181 Describebatur, Syriam cum iure regebat 182 Cyrinus, proprios cui tota per oppida fines 183 Edebant populi, uires, nomenque, genusque. 184 Urbs est Iudaeae Bethlehem, Dauida canorum 185 Quae genuit, generis quae censum iure petebat. 186 Edidit hic Mariam Dauidis origine Ioseph, 187 Desponsamque sibi scribens, grauidamque professus. 188 Hospitium amborum Bethlehem sub moenibus urbis 189 Augusti fuerant praeparua habitacula ruris. 190 Illic uirgo nouo completo in tempore foetu. 191 Soluitur, et puerum ueteri cunabula textu 192 Inuoluunt, duroque datur praesepe cubili. 193 Circa solicitae pecorum custodia noctis 194 Pastores tenuit uigiles per pascua laeta. 195 Ecce dei monitu uisus descendere caelo 196 Nuncius, et subitus terror tremefacta pauore 197 Prostrauit uiridi pastorum corpora terrae. 198 Talis et attonitis caelo uox missa cucurrit: 199 Ponite terrorem mentis: mea sumite dicta, [1,200] Pastores, quibus haec ingentia gaudia porto. 201 Nam genitus puer est Dauidis origine clara, 202 Qui populis lucem mox, laetitiamque propaget. 203 Hoc signum dicam, puerum quod cernere uobis 204 Iam licet, implentem gracili praesepia uoce. 205 Talia dicenti iunguntur millia plebis 206 Caelestis, cunctique Deum laudantque, rogantque, 207 Talis et uniti uox agminis aera complet: 208 Gloria supremum comitetur debita patrem, 209 In terris iustos homines pax digna sequatur. 210 Et simul his dictis caeli secreta reuisunt. 211 Pastores propere ueniunt, puerumque iacentem 212 Praesepis gremio cernunt: post inde sequentes 213 Dispergunt late celeris uaga semina famae. 214 Mirantes laudant, laetantes constupuerunt, 215 Omnia nocturnis monitis quod uera recurrant. 216 Viderat octauam lucem puer: ecce recidi28 217 Ad morem legis, nomenque aptare necesse est: 218 Impositumque illi est, monitis caelestibus olim 219 Quod Mariae uox missa Deo praecepit, Iesus. 220 Scripserat antiquae Moses moderamina legis, 221 Inter quae, primos prisco de sanguine uatum, 222 Obseruare dedit, fetus offerre sacrandos, 223 Implumesque simul ferre ad delubra columbas. 224 Haec ubi per Mariam templo seruata feruntur, 225 Ecce senex Simeon, dignus comprendere sensu 226 Caelestes uoces, cui quondam praescia rerum 227 Virtus prodiderat, quod carcere corporis aegri 228 Deposito, mortem liber, requiemque uideret, 229 Cum primum caeli laudem, terraeque salutem, 230 Omnia quem uatum spondent oracula, Christum 231 Vidisset templo solemnes ferre palumbes. 232 Isque ubi, curuato defessus corpore, templum 233 Iam grauior penetrat, monuit quod spiritus auctor, 234 Ecce simul paruum gremio genitricis Iesum 235 Ad templum sensit uenisse, trementibus ulnis 236 Accepit puerum, laetusque haec dicta profatur: 237 Nunc, nunc me famulum Dominus nunc liberet arctis 238 Corporis e uinclis, finemque imponere uerbis 239 Dignetur cum pace suis. En splendida nostros 240 Lux oculos tua circumstat, radiisque refulget, 241 Quam cunctis hominum lustratis gentibus addet 242 Israelitarum cumulatae gloria plebis. 243 Quid tantum Mariae stupuerunt pectora matris? 244 Hic puer ad populi casum datur: iste renasci 245 Concedet populis: dicta in contraria signum 246 Istius adueniet; percurret debita letho, 247 Atque animam matris ferro fulgente machaera; 248 Quo pateant tecti tenebrosa uolumina cordis. 249 Haec ait in Simeone Deus: mox ecce prophetae [1,250] Femineam sancto complet spiramine mentem. 251 Anna fuit natu grauior, quam in flore iuuentae 252 Destituit uiduam mors immatura mariti. 253 Casta sed in templo semper pro coniuge uita, 254 Et cultus cessere dei; quae numine iussa 255 Cognouit Christum, et simili sermone locuta est. 256 Inde ubi solemnem pueri pro nomine legem 257 Compleuit genitrix, et Ioseph omnia mirans, 258 Ad patriam laeti repedant, puerumque reportant. 259 Gens est ulterior, surgenti conscia soli, 260 Astrorum solers ortusque, obitusque notare. 261 Huius primores nomen tenuere Magorum. 262 Hinc lecti proceres Solymos per longa uiarum 263 Deueniunt, regemque adeunt, orantque doceri, 264 Quae regio imperio puerum Iudaea teneret 265 Progenitum: sese stellae fulgentis ab ortu 266 Admonitos uenisse uiam, quo supplice dextra 267 Exortum terris uenerabile numen adorent. 268 Territus Herodes Solymorum culmina uatum, 269 Quique prophetarum ueterum praedicta recensent 270 Imperio accitos iubet omnia quaerere legis, 271 Queis pateat, quae sint genitalia moenia Christo; 272 Omnia uenturum spondent quem oracula uatum. 273 Tunc manifestatur, Bethlehem quod moenibus illum 274 Progigni maneat, cui sacram ducere plebem 275 Israelitarum sancta uirtute necesse est. 276 Tunc iubet Herodes, Persas pertendere gressum, 277 Inuentumque sibi puerum monstrare colendum. 278 Ecce iteris medio stellam praecurrere cernunt. 279 Sulcantem flammis auras, quae culmine summo 280 Restitit, et pueri lustrata habitacula monstrat. 281 Gaudia magna Magi gaudent, sidusque salutant: 282 Et postquam puerum uidere sub ubere matris, 283 Deiecti prono texerunt corpore terram. 284 Summissique simul quaesunt: tum munera trina, 285 Thus, aurum, myrrham regique, hominique, Deoque 286 Dona dabant. Totam mox horrida somnia noctem 287 Solicitant, saeuumque iubent uitare tyrannum. 288 Denique diuersis Herodis callibus aulam 289 Diffugiunt, patriamque magi rediere latentes. 290 Ipsum etiam puerum monitis caelestibus actus 291 Aegyptum cum matre simul transportat Ioseph. 292 At ferus Herodes sibimet succedere credit, 293 Quem callens astris quaesisset cura magorum. 294 Quorum praecauto discessu solicitatus, 295 Horribilem iussit Bethlehem per compita caedem, 296 Infantes mandans, teneramque sub ubere plebem 297 Auelli ferro nullo sub crimine culpae. 298 Haec etiam caedes olim praescripta manebat, 299 Quam bonus Hieremias, diuino numine iussus, [1,300] Complorat, misero sobolis pro funere matres 301 Horrendis grauiter caelum pulsare querelis. 302 Ast ubi sopitus furor est, et saeua tyranni 303 Infantum horribili feritas satiata cruore 304 Exstinxisse putat cunctos, quos primus, et alter 305 Annus lethiferi miseros oppresserat aeui: 306 Mirandis rursus deuinctus membra sopore 307 Urgetur monitis Mariam, puerumque Ioseph 308 Aegypto ad patriam uectare, ubi Nazara felix 309 Olim praedictum puero dedit addere nomen. 310 Dixit et alterius quondam praenuncia uatis 311 Vox instincta Deo: Veniet, ueniet mea proles 312 Aegypto ex alta terris lumenque, salusque. 313 Crescebat rapidis annorum gressibus infans, 314 Occurrens aeuum sapientia praeueniebat, 315 Gratiaque in uultu, et uerbis ueneranda micabat. 316 Et iam bissenos aeui comprenderat annos, 317 Cum paschae ritum seruare ex more parentes 318 Ad templum laeti puerum perducere festis 319 Omnibus annorum uicibus de more solebant. 320 Ergo aderant paschae pariter, cunctisque diebus 321 Festorum impletis patriam remeare parabant. 322 Cum puer in populo comitis uestigia matris 323 Deseruit, templique libens secreta petiuit. 324 Illum per uicos urbis, perque abdita tecta, 325 Perque iteris stratas, per notos, perque propinquos 326 Quaerebat genitrix: sed lux ubi tertia uenit, 327 Ad templum propere remeat; uatumque choreis 328 Inuenit insertum, legumque obscura senili 329 Tractantem coetu. Vix admiratio digna 330 De pueri uerbis senibus fuit. At pia mater, 331 Nate, ait, amissum lacrymis te quaero profusis 332 Anxia cum genitore gemens: quae causa parentum 333 Secernit gressu, templique in sede retentat? 334 Ille autem: Quid me tantum, quid quaeritis? inquit. 335 An nondum sentis, genitrix, quod iure paternis 336 Sedibus, et domibus natum inhabitare necesse est? 337 Haec ait, et gressum sociat, patriamque reuisit: 338 Nec genitrix tanti persensit pondera uerbi, 339 Ordine cuncta tamen cordis secreta reseruant. 340 At puer obsequiis apte praedulcibus ambos 341 Ad proprium semper cogens nectebat amorem. 342 Interea ueteris scripti per debita currens 343 Omnia seclorum series promissa trahebat. 344 Zachariae soboles desertis uallibus omnes 345 Ad deponendas maculas clamore uocabat, 346 Fluminis ut liquidi caperent miranda lauacra, 347 Queis animae species abluta sorde niteret, 348 Isaias uates cecinit quod numine iussus: 349 Vox late resonat desertis uallibus; amplas [1,350] Instruite stratas, omnis sit recta uiarum 351 Semita, quae Domini digne uestigia gestet. 352 Subsident colles, uallis complebitur omnis: 353 Corriget anfractus iteris bona linea recti, 354 Corporeisque oculis lumen tractare serenum 355 Omnibus indulget genitor, dominusque salutis. 356 Ergo aderant populi, passimque hinc inde ruentes 357 Complebant ripas, auidique lauacra petebant. 358 Texta camelorum fuerant uelamina setis, 359 Et zonae pelles medium cinxere prophetam, 359b Et tenuem uictum praebent siluestria 360 Aruis qui solitus ruralibus esse locustas, 361 Et tenuem uictum praebent siluestria mella 362 Isque ubi tot populos diuersis sedibus ortos 363 Irruere ad fluuium cernit, sic increpat ore: 364 Vipereae gentis soboles, quis debita uobis 365 Supplicia, urgentesque iras euadere monstrat? 366 Sed facite, o miseri, fructum, si poenitet, aptum, 367 Nec generis uestri tollat fiducia mentes. 368 Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes 369 Succedent uestro, soboles, quia degener errat. 370 Proxima roboreis iam iam radicibus instat 371 Cunctorum ante oculos, aciesque leuata securis. 372 Caedentur siluae steriles, ignemque fouebunt. 373 Nunc ego praeteritas maculas in flumine puro 374 Abluere institui: ueniet sed fortior alter, 375 Cuius uincla pedum non sum contingere dignus. 376 Abluet ille homines sancto in spiramine mergens, 377 Flammarumque globis purgabit noxia corda. 378 Illius et manibus ruralis pala tenetur. 379 Et propria ipsius purgabitur area frugum, 380 Horreaque implebit secreti copia farris, 381 Aeternusque leues paleas populabitur ignis. 382 Haec ait, et properis per siluam passibus ipsum 383 Cernit Iordanis ueneranda lauacra petentem. 384 Sed uetat increpitans uates, et talia fatur: 385 Tune meis manibus dignaris mergier undis, 386 Cum tua me melius possint purgare lauacra? 387 Dixit Ioannes, cui talia reddit Iesus. 388 Nunc sine; nam decet hoc: sic sancta per omnia nobis 389 Iustitiae consectandus complebitur ordo. 390 Haec memorans, uitreas penetrabat fluminis undas. 391 genti manifesta dei praesentia claret. 392 Scinditur auricolor caeli septemplicis aethra, 393 Corporeamque gerens speciem descendit ab alto 394 Spiritus, aeream simulans ex nube columbam, 395 Et sancto flatu corpus perfudit Iesu. 396 Tum uox missa dei longum per inane cucurrit, 397 Ablutumque undis Christum, flatuque perunctum. 398 Alloquitur: Te, nate, hodie per gaudia testor 399 Ex me progenitum; placet haec mihi gloria prolis. [1,400] Tum petit umbrosos montes, et lustra ferarum, 401 Obsequiumque illi Patris praebere ministri 402 Certabant, rabidi mox liuor daemonis atram 403 Cum terrore rapit mentem, nec defuit aegro 404 Tentandi interea Christum uersutia fallax. 405 Quadraginta illi fuerant ex ordine soles, 406 Ex quo nulla cibi, potusue alimenta dabantur: 407 Sed contexta simul firmi ieiunia cordis 408 Terrarum ad regnum mentis secreta tenebant. 409 Tunc epulas demum monuit conquirere corpus. 410 Horrendi interea sceleris fallacia tentans, 411 Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit, 412 His poteris saxis forti sermone iubere 413 Usum triticei, formamque capessere panis. 414 Christus ad haec fatur: Nil me iam talia terrent. 415 Nam memini scriptum, Quoniam non sola tenebit 416 Vitam credentis facilis substantia panis: 417 Sed sermone dei complet pia pectora uirtus. 418 Rursus at ille dolos uersutis artibus aptans 419 Nectere tentator properat. Nam moenibus urbis 420 Mox inferre pedem sensit, uis liuida Christum 421 Culmine marmoreo suasit consistere templi. 422 Tunc sic aggreditur uocis fallente ueneno: 423 Si deus est uere genitor tibi, culmine templi 424 Aera per uacuum saltu iaculabere corpus. 425 Testis erit scriptura tibi, quae spondet aperte 426 Mandatum summi genitoris tale ministris, 427 Ut lapsum studeant casu defendere corpus, 428 Et famulis manibus curent tua membra leuare, 429 Ne lapidis laedat summas offensio plantas. 430 Reddidit his Christus dictis contraria dicta: 431 Me meminisse magis scripti caelestis oportet, 432 Ne uires Domini fidens audacia tentet. 433 Rursus in abrupti montis consistere celsis 434 Mox furibunda iugis sensit fallacia Christum, 435 Ostendens illi fulgentia regna per orbem, 436 Cernis, ait, quae sit tantarum gloria rerum? 437 Cuncta tuo possum iamiam concedere regno, 438 Talia donantem me si ueneratus adores. 439 Tum sic instantem dictis reiecit Iesus: 440 Effuge, pestiferi rabies uesana ueneni, 441 Haereat ut semper nobis immobile iussum, 442 Ut iustus caeli Dominum deuotus adoret, 443 Unius et famulans ueneretur numen in aeuum. 444 Talibus excussus fugit per deuia daemon. 445 Ille ubi Ioannem cognouit carceris umbris 446 Immersum, tristi compressit corda dolore, 447 Finibus et statuit Zabulonum ponere sedes, 448 Ut dictum Isaiae concurreret ordine secli: 449 Terra Zabulonum, et regionis Nephthala nomen, [1,450] Et uia trans pelagus longe, Galilaeiaque arua, 451 Trans et Iordanem gentes, populique tenebris 452 Inclusi, magnum lumen, subitumque uidebunt: 453 In mortisque illis umbra residentibus alma 454 Exoritur fidei resplendens luce uoluntas. 455 Ergo instare dei regnantis munera Christus 456 Nunciat, increpitans praeconia larga salutis. 457 Praeteriensque uidet ponti per littora fratres, 458 Praesolidumque Simon, dignum cognomine Petri, 459 Andreamque simul, sinuosa uolumina lini, 460 Piscibus insidias disponere marmoris undis. 461 Nunc, inquit, pisces capitis maris aestibus altis: 462 Sed me si libeat sectari, fortia uobis 463 Prouenient hominum praepulchra indagine lucra. 464 Illi confestim firmato pectore certi, 465 Retibus abiectis, pariter praecepta sequuntur. 466 Post fratres Iacobum, Ioannemque marinis 467 Insidias gregibus maculoso innectere textu 468 Ut uidit, similemque dedit de littore uocem, 469 Illi Zebedeum genitorem in puppe relinquunt 470 Illico, sectantes pulcherrima iussa salutis. 471 Exin per terram Galilaeae sancta serebat 472 Insinuans populis regni praeconia Christus, 473 Donabatque citam fessis, aegrisque medelam, 474 Et mox crebra procul Syriam iam fama tenebat, 475 Mille sonans linguis praesentia munera Christi. 476 Denique certatim languoris tabe peresos, 477 Diuersisque malis nexos, queis longa dolorum 478 Absumpsit populans membrorum robora tabes, 479 Monstrabant Christo: facili sed munere cunctos 480 Reddebat propere miranda ad gaudia sanos. 481 Iamque animae ipsius morbi, saeuique furores, 482 Et lunae cursum comitata insania mentis 483 Discessere graui sermonis pondere iussa. 484 Illum stipantes miracula magna mouentem 485 Mixtae sectantur turbae, Solymique, Syrique, 486 Et Iudaea frequens populis, Galilaeaque plebes, 487 Quos et Iordanis dirimit stagnante fluento. 488 Hos populos cernens, praecelsa in rupe resedit, 489 Ac sic discipulis gremium cingentibus infit: 490 Felices humiles, pauper quos spiritus ambit: 491 Illos nam caeli regnum sublime receptat. 492 His similes mites, quos mansuetudo coronat, 493 Quorum debetur iuri pulcherrima tellus. 494 Hos modo lugentes solatia digna sequentur. 495 Pabula iustitiae qui nunc, potusque requirunt, 496 Illos plena manet saturandos copia mensae. 497 Felix, qui miseri doluit de pectore sortem: 498 Illum nam Domini miseratio larga manebit. 499 Felices, puro qui caelum corde tuentur: [1,500] Visibilis Deus iis per secula cuncta patebit. 501 Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat. 502 Felices nimium, quos insectatio frendens 503 Propter iustitiam premit: iis mox regia caeli 504 Pandetur. Gaudete, operum quos iusta tenentes 505 Urgebit praeceps stimulis iniuria saeuis. 506 Plurima nam merces uobis seruatur in aethra; 507 Namque prophetarum fuit insectatio talis. 508 Discite, uos hac in terra salis esse saporem. 509 Hic sapor amissa si iam uirtute senescit, 510 Quae salis absumptos acuet substantia gustus? 511 Nec quisquam uani post haec superest salis usus, 512 Ni longe abiectum cuncta ut uestigia calcent. 513 Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen. 514 Nam quis praecelsis impostam rupibus urbem 515 Occultare queat? Vestrum sed lumen ad omnes 516 Perueniat, rerumque decus sub luce serena 517 Ponatur. Cunctis genitoris gloria uestri 518 Laudetur, celsi thronus est cui regia caeli. 519 Non ego nunc priscas leges dissoluere ueni, 520 Vertere nec, ueteres ponunt quae iussa prophetae. 521 Omnia nam uobis per me complenda manebunt. 522 Vera loquor, donec caeli, terraeque, marisque 523 Interitus ueniat, legis ne littera saltem, 524 Aut apicis parui gracilis distinctio deerit, 525 Omnia quin fiant digesta ex ordine saecli. 526 Siquis enim minimam mandati soluere partem 527 Ausus erit, pariterque homines suadendo docebit, 528 Hic minimi nomen caelesti in sede tenebit. 529 At quicumque operis proprii moderamina seruans, 530 Inuiolata simul tradet praecepta priorum, 531 Magnus erit, magnique feret trans sidera nomen. 532 Audistis ueteris iussum moderamine legis: 533 Humano si quis macularit sanguine palmas, 534 Ille reus ferro persoluet uindice poenas. 535 Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras 536 Audeat, atque odio fratris feruente moueri. 537 Nam reus hic aequo poenas sub iudice reddet. 538 Nec minor illorum conuicia flamma sequetur, 539 Qui fatui, miseriue cient sub nomine fratrem. 540 Sin offerre uoles, uenerans altaria donis, 541 Et tua tunc tacitae mentis penetralia tanget, 542 Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas, 543 Munera cuncta illic adytis admota relinque: 544 Et prius ad pacem properans transcurre petendam. 545 Fraterno demum iam conciliatus amori, 546 Offer grata deo tranquillo pectore dona. 547 Est tibi praeterea uirtus contraria semper 548 Corporis: hoc casti celeri curetur amore, 549 Dum rapidae tecum graditur per compita uitae. [1,550] Accusabit enim polluti corporis usus, 551 Et te sublimi statuet sub iudice uinctum. 552 Damnatum rapient ad uincula saeua ministri, 553 Nec prius e tenebris solueris carceris atri, 554 Ultima quam minimi reddatur portio nummi. 555 Haud ignota, reor, uobis stat cautio legis, 556 Corpus adulterio prohibens: sed nunc mea iussa 557 Occulta internae frenent molimina mentis: 558 Nec minus optati, quam facti poena luenda. 559 Si te forte oculi dextri laqueauerit error, 560 Auctorem miserae properans conuellito labis, 561 Et iaculare procul. Nam membrum perdere refert 562 Exiguum, flammis quam totum dedere corpus, 563 Perpetuisque animam pariter conuoluere poenis. 564 Et si dextra manus mentem per deuia ducit, 565 Erroris causam praestat decidere ferro, 566 Quam totum aeternis corpus concedere flammis. 567 Praecipiunt ueteres, siquis connubia rumpet, 568 Scribere discidium, iuris feralia uerba. 569 Sola uiri recte discedet adultera tectis, 570 Ast aliae maneant: nam casti iura pudoris 571 Auctore amittet mulier deserta marito. 572 Antiquae leges prohibent periuria linguis. 573 Sed nostris cedat iurandi audacia iussis; 574 Nec fas est homini caelum iurare per altum, 575 Quod sedes Domini est, nec quae uestigia gestat 576 Terra dei, Solymaeque Urbis uenerabile nomen, 577 Quod regis magni propria est, iurabitur unquam. 578 Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit, 579 Namque potestatem minimi non esse capilli 580 Cernitis, albumue, aut nigrum mutare colorem. 581 Est, est, sufficiat; quod non est, dicite, Non est. 582 Quod superest istis, totum fallaciter aegro 583 Suggerit obreptans animo uis tetra ueneni. 584 Peruulgata diu legis praecepta tenetis, 585 Laedentem semper similis uindicta sequatur. 586 Sed tranquilla malum melius patientia uincet. 587 Ac si quis partem palma percusserit oris, 588 Mox aliam partem uultus praebere memento, 589 Auferat aut tunicam si quis ui iudicis instans, 590 Cede libens, pariterque ferat tua pallia secum. 591 Si te forte aliquis passus per mille iubebit 592 Ire uiam, grauidique oneris perferre laborem, 593 Mox perges, aliudque iteris comitabere duplum. 594 Siquis egens poscet, uel se simulabit egentem, 595 Ex animo miserans largire; aut mutua si quis 596 Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe uultum. 597 Nec tibi sit placitum solis succurrere amicis, 598 Aut caecis odiis inimicos ducere dignos. 599 Quin ego praecipiam blando super esse per omnes [1,600] Obsequio, precibusque Deum mollire benignis 601 Pro uita ipsorum, qui uos excindere gaudent, 602 Aduersisque truces animis, odiisque sequuntur. 603 Nam genitor noster communia lumina solis, 604 Communesque dedit pluuias iustisque malisque. 605 Quod si coniunctos tantum ueneramur amicos, 606 Quis locus hic iustae poterit mercedis haberi? 607 Seruit amicitiae tantum gens dedita lucris. 608 Sed uos perfecto similes estote parenti. 609 Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas, 610 Deuitate oculos hominum: nam nulla manebit 611 Merces, posterius quae factum tale sequatur. 612 Applaudet tantum sterilis laudatio uulgi. 613 Sed tu quod dextra facias, nescire sinistram 614 Conuenit, et iustis meritis tunc digna rependet 615 Occulti solus scrutator praemia cordis. 616 Sunt, quos praetumidae tollit iactatio mentis, 617 Et precibus propriis gaudent assistere turbas, 618 Multifluisque diem uerbis ducendo fatigant. 619 His uotis pompae fructus succedit inanis. 620 Sed secreta domus precibus penetralia castis 621 Claudantur, paucisque Deum uenerabere uerbis. 622 Scit Pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis. 623 Nil, absente Deo, loquimur, nil abdita clausum 624 Pectoris antra tegunt: praesens Deus omnia cernit. 625 His igitur uotum placeat concludere uerbis: 626 Sidereo genitor residens in uertice caeli, 627 Nominis, oramus, ueneratio sanctificetur 628 In nobis, pater alte, tui: tranquillaque mundo 629 Adueniat, regnique tui lux alma patescat. 630 Sic, caelo ut, terris tua fiat clara uoluntas, 631 Vitalisque hodie sancti substantia panis 632 Proueniat nobis, tua mox largitio soluat 633 Innumera indulgens erroris debita praui; 634 Et nos haud aliter concedere fenera fas est. 635 Tetri saeua procul tentatio daemonis absit, 636 Eque malis tua nos in lucem dextera tollat. 637 Sic etenim genitor populis delicta remittet, 638 Si uestra alterni uobis peccata uelitis 639 Cedere, nec durum erratis impendere pectus. 640 Sunt etiam pergrata Deo ieiunia plebis. 641 Sed propriam multi faciem foedare laborant, 642 Quo uanam captent hominum ieiunia famam. 643 Tu uero et grato crinem nitefactus oliuo, 644 Laetantem puris de fontibus ablue uultum: 645 Ut solus genitor deuoti pectoris aptum 646 Seruitium cernens, laudem, meritumque rependat. 647 Vanum est defossis terra inuigilare talentis: 648 Illic aerugo, et tineae dominantur edaces, 649 Cunctaque diripiunt fures egesta latebris. [1,650] Condite thesauros uobis in uertice caeli. 651 Non aerugo illos, tineaeue, aut horrida furum 652 Factio diripiet. Vobis ubi condita res est, 653 Illic corda etiam simili ditione tenentur. 654 Corporis est lumen, quo publica lumina cernis: 655 Sed si pura acies oculis, simplexque nitebit, 656 Totius clare splendebunt corporis artus. 657 Sin uero nequam fuerit, prauumque uidebit, 658 Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae. 659 In nigras lumen sed si conuertitur umbras, 660 Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris? 661 Nemo potest dominis aeque seruire duobus: 662 Unius aut odiis cedet, uel cedet amori. 663 Nec pariter dominum seruus patietur utrumque. 664 Haud unquam poterit quis diuitiisque, Deoque 665 Inseruire simul. Sed uos haec iussa tenete. 666 Solicitet proprio ne uos pro corpore uestis, 667 Neu faciles uictus aegra disquirite cura. 668 Nonne animam pluris facimus, quam corporis escas? 669 Aut dubitat corpus quisquam praeponere uesti? 670 Aerias spectemus aues: non uomere presso 671 Terga soli subigunt, iaciunt aut semina farris, 672 Aut segetum culmos incurua falce recidunt. 673 Proueniet tamen his satias potusque, cibique. 674 Nonne Deo magis est hominum curatio cordi? 675 Nec dignum fuerat uestis suspendere curam 676 Pectoribus nostris. Numquid cubitalia possunt 677 Incrementa suis homines imponere membris? 678 Cernite, per pingues agros ut lilia florent. 679 Non ulli tamen iis umquam incubuere labores. 680 Nec Salomona illum, cum regni diuitis aula 681 Afflueret, talis contexit gratia uestis. 682 Naturale bonum terris commune placebit. 683 Quod si pratorum, fruticumque uirentia laeta 684 Ipse Deus uestit, nostris obnoxia flammis, 685 Cur uobis potior non est fiducia patris? 686 Ergo cibum, potum, uestemque, et inania cuncta, 687 Gentibus infidis terrenam linquite curam. 688 Vos potius digne caelestia quaerite regna, 689 Iustitiamque dei: spontanea cetera current: 690 Crastina nec uobis curetur copia rerum. 691 Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna. 692 Iudicium uestrum fugiat damnatio saeua. 693 Nam Dominus iuris uestri documenta sequetur. 694 Quae uos in terris statuetis tempore capti, 695 Haec eadem uobis Genitor seruabit in aethra. 696 Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est. 697 Cernis adhaerentem festucam in lumine fratris, 698 Nec tamen in proprio tignum consistere sentis? 699 Atque oculum prius alterius purgare laboras? [1,700] Diripe sed proprio fallax de lumine tignum. 701 Tum minimam alterius curabis demere aristam. 702 Ne canibus sanctum dederitis, neue uelitis 703 Turpiter immundis iactare monilia porcis. 704 Namque illa in coeno pedibus subiecta iacebunt, 705 Conuersique sues uasto uos uulnere rumpent. 706 Poscenti dabitur, quaerens inuenta tenebit, 707 Pulsantique aditus foribus pandetur apertis. 708 Vos homines natis panem poscentibus omnes 709 Num lapidem dabitis, piscemue petentibus, anguem? 710 Vos, inquam, rigidi, quibus alte est insita cordi 711 Durities, uestris dabitis semper bona natis. 712 Indulgens hominum Genitor bona mitia digne 713 Quam praestare magis gaudet poscentibus aequis! 714 Quae cupitis uobis hominum benefacta uenire, 715 Haec eadem uestro cunctis praestate fauore. 716 Haec legis summa est, hoc ius dixere prophetae. 717 Ite per angustam, iusti, supra sidera portam. 718 Quam lata, et spatiosa uia est, quae limite laeuo 719 Praeruptum conuoluit iter caligine mortis, 720 Innumeraeque illam penetrant per prona cateruae! 721 Vitalis uastis stipatur semita saxis, 722 Celsaque uix paucos ducit per scrupea uirtus. 723 At si quos nimium fallax, illexque malorum 724 Planities suasit deformi lubrica lapsu, 725 Arripit hos, pronosque trahit, uelut impetus amnis, 726 Aut alacer sonipes ruptis effrenus habenis, 727 Aut rectoris egens uentosa per aequora puppis. 728 Obseruate illos, falso qui nomine uobis 729 Insidias faciunt, appellanturque prophetae. 730 Hos ouium species uestit, sed saeua luporum 731 Pectora fraude tegunt, lacerantque incauta trahentes 732 Agmina credentum, saeuus quos decipit error. 733 Fructibus e propriis noscuntur talia monstra: 734 Quemque petat finem fallax doctrina, uidendum. 735 Quapropter rerum molitio perspiciatur. 736 Nam neque de tribulis ficus, nec sentibus uuas 737 Prouenisse umquam ruris per terga notastis. 738 Utque arbor proprio uestitur germine pomi, 739 Sic dolus illorum fructu monstrante patescit. 740 Non ego palpantum uerbis, et honore mouebor, 741 Nec me quod Dominum perblanda adulatio dicit. 742 Praemia caelestis capiet spontanea sedis. 743 Illi sed merito gaudebunt munere regni, 744 Qui faciunt nostri Genitoris iussa uolentes 745 Adueniet mox summa dies, quae iure seuero 746 Praemia iustitiae tribuet, scelerique gehennam. 747 Tum mihi multorum clamabit talia fletus. 748 Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis 749 Virtutes sanctis domuerunt omnia iussis? [1,750] Saepe etiam nostra est uox annumerata prophetis: 751 Seruiuitque tuo nobis sub nomine daemon. 752 Tunc iurabo illis, quod talis cognita numquam 753 Vita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis. 754 Quisque meis monitis auresque, et facta dicabit, 755 Hunc aequabo uiro, solidis fundamina saxis 756 Ponenti, librata super quae moenia surgent. 757 Illa domus pluuiis, uentisque illaesa manebit, 758 Torrentumque minas firmato robore uincet: 759 Haerent immotae quoniam fundamina petrae 760 Qui uero auditu tantum mea iussa tenebit, 761 Diuersisque procul factis per lubrica perget, 762 Hunc similem faciam uolucri qui fulcit arena 763 Fundamenta domus, primo cui flamine uenti, 764 Et pluuia effusis coepit cum incumbere riuis, 765 Omnis subuerso procumbit pondere moles, 766 Insequiturque graui tectorum strage ruina. 767 Talia dicentem magna admiratio plebis 768 Immensum stupuit, quoniam transcenderat alte 769 Doctrinam ueterum Christo concessa potestas. 770 Denique linquentem celsi fastigia montis 771 Stipabat gaudens populorum turba sequentum. 772 Ecce sed horrenda confixus uiscera tabe, 773 Quem toto obsessum foedarat corpore lepra, 774 Procubuit uenerans iuuenis, Christumque precatur; 775 Ut caream tandem languoris pondere tanti, 776 Sufficiat uoluisse tuum. Tum dextera Christi 777 Attactu solo purgauit lurida membra. 778 Incolumique dehinc, celaret gaudia, iussit, 779 Et legi parens offerret munera templo. 780 Inde recedenti supplex se protinus offert 781 Centurio, et precibus proiectus talibus orat. 782 Impubis pueri cruciatur spiritus aeger, 783 Cuius cuncta repens membrorum munia languor 784 Dissoluit, uitamque tenet iam poena superstes. 785 Sed iussu miserere, precor: nam tecta subire 786 Crimina nostra uetant uitae, lucisque parentem. 787 Nunc uerbo satis est iubeas remeare salutem. 788 Subiectos mihi saepe uiros sic nostra potestas 789 Officiis uerbo iussis parere coegit. 790 Dixerat: ille uiri motus precibusque, fideque, 791 Talia conuersus populo dat dicta sequenti. 792 Haud umquam talem memini me gentis auitae 793 Inuenisse fidem: sed ueris discite dictis, 794 Quod multos homines diuersis partibus orbis 795 Progenitos caeli regnum sublime uocabit 796 Cum patribus nostris uitali accumbere mensae: 797 Progenies quorum caecis demersa tenebris 798 Dentibus horrendum stridens, fletumque frequentans 799 Perpetuis poenam cruciatibus acta subibit. [1,800] At tibi iam iuueni mentis uirtute fidelis, 801 Ut credis, ueniet fructus cum luce salutis. 802 Dixerat, et dicto citius cum uoce loquentis 803 Ad puerum celeris transcurrunt munera uerbi. 804 Ingressusque domum miles properante recursu 805 Praeuenisse dei laetatur dona medentis. 806 Aedes inde Petri sanctus penetrabat Iesus, 807 Cuius anhela socrus aestu, febrique iacebat. 808 Utque illi dextram tetigit Saluator Iesus, 809 Sana ministerium praebebat femina mensis. [2,0] LIBER SECUNDUS. 1 Iamque dies prono decedens lumine, pontum Inciderat, furuamque super nox coerula pallam Sidereis pictam flammis per inane trahebat: Cum multos homines, mentis languore ruentes, 5 Deuinctosque animam scelerata daemonis arte, Certatim populi caeca iam nocte ferebant. Sed uerbum Christi, tanto languore remoto, Omnibus indulgens praebebat munera Patris. Ecce sed exortus maior cum luce tumultus 10 Gratantis populi cum turbis: anxius ille In mare ueliuolum celsam deducere iussit Discipulis puppim. Precibus tum scriba profusis Nauigio Sancti pariter poscebat abire. Olli Christus ait: Quo me tu, scriba, sequeris? 15 Vulpibus in saltu rupes excisa latebram Praebet, et aeriis auibus dat silua quietem, Ast hominis nato nullis succedere tectis Est licitum: gentis sic sunt molimina uestrae. Tunc e discipulis unus sic ore rogabat: 20 Ultima defuncto debentur munera patri. Hinc spatium tribuat nobis tua, Sancte, uoluntas, Ut liceat miseri genitoris condere corpus. Christus ad haec: Itiner potius comitabere nostrum, Et sine defunctis defunctos condere terrae. 25 Conscendunt nauem, uentoque inflata tumescunt Vela suo, fluctuque uolat stridente carina. Postquam altum tenuit puppis, consurgere in iras Pontus, et immensis hinc inde tumescere uentis Instat, et ad coelum rabidos sustollere montes. 30 Et nunc mole ferit puppim, nunc turbine proram, Illisosque super laterum tabulata receptant Fluctus, disiectoque aperitur terra profundo. Interea in puppi somnum carpebat Iesus. Illum discipuli pariter, nautaeque pauentes 35 Euigilare rogant, pontique pericula monstrant. Ille dehinc: Quam nulla subest fiducia uobis! Infidos animos timor irruit! Inde procellis Imperat, et placidam sternit super aequora pacem. Illi inter sese timidis miracula miscent 40 Colloquiis: quae tanta illi permissa potestas, Quodue sit imperium, cui sic freta concita uentis, Erectaeque minis summittant colla procellae. Iam Gerasenorum steterat sub littore puppis; Ecce sed egresso iuuenis (mirabile dictu) 45 Occurrit, miseram cui mentem spiritus ater Immunda implebat lacerans uirtute furoris. Illi grata domus tetris habitare sepulcris: Nec poterat rabidum quisquam retinere furorem. Fortia quin etiam rumpebat uincula ferri, [2,50] Scindebatque graues, ut lanea fila, catenas. Et iam compedibus leuis insultare solutis Ludus erat, saxisque ferum concidere pectus. Isque ubi pergentem Christum per littora uidit, Cum clamore ruit, longeque accurrit adorans: 55 Regnantis semper Domini certissima proles, Oramus, ne nos solitae regionis ab oris Excutias, longe tormentis excruciatos. Nam nomen Legio est nobis, multosque sub uno Nomine consociat flatus uis sola nocendi. 60 Cernis, ut immundi subigant haec pascua porci? His saltem liceat rabiem satiare repulsam, Per Patris altithroni nomen sublime rogamus. Imperat iis hominis mentem dimittere Christus, Porcorumque sinit gregibus finire furores. 65 Iamque hominis stupidum, decusso daemone, pectus Insperata suae ueneratur dona salutis. Et iam praecipites scopulorum margine porci In mare deiecti properant disperdere uitas. At uero e speculis miracula tanta pauentes 70 Diffugiunt, urbisque ruunt ad tecta subulci, Et famam accendunt, populosque ad littora cogunt. Insanum uero iuuenem postquam resipisse Credere cernentum populorum turba coacta est, Orabant pauidi, regionem linqueret illam. 75 Inde domum repedat terrarum lumen Iesus. Ecce reuertenti iuuenis torpentia membra, Officium quorum morbus dissoluerat acer, Ante pedes Christi lecto posuere cubantem. Quem miserans animo uerbis compellat Iesus: 80 Adsit certa tuae, iuuenis, constantia menti, Nam tibi praeteritus uitae donabitur error. Hoc dictum Scribae mentis, per operta malignae Carpebant, quod uerba Dei uirtute ferenda Protulerat. Christus sed pectora talia cernens, 85 Hoc, inquit, uerbum Scribarum dicta retractant. Quod quanto leuius fuerit dixisse, sequentis Et dicti, et facti pariter uirtute probabunt, Et mihi concessum peccata remittere cernent. Quapropter iuuenis, firmato corporis usu, 90 Surge uigens, stratumque tuum sub tecta referto. Surrexit, lectumque humeris iam fortibus aptat, Per mediumque uigens populi mirantis abibat. Tunc timor, et laudes Domini per pectora plebis Concelebrata, simul miracula laeta frequentant. 95 Progrediens tunc inde ad uectigalia, uidit Consessu in medio Matthaeum: protinus illi Discipulis haerere iubet; nihil ille recusans Imperio Christi paret, gaudetque secutus. Inde iter ingrediens, simili sermone Philippum [2,100] Hortatur, comitemque suis asciuit amicis. Ille ubit cognouit Christi uiresque, uiamque, Ut primum iusto concurrit Nathanaeli, En nostris, inquit, concessum est uisere seclis, Quem uoces ueterum, et sancti cecinere prophetae. 105 Hunc genuit ueniens Dauidis origine Ioseph. Nazara cui felix patria est, et nomen Iesus. Ille refert: Genuit quidquam si Nazara, miror, Quod dignum tantis umquam uirtutibus esset. Inde Philippus ait: Cernes, dubitare quiesce: 110 Progrediensque uide; nam oculis spectare licebit. Illum ubi tendentem longe respexit Iesus: Vir uenit huc iustus, cui pectora nescia falsi, Virtutem puram seruans, sine fraude maligna. Ille sub haec: Ubinam, uel quo me tempore nosti? 115 Cui Dominus dicta haec diuino pectore promit: Cum te diffusae tegerent umbracula ficus, Ante etiam quam te uocitarent uerba Philippi, Vidit, et elegit comitem te spiritus auctor. Talibus attoniti sequitur uox Nathanaelis: 120 Progenies ueneranda Dei, rex inclyte gentis, Tu populi, terraeque salus, uitaeque magister. Christus ad haec: Facilis suasit tibi credere uirtus, Arborea quod te uidi recubare sub umbra. Sed maiora dehinc rerum miracula restant. 125 Cernetis, pariter totum se scindere coelum, Atque Dei celeres aethram penetrare ministros, Inde hominis nato claram deferre coronam. Interea thalamis connubia festa parabant In regione Canan, ubi clari mater Iesu 130 Nato cum pariter conuiuia concelebrabat. Vina sed interea conuiuis deficiebant. Tunc mater Christum per talia dicta precatur: Cernis, laetitiae iam defecisse liquorem? Adsint, nate, bonis ex te data munera mensis. 135 Olli respondit terrarum gloria Christus: Festinas, genitrix; nondum me talia cogit Ad uictus hominum tempus concedere dona. Mensarum tunc inde uocat laetata ministros Mater, et imperiis nati parere iubebat. 140 Sex illic fuerant saxis praepulchra cauatis Vascula, quae ternis aperirent ilia metris. Haec iubet e fontis gremio complere ministros. Praeceptis parent iuuenes, undasque coronant, Completis labiis lapidum: tum spuma per oras 145 Commixtas undis auras ad summa uolutat. Hinc iubet, ut summo tradant gustanda ministro. Ille ubi percepit uenerandi dona saporis. Nescius, in uini gratum transisse liquorem Egestas nuper puris de fontibus undas, [2,150] Increpat ignarum sponsum, quod pulchra reseruans, Deteriora prius per mensas uina dedisset. His signis digne credentum discipulorum Perpetuam stabili firmauit robore mentem. Inde ubi Iudaeis aderant solemnia paschae, Ad Solymos direxit iter, temploque subibat. Repperit hic populum uenalia multa locantem: Pars uendebat oues, pars corpora magna iuuencum, Pars inhians nummis artem numerare uacabat. Restibus hic Christus connectit uerbera flagri, 160 Et tales populos sancta proturbat ab aede, Et mensas uertens, aeris profundit aceruos, Et superincrepitans: Procul haec auferte, profani, Ut meus hic Genitor, non sordida lucra, colatur. Tunc poscens signum plebes Iudaea fremebat, 165 Quo fidens animos in talia facta leuaret. Ventura obscuris tunc Christus talia miscet: Soluite pollutis manibus uenerabile templum Hoc: ego restituam cum tertia lumina solis Incipient rutilam terris infundere lucem. 170 Illi inter sese tractantes murmure caeco, Hoc, aiunt, uix sex et quadraginta per annos Constructum ueteris regni molimine templum Tu poteris tribus in spatiis renouare dierum? Hoc uerbum quondam post tempora debita digni 175 Cognouere uiri, proprio de corpore Christum Delubrum dixisse Dei: sed signa uidentes Tunc multi cepere fidem, Sanctumque secuti. Nocte sub obscura celso sublatus honore Primorum procerum Iudaei nominis unus 180 Venit, et ad Christum summissa uoce profatur: Haud dubium est, quin larga Dei te, Sancte, uoluntas Humanis lucem concessit surgere rebus, Nec quisquam tantis tribuit miracula signis, Ni comitata Dei iubeat splendescere uirtus. 185 Christus ad haec: Iteris iusti si culmina quaeris, Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum, Reddita ni penetret nascendi exordia rursus, Atque nouam capiat diuino munere uitam. Ille autem tantis stupefactus corda loquelis, 190 Hoc, inquit, nostrae non est comprehendere mentis. Quis poterit coeptae reuocare exordia uitae? An rursus senior matris correptet in aluum, Ut nouus in lucem ueniat, uitamque resumat? Ille sub haec: Liquido si quis de fonte renatus, Et flatu sancto, rudibus consistere membris Coeperit, aetheream liber conscendet in aulam. Terrenum corpus terreno corpore natum est. Spiritus haud aliter similem generat sibi flatum, Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi. [2,200] Hic, ubi uult, quocumque uolat, uocemque per auras Iactat, sed nescis, quae sint exordia uocis, Quamque petant eius currentia flamina partem. Quisque igitur iustae repetit primordia uitae, Hunc similem sancti flatus reuigescere certum est. 205 Et Iudaeus ad haec: Nihil horum cernere possum. Talia tum Christus: Solymorum magne magister, Israelitarum sublimis gloria gentis, Tune etiam mentem uitae de lumine raptam Demergis praeceps furuis miserande tenebris, 210 Nec potes obtuso comprendere talia sensu? Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi. Quid, si coelestis uires conscendere sermo Coeperit, et superas rerum comprendere formas? Quis uestrum duram poterit mihi pandere mentem? Accipite ergo, nouis quae sit sententia rebus. Sidereum nullus poterit conscendere coelum, Ni solus, coeli uenit qui missus ab aula, Idem hominis natus, coeli qui in sede moratur. Ut serpens olim regionibus in desertis 220 Mosei manibus summo sublatus honore est, Sic hominis natum tolli in sublime necesse est, Ut quicumque fidem mentis penetralibus altis Illius ad numen statuit, sub turbine secli Proculcet pedibus lethum, et trans sidera surgens 225 Sublimis capiat donum inuiolabile uitae. Namque Deus mundum tanto dilexit amore, Eius ut in terras descenderet unica proles, Credentes Domino uitae iunctura perenni. Nec Deus hunc natum disquirere iure seuero, 230 Iudicioue truci terras expendere misit: Mitia sed populis ueniant ut munera uitae. Namque ubi certa fides fuerit complexa salutem, Non erit ulla illic anceps agitatio iuris. Ast ubi dona procul fuerint exclusa medelae, 235 Iam propria ipsorum mentem damnatio torquet. Unica nam Domini fuit his incognita proles. Aduentum lucis miseri fugere superbi, Et magis amplexi caecas tenuere latebras. Sic quicumque malis mentem maculauerit actis, 240 Ad tenebras pauidus refugit, ne lumine claro Sordida pollutae pateant contagia mentis. At quicumque piae tenuit uestigia uitae, Ad medium properat, lucemque nitescere gaudet, Splendeat ut claris uirtutis gloria factis. 245 Inde Galilaeam repetit Saluator Iesus: Praeteriens sed forte uenit Samaritida Sichem. Illic fundus erat, Iacob de nomine pollens, Et puteus gelido demersus in abdita fonte. Sederat hic rapido Seruator anhelus in aestu: [2,250] Discipulique escas mercantes moenibus urbis Passim dispersi, solum liquere magistrum. Moenibus egrediens Samaritis femina uenit, Hauritura cauis putei penetralibus undas. Olli Christus ait: Laticis da, femina, potum. 255 Respondens mulier: Mirum mihi praecipis, inquit, Ut tibi Iudaeo mulier Samaritica potum, Dispernens ueterum Samaritum iussa, ministrem. Tum Seruator ait: Domini si munera nosses, Et quis te sitiens putealia pocula poscat, 260 Tu potius peteres, uiuam tibi traderet undam. Illa sub haec: Puteus gremium sinuatur in altum, Urceus est nullus, nec sunt tibi uincula funis. Unde igitur poteris undam mihi tradere uiuam? Num tu maior eris nostri uirtute parentis? 265 Hunc Iacob etenim puteum cum prole bibebat, Et proprios huc saepe greges ad pocula duxit. Olli respondit mundi regnator Iesus: Ex ista plene nullus satiabitur unda, Nam rursus sitiet: sed nostri dona liquoris 270 Ardorem excludent aeterna in secla bibendi. Dulcia prouenient nostri cui pocula fontis, Largior inde fluet uitalis gratia fluctus. Sed desiderium nostrae si te capit undae, Excitus ueniat tecum mox urbe maritus. 275 Coniugio sese mulier negat esse reuinctam. Tum sic prosequitur mentis perspector Iesus: Femina, ueridicis loqueris de coniuge uerbis. Nam tu connubiis nexa es iam quinque uirorum, Nunc aliena super thalamorum uincula tollis. 280 Tum mulier: Sanctum te certum est esse prophetam. Sed nostri istius uenerandum montis in arce Praeceptum nobis quondam liquere parentes. At uos in Solymis orandum dicitis oris. Talia dicenti mox talia reddit Iesus: 285 En aderit tempus, montis cum uertice uestri, Omnibus et Solymis aberit ueneratio longe. Sed nunc certa salus Iudaeis surgit ab oris. Et nunc instantis cursus iam temporis urget, Cum ueri sanctum Genitorem, errore remoto, 290 Cultores, iustis armati legibus, orent. Spiritus his, ac plena fides erit, et Pater altus Talia conquirit cultorum pectora terris. Illa dehinc: Scimus, quod Christus nuntius orbi Aduentu proprio uitalia secula pandet. 295 Et tunc peccantum largus miserator Iesus Se lumen terris Christum uenisse fatetur. Et iam discipuli reduces stupuere magistrum, Quod secreta illius poteretur femina uerbis. At properans urnam mulier pro fonte reliquit, [2,300] Et populum totis eduxit moenibus urbis. Omnia nam memorat sibimet sermone prophetae. Gesserat ipsa prius quaecumque, ex ordine dicta. Tum propere Christum fusae petiere cateruae. Discipuli interea rogitabant sumeret escas. 305 Ille satis sibi pulchrorum superesse ciborum Respondit. Sed tum mirantum discipulorum Inter se occultis currebat sermo loquelis: Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro, Nostras ut merito satiatus respuat escas. 310 Ille sed internae cernens molimina mentis: Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud, Si faciam magni Genitoris iussa per orbem. Quatuor hinc menses laetae ad primordia messis Frugiferae aestatis certe superesse putatis. 315 Erigite ergo oculos, albentes cernite campos, Cunctaque maturam iam rura exposcere messem, Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris, Vitalique dehinc gaudebit fruge redundans, Et sator accipiet messorum gaudia laetus. 320 Vos ego nunc misi grauidam succidere messem, Quae non est uestro sulcis inserta labore. Vos aliena bonae ditabunt munera frugis. Talibus alloquiis comitum dum pectora complet, Ecce Samaritum populi uenere rogantes, 325 Exorantque illic geminos impendere soles. Iamque fides multos plebis fundauerat alta, Nec iam femineis tantum concredere uerbis Ipsos, sed coram uirtus manifesta docebat, Venisset secli quod iam Seruator Iesus. 330 Iamque Galilaeam remeauerat in regionem, Quondam ubi fontanas uino mutauerat undas. Regius hic iuuenis, cui natum morbus anhelo Ardore extremis uitae torrebat in oris, Comperit ut Christum certo remeasse recursu, 335 Aduolat, et precibus sobolis pro sorte profusis Orabat, celeris deposcens dona salutis, Ne pius ad lethum natus traheretur acerbum. Christus ad haec: Signis nisi suadeat omnia uirtus, Non erit ulla fides: sed perge, et sospite uita 340 Aedibus in uestris dulcem complectere natum. His uerbis fructum mox perceptura salutis Pulchra fides animum laetanti in pectore firmat. Iamque iter ingresso properantibus obuia seruis Nuntia fama uenit, pueroque in luminis oras 345 Limine de mortis subitam remeasse salutem. Ille ubi cognouit, certum concurrere tempus Sanantis Christi uerbis, seseque, domumque Mancipat, amplexus fidei uenerabile donum. Forte dies epulis multos sociauerat una, [2,350] Publica conductis qui uectigalia lucris Professi, rapiunt alieno nomine praedam. Hos cum discipulis simul accipiebat Iesus. Ecce Pharisaei occulto reprehendere nisu, Quod legis doctor conuiuia talia iniret. 355 Ille sed inspiciens, quid pectora saeua tenerent, Non, inquit, medicis opus est, ubi fortia membra Intemerata salus uegetat uirtutis honore. Aegris sed merito miserans adhibenda medela est. Discite nunc saltem, iubeant quid uerba prophetae: Non ego sacra magis, quam mitia pectora quaero. Haud etenim iustos ueni ad directa uiantes, Sed reuocare malos peccantum a limine gressus, Ecce sed e numero mirantum munera Christi Unus Ioannis quaerebat discipulorum, 365 Cur ipsi legis ieiunia crebra tenerent, Nullaque sub Christo plebes ieiunia ferret. Christus ad haec contra placido sic ore profatur: Qui sponsi laetis comitantur uota choreis, Non, praesente illo, ieiunia tristia portant. Iamque dies aderit, cum sponsus turbine saecli E medio comitum rapietur: tristibus illi Languida concipient animis ieiunia flentes. Quam stultum est rudibus ueteres subtexere pannis, Vestibus ut turpis peius scissura patescat? 375 Aut utribus calidum tritis committere mustum, Queis ruptis totum sequitur disperdere uinum? Sed rudibus rectum est utribus spumantia musta Condere: sic uinum conseruant fortia uasa. Talia tractanti perculsus pectora luctu 380 Ecce sacerdotum princeps procumbit adorans, Et sibi defunctam, funus miserabile, natam Implorat lacrymans, certamque uenire salutem Defunctis etiam poscebat munera Christi. Haud mora, consurgens graditur Seruator Iesus. 385 Progressi mulier sequitur uestigia seruans, Quam languore graui bis sex labentibus annis Carpebat fluxus, lacerans sine fine, cruoris, Viribus absumptis, et toto corpore fessam. Pectoris haec tacitam uoluebat credula mentem 390 Arcano, secumque fide iam certa tenebat, Actutum fesso fugeret quod corpore tabes, Extremam Christi posset si tangere uestem. Haec ubi per populum summi pendentia pepli Fila manu trepida tractauit, protinus ille, 395 Et causas morbi et credentia pectora cernens, Concessit celerem tali cum uoce salutem: Accipe, quod meruit fidei constantia, munus, Et mox restricto uiguerunt sanguine uenae. Postquam peruentum est, ubi funera uirginis ingens [2,400] Plangentis populi fremitus, clangorque tubarum Ultima supremae celebrabant munera pompae: Abscedant, inquit, tectis haec tristia uestris. Namque puella iacet placido demersa sopore, Defunctam retur flentum quam nescia plebes. 405 Talia dicentem ridentum turba reliquit, Quod morte abreptam dixit dormire puellam. Sed Christus lethi uictor, uitaeque repertor Frigentis dextram dignatus prendere dextra, Surgere mox iussit miranda ad gaudia patris. 410 Inde reuertenti clamor se protinus offert Caecorum pariter gressu labente duorum. Illis Christus ait: Si credunt pectora uestra, Nunc uirtute mea se reddet lumen ademptum. Illi firmato se credere corde fatentur. 415 Tum Christus fatur: Credentes cernite lucem, Nec cuiquam nostrum post haec edicite nomen. Dixit: sed maior per gaudia tanta uidentum Ardor inexpletus famam per cuncta ferebat. Offerturque dehinc iuuenis, cui rapta sonorae 420 Daemonis incursu fuerat substantia uocis. Ast ubi propulsus fugit de pectore daemon, Confestim sanae redierunt munera linguae. Talia mirantis populi stipante tumultu Vallatur: cernens sed millia tanta uirorum, 425 Ingemit, ut ruris Dominus, cui pascua laeta Innumerae tondent pecudes, rectoris egentes. Tunc ad discipulos depromit talia uerba: Quam laetae segetes ruris per terga patescunt! Sed rarus messor frugis superatur aceruo. 430 Iam superest dominum segetis deposcere tantae, Ut sua rura uelit numero complere colentum. Haec fatus, populo ex omni delecta seorsum Fortia conglomerat bisseno pectora coetu. Hos ubi delegit, praeceptis talibus implet: 435 Deuitate itiner, quod gentes perfidiosae, Et Samaritarum fraudis uestigia calcant. Pergite, qua patrii pecoris custodia labat. Pergentes uero similem mihi sumite mentem, Ut uobis subigat uirtutes daemonis atri 440 Sancta fides, curamque piam languoribus aptet. Hae uires nulla uobis mercede dabuntur. Et uos haud aliter gratis impendite dona. Non auri, argentiue domet possessio mentem, Nec uos nummorum subigat scelerata cupido: 445 Nec geminas uestes, nec plantis tegmina bina Virtutis nudae cupiat seruare minister. Ingressi muros urbis, perquirite semper, Hospitio quorum par sit succedere iustis. Ingressique dehinc pacem sub tecta uocate: [2,450] Si tranquilla domus fuerit, Pax illa manebit. Sin erit indignis habitantum moribus horrens, Diffugiet, uestrumque abitum pax uestra sequetur. Excludet quicumque ferus uos limine tecti, Auribus aut duris spernet uitalia uerba: 455 Excutite egressi domibus uestigia uestra, Haereat iniuste ne uobis portio uitae. Illos deterior Sodomorum poena manebit Suppliciis, ueniet mundo cum terminus omni. Pergitis en, ut oues, saeuorum praeda luporum: 460 Sed uos arguto serpentum corde uigete, Simplicitate tamen dulces superate columbas. Nam saepe incumbet uobis iniuria praeceps, Conciliisque hominum statuentur corpora uestra. Vos flagris, uinclisque feris, durisque tyrannis 465 Frendens urgebit pro me uiolentia saecli. Cum uos prodiderint, uerborum ponite curam: Sponte fluens dabitur sermonis gratia uobis. Spiritus in uobis pro uobis digna loquetur. Prodet enim fratrem scelerata insania fratris, 470 Ad lethumque dabunt genitorum corpora nati. Vos odia urgebunt semper pro nomine nostro, Sed finem fidei comitatur gloria uitae. Profugite ex tectis, quae uos sectabitur, urbis: Inde aliam, mox inde aliam conquirite sedem. 475 Nam uobis urbes semper superesse necesse est, Israelitarum quae dent sub nomine plebem. Discipulus numquam transcendit celsa magistri Culmina, nec Dominum tentet praecellere seruus. Discipulo satis est uires aequare magistri, 480 Vel domini similem uirtutem prendere seruo. Pectoribus uestris semper timor omnis aberret: Nam nudata suis promuntur cuncta latebris. In tenebris tacite uobis quaecumque iubentur, Dicite praeclaro nitidi sub lumine solis. 485 Auribus et uestris dicam quaecumque susurrans, Excelso in populos spargantur culmine tecti. Despicite illorum rabiem, qui corpora uestra Prosternunt ferro: non est his ulla potestas Viuacem letho pariter demittere mentem: 490 Illum sed potius cordis secreta pauescant, Corporis est, animaeque simul cui cuncta potestas. Passeribus pretium nummi uix portio parua Proueniet: non est tamen unum credere dignum, Ni iussu Domini, laqueos incurrere uestros. 495 Quis dubitet sapiens Domini sub pectore multis Credere pennatis hominem pro milibus unum? Qui me confessus fuerit sub iudice terrae, Hunc ego non aliter coram Genitore fatebor. Sic itidem coram Genitore negabo negantem. [2,500] Non ego nunc pacem terris immittere ueni, Sed gladium, patrio dirimat qui pectore natum, Et dulcem natam dirimat qui pectore matris. Si quis amore meo genitorem pluris habebit, Vel matri, soboliue meum postponet amorem, 505 Sentiet horribilem nostra de sede repulsam. Contemnet quicumque animam pro nomine nostro, Inueniet laeta florentem fruge salutis. Qui uos suscipiet, me suscepisse benignis Obsequiis, idem me pro Genitore supremo 510 Suscepisse sibi gaudebit perpete uita. Talia discipulis bis sex cum iussa dedisset, Iustus Ioannes caeci de carceris umbris Sectantum e numero delectos talia dicta Ad Christum portare iubet, uerumque referre; 515 Tune piis animis requies, quam regia coeli Pollicita est terris, nostro sub tempore fulges? An aliam superest posthac sperare salutem? Talibus haec Christus dictis mandata remittit. Caecorum tenebrae mutantur lumine lucis, 520 Debiliumque uigent firmato robore membra. Lurida discutitur squamoso corpore lepra, Aeriae uocis penetrat surdas sonus aures. Redditur amissae lethi post funera uitae Depositum repetens animae substantia corpus, 525 Pauperibusque suis non dedignata patescit Fulgentis splendens aduentus gloria nostri. Ille beatus erit, quem non deceperit error. Talia discipuli referunt mandata magistro. Hoc super ad populum depromit talia Christus: 530 Cur in deserto uoluistis uisere nuper Stramen arundineum uento uibrante moueri? Cur etiam molli uestitum ueste uidere? In domibus regum molli cum ueste tenentur. Ille prophetarum solus transcendere uires 535 Indicio ueteris scripti promittitur olim. Hunc etenim memorat uenerandae lectio uocis: En ego mitto meum stratas aptare ministrum Aute tuos uultus: genuit nec femina quemquam, Maior Ioannis nostri qui uiribus esset. Sed minor hoc coeli fiet sublimior aula. Huius ab exortu uim coeli regia sentit, Et coeli regnum uiolentia diripit atrox. Lex omnis summam Baptistae a tempore cepit, Atque prophetarum finis concluditur idem. 545 Si uultis uolucris penetralia noscere saecli, Corpus Ioannis felix habitabile sumpsit Elias, quondam quem turbine iussa corusco Flammipedum rapuit simulatio quadriiugorum. Audiat haec dictis pandens uitalibus aures. [2,550] Nunc tibi confiteor, Genitor, cui gloria seruit Fulgentis coeli, et terrarum frugiferentum, Celasti nunc quod sapientibus ista superbis, Paruulaque infantum uis haec comprendere corda. Iam mihi regnantis sunt omnia tradita Patris, 555 Nec quisquam Domini poterit cognoscere Natum, Ni solus Genitor; Genitorem mente uidebit Filius, aut idem pandet cui talia Natus. Huc omnes ueniant, oneris quos sarcina uasti Comprimit, is poterit uirtus mea munere Patris Antiquas uires hilari reparare quiete. Sumite forte iugum, leuis est mea sarcina iustis, Namque humili dulcem largibor corde salutem. Haec ubi dicta dedit, messis per culta grauatae Praeterit, et populus sectantum discipulorum 565 Spicarum grauidam carpebat in ordine frugem. Ille dies ueteri poscebat lege quietem: Sabbata nam priscis repetebant otia iussis. Ecce pharisaei coram reprehendere Christum, Quod sanctae legis calcarent iussa metentes 570 Discipuli. Legum sed tunc completor Iesus Incipit his ueteris scripti monumenta retexens: Legistis certe, in templo Dauida canorum Cum populo quondam panes sumpsisse sacratos, Et propriam comitumque famem sedasse; sed illos 575 Illicitum cuiquam fuerat contingere panes, Sumere quos solus poterat de lege sacerdos. Eiusdem scriptum est iusto moderamine legis: Sabbata profanant templo sine crimine uates. Nec minor est isthic uestrae glomeratio turbae, 580 Quam templi uirtus. Caperent si pectora uestra, Quod non sacra Deus, sed mallet mitia corda, Non tam saepe uiros damnasset factio sacros, Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta, Sponte mea dominans, legis sub iure tenebo. 585 Tunc conuenticula ipsorum post talia dicta Ingreditur: mox hic iuuenem pro limine cernit, Siccatum ex humero cui pondus inutile palmae Pendebat: sed tum dictis tentando dolosis, Aegris an liceat per sabbata ferre medelam, 590 Quaerunt, calcatae ut legis uindicta maneret. Christus ad haec: Foueam si forte pecuscula uestra Inciderint, certe transibitis otia legis, Et pecus abrupto tolletis uile profundo. Quanto igitur nobis hominum curatio maior 595 Ad benefacta animos tollens accendere debet! Ergo age tu, iuuenis, sanam protendito dextram. Cum dicto palmam sanus porrexit utramque. His tum pro signis, quae uix ueneratio posset Mirantis digno populi sustollere cultu, [2,600] Conciliis trucibus conclamant decipiendum. Talia prospiciens procerum molimina Christus, Discedens, uariis hominum languoribus aptat Concessam in populos patria uirtute medelam. Oblatusque ibidem est, quem daemonis horrida uirtus Et lingua, et uisu truncatum uiuere poenae, Et propriis escam cruciatibus esse uolebat. Hunc ubi curatum, uisuque et uoce uigentem Caeca pharisaeae cognouit factio gentis, Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorum 610 Solus nequitiae uires ditione teneret, Haec illum fecisse ferunt. Sed talia Christus Veridicis aperit conuincens pectora uerbis: Si gemina regnum distractum parte dehiscat, Et scissa aduersum sese diuisio pugnet, 615 Disruptis propere labentur cuncta medullis. Horridus et daemon si daemone pellitur atro, Aduersa sibimet scissus uirtute repugnat. Quis poterit praedam tectis auferre uirorum, Ni prius aggressus custodum brachia nodis 620 Vinciat, ut facilis ueniat direptio praedae? Quisque meis aberit discretus miles ab armis, Hostis in aduersa consistet fronte duelli. Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat, Disiicit ille mei pecoris per deuia pastus. 625 Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error, Dimitti poterit: tantum ne Spiritus unquam Vocibus insana laceretur mente profusis. Siue furens hominis Nato conuicia quisquam Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti. 630 Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana Verborum rabie uiolabitur, irreuocatis Suppliciis, nunc et semper torrebitur igni. Quando ueneniferi serpentis saeua propago Sermonum dulci poterit mitescere fructu? 635 Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis, Et mala lethifero procedunt ore uenena. Verborum meritis ueniet sub iudice uita, Verborum meritis dabitur sub iudice poena. Quae Genitor faciet, sectabitur omnia Natus. 640 Namque idem Nato manifestat cuncta uidenda, Et potiora dehinc tribuet miracula rerum. Sicut enim Genitor demortua corpora reddit Ad claram uitae lucem, sic omnia Natus, Quae uolet, ad superos surgentia corpora ducet. 645 Nec Genitor quemquam uestri, se iudice, quaerit, Sed dedit haec Nato quaerendi iura per orbem, Gloria quo maneat similis Natoque, Patrique. Namque repulsus erit uestro si Natus honore, Improbitate pari Genitorem despicietis. [2,650] Sed sui nostra fidem sermonis gratia figit, Mox me mittentis Genitoris dona patescent. Aeternamque dabit praesens constantia uitam. Iudiciumque illi non est, sed migrat ab atra Morte procul, lucisque uigens ad limina tendit. 655 Adueniet tempus, cum mortua corpora uocem Accipient nostram, et uitam cum uoce tenebunt. Nam sicut Genitor uitam sibi possidet in se, Sic tribuit Nato uitam, et ius dicere iussit In terris, hominis quoniam de corpore uenit. 660 Nec uobis mirum uideatur, corpora cuncta Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis, Iustorumque animas rediuiuo corpore necti, Iudicioque graui miseros exsurgere prauos. Nec mihi iudicium tribuit mea sola potestas; 665 Arbitrio quoniam Genitoris cuncta iubentur, Qui me iustitiam terris disquirere iussit. Namque ego si proprio testis pro nomine surgam, Falsa loquar; aliusque itidem quia testis habetur. Pro nobis, recte mihi talia temnere fas est. 670 Nam ueris operum signis manifestior omni Luce nitet praesens nostris testatio factis. Talia concedens Genitor mihi testis adhaeret, Qui me dimisit terris sua ponere iussa. Huius enim uocem numquam comprendere quistis, 675 Nec speciem propriam concessit uisere uobis. Nec sermo ipsius potuit per uestra sedere Pectora, credendi quoniam substantia nulla est. Quaeratur ueterum scriptorum lectio uobis, Perpetuam cunctis uitam quam ferre putatis. Haec etiam nostrum testatur lectio donum. Nec tamen audetis propius consistere nobis, Ne uerae uobis contingat gratia uitae. Non mihi captatur terrenae gloria laudis. Namque ego quod summi Genitoris nomine ueni, 685 Respuor a uobis: ueniet sed discolor alter, Nomine quem fultum proprio gens uestra sequetur. Alternae uobis captatur gloria famae, Unius et solam fugitis disquirere laudem. Nec uos arguerim coram Genitore, sed illic 690 Accusator erit, quem spes modo uestra celebrat, Moses, quem fidei nullo seruatis honore. Eius enim scriptis uester si crederet error, Crederet et nobis, Mosei quem scripta frequentant. Talia tum contra scribarum uerba sequuntur: 695 Vocibus indubitata fides comitabitur istis, Si uirtus certis firmet miracula signis. Ille dehinc: Polluta malis generatio quaerit Signa sibi: rebus stabunt sed signa futuris, Namque propheta cauo quantum sub pectore ceti [2,700] Temporis absumpsit, terrae in penetralibus altis Progenies hominis tantum demersa manebit. Adueniet tempus, cum surget reddita uitae Gens hominum, propriis in fletum dedita gestis. Haec istam digno damnabit crimine gentem, 705 Quod maris e fundo surgentis uoce prophetae Commonita, in lacrymas Dominum proiecta reflexit. Hic et Ionaeis monitis potiora iubentur, Contemnitque feris animis gens impia lucem. Et regina noti uitales surget in oras. Illius ad specimen damnabitur effera plebes, Finibus extremis Libyae quod uenerit illa, Ut Salomona pium, praeceptis dedita iustis, Audiret: potior nunc est Salomone potestas Et tamen obtusae caecantur pectora plebis. 715 Expulsus siquando fugit de pectore daemon, Quem turbat sanctus purgato corpore flatus, Ille uenenatis collustrat passibus oras, Qua nulla excurrit fontani gurgitis unda, Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens. 720 Tunc repetit suetae sitiens habitacula mentis. At si forte suis obnoxia corda uenenis, Ornatuque leui ridentia limina cernit, Associat septem similes glomerando furores Vis inimica homini, penetratque in uiscera serpens. Sic genus hoc uero sensu cum degener errat, Vincula perpetuis deflebit subdita poenis. Atque ea dum populis uitalia dicta frequentat, Pro foribus mater cum fratribus astitit illic, Et miscere foris sermonem cominus orat. 730 Talia tum matris mandatis dicta remittit: Hic mecum genitrix, mecum germana residunt Corpora. Nam patria impletur cuicumque uoluntas. Ille meo proprium connectit sanguine corpus, Et matris, generisque mei sub nomine habetur. 735 Progreditur templo terrarum lumen Iesus, Et maris extrema, terraeque resedit in ora, Innumeraeque illuc plebis fluxere cateruae. Ille sed excelsam scandens, quae proxima, puppim, Littora complenti depromit talia plebi: 740 Ecce sator proprio commendat semina ruri, Illa cadunt diuersa solo, sortemque locorum Pro uirtute ferunt. Nam sicubi trita uiarum Sub pedibus solido densetur limite tellus, Aeriis auibus nuda dant semina praedam. 745 Ast ubi pertenui uelantur puluere saxa, Farra quidem uiridem depromunt germinis ortum; Sed quia nulla subest siccis subtantia glebis, Inserto arescunt radicum fila calore. Cunctaque mox apicum labuntur acumina letho, [2,750] Seminibusque aliis contingunt aspera rura: Sentibus hic, spinisque feris uelocius exit Roboris augmentum, frugemque internecat angens. Uberibus uero quae dantur semina glebis, Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat 755 Incrementa sui centeno copia foetu. Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas. Talia discipuli mirantes dicta, requirunt, Implicitis populo cur clauderet omnia uerbis, Ille sed, admota credentum plebe, profatur: 760 Vobis, qui firmo robustam pectore mentem Ad capienda Dei penetralia constabilistis, Concessum est adytis penitus consistere regni. Illis pro merito clauduntur lumina mentis. Si quis habet dignus, capiet potiora redundans. 765 Qui uero expertes coelestis muneris errant, Amittent etiam, proprium quodcumque retentant, Idcirco obscuris cooperta ambagibus, illum Praestringit populum sermonis gratia nostri, Ut dictum Isaiae merita de plebe recurrat. 770 En populi mentes uelantur ad omnia crassis Obiicibus, sensu ne tangant munera uitae. Auribus assistunt clausis, oculisque grauatis, Ne conuersa bono sanetur noxia plebes. Quam uestrae nunc sunt aures, oculique beati! 775 Nam multi ueteres iusti, sanctique prophetae, Quae uobis clarent, orarunt cernere dona. Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus. Quisque meum uerbum summas dimittit in aures, Nec sensus recipit stabili praecepta uigore, 780 Eripit illius totum de pectore daemon. Hic agro est similis, duro qui germina calle Exponit rapidis auibus sine fruge rapinam. Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant, Sed breuis est illis perceptae gratia frugis. 785 Nam si dura premat mentem strictura coercens, Continuo trepidi produnt sibi credita letho. His saxosus ager simili leuitate uirescit. At spinosus ager curarum mole grauatis Respondet, pressant quos pondera diuitiarum. 790 Semina sic nostri sermonis pressa grauantur, Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus. Pinguia sic itidem paribus stant uiribus arua. Illis, qui clare capiunt praecepta salutis, Quae penetrant animum sensu tractata tenaci, 795 Centuplicemque ferunt uirtutis robore frugem. Haec tunc discipulis, plebique haec insuper addit. Agricolae simile est regnum sublime Tonantis. Ille iacit proprio mandans bona semina ruri: Sed post subrepens hominum insidiando sopori [2,800] Trux inimicus adit, loliumque inspergit amarum. Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horror Processit, lolio messis maculata redundat. Tum Domino famuli, mirantes talia, fantur: Nonne bonum terrae semen per terga dedisti? 805 Unde igitur lolio turpi tua rura grauantur? Sed iam, si iubeas, messem purgabimus omnem, Triticeusque nitor, selecta sorde, resistet. Tum Dominus miti contra sermone profatur: Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus 810 Crescere cum lolio: pleno nam tempore messis Secretum lolium connexo fasce iubebo Ignibus exuri: at nostro de semine messor Horrea nostra dehinc purgata fruge replebit. Haud aliter simile est, cordis si panditis aures, 815 Praeparaui grano regnum coeleste sinapis, Quod proprio insinuans disponit cultor agello. Seminibusque illud minus omnibus esse uirentum Creditur: at iusti mox incrementa uiroris Sumpserit, erecto-transcendit uertice cunctas 820 Agrorum fruges, ramis ut plumea turba Colludat, possitque umbras habitare uirentes. Fermento par est munus coeleste salubri, Quod magna condit mulier sub mole farinae. Illa dehinc modico fermenti mixta calore 825 Conducto, unius coalescit corpore massae. Talia tum populo perplexis condita uerbis Promebat, ueteris quo possent dicta prophetae Ordine seclorum iussis concurrere rebus: Os aperire meum dignabor, condita mundi 830 Conuoluet ructans uarii sermonis imago. [3,0] LIBER TERTIUS. 1 Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol. Discipuli rogitant, lolii quid quaestio uellet Et segetis: clarus quibus haec depromit Iesus: Optima qui farris conmendat semina glebis, 5 Filius est hominis; mundum sub nomine ruris Accipite, atque homines puro pro semine iustos. At lolium infelix cooperti daemonis arte Sunt homines; inimicus erit, uis horrida, daemon; Extremus mundi finis pro tempore messis. 10 Messores patrii uenient per rura ministri, Quos hominis natus proprii de corpore regni Colligere erroris laqueos labem que iubebit Collectos que simul rapidis exurere flammis. Dentibus his stridor semper fletus que perennis, 15 Secretis que piis ueniet lux aurea uitae, Sedibus ut caeli uibrantur lumina solis. Haec docuit patriam que redit seruator in urbem. Illic expediens populis - mirabile dictu - Iustitiae leges uitae que salubria iussa, 20 Virtutes patrias simul insinuando docebat. Tunc liuore graui plebes conmota suorum Praesentis que simul doni miracula uoluens Et generis noti reputans ex ordine gentem, Haec inter sese mussanti uoce uolutant: 25"Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph? Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago? Unde igitur legis doctor tantae que minister Virtutis, cedit cui labes uicta malorum? Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus: 30"Temnuntur propriis miracula semper in oris Et sine honore manent patria sub sede profetae. Talibus indignans pressit sua munera Christus. Interea ad regem uolitabat fama superbum, Quod mala cuncta illi uirtus diuina domaret. 35 Sed putat Herodes, leti quod lege remissus Tanta ut Iohannes uirtutis dona teneret. Nam quondam cernens liuenti pectore daemon, Erroris labem puris quod solueret undis Iustus Iohannes, damnis accensa malorum 40 Tunc petit Herodem pestis saeuissima regem Et facile iniusti penetrans habitacula cordis Adcumulare feris subigit scelera impia gestis. Arserat inlicito Herodes accensus amore In thalamos fratris, casto quod iure uetabat 45 Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti Subiecit leges pedibus fruitur que nefandis Conubiis ipsum que super, qui praua uetabat, Carceris inmersum tenebris uinclis que grauauit. Sanguine nam iusti primo conpressa timore [3,50] Abstinuit sitiens feritas, quia magna profetam Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat. Natali sed forte die cum laeta tyrannus Herodes celsis strueret conuiuia mensis, Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet, 55 In medio iuuenum reginae filia uirgo, Alternos laterum celerans sinuamine motus, Conpositas cantu iungit modulante choreas. Ipse sed in primis mirata uirginis arte Attonitus stupuit; tunc praemia cuncta patere 60 Iuratus spondet, quaecumque puella petisset. Illa sed horrendae seruans scelera impia matris Urget Iohannis caput a ceruice reuelli Et lance inferri praesentia munera poscens. Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis, 65 Iurandi que memor iuris tamen imperat aegre, Insontis caput inferri tradi que puellae. Illa - nefas - matri scelerata ad gaudia portat. Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum Discipuli condunt terrae Christum que sequuntur. 70 Ille ubi cognouit iusti miserabile letum, Deserit insonti pollutam sanguine terram Frondosa que latet secretae uallis in umbra. Sed populi inmensae uirtutis dona sequuntur. Ille ubi credentum turbas in ualle remota 75 Conuenisse uidet, morborum tabe repulsa Corpora subiecit miseratus multa medellae. Iam que sub extremo labentis lumine solis Discipuli Christo suadent dimittere turbas, Ut sibi quisque paret quaerens per compita uictum. 80 Ille iubet cunctis ibidem conuiuia poni. Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum Ni pisces geminos et farris fragmina quinque. "Hoc, inquit, satis est. Tum mox discumbere plebem Gramineis que toris iussit conponere membra. 85 Suspiciens que dehinc caelum genitore precato Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes Diuidit et dapibus mensas onerauit opimis. Iam que expleta iacet - dictu mirabile - plebes, Reliquias que dehinc mensis legere ministri 90 Bissenos que sinus cophinorum fragminis inplent. Cenantum numerus tum milia quinque uirorum, Praeterea populus matrum fuit et puerorum. Discipulis tunc inde iubet conscendere nauem Et transire fretum, donec dimitteret omnes, 95 In sua quemque, uiros. Tum montis celsa petiuit Secretus que dehinc genitoris nomen adorat. Iam que soporata torpebant omnia nocte, Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus Iactata aduerso surgentis flamine uenti. [3,100] Ast ubi iam uigilum quarta statione premebat Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus, Fluctibus in liquidis sicco uestigia gressu Suspensus carpebat iter - mirabile uisu -! Iam que propinquabat puppi, sed nescia nautae 105 Attoniti tremulo uibrabant corda pauore Clamorem que simul confusa mente dederunt. Tum pauidis Christus loquitur:"Timor omnis abesto, Credentum que regat uegetans constantia mentem. En ego sum, uestrae doctorem noscite lucis. 110 Olli confidens respondit talia Petrus: "Si tua nos uere dignatur uisere uirtus, Me pariter permitte tuo super aequora iussu Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus. Adnuit his Dominus; nauem mox linquere Petrus 115 Audet et innixus figit uestigia ponto. Verum ubi tantarum mentem miracula rerum Terrificant uenti que minas crebrescere cernit, Paulatim cedunt dubio liquefacta timore Quae ualidum fidei gestabant aequora robur. 120 Iam que Simon medio submersus corpore clamat: "Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!" Dextera confestim protenditur obuia Petro, Et dubitata fides uerbis mulcatur amaris Ascensae que rati contraria flamina cedunt. 125 Praesentem que Dei subolem stupuere rogantes Cuncti, nauigio socios quos casus habebat. Transierat tandem sulcans freta feruida puppis Optatum que grauis conprenderat ancora portum. Conueniunt populi rapido per litora cursu 130 Portantes aegros uestis que attingere fila Extrema exoptant - mirum que - hoc munere cuncti Credentes referunt plenam per membra salutem. Ecce Pharisaei scribae que hinc inde dolosi Captantes Christum promunt fallacia dicta: 135"Cur tua discipulos patitur doctrina labare Praeceptis ueterum? manibus nam cura lauandis Praeteriit, sumunt que simul cum sordibus escas. Ille sub haec fatur:"Magis hoc est quaerere dignum, Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes. 140 Namque Deus mortem defixa lege minatur, Si genitor cuiquam uerbo laedatur amaro Vel genetrix nati dictis pulsetur acerbis. Inrita uos istaec facitis peruersa docendo. Quam manifesta uigent de uobis dicta profetae: 145 Me populus summis labiis sublimat honore, Sed diuersa procul cordis secreta pererrant. Accipite ergo omnes aures que aduertite cordis: Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis Sordibus aspergent uitae ue animo ue sedebunt. [3,150] Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris, Internam misere maculabunt edita mentem. Discipuli Christo memorant, quod uerba loquentis Occulto traherent scribarum pectora risu. Ille dehinc:"Genitor plantarum semina noster 155 Quae non ipse sui conseuit in aequore ruris, Abiciet penitus radicibus eruta longe. Caecum forte ducem caecus si nactus oberret, Decidet in foueam pariter dimersus uterque. Tunc petit absolui Petrus, quid quaestio uellet, 160 Ipse Pharisaeis quam mox scribis que dedisset. Tum sator aeternae respondit talia uitae: "Vos etiam duro discluditis omnia corde Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem. Nam quaecumque hominum ueniunt extrinsecus ori, 165 In uentrem cedunt animo que incognita currunt. Quae uero interno concepta e pectore promunt Ora hominum, mentem possunt aspergine labis Polluere inmundo que hominem maculare piaclo. Secreto cordis promuntur noxia uitae 170 Consilia et caedes et furta nefanda tororum Et fraudes fallax que hominum pro testibus error Et rapidae caelum pulsans uaesania uocis. Haec sunt quae maculant hominem, quae sordibus inplent. Inlotis autem manibus non polluit umquam 175 Corporis arbitrio terrenum sumere uictum. Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum Sidonem que Tyrum que petit: cum femina fusis Crinibus et precibus natam causata iacentem Voluitur et tacitum non desinit anxia Christum 180 Orare, ut mentem uexatam daemone saeuo Redderet et miserae tandem resipire liceret. Tunc etiam precibus sectantum discipulorum Respondit, proprias genitoris malle bidentes Cogere, quas uanus late disperserat error. 185 Crebrius instanti tum talia fatur Iesus: "Natis quisque suis panem non detrahet umquam Et canibus iaciet." Tum talia femina fatur: "Micarum saltem canibus sua portio mensae Decidit et nihilo dominorum cena grauatur." 190 Tum Dominus loquitur:"Veniant tibi digna salutis Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae." Talia saluator uerbis caelestibus edit Virginis et mentem discusso daemone uirtus Conplexam inpleuit donis fecunda salutis. 195 Inde Galilaeas repedat seruator in oras Praecelsi que procul montis consedit in arce. Haut mora, conueniunt populi se cum que trahebant Pars captos oculis et crurum debile uulgus Elingues que alios morbi que uocabula mille. [3,200] Omnibus ille tamen languores dempsit amaros, Viribus et ualidis uenerando munere donat. Tum populi pariter miracula tanta frequentant Aeterno que patri laudes grates que celebrant. Discipulos Christus cogens in uertice montis 205 Secreto adloquitur:"Plebis miseratio multa est, Tertia nam terris remeant iam lumina solis, Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum; Ieiunam nolim tantam dimittere plebem, Ne labor adficiat populos per longa uiantes. 210 Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos. Tum populum iussit terrae per terga cubare, Quodque fuit totum propriis discerpere palmis; Et cunctae curat mensatim dedere plebi. 215 Discipuli ponunt epulas populus que repletur At satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis Et sportas referunt cumulato pondere septem. Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe Nec numero quisquam matres pueros que notauit. 220 Inde Magedarum naui transcurrit in oras. Ecce Pharisaei Sadducaei que dolosi Poscere temptantes instant caelestia signa. Sed Christus cernens fallacia pectora fatur: "Conuexum quotiens claudit nox humida caelum, 225 Si ruber astrifero procedit uesper Olympo, Dicitis: Adueniet uentura luce serenum. Iam que sub exortu solis ubi tristia rubro Nubila miscentur confusa luce colori, Dicitis, agricolis nautis que uenire fragosam 230 Ventorum rabiem tempestatum que furores. Fallaces, nostis faciem discernere caeli, Saeclorum uero nescitis tempora signis Explorare suis? Sed uobis signa dabuntur, Quae maris inmenso quondam uenere profundo, 235 Belua cum tenuit uentris sub carcere uatem. Haec ait et propere puppis retinacula soluens Trans freta contendit rapido conprendere cursu Arua Philipporum sociis que haec talia fatur: "Sollicite uobis uitentur noxia farra 240 Fermentum que ferox uestris auertite mensis. Illa Pharisaei Sadducaei que dolosi Admiscent escis fallunt que in nomine panis. Cur uobis tacitas uoluit cunctatio mentes? Pro! quam parua fides sensu torpente fatiscit! 245 Dicitis auersi, naui quod tollere panes Non fuerit uobis uacuum farris que cauendas Insidias iubeam; meminisse et scire putabam, Quod panes quinque plebis mihi milia quinque Inplerint dapibus cophinis que superflua tantis [3,250] Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum, Quattuor et rursum cenantum milia panes Quod facile inplerint septem sportas que referri Vidistis rursus conpletas reliquiarum. Sed moneo istorum semper fermenta cauere." 255 Discipuli tandem uitalia uerba secuti Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam. Inde ubi peruentum liquidi per terga profundi Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura, Cogit concilium sectantum discipulorum 260 Et quaerit, quem se populorum fama putaret. Respondent multas plebis tunc esse loquellas: Crebrius audisse et multos firmare, quod esset Iustus Iohannes, populos qui flumine lauit. Pars memorat uolucris famae sibi cognita uerba 265 Heliam uenisse iterum, quem praepete curru Turbine caelesti quondam simulata quadrigis Astris inseruit rapidae uis feruida flammae. Hieremiam dixere alii paruisse profetam. Tunc Christus cunctis arridens pectore blando 270 Conquirit, quae sit sententia discipulorum. Sed stabilis Petrus:"Tu Sancti filius, inquit, Christus, magnifico terras qui lumine conples." Tum Dominus forti respondit talia Petro: "Petre beatus eris, nam talia pandere certe 275 Humanus sanguis uel terrae portio corpus Haut umquam poterit. Genitoris munera sola Possunt tam ualidum fidei concedere robur. Tu nomen Petri digna uirtute tueris. Hac in mole mihi saxi que in robore ponam 280 Semper mansuras aeternis moenibus aedes. Infernis domus haec non exsuperabile portis Claustrum perpetuo munitum robore habebit; Caelestis que tibi claues permittere regni Est animus; terris que tuo quae nexa relinques 285 Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt; Soluerit et rursus tua quae sententia terris, Haut aliter uenient caeli sub sede soluta. Sed uos discipuli Christum me dicere cunctis Parcite, quo soli cognoscant talia digni. 290 Iam lux adueniet properis mihi cursibus instans, Moenibus que in Solymis rabies cum prona furore Eximios uatum saturabit sanguine nostro. Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum, Consurget radiis pariter redimita salutis 295 Vita mihi cunctis que dabit sua munera terris." Tum Petrus magno percussus corda dolore: "Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis Monstra procul membris; nec fas est credere tantum, Nec tibi tam durus poterit contingere casus." [3,300] Christus ad haec:"Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon. Non diuina tibi mentem prudentia tangit, Sed terrena sapis molli que timore tremiscis. Sed si quis uestrum uestigia nostra sequetur, Abneget ipse sibi corpus que animam que recusans 305 Atque crucem propriam comitatibus addere nostris Gaudeat, amissam redimet cui gloria uitam; Nam seruata perit terris possessio lucis. Sed quid proficient saecli mortalia lucra, Si damnum subeant lucis uitae que perennis? 310 Vel quae digna queunt animae conmercia poni? Filius huc hominis ueniet sub nomine patris, Caelestes que illum fremitu comitante ministri Stipabunt, reddet que hominum sua debita uitae. Vera loquor: certos istic sub limine lucis 315 Inueniam, caeli fulgens cum regna capessam." Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum Lumina conuerso terras transcurrere caelo, Tum se cum iubet abruptum conscendere montem Petrum Zebedei que duos per deuia natos. 320 Inde ubi peruentum secreti montis in arcem, Continuo Christus faciem fulgore corusco Mutatur, uestem que niuis candore nitescit. Respiciunt comites medium que adsistere sanctis Heliae Moysi que uident. Tum talia Petrus: 325"Respice, num nobis potius discedere longe, An istic tantae spectacula cernere molis Conueniat; trino tamen hic tentoria uobis, Si iubeas, frondis faciam diuersa paratu, Singula sub noctem quae uos aulaea receptent." 330 Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes Circumiecta oculis uestibat lumine montem, Et uox e medio lucis manifesta cucurrit: "Unicus hic meus est natus, mea summa uoluntas; Huius iustitiam iusto conprendite corde." 335 Discipuli pauido presserunt corpore terram, Nec prius e prono uultus sustollere casu Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu Demulcens blandis firmasset pectora uerbis: "Surgite et abiectum fortes calcate timorem 340 Nec cuiquam praesens pandatur uisio uerbis, Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet In lucem referens mortis de sede tropaea." Consurgunt solum que uident et uoce requirunt, Cur scriptis ueterum scribarum factio certet, 345 Heliam primum caeli de sede reuerti In terras Christi que dehinc consurgere lucem. Christus ad haec:"Veniet certo sub tempore iussus Helias reddens mox omnia debita saeclo. Sed si quis credit, iam uenerat ante renascens, [3,350] Ignotum ueluti rabies quem caeca furoris Demersit leto; mox saeuior altera caedes En hominis nato trucibus laniatibus instat." Haec ait et populum repetit montem que relinquit. Ecce sed inflexis genibus fletu que solutus 355 Vir senior precibus Christum ueneratus adorat: "Dauidis suboles, hominum lumen que salus que, Te precor, horribilem nati de corpore morbum Proturbes, reddas que seni solacia uitae. Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte 360 Torquet et in liquidas deiectum proicit undas, Aut miserum medio proiectum uoluit in igni. Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter Conisi nulla in solidum mihi dona dederunt." Tum Christus magno conmotus corda dolore: 365"O gens nullius fidei, gens effera semper, En etiam patiar uobis cum me fore terris?" Sic ait et puerum mandat perferre parenti Ante suos uultus. Tum uocis pondere multo Incubuit mentis que simul conuulsa uenena 370 Daemonis horrendi purgato corde fugauit. Discipuli rogitant, cur non successerit illis Eiusdem pueri totiens temptata medella. Respondit Dominus:"Labat quia pectore uestro Instabilis fidei nutans per lubrica gressus. 375 Nam si certa foret credendi portio uobis, Instar quae minimi possit praestare sinapis, Istius hinc montis possetis uellere uerbo In que alias sedes cunctam transuoluere molem. Nam genus hoc morbi precibus sine fine fides que 380 Multa que robusti ieiunia pectoris arcent." Inde Cafarnaum gradiens peruenit ad oras. Conuenere Petrum, quibus instat cura tributi, Soluere poscentes solitum pro nomine Christi. Ille sed ad Petrum conuersus talia fatur: 385"Dic, inquit, reges quorum dependere natos Externos proprios ne sibi iussere tributa?" Respondit Petrus:"Alienos soluere certum est." "Cernis, ait Christus, natum non soluere regis; Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum: 390 En maris undisoni rupes quae prodit in altum Scandatur tibi summa, Simon, hamus que profundo Stamine saetarum conexus praecipitetur. Haeserit et curuo qui primus acumine piscis, Huius pandantur scissi penetralia uentris; 395 Illic inuentum duplex dissolue tributum." Discipuli post inde rogant, quis maximus alto In caeli regno meritis pro qualibus esset. Tum Christus medio puerum consistere coetu Praecipit et placido doctor sermone profatur: [3,400]"Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem, Istius en pueri similem se moribus aptet. Erroris laqueos saeclis increscere certum est, Sed tamen infelix, per quem generabitur error. Qui uero e paruis istis deceperit ullum, 405 Si sapiat, nectat saxo sua colla molari Praecipitem que maris sese iaculetur in undas. Nec quisquam fastu paruos contempserit istos. Horum custodes caelesti in sede tuentur Altithroni uultum genitoris sidera supra. 410 Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent Centum balantes, unam cum forte seorsum Nescius error habet, quaesitor deserit omnes Unius et totis lustrat uestigia siluis, Illam si magno possit reperire labore; 415 Laetitia inuentae maior tum nascitur agnae, Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit. Ex istis paruis genitor sic perdere quemquam Non patitur gaudet que suis increscere regnis." "Si fratrem proprium delicto conmaculatum 420 Cernis, secretum mox dictis corripe solus. Si tua uerborum patiens moderamina laudat, Labentis mentem frater lucrabere fratris. Sin tua solius contemnit uerba relinquens, Tunc alios pariter monitor pia iussa frequentet. 425 Sed si discutiet doctorum frena duorum, Tunc ad concilium referantur crimina plenum, Ut populi saltem sanetur pondere uictus. Sin et multorum contempserit efferus ora, Sit tibi diuersae multatus nomine gentis. 430 Namque in concilium semper praesentia nostra Adueniet medium que duum me stare necesse est, Siue trium fuerit coetus sub nomine nostro." Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat, Vel septem lapsus hominum si forte liceret. 435 Christus prosequitur:"Non septem crimina tantum, Sed decuplata super donentur uulnera fratri." "Nam caeli regnum domini praediuitis aulae Consimile est, nummi rationem qui sibi poni Iusserit et seruum debentem multa talenta 440 Praecipit abreptum cum coniuge progenie que Atque opibus cunctis uenali nomine sisti. Tum seruus dominum prostrato corpore adorat Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas, Omnem que nummorum domino dissoluere summam. 445 Conmouit dominum famuli miseratio flentis Cuncta que trans meritum concessit debita seruo. Ille sed egrediens conseruum limine in ipso Nactus constringit; tum debita fortior urget Persolui precibus que locum truculentus abegit, [3,450] Carceris et mersum tenebris poenis que premebat. Quae postquam dominus famulorum noscere uerbis Incipit, adducto ingessit iustissima seruo Dicta dolens iram que mouet iussis que seueris In tormenta ferum detrusit cuncta reuoluens 455 Debita, dum dignis lueret per uincula poenis. Sic uobis faciet genitor, qui culmina caeli Possidet, inmites saeuo si pectore fratrum Peccata orantum dure punire uoletis." Talia dicta dedit; Galilaeae que arua reliquit 460 Iudaeam que petit, qua pinguia rura silenter Agmine Iordanes uiridis perrumpit amoeno. Nec minus in stratis aegros donare salute, Sublimis que patris concedere munera praestat. Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt, 465 Coniugis an liceat reiectum scindere uinclum, Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti. Haec ubi percepit, depromit talia Christus: "Principio Deus in terris par dispare sexu Constituit iussit que uno de corpore necti 470 Amborum que animas iunctis inolescere membris. Quod Deus ergo iubet proprio concrescere uerbo, Inlicitum est hominum foedo secernere luxu. Moyses praecepit, quod pectora dura uideret, Scribere discidium, quo saxea corda reuinci 475 Per proprios apices possent sub iudice flamma. Nam temere exsoluet casti qui iura cubilis Altera que illius thalamis sociabitur uxor, Crimen adulterii populo sub teste subibit." Discipuli referunt:"Urget lex ista uirorum 480 Seruitii que premit non aequo pondere partem, Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis." Respondit Dominus:"Non omnes pondere tanto Subicient umeros, lectae sunt talia dona Virtutis. Trino truncantur corpora more, 485 Quae nulla gaudent genitali lege tororum. Namque alios tales progigni in luminis oras Conperimus; plerosque hominum uis ferrea sexu Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat Pro caeli regnis pronum de pectore amorem. 490 Quisque capax fuerit, celsa uirtute capessat, Quod paucis lectis que Deus uult pandere munus." Haec ait et pueros, quod gaudens cura parentum Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat, Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet, 495 Increpat ac tales adfirmat regna mereri Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas Inponit reddit que ulnis portare parentum. Ecce sed e populo iuuenis, cui rura domus que Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens, [3,500] Accedit Christum que palam submissus adorat: "O bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur, Ut mihi perpetuam liceat conprendere uitam?" His auctor uitae tum talia reddit Iesus: "Nunc demum quaeris, ueteri quae lege tenentur? 505 Non hominis perimes uitam, non furta tororum Inuades, quaestum ue alienis noxia rebus Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris. Sit genitor genetrix que tuo sublimis honore, Proximus et frater pro te tibi cedat amore." 510 Ille dehinc:"Istaec semper mihi perpete cura Obseruata reor, sed ne quid forte relictum Desit, praesenti liceat me uoce moneri." Tum Christus fatur:"Nunc si perfecta requiris Prendere praecelsis meritis fastigia uitae, 515 Omnia, quae proprio retines solus dominatu, Distrahe et ad miseros confer securus egentes. Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce Virtutis que tenax uestigia nostra sequeris." Haec adolescentis ueniunt ubi dicta per aures, 520 Deiecit uultum tristis que in tecta refugit. Tum sic discipulis uitae spes unica fatur: "Difficile est terris adfixos diuite gaza Auelli caeli que leues in regna uenire. Nam citius tenuis per acus transire foramen 525 Deformis poterunt inmania membra cameli, Quam queat ut diues caelestia regna uidere." Talibus attoniti comites stupidi que silebant, Voluentes quae tanta foret sub pectore uirtus Humano, talem possit quae prendere uitam. 530 Respicit aeternae iustorum gloria uitae Atque ait: Haec homini forsan uideantur acerba, Sed Deus electis facilem praepandit in aethra Possibilem que uiam, uirtus quam celsa capessat." Tum Petrus fidei munitus moenibus infit: 535"Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim, Et tua iussa sequi nobis spes unica restat. Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur." Talibus ad Petrum uerbis respondit Iesus: "Vos quicumque meum mentis penetralibus altis 540 Credentes seruatis iter, cum sederit alte Progenies hominis, celso quem cinget honore Maiestas, bis sex illic pulcherrima uirtus Constituet uobis sublimi in uertice sedes, Iudicium que hominum pariter tractare licebit. 545 Hic quicumque sui linquet generis que domus que Gazas adfectus que omnes pro nomine nostro, Centiplicata dehinc capiet uitam que perennem. Primorum meritum postremi transgredientur, Ultima praeteriti capient uix praemia primi." [3,550]"Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum Pinguibus in campis late uineta coronant; Hic ubi progressus primo cum lumine solis, Conduxit iuuenum fortissima robora pactus Unius in lucis certa mercede laborem, 555 Et sua tum iussit cultu uineta polire. Ipse sed egrediens, ubi tertia uenerat hora, Inuenit ecce alios operi que adcrescere iussit, Pro meritis operis promittens praemia digna; Illi non aliter laeti praecepta sequuntur. 560 Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora, Haut secus hinc alios iuuenes conducere pergit. Hora que nona dehinc ubi solis cursibus acta est, Tunc alios pariter conductos iussit adire. Ultima labentis restabat portio lucis: 565 Egressus cernit iuuenes causas que requirit, Cur pigris manibus torperent otia lenta. Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri Tunc etiam iussit. Sed uespere protinus orto 570 Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem Aequali que omnes portarent praemia nummo. Tunc manus illa uirum, prima quae luce laborem Sustulerat factis que diem tolerauerat aequum, Indignans se cum tali cum murmure fatur: 575 Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum, Ultima quos operis sero coniunxerat hora. Tum dominus ruris sedato pectore fatur: Inlibata tibi mercedis portio saluae Redditur et pacti seruantur iura fidelis. 580 Istis de nostro liceat concedere tantum, Extima quos operis glomerauit portio ruri. Nam multos homines dignatio sancta uocauit, E quis perminimam dignum est secernere partem." Haec ait et Solymos repetit comites que seorsum 585 Adloquitur solis que iteris regionibus infit: "Ingredimur gnari truculenta que moenia adimus. Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis, Scribarum procerum que ferens ludibria membris, Adfixus que cruci post tertia lumina surget." 590 Hic tum Zebedei coniux submissa rogabat, Ut Christo medio caeli sublimis in arce Felices nati dextra laeua que sederent. Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent, Quem sibi praeceptis instaret sumere patris. 595 Respondent se posse simul. Tum talia Christus: "Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis Sedibus aequali me cum considere honore Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere uirtus. Haec certis genitor sublimia dona reseruat." [3,600] Exin discipulos dictis pro talibus omnes Conmotos tali sermonis mulcet honore: "Gentibus infidis celsa dicione potestas Inponit quoscumque super dominantur eorum Exercent que trucem subiectis urbibus iram. 605 Vos inter longe tranquillior aequora uitae Concordi sternit mitis moderatio pace Magnus et obsequiis crescit super alta minister. Nec primus quisquam, nisi cunctis seruiat, unus Esse potest. Hominis natus sic uestra minister 610 Obsequio solus proprio pia munera gestat, Et multos redimens pretioso sanguine seruat. At uos ex minimis opibus transcendere uultis Et sic e summis lapsi conprenditis imos." "Si uos quisque uocat cenae conuiuia ponens, 615 Cornibus in summis deuitet ponere membra Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter, Turpiter eximio cogetur cedere cornu, Quem tumor inflati cordis per summa locarat. Sin contentus erit mediocria prendere cenae, 620 Inferior que dehinc si mox conuiua subibit, Ad potiora pudens transibit strata tororum." Proxima tum Solymis conscendit culmina montis, Ordinibus lucent quae glaucicomantis oliuae, Hinc lectis iussit sectantum discipulorum, 625 Obuia castelli monstrans habitacula, Christus Inde asinam pariter fetu comitante repertam Ducere; uel si quis causam disquirere uellet, Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur, Dicere tunc, operam dominum sibi sumere uelle. 630 Discipuli celeri conplent praecepta paratu. Adducunt molli que super uelamine uestis Insternunt pullum placidum praebent que sedendum. Hinc ueteris quondam fluxit uox nuntia uatis: "Ecce uenit placidus tibi rex, quem terga sedentem 635 Praemitis gestant asinae pulli que sequentis." Tunc populi stratas praetexunt uestibus omnes, Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant. Proxima tunc alii spoliant palmeta uirore Conclamant que omnes:"Dauidis origine creto 640 Osanna excelsis sit gloria laeta tropaeis!" Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus. Ingresso occurrit primo sub limine templi Cruribus atque oculis certatim debile uulgus. Quos ubi tam subito gressu uisu que uigentes 645 Cuncta sacerdotum cognouit factio mirans Et pueros templi conplentes tecta clamore: Osanna egregia Dauidis stirpe creato, Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris Inpubem tantum tollat per gaudia plebem. [3,650] Christus ad haec:"Legis sanctae uos scripta tenere Creditur, infantum quae dicit ab ore uenire Lactantum et linguis iusti consurgere laudem." Haec ait ingratam linquens cum ciuibus urbem Bethaniam que petit, rediens que in margine cernit 655 Stratae tendentem diffusa umbracula ficum. Illic forte cibi pertemptans corda uoluntas Arboris adtrectat ramos, sed nulla facultas Pomorum sterili frondis concreuerat umbrae. Olli Christus ait:"Non sit tibi fructibus umquam 660 Copia promendis." Tum protinus aruit arbor. Discipuli celerem mirantur in arbore mortem. Sed Christus stupidis adsistens talia fatur: "Nunc ligni istius nostro stupuistis honore, Desisse ad uires terrenos ducere sucos. 665 Sed ueris uerbis iterum que iterum que monebo; Namque fides si certa animi consistet in arce Nec dubiis nutans uitiis tremebunda iacebit, Arboris istius uobis substantia cedet. Nec tantum istius, sed montis celsa reuelli, 670 Credentum uerbo poterunt undis que profundi Cum siluis pariter saxis que feris que recondi. Et quaecumque fides robusto pectore poscet, Credentum semper digna uirtute tenebit." Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert. 675 Confestim proceres populi miracula rerum Collecti inquirunt, uirtus quae tanta dedisset. Ollis Christus ait:"Quaerentibus omnia uobis Dicere iam facile est, si nobis uestra uicissim Percontata prius paucis sententia soluat. 680 Nuper Iohannes, puro qui gurgite lauit Sordentis populi maculas, diuina potestas An hominis potius uobis fallacia uisa est?" Haec ait ancipiti uerborum pondere claudens Captantum procerum mentem; nam magna profetam 685 Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat, Nec poterant eius fallacem dicere uitam. Rursum sublimem dixissent esse profetam, Occidisse illum traheret confessio culpam. Se nescire tamen respondit factio fallax. 690 Tum Christus:"Non est iniustum claudere uocem, Cum mihi claudantur procerum responsa superba." "Nam geminae prolis genitor maioris in aures Talia dicta dedit: Vitis mihi portio maior Semiputata iacet. Sed perge et robore forti 695 Nunc scrobibus nunc falce premens uineta retunde. Tum iuuenis sese tam sordida dicta laboris Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis Exsequitur damnans que sibi responsa coercet. Post alium natum simili sermone iubebat [3,700] Ad uineta sui dependere iussa laboris. Adnuit his iuuenis nec dictis facta repensat. Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?" Olli conlaudant responsum posterioris. Prosequitur Christus:"Nunc uera aduertite dicta. 705 Iam magis hinc caeli sedem conprendere possunt Corporis e uitiis quaerentes sordida lucra, Quam uestrum quisquam. Vobis nam uenerat ante Iustus Iohannes, sed non est credere uestrum. Namque fidem potius meretricum pectora certam 710 Hauserunt sordes que animi posuere pudendas. At uos tantorum scelerum nil paenitet umquam." "Sic quidam diues, cui iugera multa nitentis Vineti saepes circum densata coercet, In medio turrem prelum que et dolia fecit 715 Cultores que dedit fructus que locauit habendos, Inpositam statuens mercedis soluere legem. Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo Actores famulos mittit, quis portio salua Cultorum certa ruris mercede daretur. 720 Ecce colonorum rabies hos uerbere saeuo, Ast alios lapidum proterrent undique telis; Denique letali prosternunt uulnere multos. Tum dominus ruris plures incedere seruos Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit; 725 Maior at in plures audax iniuria surgit. Ultima iam domino natum dimittere mens est, Quod subolem partem que sui uis digna pudoris Cultorum cordi uenerandam posceret esse. Sed contra illorum iam mens maculata cruore 730 Progenie extincta domini sibi post dominatum Cedere credentum, crudeli uulnere fixum Obtruncant iaciunt que foras trans saepta cadauer. Post haec iam dominus ueniet poenas que reposcet Tantorum scelerum. Sed uobis tradita quondam 735 Fulgentis regni sedes translata feretur Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus." "Ut rex, qui nato thalamorum uincula nectens Praecipit, ut proceres conuiuia laeta frequentent, Accitos famulis uoti regalis honorem 740 Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant Regales thalamos, regalis pocula mensae. Post alios mittit, sese largissima cuncta Magnificas que dapes, conuiuia laeta parasse. Illi neglectis opibus diuersa petebant. 745 Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui, Ast alius merces potius ac lucra reuisit. Multi praeterea missos, qui ad laeta uocarent, Insontes famulos rapiunt et corpora ferro In mortem cruciant. Tum rex ubi conperit acta, [3,750] Milibus armatis ciues cum moenibus ipsis Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor. Tunc seruis fatur: Nunc festa iugalia cenae, Praelargis opibus quaecumque instruximus illi, Contempsere meis proceres contingere mensis. 755 Ite igitur propere per publica saepta uiarum, Et quoscumque illic casus glomerauerit, omnes Huc laetis nati thalamis adhibete uocantes. Progressi famuli per compita cuncta uiarum Inuentos duxere simul. Iam denique cunctae 760 Conplentur mensae mixtae sine nomine plebis. Hic iusti iniusti que simul cubuere uocati. At rex ingressus conuiuia laeta reuisit. Hic uidet indutum pollutae uestis amictu, Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua. 765 Is que ubi regalis sermonis pondere causas Reddere pro uestis maculis et labe iubetur, Oppresso tacuit non puri pectoris ore. Et tum conuersus famulis rex praecipit illum Conexis manibus pedibus que et corpore toto 770 In tenebras raptum mox praecipitare profundas. Illic stridor erit uasti sine fine doloris, Et semper fletus. Multis nam saepe uocatis 773 Paucorum felix hominum selectio fiet." [4,0] LIBER QUARTUS. 1 Talia dicentem confestim factio frendens Temptare adgreditur uerbis cum fraude malignis: "Certum est, ueridicum te nunc uenisse magistrum, Nec quemquam metuens Domini uestigia seruas. 5 Dic ergo, an liceat nostrae dissoluere genti Caesaris urgentis semper sub lege tributum?" Ille sed inspiciens saeui penetralia cordis: "Cur temptatis, ait, nunc me concludere uerbis, Fallaces? mentis prodit fallacia fructum. 10 Inspicite in nummum sculpti que nomismatis aera, Caesaris expressum facile est ubi cernere uultum. Soluite nunc illi propria sub lege tributum, Atque Deo proprium legis seruemus honorem." Post Sadducaei hinc inde latratibus urgent: 15"Moysea, qui legum posuit praecepta, iubere, Si quis conubium properata morte relinquet, Pignoribus mediis nondum de germine cretis, Huius germano rursus sociabile uinclum Deberi, generis pereat ne portio lapsi. 20 Finibus in nostris septem germana fuerunt Corpora; sed maior primus mox uincula nuptae Sumpsit, praeceleri cecidit sub acumine mortis Post alius frater thalamis sine fructibus isdem Concidit et cuncti iacuere ex ordine fratres 25 Unius et cunctos fletus gemuere maritae; Post ipsam rapuit gelidae inclementia mortis. Si uenient igitur cuncti sub limina uitae, Cuius conubiis mulier reddenda resurget?" Ollis Christus ait:"Errori obnoxia prauo 30 Legibus et iussis Domini mens dura resistit. Namque secunda dehinc laetae reparatio uitae Non thalamos nouit, non terrae gaudia uana, Sed similes leuibus genitoris iuxta ministris Constituet regni uirtus sublimis in aula. 35 Nec Deus illorum dominum se ponere mauult, Qui tetram proni meruerunt sumere mortem, Sed potius uitae possunt qui prendere lucem." Ecce alii rogitant, quae sint firmissima legis. Ille indefessus nulli responsa negabat: 40"Sublimem caeli Dominum deuotio cordis Diligat; est istaec uirtus firmissima legis. Consimile est isti: Magno teneantur amore Ad ius fraternum iustae penetralia mentis; His etenim geminis dependent omnia iussis. 45 Sed uobis cuius suboles uentura uidetur Christus, quem cuncti spondent in saecla profetae?" Respondent, illum Dauidis germine nasci. Prosequitur Christus:"Cur illum dicere Dauid Diuino flatu scriptum est Dominum que Deum que, [4,50] Quod proprium patrem non aequum est dicere nato?" Talia saluator; cuncti obstipuere silentes. Ille sed accita credentum plebe profatur: "Adspicite scribas sublimi sede superbos. Hi quaecumque docent, iustum est conprendere cordis 55 Obsequio, maculas ipsorum temnite uitae. Abrupta inponunt umeris nam pondera uestris, Ipsi quae digito saltem contingere nolunt. Adcubito primo cenae fastu que superbo Atque salutantum uano tolluntur honore, 60 Et nomen sublime uolunt gestare magistri. Sed uos noluerim praecelsi nominis arcem Adfectare, tamen uobis est una magistri Inposita aeternum caeli de lege potestas, Vos eadem fratrum parili coniunxit amore. 65 Unus item pater est, caeli qui in culmine regnat. In uobis si quis sublimia colla leuabit, Decidet et barathri mergetur ad ultima caeno; Ast humilis claram conscendet liber in aethram. Deflendi semper scribae et lacrimabilis aeui 70 Caeca Pharisaeae cunctis fallacia plebis. Nam uobis itiner clausum quia iure negatur, Non sinitis quemquam penetrare per ardua lucis Et cunctos trahitis saeuae ad consortia flammae. Vos similes dicam tectis splendore sepulchris, 75 Quis facies nitida est, interna que turpia bustis. Sic vox uelatur iustae sub imagine uitae Atque aditis mentis celantur sordida corda." "O Solymi, Solymi, ferro qui saepe profetas Ad uestram missos uitam sine fine necastis, 80 Quam uolui uestram gentem populum que tueri, Ales uti dulces solita est sub corpore pullos Obice pinnarum circumconplexa fouere! Sed uobis semper caelestia munera sordent. Deseritur iam nunc domus haec uastanda ruinis, 85 Nec nostrum uobis fas ultra est cernere uultum." Egreditur templo, cuius praecelsa notantes Moenia discipulos tali sermone docebat: "Haec operum uobis miracula digna uidentur Obtutu stupido; ueris sed discite dictis, 90 Quod mox cuncta solo passim disiecta iacebunt." Haec ad Oliueti dicens peruenerat arcem. Discipuli solum postquam uidere, rogabant, Ut sibi uenturi tempus distingueret aeui, Promissa ipsius quem poscant prendere finem, 95 Eius et aduentus terrae consumeret orbem. Quaerentum uerbis respondit talia Christus: "Obseruate dolum, falso ne nomine capta Credulitas laqueis errantum praecipitetur. Discurrent cunctis bellorum incendia terris; [4,100] Sed uos praeualido consistite robore cordis, Ne mens accepto iaceat turbata tumultu, Non etenim prima inponent mox proelia finem, Gentibus et gentes et regibus obuia reges Signa ferent, nec morbi tunc corrumpere tractum 105 Aeris aut pestes prosternere corpora parcent. Fixa etiam solido per inania pondere tellus Per diuersa loci motu quassante tremiscet. Haec in primitiis temptamina parua manebunt. Prodentur multi uestrum leto que dabuntur, 110 Pro que meo uobis incumbere nomine gentes Tormentis poenis que feris odiis que necesse est. Liuor erit terris, erroribus omnia plena Et falsi surgent populorum labe profetae. Haec inter si quis protectum a uulnere pectus 115 Ad finem seruare queat, sublimia lucis Aeternis uitae sertis redimitus adibit. Regnorum caeli celebratio peruolitabit In cunctas terrae metas; gens omnis habebit Testem lucifluo sancti sermone salutis. 120 Et tunc finis erit currentia saecula soluens. Adueniet iam tum tristis defletio terris, Quae Danihelis habet iussam uerissima uocem; Haec dignus tantum poterit cognoscere lector. Iudaei longe fugient montes que capessent, 125 Nec quisquam domibus repetat sustollere se cum, Quae fuga consociet uestem ue aut mobile quicquam. Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres Et miseros fetus dulci quae lacte rigabunt. Poscite iam precibus, tristis ne frigore brumae 130 Adueniat fuga uestra tamen, neu sabbata festa Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu; Nam cunctis uenient saeuissima pondera terris. Tale malum non saecla prius nec postera norunt. Et ni sublimis genitor decerpere tempus 135 Et numerum miserans uellet breuiare dierum, Nulla dehinc trepidae superarent corpora uitae. Sed propter lectos ueniet miseratio iustos. Nomine fallentes Christi falsi que profetae Exsurgent terris et monstra potentia fingent, 140 Quae forsan lectos capient miracula iustos. En praedicta patent instantia saecula uobis. Desertis si quis Christum peragrare loquetur Occultis ue procul penetralibus esse repostum, Longe credulitas absit uanissima uobis. 145 Sicut enim fulgur caelum transcurrit apertum Et cerni facile est cunctis orientis ab oris Usque sub occiduum caeli uergentis in orbem, Sic rapido aduentu clarebunt lumina Christi. Abscondet furuis rutilos umbris radios sol, [4,150] Amittet cursum lunaris gratia lucis Ignicomae que ruent stellae caelum que relinquent. Omnis item uirtus caeli conmota superni Signa dabit, proles hominis quis uertice caeli Clareat; omnigenas que tribus defletio iugis 155 Urgebit, ueniet cum nubibus ignicoloris Maiestate potens hominis per sidera natus. Tum tuba terrifico stridens clangore uocatos Iustos quadrifido mundi glomerabit ab axe. Praeteriet neque enim praesens generatio saecli, 160 Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis. Haec tellus caelum que super soluentur in ignes, Sed mea non umquam soluentur ab ordine dicta. Quis fuat ille dies nescire est omnibus aequum, Ni soli rerum Domino, qui sidera torquet. 165 Ut quondam terras undae inuoluere furentes Et diuersa sibi tractantes munia cunctos Diluuii rapuit subito uiolentia tractu, Sic subitus flammas uoluens descendet ab aethra Aduentus noster; nec cunctos ille sub una 170 Condicione premet. Nam tunc ubi iugera laeta Infindent duo depresso sub uomere sulcis, Unus correpto tolletur corpore arator, Ignarus que alius uasto linquetur in agro. Uno quin etiam recubantes stramine lecti 175 Dispar iudicium diuersa sorte subibunt. Unus enim socium quaeret per strata relictus. Idcirco famuli uigilent, quia nescius illis Aduentus Domini subita discendet in hora. Si sciret certum furis insistere tempus 180 Quisque domus custos, uigilaret et obuia ferret Arma procul, ruptas ne quis penetraret in aedes. Sed uos intentis animis adsistite semper, Namque repentinus uobis subitus que recurret Filius huc hominis iustis sua praemia seruans. 185 Ille fidelis erit seruus, cui credere cuncta Aedes et famulos uoluit per longa profectus Vir pater ipse domus: sapiens nimium que beatus, Quem ueniens Dominus seruantem iussa uidebit. Illum maiori famulum redimibit honore. 190 Ast ille infelix, qui sordida luxuriatus Tardantem contempnet herum, famulos que fatigans Verberibus segni que indulgens ebrietati Luxuriosorum conuiuia concelebrarit; Adueniet dominus seruum que incauta furentem 195 Praecipitem dignis poenarum cladibus abdet. Illum perpetuus fletus stridor que manebit." "Conferri possunt caelestia regna puellis Bis quinis, pars est quarum sapientior una, Altera praestupido pars est stolidissima corde. [4,200] Occurrere illae uotis sponsalibus omnes Ornatu adcinctae taedarum flammicomantum. Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina flammae Susciperet, portare simul curabat oliuum. Stultarum uero non est prudentia talis. 205 Cum que moraretur sponsus, tum membra sopore Soluuntur cunctae per compita lata uiarum. Iam noctis medio clamor crebrescere magnus Exoritur, laeto que dehinc occurrere uoto Admonuit taedis que uias ornare coruscis. 210 Surgere uirginibus properatum, et lumina taedis Instruere et flammas pingui conponere oliuo. Tum stolidae rogitant olei sibi cedere partem, Prudentes se cum quod tunc gestare uidebant. Sed quoniam sapiens pauitat chorus, omnibus aeque 215 Ne desint clarae nutrimina pinguia flammae, Ex paruo aequalis si detur portio cunctis, Tum pergunt stultae, ut liquidum mercentur oliuum. Dum pergunt, laetae transcurrunt omnia pompae Et sponso tantum comitatur factio prudens. 220 Adueniunt brutae sero post tempore segnes Et sponsi pulsare fores et limina clausa Nequiquam ingeminant precibus que ingrata frequentant, Ut liceat miseris penetrare in limina laeta. Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam 225 Non ipse sponsus uoluit. Vigilate timentes, Aduentus uobis quia non est certior hora." "Sicut enim, longas cui contigit ire profecto In terras, credens seruis tractanda talenta Uni quinque dedit, duo cepit et alter habenda, 230 Tertius unius curam tractare talenti Suscepit, uires quoniam diuersa merentur. Sed maior quis est concredita portio nummi, Certatim duplis auxerunt incrementis. Ille sed, unius cui credita cura talenti, 235 Telluri infodiens seruat sine fructibus aera. Iam que aderat praesens dominus: tum primus et alter Se geminasse illi pariter concredita monstrant. Illos laudat herus potiora que credere tantae Promittit fidei. Sed tertius ille refodit 240 Et domino reddit tali cum uoce talentum: Quod scirem domino memet seruire seuero, Qui meteres segetes alieno semine cretas, Extimui, argentum que tuum concredere terrae Malui, quod saluum semper tibi reddere possem. 245 Tum dominus famulo respondens talibus infit: Si nescire meos auderes dicere mores, Nequitiae tantae ueniam concedere possem. Hoc etiam gnarum potius praestare decebat, Ut fructum nobis tractata pecunia ferret. [4,250] Quapropter segni tollatur portio nostri Prudenti que dehinc detur possessio maior, Quem duplis cumulasse lucris mea quinque talenta Inueni. Namque est certum, potiora mereri, Quis res uberior cumulatae sortis abundat. 255 At cui parua subest segni substantia corde, Id minimum penitus iuste tolletur ab illo, Ut nequam seruus tenebras dimersus ad imas Perpetuos fletus poenae stridore frequentet." "En hominis natus ueniet patris que ministris 260 Stipatus celsa iudex in sede sedebit. Tum gentes cunctae diuersis partibus orbis Conuenient iustos que omnes de labe malorum Secernet dextra que libens in parte locabit, At prauos laeua despectos parte relinquet; 265 Ut pastor pecoris discernit pascua mixti, Lanigeris dextri permittens mollia prati At laeuos hirtis dumos tondere capellis. Sed rex ad dextros conuersus talia dicet: Huc ueniant sancti, iamdudum debita sumant 270 Dona patris, mundi quae sunt aequaeua nitentis Et iustis primo promissa parantur ab ortu. Namque fame fessum quondam me grata refecit Haec plebes potu que sitim mihi saepe remouit, Hospitium que domus patuit mihi saepe uocato 275 Et nudus uestis blandissima tegmina sumpsi Carceris et poenis horum solacia cepi. Tum Domino tali respondent uoce beati: Non meminit nostrum quisquam te uisere nudum Nec famis oppressum dura dicione notauit, 280 Carceris aut poenis meminit uidisse reuinctum. Respondens illis dicet tum talia iudex: Fratribus ista meis humiles miserando labores Qui fecit, certum est dulcem mihi ponere fructum. At uos, iniusti, iustis succedite flammis 285 Et poenis semper mentem torrete malignam, Quas pater horrendis barathri per stagna profundis Daemonis horrendi sociis ipsi que parauit. Namque sitim passo quondam mihi pocula nulla Nec famis in poena parui miseramina panis, 290 Aut peregrina mihi tecti uestis ue parumper Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur, Carceris aut saepto claustris morbis ue iacenti Umquam uisendi solacia uestra fuerunt. His damnata dehinc respondet factio uerbis: 295 Haut umquam nostrum meminit te uisere quisquam Aut sitis aut saeuae famis aegrum agitare laborem, Hospita uel fessis errare per oppida rebus, Carceris aut mersum poenis morbo ue grauatum, Ut tibi sollicito fieret miseratio iusta. [4,300] His rerum dicet Dominus: Cum uestra superbo Angustis rebus feritas sub corde tumebat Calcauit que humiles minimos, me spreuit in illis. Haec ubi dicta dabit, meritis sua praemia reddet. Aeternum miseri poena fodientur iniqui, 305 Aeternum que salus iustis concessa manebit." Talia dum loquitur, scissos lacerata capillos Pro fratris morbo iustis soror anxia curis Hortatur iuuenem rapido percurrere gressu, Casibus ut tantis Christus seruaret amicum. 310 Nam fuerat mulier meritis accepta benignis, Obsequio cuius fratrem que domum que merentem Amplexus pleno Christus retinebat amore. Nuntius adueniens perfert, extrema iacere Dilectum Christo iuuenem per tristia morbi 315 Et leti et uitae confinia summa tenentem. Lazarus hic habuit nomen, sed Christus amaris Percussus uerbis:"Non est, si creditis, inquit, Ad letum ducens istaec uiolentia morbi, Sed Deus ut digno iustis celebretur honore 320 Et suboles hominis sancta uirtute nitescat." Tunc ad discipulos:"Dormit iam Lazarus, inquit, Sed carum iuuenem faciam consurgere rursus." Aiunt discipuli:"Somno succedere plena Et remeare salus poterit;" nec mente sequuntur, 325 Quod mortem somni dixit sub nomine Christus. Errorem quorum tali sermone remouit: "Lazarus in letum cecidit, sed gaudia menti Hinc ueniunt uestram que fidem mihi fortius armant, Cernitis absentem longe quod cuncta uidere. 330 Sed properemus," ait. Didymus tum talia fatur: "Pergamus pariter que omnes percumbere leto Cogamur, totiens quod gens Iudaea minatur." Iam que aderat Christus, fuerat sed forte sepulto Quarta dies, mersas que atris de morte tenebris 335 Germanas luctus lacrimosa que tecta tenebant. Conuenere illuc solacia debita dantes Iudaeae gentis proceres cari que propinqui. Sed Martha, audito Christum uenisse, cucurrit Obuia deseruit que domum maestam que sororem, 340 Et procul:"O utinam praesens uirtus tua nobis Adforet et morti fratrem rapuisset acerbae. Nam quicquid poscis, certum est tibi posse uenire." Quam Dominus tali solatur uoce gementem: "Robustam mentem, mulier, uirtute resume. 345 Lazarus haec uitae recidiua in lumina surget." Et mulier:"Certe surgent in munera uitae Mortales cuncti, ueniet cum terminus orbi." Christus item sancto depromit pectore uocem: "En ego sum clarae uobis reparatio uitae. [4,350] In me qui credit, mortem deponere sumptam Et uitam poterit iugi conponere saeclo. At quicumque fidem uiuo sub pectore sumet, Horrida non umquam continget limina mortis; Istaec si credis puro de pectore, Martha?" 355 Illa dehinc:"Haec una fides mea corda tenebit, Sublimis ueneranda Dei quod uenerit in te Caelestis suboles celso sub nomine Christi." Haec ait et Mariam cursu motura sororem Interiora petit; sanctum uenisse magistrum 360 Et pariter luctu oppressam uocitare sororem Admonuit tacito designans omnia nutu. Prosilit illa foras audito nomine Christi; Prosequitur que simul Solymorum turba gementem Credentum, tumulo fletus inferre sorores. 365 Illa salutiferum postquam conspexit Iesum, Procidit ante pedes rumpit que hanc pectore uocem: "Si mihi germanum potuisses uisere uiuum, Lazarus haut poterat durae succumbere morti." Fletibus his Christus socians de corde dolorem 370 Inquirit tumuli sedem, quo condita nuper Membra forent animae uolucris spoliata calore. Haut mora demonstrant flenti maesto que sepulchrum Rupe sub excisa; lapidis quod pondere clausum Ut uidit Sanctus, multo mox uecte moueri 375 Praecipit; at Marthae talis uox uerberat auras: "Quattuor en luces totidem que ex ordine noctes Praetereunt, quo membra solo conposta quiescunt. Crediderim, corpus motu fugiente caloris Fetorem miserum liquefactis reddere membris." 380 His dictis contra depromit talia Christus: "Iam totiens dictum est, magnis consistere rebus Credentum uirtute fidem; sed gloria summi Iam genitoris adest, fidei si robur habetis." Haec ubi dicta dedit saxum que inmane reuulsis 385 Obicibus patuit, uirtus mox conscia caelum Suscipit et tali genitorem uoce precatur: "Eximias grates, genitor, tibi, sancte, fatemur; Me placidus semper uenerandis auribus audis, Sed populus praesens me missum credere discat." 390 Haec ubi dicta dedit, tumuli mox limine in ipso Restitit aduerso conplens caua saxa clamore: "Lazare, sopitis redeuntem suscipe membris En animam tu que ipse foras te prome sepulchro." Nec mora conexis manibus pedibus que repente 395 Procedit tumulo, uultum cui linea texta Et totum gracilis conectit fascia corpus. Tum solui iussit laetum que ad tecta remittit. Iudaei postquam factum uenerabile cernunt, Qui tanti Mariam fuerant Martham que secuti, [4,400] Pars credens sequitur tantae uirtutis honorem; Ast alii repetunt urbem procerum que superbis Cuncta Pharisaeis rerum miracula narrant. Ergo ad concilium scribae, plebis que uocatur Iam grauior numerus, qua uatum principis alte 405 Pulchra Caiphaeae conlucent atria sedis. Illic conplacuit Christum prosternere leto, Sed uitare dies paschae, ne plebe frequenti Discordes populi raperent in bella furorem. Ille Simonis erat tectis, quem lurida lepra 410 Virtute ipsius diffugerat. Ecce iacenti Accedit mulier propius, sanctum que alabastro, Quo pretiosa inerant late fraglantis oliui Unguenta, ab summo perfundit uertice Christum. Discipuli increpitant fantes, potuisse iuuari 415 De pretio unguenti miserorum corpora egentum. Has Dominus prohibet uoces factum que probauit: "Desinite obsequio iustam prohibere puellam. Pauperibus semper dabitur succurrere tempus, Sed me non semper tribuetur uisere uobis. 420 Funeris ista mei multum laudanda ministrat Officio mundum que inplebunt talia facta." Tunc e discipulis unus se subtrahit amens Iudas et ad proceres tali cum uoce cucurrit: "Quod pretium sperare datur, si prodere uobis 425 Quaesitum que diu possim monstrare magistrum?" Illi continuo statuunt ter dena argenti Pondera; his Iudas sceleri se subdidit alto. Iam que dies paschae primo processerat ortu: Discipuli quaerunt, ubi cenam sumere paschae 430 Vellet; at ille sibi quendam sine nomine quaeri, Ultima qui domini caperet mandata, iubebat. Vespere mox primo bis sex recubantibus una Discipulis, tali diuinat uoce magister: "En urget tempus, Christum cum prodere morti 435 E uobis unus scelerato corde uolutat." Continuo cuncti quaerunt, quis talibus ausis Insano tantum cepisset corde uenenum. Ille dehinc:"Epulis me cum nunc uescitur, inquit. Sed suboles hominis quondam praescripta subibit 440 Supplicia ad tempus. Miserabilis ille per aeuum, Qui iustum dedet; quanto felicior esset, Si numquam terris tetigisset lumina uitae!" Et Iudas grauiter tum conscia pectora pressus, "Numquid, ait, Iudam talis suspicio tangit?" 445 Respondit Dominus:"Te talia dicere cerno." Haec ubi dicta dedit, palmis sibi frangere panem, Diuisum que dehinc tradit sancte que precatus Discipulos docuit, proprium sic edere corpus. Hinc calicem sumit Dominus uino que repletum [4,450] Gratis sanctificat uerbis potum que ministrat, Edocuit que, suum se diuisisse cruorem, Atque ait:"Hic sanguis populi delicta redemit; Hoc potate meum. Nam ueris credite dictis, Post haec non umquam uitis gustabo liquorem, 455 Donec regna patris melioris munere uitae In noua me rursus concedent surgere uina." Exin cantato sanctis concentibus hymno Montis Oliueti conscendunt culmina cuncti. Talia tum Christus depromit pectore uerba: 460"Omnes praesenti noctis uos tempore longe Disperget misere deserto principe terror. Sic etenim scriptum est: Pastoris casibus omnes In diuersa fugam capient per rura bidentes. Post ubi uita nouos caeli mihi reddet honores, 465 Praeueniam uestros que choros genitalibus aruis Grata Galilaeae uolitans per rura docebo." Respondit Petrus:"Cunctos, si credere fas est, Quod tua labanter possint praecepta negare, Sed mea non umquam mutabit pectora casus." 470 Ille dehinc: Nox haec, quae lucida sidera terris Inducit lucem que premens nunc incubat undas, Audiet, ut trinis pauidus mendacia uerbis Dices et Christum, fortissime Petre, negabis, Et prius, alitibus resonent quam tecta domorum." 475 At Petrus:"Duram mortem mihi sumere malim, Vox oblita suum quam deneget ista magistrum." Has uires cordis perstant promittere cuncti. Nominis Hebraei sunt Gessamaneia rura. Illo progreditur lucis uitae que repertor, 480 Circa discipuli Iuda fugiente sequuntur. Atque illic reliquos iussit residere ministros. Ipse sed adsumpto longe procedere Petro Zebedei que simul natis per deuia tendit. Tunc angore graui maestus sic uoce profatur: 485"Tristia nunc uoluens animus mihi pectora turbat Morte tenus, sed nunc uos segnem excludite somnum, Sollicitam que simul uigilando ducite noctem." Haec ait et paulum procedens corpore terram Deprimit et tali proiectus uoce precatur: 490"Si fas est, genitor, calicis me transeat huius Incumbens ualido nobis uiolentia tractu. Sed tua iam ueniat potius, quam nostra uoluntas, Quae tibi decreta est tantis sententia rebus." Tunc ad discipulos repedat, sed somnus anhelis 495 Prostratos terrae membris dissoluerat omnes. Tunc ait ad Petrum:"Non est mihi ponere uirtus Unam peruigilem tantis sub casibus horam? Sed uigilate, precor, ne uos temptatio raptos Horrida praecipitet saeuae per lubrica mortis. [4,500] Spiritus iste uiget, sed corpus debile labat." Secessit rursus secreti montis in arcem Orabat que patrem:"Rerum mitissime rector, Hunc quoniam calicem non est transire potestas, Iam tua proueniat nostra de sorte uoluntas." 505 Rursus discipulos somni sub pondere pressos Inuenit et rursus idem genitore precato Adloquitur fesso nexos languore quietis: "Iam dormire licet socios que reuisere uestros, Nam uenit ecce, meum qui dedat in omnia corpus, 510 Quae maculata meis inponet factio membris." Cum dicto Iudas numero stipante cateruae Aduenit procerum iussu populi que ferocis. Pars strictis gladiis pars fidens pondere clauae Signa sequebatur Iudae promissa furentis. 515 Oscula nam pepigit sese contingere Christi, Quo facile ignotum caperet miserabile uulgus. Ille ubi dissimulans blanda cum uoce salutat, Attigit et labiis iusti uenerabilis ora, Continuo Christus:"Totum conplere licebit, 520 Huc uenisse tuo quaecumque est causa paratu." Iniecere manum turbae Christum que prehendunt. Tunc e discipulis unus fulgente machaera Occurrit uatis famulo sublatus in iram Tempore et excussam rapuit ui uulneris aurem. 525 Olli Christus ait:"Gladium tu ponito, noster; Nam quicumque ferox confidet uindice ferro, Hunc iusti similis ferri uindicta manebit. An ego non possem caelestia castra uocare Et patris innumeras in proelia ducere turmas? 530 Sed scriptura meis conplenda est debita rebus. Vos autem stricto qui me conprendere ferro Fustibus et gladiis concurritis, en ego uobis Occurram, templi media qui semper in arce Vobis cum residens docui, nec talia quisquam 535 In solum tantis circumlatrantibus ausus." Discipuli passim Christo fugere relicto. Iam que Caiphaea steterat saluator in aula, Cum uenere omnes scribae proceres que uocati. At Petrus longe seruans uestigia solus 540 Occulte maestus sedit cum plebe ministra Extremum opperiens tanto sub turbine finem. Ecce sacerdotes falsos conquirere testes Incumbunt fictas que uolunt contexere causas, Quis mortem insonti possent inponere Christo. 545 Sed nullus tanto uisus satis esse furori. Ultima prosiliunt testes, qui dicere Iesum Audissent, templum quod solus uertere posset Et uersum trinis iterum instaurare diebus. Ipse sacerdotum princeps urgere tacentem [4,550] Insistit frendens furiis ac talia fatur: "Cur nihil ad tantas nunc respondere querellas Conuictus ueris procerum sub testibus audes? Adiurabo tamen summi per regna Tonantis, Ut fateare palam, si fas te credere Christum." 555 Ille dehinc tali conpellat uoce superbum: "Istaec sola tibi procedunt pectore uerba Vera tuo; ueniet uobis uisenda per auras Maiestas prolis hominis, cum dextera sanctae Virtuti adsidet sub nubibus ignicoloris." 560 Talibus auditis scindit de pectore uestem Exsultans furiis et caeco corde sacerdos Atque ait:"Audistis pugnantis foeda profani Verba Deo; polluta magis consurgat in iras Religio et uestram cuncti iam pandite mentem." 565 Conclamant omnes morti que addicere certant. Tum sanctam Christi faciem sputa inproba conplent Et palmae in malis colaphi que in uertice crebri Insultant uerbis que omnes inludere certant: "Christe, profetabis, cuius tibi palma sonarit!" 570 At Petrum mulier tristem quod uiderat intus, "Tu ne etiam, iuuenis, fueras comes additus, inquit, Isti, quem ludens procerum sententia damnat?" Ille negat tectis que feris se promere temptat. Ecce sed egressum primo sub limine cernens 575 Altera consimili prodebat uoce ministris. Rursus ait iurans, illum se nosse negabat. Tum percontatum multi accessere sequentes E que sono uocis sese cognoscere dicunt, Cuncta Galilaeam streperent quod uerba loquellam. 580 Et Petrus iurans deuotis omnia uerbis Nescire adfirmat, quisquis foret ille, negando. Hanc uocem, plausum quatiens sub culmine tecti, Ales prosequitur cantu, mentem que Simonis Circumstant tristem uerbis praesagia Christi; 585 Egressus que dehinc ploratus habebat amaros. Sidera iam luci concedunt et rapidus sol Progreditur radiis terras trepidantibus inplens. Iam que e concilio Christum post terga reuinctum Praesidis ad gremium magno clamore trahebant. 590 Interea celsum Dominus stans ante tribunal Talia Pilati uerbis excepit Iesus: "Tu rex Iudaeae gentis, quod dicitur, adstas?" Respondit Christus:"Vestris haec audio uerbis." Exhinc terribilis iusti accusatio surgens 595 Infremit et sanctum scelerata facundia pressat. Respondere nihil trucibus dignatur Iesus. Pilatus quaerit, quae tum sit causa tacendi. Ille magis perstans miranda silentia seruat. Sollemni sed forte die concedere leges [4,600] Unum damnati capitis de more iubebant; Et fuit in uinclis famoso nomine latro, Quem Christo infensus populus dimittere uitae Ardebat: trucibus somno sed territa uisis Pilati coniux, iusti discedere poena, 605 Mandatis precibus que uirum suspensa rogabat. Tum iudex iterum procerum disquirere mentem Temptat, et instanti cuperent quem soluere poenae, Plebis ad arbitrium mitti de lege requirit. Sed proceres populum fusa ambitione rogabant, 610 Latronem legi peterent Christum que negarent. At postquam procerum incendit sententia uulgum, Latronis que petit potius sibi cedere uitam, Consuluit praeses populum, quid uellet Iesum. Plebs incensa malo saeuos miscere tumultus, 615 Et crucis ad poenas iterum que iterum que petebant, Qui regis nomen cuperet, qui Caesaris hostem Confessus sese proprio damnauerit ore. Denique ui uictus detestatus que cruentum Officium increpitans se libera sanguinis huius 620 Corda tenere sibi, coram que a crimine palmas Abluit, ut genti tantum macula illa maneret. Hoc magis inclamant:"Nos, nos cruor iste sequatur, Et genus in nostrum scelus hoc et culpa redundet." Pilatus donat plebi legi que Barabban 625 Et crucis ad poenam uictus concedit Iesum. Proditor at Iudas, postquam se talia cernit Accepto sceleris pretio signasse furentem, Infelix ueris damnans sua gesta querellis Proiecit templo tunc detestans argentum. 630 Exorsus que suas laqueo sibi sumere poenas Informem rapuit ficus de uertice mortem. Inde sacerdotes, pretium quod sanguinis esset, Inlicitum fantes aditis concedere templi, Quod dare tum licitum, cum sanguis distraheretur, 635 Credebant, agrum mercati nomine uero Sanguinis, horrendo signant scelera impia facto. Haec quondam cooperta canens uox uera profetae Euentum rerum patefecit in ordine saecli: Argenti triginta minas posuere profani 640 Hoc pretium pretiosi corporis instituentes, Quod mox ad figuli rursus transfertur agellum. Traditus est trucibus iustus sceleris que ministris Militibus: scelerata ludibria corpore praebet. Purpuream que illi tunicam clamidem que rubentem 645 Inducunt spinis que caput cinxere cruentis, In que uicem sceptri dextram comitatur harundo. Tum genibus nixi regem dominum que salutant Iudaeae gentis faciem que lauere saliuis Vertice et in sancto plagis lusere nefandis. [4,650] Haec ubi transegit miles ludibria demens, Indutum propriae ducebat tegmina uestis Et crucis ad poenam sanctum iustum que trahebat. Ecce sed egressi quendam cepere Simonem Cyrena genitum lignum que adferre iubebant, 655 Quo dominum lucis iussis suffigere saeuis Instans urgebat saecli inmutabilis ordo. At postquam uentum est, ubi ruris Golgatha nomen, Permixtum felli uinum dant pocula Christo. Ille sed in summo gustu tractata recusat; 660 Ut satis antiquis fieret per talia dictis, Nec tamen insultans hominum furor omnia poscit. Iam que cruci fixum pendebat in arbore corpus, Intactae que dedit tunicae sub sorte per omnes Militis unius seruans possessio textum. 665 Et scriptum causae titulum meriti que locarunt, Quod rex Iudaeae plebis gentis que fuisset. Accidit, ut pariter poenae consortia ferrent Latrones hinc inde duo; sed caeca furentis Insultat plebis fixo uaesania Christo: 670"Hic est, qui templum poterat dissoluere solus, Hic est, qui trino lucis reparare meatu. Sed nunc discendat suboles ueneranda Tonantis Et crucis e poena corpus que animam que resoluat." Haec uulgi proceres uaecordis dicta sequuntur; 675 Atque Pharisaei scribae que et factio demens Inludunt motu que caput linguas que loquellis Insanis quatiunt aeternae ad uincula poenae: "Nonne alios quondam trucibus seruare solebat Morborum uinclis? sese cur soluere poenis 680 Non ualet? En regem nostrae quem credere gentis Debuimus: soluat ligni de robore corpus! Tunc sanctis digne poterimus credere signis. Confidit genitore Deo: dimittere poena Cur propriam non uult subolem ueneranda potestas? 685 Nec minus increpitant dextra laeua que gementes Adfixi crucibus scelerum pro sorte latrones. Iam medium cursus lucis conscenderat orbem, Cum subito ex oculis fugit furuis que tenebris Induitur trepidum que diem sol nocte recondit. 690 Ast ubi turbatus nonam transegerat horam Consternata suo redierunt lumina mundo. Et Christus magna genitorem uoce uocabat Hebraeae in morem linguae; sed nescia plebes Heliam uocitare putat. Tum concitus unus 695 Cogebat spongo turpi calamo que reuincto Inpressum labiis acidum potare saporem. Cetera turba furens tali cum uoce cachinnat: "Spectemus pariter, caelo ne forte remissus Helias ueniat, celsa qui sede quiescit, [4,700] Liberet et misero confixum stipite regem." Tum clamor Domini magno conamine missus Aetheriis animam comitem conmiscuit auris. Scinduntur pariter sancti uelamina templi Carbasa que in geminas partes disrupta dehiscunt 705 Et tremebunda omni concussa est pondere tellus, Dissiliunt que suo ruptae de corpore cautes. Tum ueterum monumenta uirum patuere repulsis Obicibus iustae que animae per membra reuersae Et uisi passim populi per moenia late 710 Errauere urbis: sic terrent omnia mundum, Militibus primis quatiuntur corda pauore, Dedita qui saeuae seruabant corpora poenae, Et subolem dixere Dei Christum que fatentur. E speculis matres miracula tanta tuentur 715 Omnes, obsequium Christo quae ferre solebant. Iam decedenti uesper succedere soli Coeperat, et procerum solus cum iustior audet Corpus ad extremum munus deposcere Christi. Hic ab Arimathia nomen gestabat Ioseph, 720 Qui quondam uerbis aures praebebat Iesu. Pilatum tunc iste rogat, sibi cedere membra, Quis nuper tulerat uitam uis horrida poenae. Concessit praeses et corpus fulgida lino Texta tegunt saxi que nouo conponitur antro. 725 Limen concludunt inmensa uolumina petrae; E speculis seruant matres et cuncta tuentur. Iam que dies rutilo conplebat lumine terras, Otia qui semper prisca de lege iubebat, Nulla sed inmitis procerum furor otia seruat. 730 Conueniunt onerant que simul sic iudicis aures: "Erroris laqueos iustissima poena resoluit. Nunc meminisse decet; quoniam planus ille solebat Vulgari semper iactans promittere plebi, E mortis sese tenebris ad lumina uitae 735 Cum trino solis pariter remeare recursu. Hoc petimus, custos miles noua funera seruet, Ne fera discipulis furandi audacia corpus Consurgat turbet que recens insania plebem." Et Pilatus ad haec:"Miles permittitur, inquit, 740 Seruare, ut uultis, corpus tellure sepultum." Conueniunt saxi que ingentia pondera uoluunt, Et limen signis et saxum milite seruant. Sidera iam noctis uenturo cedere soli Incipiunt, tumuli matres tum uisere saeptum 745 Concurrunt, motus sed terram protinus omnem Concutit et caelo lapsus discendit aperto Nuntius et saxum tumuli de limine uoluit. Illius et facies splendet ceu fulguris ignis, Et niuis ad speciem lucent uelamina uestis. [4,750] Militibus terror sensum discluserat omnem Et iacuere simul ceu fusa cadauera leto. Ille sed ad matres tali cum uoce profatur: "Vestra pauor nullus quatiens nunc corda fatiget; Nam manifesta fides, sanctum uos quaerere corpus, 755 Quod crucis in ligno scelerata insania fixit. Surrexit Christus aeterna que lumina uitae Corpore cum sancto deuicta morte recepit. Visere iam uobis licitum est, quod sede sepulchri Nulla istic iaceant, fuerant quae condita membra. 760 Dicite praeterea celeri propero que recursu Discipulis, Christum remeasse in luminis oras, In que Galilaeam laetum praecedere terram." His dictis uisis que animos perfuderat ardens Laetitia attonitis stupor ancipiti que pauore. 765 Denique praecipiti celebrantes gaudia cursu Talia discipulis referunt tumulum que relinquunt. Ecce iteris medio clarus se ostendit Iesus Et fidas matres blandus saluere iubebat. Occurrunt illae et genibus plantis que prehensis 770 Victorem leti pauidae uenerantur Iesum. Talibus ille dehinc praeceptis pectora firmat: "Mentibus absistat fidei pauor omnis et ista Fratribus en nostris propere mandata referte. Nostri conspectus si cura est, ite uolentes 775 In que Galilaeam propere transcurrite terram." Interea tumulo custodum exterrita corda; Mittunt e numero partem, quae tanta referret Iudaeis rerum miracula. Sed manus amens Iam semel insano penitus deuota furori 780 Praemia militibus certatim magna rependit Et famam argento redimit, quod limine rupto Furtim sustulerit corpus defensa tenebris Occulte rapiens audacia discipulorum. Iam que Galilaeos conscenderat anxia montes 785 Mandatis Christi concurrens turba suorum: Cernitur ecce suis proles ueneranda Tonantis. Illum procumbens sancte chorus omnis adorat; Nec tamen in cunctis pariter fundata manebat Pectoribus uirtus, nam pars dubitabat eorum. 790 Tunc sic discipulos clarus conpellat Iesus: "In caelo et terris genitor mihi cuncta subegit, Me pater est uobis dignatus mittere lucem. Gentibus haut aliter nunc uos ego mittere cunctis Institui, uestrum est cunctas mihi iungere gentes. 795 Pergite et ablutos homines purgantibus undis Nomine sub sancto patris nati que lauate, Viuifici pariter currant spiramina flatus. Ablutis que dehinc nostra insinuate docentes Praecepta, ut uitam possint agitare perennem; [4,800] Nec uobis umquam nostri praesentia deerit, Donec consumens dissoluat saecula finis. Has mea mens fidei uires sancti que timoris Cepit et in tantum lucet mihi gratia Christi, Versibus ut nostris diuinae gloria legis 805 Ornamenta libens caperet terrestria linguae. Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli, Quam fouet indulgens terrae regnator apertae Constantinus, adest cui gratia digna merenti, Qui solus regnum sacri sibi nominis horret 810 Inponi pondus, quo iustis dignior actis Aeternam capiat diuina in saecula uitam 812 Per dominum lucis Christum, qui in saecula regnat.