[4,0] LIBER IV [4,1] I. Siciliam ferunt angustis quondam faucibus Italiae adhaesisse diremptamque uelut a corpore maiore impetu superi maris, quod toto undarum onere illuc uehitur. Est autem terra ipsa tenuis ac fragilis et cauernis quibusdam fistulisque ita penetrabilis, ut uentorum tota ferme flatibus pateat; nec non et ignibus generandis nutriendisque soli ipsius naturalis materia. Quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumine traditur, quae res facit, ut spiritu cum igne in terra interiore luctante frequenter et conpluribus locis nunc flammas, nunc uaporem, nunc fumum eructet. Inde denique Aetnae montis per tot saecula durat incendium. Et ubi acrior per spiramenta cauernarum uentus incubuit, heranarum moles egeruntur. Proximum Italiae promuntorium Regium dicitur, ideo quia Graece abrupta hoc nomine pronuntiantur. Nec mirum, si fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere mirae. Primum quod nusquam alias torrens fretum, nec solum citato impetu, uerum etiam procul uisentibus. Undarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut alias ueluti terga dantes in imum desidere, alias quasi uictrices in sublime ferri uideas; nunc hic fremitum feruentis aestus, nunc illic gemitum in uoraginem desidentis exaudias. Accedunt uicini et perpetui Aetnae montis ignes et insularum Aeolidum, uelut ipsis undis alatur incendium; neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur. Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdin peperere, hinc latratus auditus, hinc monstri credita simulacra, dum nauigantes magnis uerticibus pelagi desidentis exterriti latrare putant undas, quas sorbentis aestus uorago conlidit. Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos ignes facit. Nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit atque ibi suffocatum tam diu tenet, donec per spiramenta terrae diffusus nutrimenta ignis incendat. Iam ipsa Italiae Siciliaeque uicinitas, iam promuntoriorum altitudo ipsa ita similis est, ut quantum nunc admirationis, tantum antiquis terroris dederit, credentibus, coeuntibus in se promuntoriis ac rursum discedentibus solida intercipi absumique nauigia. Neque hoc ab antiquis in dulcedinem fabulae conpositum, sed metu et admiratione transeuntium. Ea est enim procul inspicientibus natura loci, ut sinum maris, non transitum putes, quo cum accesseris, discedere ac seiungi promuntoria, quae ante iuncta fuerant, arbitrere. [4,2] II. Siciliae primo Trinacriae nomen fuit, postea Sicania cognominata est. Haec a principio patria Cyclopum fuit, quibus exstinctis Cocalus regnum insulae occupauit. Post quem singulae ciuitates in tyrannorum imperium concesserunt, quorum nulla terra feracior fuit. Horum ex numero Anaxilaus iustitia cum ceterorum crudelitate certabat, cuius moderationis haud mediocrem fructum tulit; quippe decedens cum filios paruulos reliquisset tutelamque eorum Micalo, spectatae fidei seruo, commisisset, tantus amor memoriae eius apud omnes fuit, ut parere seruo quam deserere regis filios mallent principesque ciuitatis obliti dignitatis suae regni maiestatem administrari per seruum paterentur. Imperium Siciliae etiam Karthaginienses temptauere, diuque uaria uictoria cum tyrannis dimicatum. Ad postremum amisso Hamilcare imperatore cum exercitu aliquantisper quieuere uicti. [4,3] III. Medio tempore, cum Regini discordia laborarent ciuitasque per dissensionem diuisa in duas partes esset, ueterani ex altera parte ab Himera in auxilium uocati, pulsis ciuitate contra quos inplorati fuerant et mox caesis quibus tulerant auxilium, urbem cum coniugibus et liberis sociorum occupauere, ausi facinus nulli tyranno conparandum, quippe ut Reginis melius fuerit uinci quam uicisse. Nam siue uictoribus captiuitatis iure seruissent siue amissa patria exsulare necesse habuissent, non tamen inter aras et patrios lares trucidati crudelissimis tyrannis patriam cum coniugibus ac liberis praedam reliquissent. Catinenses quoque cum Syracusanos graues paterentur, diffisi uiribus suis auxilium ab Atheniensibus petiuere; qui seu studio maioris imperii, quod Asiam Graeciamque penitus occupauerant, seu metu fractae pridem a Syracusanis classis, ne Lacedaemoniis illae uires accederent, Lamponium ducem cum classe in Siciliam misere, ut sub specie ferendi Catinensibus auxilii temptarent Siciliae imperium. Et quoniam prima initia frequenter caesis hostibus prospera fuerant, maiore denuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus Siciliam petiuere; sed Catinenses siue metu Atheniensium siue taedio belli pacem cum Syracusanis remissis Atheniensium auxiliis fecerant. [4,4] IV. Interiecto deinde tempore, cum fides pacis a Syracusanis non seruaretur, denuo legatos Athenas mittunt, qui sordida ueste, capillo barbaque promissis et omni squaloris habitu ad misericordiam commouendam adquisito contionem deformes adeunt; adduntur precibus lacrimae et ita misericordem populum supplices mouent, ut damnarentur duces, qui ab his auxilia deduxerant. Igitur classis infens decernitur; creantur duces Nicias et Alcibiades et Lamachos, tantisque uiribus Sicilia repetitur, ut ipsis terrori essent, in quorum auxilia mittebantur. Breui post tempore reuocato ad reatum Alcibiade duo proelia pedestria secunda Nicias et Lamachos faciunt; munitionibus deinde circumdatis hostes etiam marinis commeatibus in urbe clausos intercludunt. Quibus rebus fracti Syracusani auxilium a Lacedaemoniis petiuerunt. Ab his mittitur Gylippus solus, sed in quo instar omnium auxiliorum erat. Is audito in itinere belli iam inclinato statu auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia contractis opportuna bello loca ocupat. Duobus deinde proeliis uictus, congressus tertio occiso Lamacho et hostes in fugam conpulit et socios obsidione liberauit. Sed cum Athenienses a bello terrestri in nauale se transtulissent, Gylippus classem Lacedaemone cum auxiliis arcessit. Quo cognito et ipsi Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt. Peloponnesii quoque communi ciuitatum decreto ingentia Syracusanis auxilia misere, et quasi Graeciae bellum in Siciliam translatum esset, ita ex utraque parte summis uiribus dimicabatur. [4,5] V. Prima igitur congressione naualis certaminis Athenienses uincuntur; castra quoque cum omni publica ac priuata pecunia amittunt. Super haec mala cum etiam terrestri proelio uicti essent, tunc Demosthenes censere coepit, ut abirent Sicilia, dum res quamuis adflictae nondum tamen perditae forent. Neque in bello male auspicato amplius perseuerandum; esse domi grauiora et forsitan infeliciora bella, in quae seruare hos urbis apparatus oporteat. Nicias seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei ciuium, seu inpellente fato manere contendit. Reparatur igitur nauale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis reuocatur; sed inscitia ducum, qui inter angustias matis tuentes se Syracusanos adgressi, facile uincuntur. Eurymedon dux in prima acie fortissime dimicans primus cadit, XXX naues, quibus praefuerat, incenduntur. Demosthenes et Nicias et ipsi uicti exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri. Ab his relictas CXXX naues Gylippus inuasit, ipsos deinde insequitur; fugientes partim capit, partim caedit. Demosthenes amnisso exercitu a captiuitate gladio et uoluntaria morte se uindicat, Nicias autem ne Demosthenis quidem exempplo ut sibi consuleret admonitus cladem suorum auxit dedecore captiuitatis.