µ16 Quis numerare queat felicis praemia, Galli, militiae? nam si subeuntur prospera castra 2a me pauidum excipiat tironem porta secundo sidere. plus etenim fati ualet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti 5 et Samia genetrix quae delectatur harena. commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes 10 et nigram in facie tumidis liuoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus iudex datur haec punire uolenti calceus et grandes magna ad subsellia surae legibus antiquis castrorum et more Camilli 15 seruato, miles ne uallum litiget extra et procul a signis. 'iustissima centurionum cognitio est +igitur+ de milite, nec mihi derit ultio, si iustae defertur causa querellae.' tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli 20 consensu magno efficiunt curabilis ut sit uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli, cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clauorum. quis tam procul adsit ab urbe 25 praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos. 'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille nescio quis, pugnos qui uidit, dicere 'uidi,' 30 et credam dignum barba dignumque capillis maiorum. citius falsum producere testem contra paganum possis quam uera loquentem contra fortunam armati contraque pudorem. praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35 sacramentorum. conuallem ruris auiti improbus aut campum mihi si uicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puls annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos 40 uana superuacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites incohet annus totius populi. sed tum quoque mille ferenda taedia, mille morae; totiens subsellia tantum sternuntur, iam facundo ponente lacernas 45 Caedicio et Fusco iam micturiente parati digredimur, lentaque fori pugnamus harena. ast illis quos arma tegunt et balteus ambit quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, nec res atteritur longo sufflamine litis. 50 solis praeterea testandi militibus ius uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore militiae placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem 55 quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus prouehit et pulchro reddit sua dona labori. ipsius certe ducis hoc referre uidetur ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes 60