[38,0] LIBER XXXVIII. [38,1] I. Mithridates parricidia nece uxoris auspicatus sororis alterius Laodices filios, cuius uirum Ariarathen, regem Cappadociae, per Gordium insidiis occiderat, tollendos statuit, nihil actum morte patris existimans, si adulescentes paternum regnum, cuius ille cupiditate flagrabat, occupassent. 2 Igitur dum in his cogitationibus uersatur, interim Nicomedes, rex Bithyniae, uacuam morte regis Cappadociam inuadit. 3 Quod cum nuntiatum Mithridati fuisset, per simulationem pietatis auxilia sorori ad expellendum Cappadocia Nicomeden mittit. 4 Sed iam Laodice per pactionem se Nicomedi in matrimonium tradiderat. 5 Quod aegre ferens Mithridates praesidia Nicomedis Cappadocia expellit regnumque sororis filio restituit, egregium prorsus factum, ni subsecuta fraus esset; 6 siquidem interiectis mensibus simulat se Gordium, quo ministro usus in Ariarathe interficiendo fuerat, restituere in patriam uelle, sperans, si obsisteret adulescens, causas belli futuras, aut, si permitteret, per eundem filium tolli posse, per quem interfecerat patrem. 7 Quod ubi Ariarathes iunior moliri cognouit, grauiter ferens interfectorem patris per auunculum potissimum ab exilio reuocari, ingentem exercitum contrahit. 8 Igitur cum in aciem eduxisset Mithridates peditum LXXX milia, equitum X, currus falcatos sexcentos, nec Ariarathi auxiliantibus finitimis regibus minores copiae essent, incertum belli timens consilia ad insidias transfert sollicitatoque iuuene ad conloquium, 9 cum ferrum occultatum inter fascias gereret, scrutatore ab Ariarathe regio more misso, curiosius imum uentrem pertractanti ait: caueret, ne aliud telum inueniret quam quaereret. 10 Atque ita risu protectis insidiis seuocatum ab amicis uelut ad secretum sermonem inspectante utroque exercitu interficit; regnum Cappadociae octo annorum filio inposito Ariarathis nomine additoque ei rectore Gordio tradidit. [38,2] II. Sed Cappadoces crudelitate ac libidine praefectorum uexati a Mithridate deficiunt fratremque regis, et ipsum Ariarathen nomine, ab Asia, ubi educabatur, reuocant, 2 cum quo Mithridates proelium renouat uictumque regno Cappadociae expellit. Nec multo post adulescens ex aegritudine collecta infirmitate decedit. 3 Post huius mortem Nicomedes timens, ne Mithridates accessione Cappadociae etiam Bithyniam finitimam inuaderet, subornat puerum eximiae pulchritudinis, quasi Ariarathes tres, non duos filios genuisset, qui a senatu Romano paternum regnum peteret. 4 Vxorem quoque Laodicen Romam mittit ad testimonium trium ex Ariarathe susceptorum filiorum. 5 Quod ubi Mithridates cognouit, et ipse pari inpudentia Gordium Romam mittit, qui senatui adseueret puerum, cui Cappadociae regnum tradiderat, ex eo Ariarathe genitum, qui bello Aristonici auxilia Romanis ferens cecidisset. 6 Sed senatus studio regum intellecto, aliena regna falsis nominibus furantium, Mithridati Cappadociam et Nicomedi ad solacia eius Paphlagoniam ademit. 7 Ac ne contumelia regum foret ademptum illis, quod daretur aliis, uterque populus libertate donatus est. 8 Sed Cappadoces munus libertatis abnuentes negant uiuere gentem sine rege posse. Itaque rex illis a senatu Ariobarzanes statuitur. [38,3] III. Erat eo tempore Tigranes rex Armeniae, obses Parthis ante multum temporis datus, nec olim ab eisdem in regnum paternum remissus. Hunc Mithridates mire ad societatem Romani belli, quod olim meditabatur, perlicere cupiebat. 2 Nihil igitur de offensa Romanorum sentientem per Gordium inpellit, ut Ariobarzani, segni admodum, bellum inferat, et ne quis dolus subesse uideatur, filiam suam ei Cleopatram in matrimonium tradit. 3 Primo igitur aduentu Tigranis Ariobarzanes sublatis rebus suis Romam contendit, atque ita per Tigranen rursus Cappadocia iuris esse Mithridatis coepit. 4 Eodem tempore mortuo Nicomede etiam filius eius, et ipse Nicomedes, regno a Mithridate pellitur, qui cum supplex Romam uenisset, decernitur in senatu, ut uterque in regnum restituantur; in quod tum missi M- Aquilius et Mallius Malthinus legati. 5 His cognitis Mithridates societatem cum Tigrane bellum aduersus Romanos gesturus iungit, pactique inter se sunt, ut urbes agrique Mithridati, homines uero et quaecumque auferri possent, Tigrani cederent. 6 Post haec Mithridates intellecto quantum bellum suscitaret, legatos ad Cimbros, alios ad Gallograecos et Sarmatas Bastarnasque auxilium petitum mittit. 7 Nam omnes has gentes Romanum meditabundus bellum uariis beneficiorum muneribus iam ante inlexerat. Ab Schythia quoque exercitum uenire iubet omnemque Orientem aduersus Romanos armat. 8 Non magno igitur labore Aquilium et | Malthinum Asiano exercitu instructos uincit, quibus simul cum Nicomede pulsis ingenti fauore ciuitatium excipitur. 9 Multum ibi auri argentique studio ueterum regum magnumque belli apparatum inuenit, quibus instructus debita ciuitatibus publica priuataque remittit et uacationem quinquennii concedit. 10 Tunc ad contionem milites uocat eosque uariis exhortationibus ad Romana bella siue Asiana incitat. 11 Quam orationem dignam duxi, cuius exemplum breuitati huius operis insererem; quam obliquam Pompeius Trogus exposuit, quoniam in Liuio et in Sallustio reprehendit, quod contiones directas pro sua oratione operi suo inserendo historiae modum excesserint. [38,4] IV. Optandum sibi fuisse ait, ut de eo liceret consulere, bellumne sit cum Romanis an pax habenda; 2 quin uero sit resistendum inpugnantibus, ne eos quidem dubitare, qui spe uictoriae careant; quippe aduersus latronem, si nequeant pro salute, pro ultione tamen sua omnes ferrum stringere. 3 Ceterum quia non id agitur, an liceat quiescere non tantum animo hostiliter, sed etiam proelio congressis, consulendum, qua ratione ac spe coepta bella sustineant. 4 Esse autem sibi uictoriae fiduciam, si sit illis animus; Romanosque uinci posse cognitum non sibi magis quam ipsis militibus, qui et in Bithynia Aquilium et t Malthinum in Cappadocia fuderint. 5 Ac si quem aliena magis exempla quam sua experimenta moueant, audire se a Pyrro, rege Epiri, non amplius quinque milibus Macedonum instructo fusos tribus proeliis Romanos. 6 Audire Hannibalem sedecim annis Italiae uictorem inmoratum, et quin ipsam caperet urbem, non Romanorum illi uires restitisse sed domesticae aemulationis atque inuidiae studium. 7 Audire populos transalpinae Galliae Italiam ingressos maximis eam pluribusque urbibus possidere et latius aliquanto solum finium, quam in Asia, quae dicatur inbellis, idem Galli occupauissent. 8 Nec uictam solum dici sibi Romam a Gallis, sed etiam captam, ita ut unius illis montis tantum cacumen relinqueretur; nec bello hostem, sed pretio remotum. 9 Gallorum autem nomen, quod semper Romanos terruit, in partem uirium suarum ipse numeret. Nam hos, qui Asiam incolunt, Gallos ab illis, qui Italiam occupauerant, sedibus tantum distare, 10 originem quidem ac uirtutem genusque pugnae idem habere; tantoque his acriora esse quam illis ingenia, quod longiore ac difficiliore spatio per Illyricum Thraciamque prodierint, paene operosius transitis eorum finibus quam ubi consedere possessis. 11 Iam ipsam Italiam audire se numquam, ut Roma condita sit, satis illi pacatam, sed adsidue per omnes annos pro libertate alios, quosdam etiam pro uice imperii bellis continuis perseuerasse; 12 et a multis ciuitatibus Italiae deletos Romanorum exercitus ferri, a quibusdam nouo contumeliae more sub iugum missos. 13 Ac ne ueteribus inmoremur exemplis, hoc ipso tempore uniuersam Italiam bello Marsico consurrexisse, non iam libertatem, sed consortium imperii ciuitatisque poscentem; 14 nec grauius uicino Italiae bello quam domesticis principum factionibus urbem premi, multoque periculosius esse Italico ciuile bellum. 15 Simul et a Germania Cimbros, inmensa milia ferorum atque inmitium populorum, more procellae inundasse Italiam; 16 quorum etsi singula bella sustinere Romani possent, uniuersis tamen obruantur, ut ne uacaturos quidem bello suo putet. [38,5] V. Vtendum igitur occasione et rapienda incrementa uirium, ne, si illis occupatis quieuerint, mox aduersus uacuos et quietos maius negotium habeat. 2 Non enim quaeri, an capienda sint arma, sed utrum sua potius occasionem an illorum. 3 Nam bellum quidem iam tunc secum ab illis geri coeptum, cum sibi pupillo maiorem Phrygiam ademerint, quam patri suo praemium dati aduersus Aristonicum auxilii concesserant, gentem quam et proauo suo Mithridati Seleucus Callinicus in dotem dedisset. 4 Quid, cum Paphlagonia se decedere iusserint, non alterum illud genus belli fuisse? Quae non ui, non armis, sed adoptione testamenti et regum do mesticorum interitu hereditaria patri suo obuenisset. 5 Cum inter hanc decretorum amaritudinem parendo non tamen eos mitigaret, quin acerbius in dies gerant, non obtinuisse. 6 Quod enim a se non praebitum illis obsequium? Non Phrygiam Paphlagoniamque dimissas? Non Cappadocia filium eductum, quam iure gentium uictor occupauerat? 7 Raptum tamen sibi esse uictoriae ius ab illis, quorum nihil est nisi bello quaesitum. 8 Non regem Bithyniae Chreston, in quem senatus arma decreuerat, a se in gratiam illorum occisum? Tamen nihilo minus inputari sibi, si qua Gordius aut Tigranes faciat. 9 Libertatem etiam in contumeliam sui a senatu ultro delatam Cappadociae, quam reliquis gentibus abstulerunt; dein populo Cappadocum pro libertate oblata Gordium regem orante ideo tantum, quoniam amicus suus esset, non obtinuisse. 10 Nicomeden praecepto illorum bellum sibi intulisse; quia ultum ierit se, ab ipsis uentum obuiam in eo; et nunc eam secum bellandi illis causam fore, quod non inpune se Nicomedi lacerandum, saltatricis filio, praebuerit. [38,6] VI. Quippe non delicta regum illos, sed uires ac maiestatem insequi, neque in uno se, sed in aliis quoque omnibus hac saepe arte grassatos. 2 Sic et auum suum Pharnacen per cognitionum arbitria succidaneum regi Pergameno Eumeni datum; 3 Sic rursus Eumenen, cuius classibus primo in Asiam fuere transiecti, cuius exercitu magis quam suo et Magnum Antiochum et Gallos in Asia et mox in Macedonia regem Perseum domuerant, 4 et ipsum pro hoste habitum eique interdictum Italia, et quod cum ipso deforme sibi putauerant, cum filio eius Aristonico bellum gessisse. Nullius apud eos maiora quam Masinissae, regis Numidarum, haberi merita; 5 huic inputari uictum Hannibalem, huic captum Syphacem, huic Karthaginem deletam, hunc inter duos illos Africanos tertium seruatorem urbis referri: 6 tamen cum huius nepote bellum modo in Africa gestum adeo inexpiabile, ut ne uictum quidem patris memoriae donarent, quin carcerem ac triumphi spectaculum experiretur. 7 Hanc illos omnibus regibus legem odiorum dixisse, scilicet quia ipsi tales reges habuerint, quorum etiam nominibus erubescant, aut pastores Aboriginum, aut aruspices Sabinorum, aut exules Corinthiorum, aut seruos uernasque Tuscorum, aut, quod honoratissimum nomen fuit inter haec, Superbos; 8 atque ut ipsi ferunt conditores suos lupae uberibus altos, sic omnem illum populum luporum animos inexplebiles sanguinis, atque imperii diuitiarumque auidos ac ieiunos habere. [38,7] VII. Se autem, seu nobilitate illis conparetur, clariorem illa conluuie conuenarum esse, qui paternos maiores suos a Cyro Darioque, conditoribus Persici regni, maternos a magno Alexandro ac Nicatore Seleuco, conditoribus imperii Macedonici, referat, seu populus illorum conferatur suo, earum se gentium esse, quae non modo Romano imperio sint pares, sed Macedonico quoque obstiterint. 2 Nullam subiectarum sibi gentium expertam peregrina imperia; nullis umquam nisi domesticis regibus paruisse, Cappadociam uelint an Paphlagoniam recensere, rursus Pontum an Bithyniam, itemque Armeniam maiorem minoremque; quarum gentium nullam neque Alexander ille, qui totam pacauit Asiam, nec quisquam successorum eius aut posterorum attigisset. 3 Scythiam duos umquam ante se reges non pacare, sed tantum intrare ausos, Darium et Philippum, aegre inde fugam sibi expedisse, unde ipse magnam aduersus Romanos partem uirium haberet. 4 Multoque se timidius ac diffidentius bella Pontica ingressum, cum ipse rudis ac tiro esset, Scythiae praeter arma uirtutemque animi locorum quoque solitudinibus uel frigoribus instructae, per quae denuntiaretur ingens militiae periculum ac labor. 5 Inter quas difficultates ne spes quidem praemii foret ex hoste uago nec tantum pecuniae, sed etiam sedis inope. 6 Nunc se diuersam belli condicionem ingredi. Nam neque caelo Asiae esse temperatius aliud, nec solo fertilius nec urbium multitudine amoenius; magnamque temporis partem non ut militiam, sed ut festum diem acturos bello dubium facili magis an ubere, 7 si modo aut proximas regni Attalici opes aut ueteres Lydiae Ioniaeque audierint, quas non expugnatum eant, sed possessum; 8 tantumque se auida expectat Asia, ut etiam uocibus uocet: adeo illis odium Romanorum incussit rapacitas proconsulum, sectio publicanorum, calumniae litium. 9 Sequantur se modo fortiter et colligant, quid se duce possit effficere tantus exercitus, quem sine cuiusquam militum auxilio suamet unius opera uiderint Cappadociam caeso rege cepisse, qui solus mortalium Pontum omnem Scythiamque pacauerit, quam nemo ante transire tuto atque adire potuit. 10 Nam iustitiae atque liberalitatis suae ne ipsos milites quin experiantur testes refugere et illa indicia habere, quod solus regum non paterna solum, uerum etiam externa regna hereditatibus propter munificentiam adquisita possideat, Colchos, Paphlagoniam, Bosphorum. [38,8] VIII. Sic excitatis militibus post annos tres et XX sumpti regni in Romana bella descendit. 2 Atque in Aegypto mortuo rege Ptolomeo ei, qui Cyrenis regnabat, Ptolomeo per legatos regnurr et uxor Cleopatra regina, soror ipsius, defertur. 3 Laetus igitur hoc solo Ptolomeus, quod sine certa mine fraternum regnum recepisset, in quod subornari et a matre Cleopatra et fauore principum fratris filium cognouerat, ceterum infestus omnibus, statim ubi Alexandriam ingressus est, fautores pueri trucidari iussit. 4 Ipsum quoque die nuptiarum, quibus matrem eius in matrimonium recipiebat, inter apparatus epularum et sollemnia religionum in conplexu matris interficit atque ita torum sororis caede filii eius cruentus ascendit. 5 Post quod non mitior in populares, qui eum in regnum uocauerant, fuit, siquidem peregrinis militibus licentia caedis data omnia sanguine cotidie manabant; ipsam quoque sororem filia eius uirgine per uim stuprata et in matrimonium adscita repudiat. 6 Quibus rebus territus populus in diuersa labitur patriamque metu mortis exul relinquit. 7 Solus igitur in tanta urbe cum suis relictus Ptolomeus, cum regem se non hominum, sed uacuarum aedium uideret edicto peregrinos sollicitat. 8 Quibus confluentibus obuius legatis Romanorum, Scipioni Africano et Spurio Mummio et L. Metello, qui ad inspicienda sociorum regna ueniebant, procedit. 9 Sed quam cruentus ciuibus, tam ridiculus Romanis fuit. Erat enim et uultu deformis et statura breuis et saginaV. entris non homini, sed beluae similis. 10 Quod foeditatem nimia subtilitas perlucidae uestis augebat, prorsus quasi astu inspicienda praeberentur, quae omni studio occultanda pudibundo uiro erant. 11 Post discessum deinde legatorum (quorum Africanus, dum inspicit urbem, spectaculo Alexandrinis fuit) iam etiam peregrino populo inuisus cum filio, quem ex sorore susceperat, et cum uxore, matris paelice, metu insidiarum tacitus in exilium proficiscitur contractoque mercennario exercitu bellum sorori pariter ac patriae infert. 12 Arcessitum deinde maximum a Cyrenis filium, ne eum Alexandrini contra se regem crearent, interficit. Tunc populus statuas eius et imagines detrahit. 13 Quod factum studio sororis existimans filium, quem ex ea susceperat, interficit, corpusque in membra diuisum et in cista conpositum matri die natalis eius inter epulas offerri curat. 14 Quae res non reginae tantum, uerum etiam uniuersae ciuitati acerba et luctuosa fuit tantumque maerorem festiuissimo conuiuio intulit, ut regia omnis repentino luctu incenderetur. 15 Verso igitur studio principum ab epulis in exsequias membra lacera populo ostendunt et quid sperare de rege suo debeant, filii caede demonstrant. [38,9] IX. Finito luctu orbitatis Cleopatra, cum urgeri se fraterno bello uideret, auxilium a Demetrio, rege Syriae, per legatos petit, cuius et ipsius uarii et memorabiles casus fuere. 2 Namque Demetrius, sicut supra dictum est, cum bellum Parthis intulisset et multis congressionibus uictor fuisset, repente insidiis circumuentus amisso exercitu capitur. 3 Cui Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo misso in Hyrcaniam non cultum tantum regium praestitit, sed et filiam in matrimonium dedit regnumque Syriae, quod per absentiam eius Trypho occupauerat, restituturum promittit. 4 Post huius mortem desperato reditu non ferens captiuitatem Demetrius, priuatam etsi opulentam uitam pertaesus, tacitus in regnum fugam meditatur. 5 Hortator illi et comes Callimander amicus erat, qui post captiuitatem eius a Syria per Arabiae deserta ducibus pecunia conparatis Parthico habitu Babyloniam peruenerat. 6 Sed fugientem Phrahates, qui Arsacidae successerat, equitum celeritate per conpendiosos tramites occupatum retrahit. 7 Vt est deductus ad regem, Callimandro quidem non tantum uenia, uerum etiam praemium fidei datum, Demetrium autem et grauiter castigatum ad coniugem in Hyrcaniam remittit artioribusque custodiis obseruari iubet. 8 Interiecto deinde tempore, cum fidem illi etiam suscepti liberi facerent, eodem amico comite repetita fuga est, sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur ac denuo perductus ad regem ut inuisus a conspectu submouetur. 9 Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hyrcaniam, poenalem sibi ciuitatem, remittitur talisque aureis in exprobrationem puerilis leuitatis donatur. 10 Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentis faciebat nec respectus cognationis, sed quod Syriae regnum adfectabant usuri Demetrio aduersus Antiochum fratrem, prout res uel tempus uel fortuna belli exegisset. [38,10] X. His auditis Antiochus occupandum bellum ratus exercitum, quem multis finitimorum bellis indurauerat, aduersus Parthos ducit. 2 Sed per luxuriam non minor apparatus quam militiae fuit, quippe octoginta milia armatorum secuta sunt trecenta lixarum, ex quibus cocorum pistorum maior numerus fuit. 3 Argenti certe aurique tantum, ut etiam gregarii milites auro caligas figerent proculcarentque materiam, cuius amore populi ferro dimicant. 4 Culinarum quoque argentea instrumenta fuere, prorsus quasi ad epulas, non ad bellum pergerent. 5 Aduenienti Antiocho multi orientales reges occurrere tradentes se regnaque sua cum exsecratione superbiae Parthicae. Nec mora congressioni fuit. 6 Antiochus tribus proeliis uictor cum Babyloniam occupasset, Magnus haberi coepit. Itaque ad eum omnibus populis deficientibus nihil Parthis reliqui praeter patrios fines fuit. 7 Tunc Phrahates Demetrium in Syriam ad occupandum regnum cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda a Parthia reuocaretur. Interim, quoniam uiribus non poterat, insidiis Antiochum ubique temptabat. 8 Propter multitudinem hominum exercitum suum Antiochus per ciuitates in hiberna diuiserat, quae res exitii causa fuit. Nam cum grauari se copiarum praebitione et iniuriis militum ciuitates uiderent, ad Parthos deficiunt et die statuta omnes apud se diuisum exercitum per insidias, ne inuicem ferre auxilia possent, adgrediuntur. 9 Quae cum nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus cum ea manu, quae secum hiemabat, progreditur. In itinere obuium regem Parthorum habuit, aduersus quem fortius quam exercitus eius dimicauit. 10 Ad postremum tamen, cum uirtute hostes uincerent, metu suorum desertus occiditur, cui Phrahates exequias regio more fecit filiamque Demetrii, quam secum Antiochus aduexerat, captus amore uirginis uxorem duxit. 11 Paenitere deinde dimissi Demetrii coepit; ad quem retrahendum cum turmas equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem iam in regno missi inuenerunt frustraque omnia conati ad regem suum reuersi sunt.