[10,0] LIBER X [10,1] I. Artaxerxi, regi Persarum, ex paelicibus centum quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius, Ariaratus et Ochus. 2 Ex his Darium contra morem Persarum, apud quos rex non nisi morte mutatur, per indulgentiam pater regem uiuus fecit, nihil sibi ablatum existimans, 3 quod in filium contulisset, sinceriusque gaudium ex procreatione capturus, si insignia maiestatis suae uiuus in filio conspexisset. 4 Sed Darius post noua paternae pietatis exempla interficiendi patris consilium cepit, sceleratus, 6 si solus parricidium cogitasset, tanto sceleratior, quod in societatem facinoris adsumptos L fratres fecit parricidas. 6 Ostenti prorsus genus, ubi in tanto populo non solum sociari, uerum etiam sileri parricidium potuit, ut ex L liberis nemo inuentus sit, quem aut paterna maiestas aut ueneratio senis aut indulgentia patris a tanta inmanitate reuocaret. 7 Adeone uile paternum nomen apud tot numero filios fuit, ut, quorum praesidio tutus etiam aduersus hostes esse debuerit, eorum insidiis circumuentus tutior ab hostibus quam a filiis fuerit? [10,2] II. Causa parricidii sceleratior ipso parricidio fuit. 2 Occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius mentio supra habita est, Aspasian, paelicem eius, rex Artaxerxes in matrimonium receperat. 3 Hanc patrem cedere sibi sicuti regnum Darius postulauerat; qui pro indulgentia sua in liberos primo facturum se dixerat, 4 mox paenitentia ductus, ut honeste negaret quod temere promiserat, solis eam sacerdotio praefecit, quo perpetua illi ab omnibus uiris pudicitia imperabatur. 5 Hinc exacerbatus iuuenis in iurgia primo patris erupit, mox facta cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis poenas parricidii diis paternae maiestatis ultoribus dedit. 6 Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod uestigium tanti sceleris extaret, interfectae. 7 Post haec Artaxerxes morbo ex dolore contracto decedit, rex quam pater felicior. [10,3] III. Hereditas regni Ocho tradita, qui timens parem coniurationem regiam cognatorum caede et strage principum replet, nulla, non sanguinis, non sexus, non aetatis, misericordia permotus, scilicet ne innocentior fratribus parricidis haberetur. 2 Atque ita ueluti purificato regno bellum Cadusiis infert. 3 In eo aduersus prouocatorem hostium Codomannus quidam cum omnium fauore processisset, hoste caeso uictoriam suis pariter et prope amissam gloriam restituit. 4 Ob haec decora idem Codomannus praeficitur Armeniis. 5 Interiecto deinde tempore post mortem Ochi regis ob memoriam pristinae uirtutis rex a populo constituitur, Darii nomine, ne quid regiae maiestati deesset, honoratus; 6 bellumque cum Alexandro Magno diu uariante fortuna magna uirtute gessit. 7 Postremo uictus ab Alexandro et a cognatis occisus uitam pariter cum Persarum regno finiuit.