[9,0] SATVRA IX : CINOEDI ET PATHICI. Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis occurras fronte obducta ceu Marsya uictus. quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba? 5 {nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.} non erit hac facie miserabilior Crepereius Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus circumit et fatuos non inuenit. unde repente tot rugae? certe modico contentus agebas 10 uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus et salibus uehemens intra pomeria natis. omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci, 15 sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. quid macies aegri ueteris, quem tempore longo torret quarta dies olimque domestica febris? deprendas animi tormenta latentis in aegro corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque 20 inde habitum facies. igitur flexisse uideris propositum et uitae contrarius ire priori. nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem Pacis et aduectae secreta Palatia matris et Cererem (nam quo non prostat femina templo?) 25 notior Aufidio moechus celebrare solebas, quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos. 'utile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum inde operae pretium. pingues aliquando lacernas, munimenta togae, duri crassique coloris 30 et male percussas textoris pectine Galli accipimus, tenue argentum uenaeque secundae. fata regunt homines, fatum est et partibus illis quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant, nil faciet longi mensura incognita nerui, 35 quamuis te nudum spumanti Virro labello uiderit et blandae adsidue densaeque tabellae sollicitent, g-autos g-gar g-ephelketai g-andra g-kinaidos. quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus? "haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti." 40 computat et ceuet. ponatur calculus, adsint cum tabula pueri; numera sestertia quinque omnibus in rebus, numerentur deinde labores. an facile et pronum est agere intra uiscera penem legitimum atque illic hesternae occurrere cenae? 45 seruus erit minus ille miser qui foderit agrum quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas. uos humili adseculae, uos indulgebitis umquam cultori, iam nec morbo donare parati? [9,50] en cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis. dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas 55 Apula, tot miluos intra tua pascua lassas? te Trifolinus ager fecundis uitibus implet suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis— nam quis plura linit uicturo dolia musto?— quantum erat exhausti lumbos donare clientis 60 iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans cum matre et casulis et conlusore catello cymbala pulsantis legatum fiet amici? "improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat "posce," sed appellat puer unicus ut Polyphemi 65 lata acies per quam sollers euasit Vlixes. alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro, quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri et pedibus? "durate atque expectate cicadas"? 70 uerum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto metiris pretio quod, ni tibi deditus essem deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret? scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris et quae pollicitus. fugientem saepe puellam 75 amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam signabat; tota uix hoc ego nocte redemi te plorante foris. testis mihi lectulus et tu, ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox. instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum 80 coniugium in multis domibus seruauit adulter. quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas? nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me? tollis enim et libris actorum spargere gaudes 85 argumenta uiri. foribus suspende coronas: iam pater es, dedimus quod famae opponere possis. iura parentis habes, propter me scriberis heres, legatum omne capis nec non et dulce caducum. commoda praeterea iungentur multa caducis, 90 si numerum, si tres impleuero.' iusta doloris, Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert? 'neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum. haec soli commissa tibi celare memento et tacitus nostras intra te fige querellas; 95 nam res mortifera est inimicus pumice leuis. qui modo secretum commiserat, ardet et odit, tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum, fuste aperire caput, candelam adponere ualuis non dubitat. nec contemnas aut despicias quod [9,100] his opibus numquam cara est annona ueneni. ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.' o Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur et canis et postes et marmora. claude fenestras, 105 uela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat; quod tamen ad cantum galli facit ille secundi proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae finxerunt pariter libarius, archimagiri, 110 carptores. quod enim dubitant componere crimen in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur baltea? nec derit qui te per compita quaerat nolentem et miseram uinosus inebriet aurem. illos ergo roges quidquid paulo ante petebas 115 a nobis, taceant illi. sed prodere malunt arcanum quam subrepti potare Falerni pro populo faciens quantum Saufeia bibebat. uiuendum recte, cum propter plurima, ~tunc est~ idcirco ut possis linguam contemnere serui. 120 {praecipue causis, ut linguas mancipiorum contemnas; nam lingua mali pars pessima serui. deterior tamen hic qui liber non erit illis quorum animas et farre suo custodit et aere.} 'utile consilium modo, sed commune, dedisti. 125 nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes deceptas? festinat enim decurrere uelox flosculus angustae miseraeque breuissima uitae portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas poscimus, obrepit non intellecta senectus.' 130 ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus stantibus et saluis his collibus; undique ad illos conuenient et carpentis et nauibus omnes qui digito scalpunt uno caput. altera maior spes superest, tu tantum erucis inprime dentem. 134a {gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.} 'haec exempla para felicibus; at mea Clotho et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter. o parui nostrique Lares, quos ture minuto aut farre et tenui soleo exorare corona, quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus 140 a tegete et baculo? uiginti milia fenus pigneribus positis, argenti uascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum, qui me ceruice locata securum iubeant clamoso insistere circo; 145 sit mihi praeterea curuus caelator, et alter qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec. quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur, adfixit ceras illa de naue petitas 150 quae Siculos cantus effugit remige surdo.'