µ10 Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt uera bona atque illis multum diuersa, remota erroris nebula. quid enim ratione timemus aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te 5 conatus non paeniteat uotique peracti? euertere domos totas optantibus ipsis di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur militia; torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia; uiribus ille 10 confisus periit admirandisque lacertis; sed pluris nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census quanto delphinis ballaena Britannica maior. temporibus diris igitur iussuque Neronis 15 Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors: rarus uenit in cenacula miles. pauca licet portes argenti uascula puri nocte iter ingressus, gladium contumque timebis 20 et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra: cantabit uacuus coram latrone uiator. prima fere uota et cunctis notissima templis diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur 25 fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes gemmata et lato Setinum ardebit in auro. iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens a limine mouerat unum protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? 30 sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni: mirandum est unde ille oculis suffecerit umor. perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal. 35 quid si uidisset praetorem curribus altis extantem et medii sublimem puluere circi in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla? 40 quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru seruus portatur eodem. da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi agminis officia et niueos ad frena Quirites, 45 defossa in loculos quos sportula fecit amicos. tum quoque materiam risus inuenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse uiros et magna exempla daturos ueruecum in patria crassoque sub aere nasci. 50 ridebat curas nec non et gaudia uolgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur? propter quae fas est genua incerare deorum? 55 quosdam praecipitat subiecta potentia magnae inuidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina. descendunt statuae restemque secuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis. 60 iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum 65 cretatumque bouem: Seianus ducitur unco spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam delator quibus indicibus, quo teste probauit?' 70 'nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit a Capreis.' 'bene habet, nil plus interrogo.' sed quid turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit damnatos. idem populus, si Nortia Tusco fauisset, si oppressa foret secura senectus 75 principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, 80 panem et circenses. 'perituros audio multos.' 'nil dubium, magna est fornacula.' 'pallidulus mi Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram; quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax ut male defensus. curramus praecipites et, 85 dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius ceruice obstricta dominum trahat.' hi sermones tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi. uisne salutari sicut Seianus, habere 90 tantundem atque illi summas donare curules, illum exercitibus praeponere, tutor haberi principis angusta Caprearum in rupe sedentis cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis, egregios equites et castra domestica; quidni 95 haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti, ut rebus laetis par sit mensura malorum? huius qui trahitur praetextam sumere mauis an Fidenarum Gabiorumque esse potestas 100 et de mensura ius dicere, uasa minora frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris? ergo quid optandum foret ignorasse fateris Seianum; nam qui nimios optabat honores et nimias poscebat opes, numerosa parabat 105 excelsae turris tabulata, unde altior esset casus et inpulsae praeceps inmane ruinae. quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum, ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? summus nempe locus nulla non arte petitus 110 magnaque numinibus uota exaudita malignis. ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni. eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis incipit optare et totis quinquatribus optat 115 quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam, quem sequitur custos angustae uernula capsae. eloquio sed uterque perit orator, utrumque largus et exundans leto dedit ingenii fons. ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam 120 sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. 'o fortunatam natam me consule Romam:' Antoni gladios potuit contemnere si sic omnia dixisset. ridenda poemata malo quam te, conspicuae diuina Philippica famae, 125 uolueris a prima quae proxima. saeuus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri. dis ille aduersis genitus fatoque sinistro, quem pater ardentis massae fuligine lippus 130 a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Volcano ad rhetora misit. bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum uictaeque triremis 135 aplustre et summo tristis captiuos in arcu humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator erexit, causas discriminis atque laboris inde habuit: tanto maior famae sitis est quam 140 uirtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas? patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda ualent sterilis mala robora fici, 145 quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. expende Hannibalem: quot libras in duce summo inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. 150 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum transilit. opposuit natura Alpemque niuemque: diducit scopulos et montem rumpit aceto. iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit. 'acti' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas 155 frangimus et media uexillum pono Subura.' o qualis facies et quali digna tabella, cum Gaetula ducem portaret belua luscum! exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus 160 mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat uigilare tyranno. finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor 165 anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes ut pueris placeas et declamatio fias. unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis, aestuat infelix angusto limite mundi ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho; 170 cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem, sarcophago contentus erit. mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula. creditur olim uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem 175 suppositumque rotis solidum mare; credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis. ille tamen qualis rediit Salamine relicta, in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis 180 barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum (mitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?)— sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis 185 fluctibus ac tarda per densa cadauera prora. has totiens optata exegit gloria poenas. 'da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.' hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas. sed quam continuis et quantis longa senectus 190 plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in uetula scalpit iam mater simia bucca. 195 plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille hoc atque +ille+ alio, multum hic robustior illo: una senum facies, cum uoce trementia membra et iam leue caput madidique infantia nasi; frangendus misero gingiua panis inermi. 200 usque adeo grauis uxori natisque sibique, ut captatori moueat fastidia Cosso. non eadem uini atque cibi torpente palato gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel si coneris, iacet exiguus cum ramice neruus 205 et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri canities? quid quod merito suspecta libido est quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas, 210 sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco et quibus aurata mos est fulgere lacerna? quid refert, magni sedeat qua parte theatri qui uix cornicines exaudiet atque tubarum concentus? clamore opus est ut sentiat auris 215 quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas. praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, promptius expediam quot amauerit Oppia moechos, 220 quot Themison aegros autumno occiderit uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos, quot longa uiros exorbeat uno Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; percurram citius quot uillas possideat nunc 225 quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum 230 suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos 235 quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo heredes uetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris, quod steterat multis in carcere fornicis annis. ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt 240 funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. haec data poena diu uiuentibus, ut renouata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra ueste senescant. 245 rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum uitae fuit a cornice secundae. felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper 250 attendas quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni, quisquis adest, socio cur haec in tempora duret, quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo. 255 haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter 260 Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret extinctus diuerso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas. longa dies igitur quid contulit? omnia uidit 265 euersa et flammis Asiam ferroque cadentem. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos, qui domini cultris tenue et miserabile collum praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. 270 exitus ille utcumque hominis, sed torua canino latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor. festino ad nostros et regem transeo Ponti et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis respicere ad longae iussit spatia ultima uitae. 275 exilium et carcer Minturnarumque paludes et mendicatus uicta Carthagine panis hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, si circumducto captiuorum agmine et omni 280 bellorum pompa animam exhalasset opimam, cum de Teutonico uellet descendere curru? prouida Pompeio dederat Campania febres optandas, sed multae urbes et publica uota uicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis 285 seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer et iacuit Catilina cadauere toto. formam optat modico pueris, maiore puellis murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater 290 usque ad delicias uotorum. 'cur tamen' inquit 'corripias? pulchra gaudet Latona Diana.' sed uetat optari faciem Lucretia qualem ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum accipere +atque suum+ Rutilae dare. filius autem 295 corporis egregii miseros trepidosque parentes semper habet: rara est adeo concordia formae atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos, praeterea castum ingenium uoltumque modesto 300 sanguine feruentem tribuat natura benigna larga manu (quid enim puero conferre potest plus custode et cura natura potentior omni?), non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes: 305 tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum deformem saeua castrauit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem 310 maiora expectant discrimina. fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque mariti +irati+ debet, nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori 315 concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat. sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae. mox cum dederit Seruilia nummos fiet et illius quam non amat, exuet omnem 320 corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla? deterior totos habet illic femina mores. 'sed casto quid forma nocet?' quid profuit immo Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti? 325 erubuit +nempe haec+ ceu fastidita repulso nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se concussere ambae. mulier saeuissima tunc est cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor 330 destinat. optimus hic et formonsissimus idem gentis patriciae rapitur miser extinguendus Messalinae oculis; dudum sedet illa parato flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis sternitur et ritu decies centena dabuntur 335 antiquo, ueniet cum signatoribus auspex. haec tu secreta et paucis commissa putabas? non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic. ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas; si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res 340 nota urbi et populo contingat principis aurem. dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu obsequere imperio, si tanti uita dierum paucorum. quidquid leuius meliusque putaris, praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix. 345 nil ergo optabunt homines? si consilium uis, permittes ipsis expendere numinibus quid conueniat nobis rebusque sit utile nostris; nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. carior est illis homo quam sibi. nos animorum 350 inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris, at illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis exta et candiduli diuina tomacula porci, 355 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium uitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores 360 Herculis aerumnas credat saeuosque labores et uenere et cenis et pluma Sardanapalli. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe tranquillae per uirtutem patet unica uitae. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 365 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.