[0,0] DE CONSTANTIA. [0,1] NOBILIBVS ET MAGNIFICIS CONSVLIBVS ET SENATVI POPVLOQVE ANTVERPIENSI IVSTVS LIPSIVS dedico consecroque. Libros istos, quos de Constantia in mediis patriae meae turbis constanter scripsi et perscripsi, eos uobis dare dedicare mihi uisum, urbis magnae magni Senatores. Splendor uester me impulit, prudentia, uirtus. Humanitas etiam illa, quam coram sum expertus, propria uobis in bonos et eruditos. Nec arbitror, pro ingrato erit munus, quod per se haut magnum, pondus ab animo meo accipiet: quia dedi quod, hoc quidem tempore, optimum maximumque in omni meo litterario censu. Denique nouitas forsan alique illud commendauerit : quoniam, nisi fallor, interclusam diu et spinis obsitam hanc sapientiae uiam, sternere et munire aggredimur primi. Quae illa profecto est, quae sola possit ducere ad tranquillitatem et quietem. Mihi certe animus gratificandi uobis, iuuandi alios, non defuit. Si uires tam aequum est aequos uos aduersum me esse, quam ego aduersus magnum illum deum sum : quem scio non uni omnia dedisse. Valete. [0,2] AD LECTOREM, de consilio meo scriptionis et fine. Nihil me fugit, Lector, in nouo hoc scribendi genere noua mihi iudicia parata et censuras; siue illorum, quos percutiet inopinata haec sapientiae professio ab eo, quem amoenioribus tantum litteris censebant operatum : siue aliorum, quibus uilescet et pro leui erit, quidquid in hoc studio aut stadio sudabitur post antiquos. Quibus utrisque ut breuiter respondeam, mea interest, imo etiam tua. Ac primi quidem illi duabus diuersissimis rebus peccare mihi uidentur. Incuria et cura. Hac, quod in aliena studia actionesque ultro inquirendum sibi censeant : illa, quod inquirant tamen parum intente aut diligenter ; ut enim ipse iis me indicem, numquam ita colles illi fontesque Musarum totum me coeperunt, ut non oculos idemtidem mentemque reflexerim ad seueriorem istam Diuam. Philosophiam dico, cuius studia iam tum a puero ita mihi placuere, ut peccare iuuenili quodam ardore uiderer, et fraeno atque inhibitione fuerim coercendus. Sciunt preceptores mei, qui in Ubiis excussos mihi uelut per uim libros eos omnes e manibus, et scripta etiam Commentariosque ereptos, quos laboriose confeceram ex omni interpretum classe. Nec mutaui sane postea. Et in omni hoc studiorum cursu, si non recto rigore et linea, tamen flexu tetendisse me scio ad illam sapientiae metam. Nec id ea uia, qua hic philosophantium uulgus, qui in spinis argutiarum aut laqueis quaestionum male dediti, non aliud quam subtili quodam disceptationum filo texunt eas et retexunt. Haerent in uerbis aut captiunculis : et aetatem totam in aditu philosophiae uersantur, adyta eius nunquam uident. Habent eam ut oblectamentum, non ut remedium et instrumentum uitae maxime serium uertunt in ludum quemdam nugarum. Quis eorum mihi de moribus quaerit ? quis adfectus temperat ? quis timori, quis spei metam ponit aut modum ? Quin adeo ad sapientiam spectare haec non arbitrantur : ut aliud aut nihil agere eos censeant, qui id agunt. Itaque uitam eorum, siue iudicia, si uides : nihil uel in ipso uulgo reperias quod ad illam attinet, spurcius, stultius, quod ad ista. Scilicet ut uinum, quo nil salubrius, quibusdam in uenenum est : sic istis philosophia, qua abutuntur. At mihi alia mens, qui nauim semper auertens ab illis argutiarum salebris, uelificationem omnem direxi ad unum tranquillae mentis portum. Cuius studii mei primum nec fallax specimen esse uolui hos libros. Sed enim, inquiunt alteri, melius et uberius ista ueteres. Quaedam ex istis, fateor : abnego, quod uniuersa. Si de moribus aliquid adfectibusque carptim post Senecam et diuinum illum Epictetum scribam : me quoque iudice, parum cordis habeam aut frontis. Ad si ea quae ne attigerunt quidem illi, aut quisquam (fidenter enim ea adfirmem) ex antiquis : quid fastidiunt aut carpunt ? Solatia malis publicis quaesiui, quis ante me ? Rem siue ordinem uideant : mihi ea debere fatebuntur et de uerbis ipsis (fas dicere) non ea nobis inopia ut cuiquam supplicemus. Denique hoc sciant : alia pluria aliis mihi scripta ; hunc librum praecipue mihi : illa famae at haec saluti. Quod olim alte et acute quispiam, id hic uera uoce proclamo : "Satis mihi pauci lectores, satis est unus, satis est nullus". Id tantum peto ut quicumque haec tangent, cognoscendi animum adferant et simul ignoscendi. Ut sicubi forte lapsus sim, praesertim cum locos illos altiores conatus scandere de prouidentia, iustitia, fato : condonent, quia nusquam certe malitia aut pertinacia est sed humana saltem imbecillitas et caligo. Denique ab iis docear : faxo, ut nemo tam promptus ad monendum sit quam ego ad mutandum. Caetera uicia naturae mea non demo aut munuo : pertinaciam et contentionum studium serodeprecor ab ea et detestor. Salue mi, Lector, quod utinam per hunc librum in parte tibi sit ! [1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] CAPUT I. Praefatio, et introducio. Querela item aliqua de Belgarum turbis. Ante annos aliquot cum Viennam Austriae iter haberem, fugiens patriae meae turbas ; deflexi, non sine deo duce, ad Eburonum urbem, quae nec longe a uia et in qua amici, quos salutare more suadebar et amore. Inter eos Carolus Langius, uir (sine fraude aut ambitione dicam) optimus doctissimusque Belgarum. Qui cum me hospitio excepisset ; non omni solum comitate et beniuolentia id temperauit, sed eo genere sermonum qui utiles imo salutares mihi in omne aeuum essent. Ille enim fuit ille uir, qui oculos mihi aperiret, detersa uulgarium aliquot opinionum nube : ille, qui uiam ostenderet, qua sine ambage peruenirem, ut cum Lucretio loquar, ad illa : "Edita doctrina sapientum templa serena." Nam cum post meridiem feruido sole (praeceps enim iam mensis Iunius erat) domi eius in atrio inambularemus : quaesiuit, ut fit, blandius de itinere meo et eius caussis. Cui cum ego de turbis Belgarum, de insolentia Praefectorum et militum, libere et uere multa dixissem : addidi postremo, praetexi a me aliam, sed hanc intimam esse discessus mei caussam. Quis enim Langi, inquam, tam firmo et tam ferreo pectore, qui diutius ferendis iis malis sit? Iactamur iam tot annos, ut uides, bellorum ciuilium aestu : et, ut in undoso mari, non uno uento agitamur turbarum seditionumque. Otium mihi cordi et quies ? tubae, interpellant, et strepitus armorum. Horti et rura? miles et sicarius compellit in urbem. Itaque certum mihi, Langi, relicta hac infesta et infausta Belgica (ignoscat mihi genius patriae) gehn g-pro g-gehs, ut ille ait; et quouis terrarum fugere "ubi nec Pelopidarum facta neque nomen audiam". Langius admirans et uelut excitatus : Itane tu Lipsi, inquit, abeas a nobis? A uobis, inquam, aut certe ab hac uita. Quod enim malorum istorum effugium, nisi in fuga? Nam ut uideam ista cottidie et feram, non possum, Langi : nec chalybs aliquis mihi circa pectus. Suspirauit ad hunc sermonem Langius : et, Infirme adulescens, inquit, quae haec mollities est? aut quae tua mens salutem quaerentis in fuga? Turbat et aestuat patria tua, fateor : sed quae non hodie pars Europae ? Ut uere illud Aristophanaeum possis augurari : "... g-ta g-d' g-hypertera g-nertera g-Thehsei g-Zeus g-hypsibremetehs;" Itaque non patria fugienda, Lipsi : sed Adfectus sunt : et firmandus ita formandusque hic animus, ut quies nobis in turbis sit, et pax inter media arma. Ego satis iuueniliter, Imo deserenda illa, Langi, inquam : certe enim audita mala leuius ad animum accident, quam uisa : et simul ponemur ipsi extra tela, quod dicitur, et puluerem huius agonis. Homerum non audis callide monentem, "g-Ek g-beleohn, g-meh g-pou g-tis g-eph' g-helkei g-helkos g-arehtai ? [1,2] CAPUT II. Peregrinationem non facere ad internos morbos; indicinam eam esse, non medicinam, nisi si forte in leui quodam et primo adfectuum motu. Langius moto leuiter capite, Audio, inqnit : mallem tu Sapientiae uocem et Rationis. Nam hae, Lipsi, quae te inuoluunt, nebulae et nubeculae sunt a fumo Opinionum. Itaque, ut cum Diogene dicam, g-logoh tibi hic opus non g-brochoh : radio inquam illo, qui caliginem tui capitis illustret. Patriam ecce desertum is : sed dic serio, illam cum fugies, te quoque effugies ? Vide ne contra sit, et tecum atque in pectore isto circumferas fontem fomitemque tui mali. Ut ii qui febriunt, iactant se inquiete et uersant, et lectum subinde mutant uana spe leuamenti : in eadem caussa nos, qui terram terra frustra mutamus, aegri scilicet mentis. Aperire enim hoc est morbum, non tollere : fateri internum hunc calorem, et non mederi. Eleganter Romanus sapiens : "Proprium est aegri nihil diu pati, et mutationibus ut remediis uti. Inde peregrinationes suscipiuntur uagae, et littora pererrantur; et modo mari se modo terra experitur praesentibus semper infesta leuitas". Itaque fugitis magis turbas quam uitatis. Ut cerua illa apud Virgilium, "Quam procul incautam nemora inter Cressia fixit Pastor agens telis : ... illa fuga siluas saltusque peragrat Dictaeos ..." frustra : quia, ut idem poeta addit, "haeret lateri tetalis arundo" : ita uos, qui telo hoc adfectuum penitus percussi, non id excutitis, sed migratione transfertis. Qui crus sibi aut brachium fregit, non currum poscit, ut opinor, sed chirurgum : tua quae uanitas, qui internam hanc plagam motu sanare te postulas et discursu ? Animus enim certe est, qui aegrotat : et omnis haec exterior imbecillitas, desperatio, languor, orta ab uno fonte, quod iacet ille et languet. Sceptrum abiecit princeps diuinaque pars : et eo uilitatis lapsa est, ut sponte seruiat suis seruis. Dic, locus hic quid faciet aut motus? Nisi forte regio aliqua est, quae metus temperet, quae spes refraenet, quae malam hanc saniem educat, quam alte imbibimus, uitiorum. Atqui nulla est, nec in insulis ipsis beatorum; aut si est, ostende, et omnes illuc agmine facto imus. Sed motio ipsa et mutatio, inquis, habet eam uim : et recreat attollitque iacentem animum cottidiana illa conspecta nouitas morum, hominum, locorum. Lipsi, erras. Nam, ut quod res est serio dicam, peregrinationem non usque eo deprimo, ut nihil ei in hominem et in adfectus dem iuris. Imo habeat. sed hactenus, ut leuia taedia quaedam animorum et uelut nauseas tollat : non tollat morbos, qui altius penetrarunt, quam ut externa ulla medicina huc pertingat. Cantus, uinum, somnus, commotiunculas illas primas non raro sanarunt irae, doloris, amoris : at nunquam aegritudinem, quae radices egit et fixit pedem. Idem hic est : et peregrinatio fortasse leues quosdam languores sanabit, non sanabit ueros. Haerent enim primi illi motus, orti a corpore, quodammodo adhuc in corpore, aut certe in summa, ut sic dicam, animorum cute : ideoque non mirum, si quamuis leui spongia abstergeantur, non ita inueterati illi affectus, quibus sedes, imo regnum, in ipsa animi mente. Cum diu multumque erraueris, cum terram omnem et mare circulatus fueris : nullo eos mari elues, obrues nulla terra. Sequentur te : et post peditem "equitemque sedebit", utcum poeta loquar, "atra cura". Socrates interroganti cuidam, "quid ita peregrinatio sibi non profuisset"? scite respondit, "Non enim te deseruisti". Simile hic dixerim : et quocunque fugies, corruptum corruptoremque animum tecum habebis, comitem non bonum. Atque utinam comitem ! sed uereor ut ducem : quia non sequentur te adfectus tui, sed trahent. [1,3] CAPUT III. At ueros animi morbos non tolli ea, non minui : imo per eam recrudescere. Animum esse qui in nobis aegrotet : eique remedium a Sapientia et Constantia petendum. Non auocat igitur, inquis, etiam a ueris malis peregrinatio? non campi illi conspecti, et flumina, et montes, ponunt te extra doloris tui sensum? Auocant fortasse interdum et ponunt, sed nec in longum, nec in bonum. Ut pictura, quamuis egregia, oculi non diu delectantur : sic omnis ista hominum locorumque uarietas nouitate nos capit, sed ad breue tempus. Aberratio haec aliqua a malis est, non fuga : nec soluit peregrinatio doloris hanc cathenam, sed laxat. Quid autem istud me iuuat, si lucem paulisper uideo, in arctiorem mox carcerem compingendus? Ita profecto est. Insidiantur animo externae hae omnes uoluptates, et specie iuuandi magis laedunt. Ut medicamenta minus ualida non extrahunt humorem noxium, sed mouent : sic uana haec delectatio irritat in nobis fluctum illum cupidinum et adauget. Non diu enim a se aberrat animus : sed uel inuitus domum mox compellitur, et in uetus contubernium malorum. Illa ipsa oppida conspecta et montes, reducent te cogitatione in tuam patriam : et inter media gaudia uidebis aliquid siue audies, quod sensum refricet tui doloris. Aut si paulisper quiesces : breuis ille uelut somnus erit : et mox experrecto tibi eadem aut maior febris. Crescunt enim interpellatae quaedam cupidines, et uires capiunt ex interuallo. Mitte igitur, Lipsi, uana haec, imo noxia : nec remedia, sed uenena : uera illa potius admitte et seuera. Solem solumque mutas? imo animum, quem male Adfectibus mancipasti, subtractum legitimae dominae Rationi. Ab illo corrupto haec desperatio est, ab illo uitiato hic languor. Illum mutes oportet, non locum : et efficere non ut alibi sis, sed ut alius. Tu fertilem illam Pannoniam uidere nunc ardes, et fidam fortemque Viennam, et regem fluuiorum Danubium, et tot mira et noua, quae suspensa aure bibant audientes : sed quanto melius, si idem hic tibi ad Sapientiam impetus et cupido? si penetres in feraces illius campos? si fontes humanarum perturbationum inquiras? si ualla et arces extruas, quibus arceas et defendas cupidinum insultus? Haec enim uera morbi tui remedia : caetera omnia, panni et fomenta. Nihil te abitio ista iuuabit : nihil "... euasisse tot urbes Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostes" : hostem reperies apud te, et in isto (pectus mihi concutiebat) penetrali. Quid refert, ad quam pacata loca ueneris? bellum trahis tecum, ad quam quieta? turbae circum te, imo in te sunt. Pugnat enim pugnabitque secum semper discors hic animus, appetendo, fugiendo, sperando, desperando. Atque ut ii qui per timorem terga uertunt, magis exponunt se periculo intectos et auersos : sic errones et tirones isti, quibus cum affectibus nunquam pugna fuit, sed tantum fuga. At tu, adolescens, si me audies, stabis : et gradum firmabis contra hune doloris hostem. CONSTANTIA enim tibi ante omnia opus : et uictor aliquis pugnando euasit, nemo fugiendo. [1,4] CAPUT IV. Definitiones Constantiae, Patientiae, rectae Rationis, Opinionis. Item Peruicacia quid a Constantia differat et abeat : et a Patientia, Abiectio. Sermonihus iis Langii erectior aliqua parte ego, Alta et praeclara haec tua monita, inquam : et iam stare conor et adsurgere, sed, ut ii fere qui in somnis laborant, uano nisu. Reuoluor enim Langi, nequid mentiar, idemtidem ad meam terram : et haerent fixae animo publicae priuataeque curae. Tu, si potes, pelle malas aues quae me lancinant : et uincla solicitudinum deme, quibus in hoc Caucaso lente ligor. Langius uultu alacri, Ego uero demam, inquit : et nouus Hercules soluam hunc Prometheum. Attende tantum, et intende. Ad Constantiam te uocaui, Lipsi, et in ea spem et praesidium posui tuae salutis. Ea igitur ante omnia nobis cognoscenda est. CONSTANTIAM hic appello, RECTUM ET IMMOTUM ANIMI ROBUR, NON ELATI EXTERNIS AUT FORTUITIS, NON DEPRESSI. Robur dixi; et intellego firmitudinem insitam animo, non ab Opinione, sed a iudicio et recta Ratione. Exclusam enim ante omnia uolo Peruicaciam (siue ea melius Pertinacia dicitur :) quae et ipsa obstinati animi robur est, sed a superbiae aut gloriae uento : et robur etiam duntaxat in una parte. Deprimi enim haud facile tumidi isti et peruicaces possunt, facillime attolli : non aliter quam culleus, qui uento inflatus aegre mergitur, supereminet autem et exsilit sua sponte. 'l'alis enim istorum uentosa haec durities est : cui origo a Superbia, ut dixi, et nimio pretio sui, igitur ab Opinione. At Constantiae uera mater, Patientia et demissio animi est, quam definio RERUM QUAECUNQUE HOMINI ALIUNDE ACCIDUNT AUT INCIDUNT VOLONTARIAM ET SINE QUERELA PERPESSIONEM. Quae recta ratione suspecta, una illa radix est, qua altitudo pulcherrimi huius roboris nixa. Caue enim et hic Opinio tibi imponat : quae Patientiae loco Abiectionem saepe et torporem quemdam animi marcentis suggerit : uere uitium, et cui origo a Vilitate sui. Virtus autem media uia ingreditur; et caute cauet, nequid in actionibus suis defiat, aut excedat. Dirigit enim se ad unius Rationis trutinam : et illam habet examinis sui uelut normam et obrussam. Est autem recta Ratio non aliud, quam DE REBUS HUMANIS DIVINISQUE (quatenus tamen eae ad nos spectant) UERUM IUDICIUM AC SENSUS. Opinio huic contraria, DE IISDEM FUTILE IUDICIUM AC FALLAX. [1,5] CAPUT V. Ratio et Opinio unde originem habeant. Utriusque uires et effectus. Alteram ad Constantiam ducere, alteram ad Leuitatem. Sed quoniam e duplici hoc uelut capite (Opinionis sentio et Rationis) non robur solum aut infirmitas animi oritur, sed omnes in hac uita laudes aut culpae : pro bono utilique futurus milli uideor, si do utriusque origine et natura uberius paullo dicam. Ut euim lana priusquam ultimum illum et optimum colorem combinat, succis quibusdam aliis praeparanda et imbuenda est : sic praedictionibus istis tuus Lipsi animus, priusquam eum hac Constantiae purpura serio tingam. Quod igitur te non fugit, duae in homine partes; Anima et Corpus : illa nobilior, quae spiritum ignemque refert : haec uilior, quae terram. Iuncta ista inter se, sed concordia quadam discordi : nec facile inter eas conuenit, utique cum de imperio agitur aut seruitute. Regere enim utraque uult, et magis illa quae non debet. Terra attollere se supra ignem suum conatur, et coenum hoc supra coelum. Hinc in homine dissidia, turbae, et ueluti adsidua quaedam uelitantium inter se partium pugna. Cui duces et tanquam imperatores, Ratio et Opinio. Illa pro anima, et in anima : haec pro corpore et in eo pugnat. Rationi origo a coelo, imo a deo est et magnitice eam Seneca celebrauit, "Partem in homine diuini spiritus mersam". Est enim haec eximia illa intelligendi iudicandique uis : quae, ut anima perfectio hominis, sic ipsa anima est. Graeci eam g-Noun dixere, Latini Mentem, aut etiam iunctim Animi mentem. Non enim tota anima, ne aberres, recta ratio est : sed quod in ea uniforme, simplex, immixtum, secretum ab omni faece et lentore : quodque, ut uerbo dicam, sidereum in ea et coeleste. Nam ipsa anima, quamquam labe corporis et contage sensuum grauiter corrupta et infecta sit : tamen uestigia quaedam ortus sui alte retinet, et clare in ea scintillantes reliquiae primi illius purique ignis. Hinc isti etiam in malis proiectisque hominibus conscientiae stimuli : hinc flagella interna et morsus : hinc approbatio melioris uitae extorta inuitis. Premi scilicet sanior illa sanctiorque pars potest, non potest opprimi, et tegi urens illa flamma, non extingui. Emicaut enim semper subsiliuntque illi igniculi, qui in his tenebris illustrant, in his sordibus depurgant, in his ambagibus dirigunt, et ad Constantiam ducunt et Virtutem. Atque ut helitropium, et flores quidam, ingenio suo semper ad solem : sic Ratio ad deum obuersa est, et originem sui. Firma in bono et immota : unum idemque sentiens : uuum idemque appetens aut fugiens : recti consilii, recti iudicii fons et scaturigo. Cui parere, imperare est : et subiici, praeesse rebus omnibus humanis. Domuit enim cupidines et exuberantes animi motus, quisquis hanc audiit : et in omnibus uitae labyrinthis tutus ab errore, qui hanc sequitur ut Theseium filum. Deus ipse per hanc sui imaginem ad nos uenit, imo quod propius est, in nos : et recte ille quicumque dixit, "Bona menas sine deo nulla est". {Sénèque, Lettres à Lucilius, VIII, 73} At sequens illa et non sana pars (Opinionem dico) originem suam Corpori, ici est terrae debet : eoque nil nisi eam sapit. Corpus enim etsi per se immobile et exsensum, tamen uitam motumque ab anima sumit : et uicissim animae imagines rerum subiicit, per sensuum fenestras. Ita uelut communio quaedam et societas coita inter animam et corpus : sed communio, si exitum attendis, animae non bona. Abducitur enim paullatim per eam e suo fastigio : addicitur misceturque sensibus : et ex impuro hoc coetu Opinio in nobis nascitur, quae non aliud quam Rationis uana imago et umbra. Cuius uera sedes Sensus : origo, Terra. ideoque abiecta et uilis, non erigitur, non attollitur, nec altum aliquid aut aethereum spectat. Vana eadem, incerta, fallax, male consulens, male iudicans, Constantia imprimis animum spoliat et Veritate. Hoc cupit hodie, cras spernit : hoc probat, hoc damnat : nihil iudicio, sed corpori sensibusque gratificans omnia et indulgens. Atque ut oculus, qui per nebulam aut aquam inspicit, res metitur falso modo : si animus, qui per opinionis nubem. Haec homini, si consideras, malorum mater : haec auctor in nobis confusae et perturbatae uitae. Quod curae nos exerceant, ab hac est : quod adfectus distrahant ab hac : quod uitia nobis imperent, ab ista. Itaque ut ii qui Tyrannidem sublatam e ciuitate uolunt, tollunt ante omnia euertuntque arcem : sic nobis, si serio ad Bonam mentem pergimus, deiiciendum castellum hoc opinionum. Fluctuabimur enim cum iis semper suspensi queruli, turbidi, non Deo, non hominibus satis aequi. Ut nauis uacua et inanis circumagitur in mari omni uento sic in nobis uaga illa mens, quam pondus et tamquam saburra Rationis non stabiliuit. [1,6] CAPUT VI. Constantiae laus, et seria ad eam exhortatio. Opinionis igitur comes, Lipsi leuitas est, ut uides : propriumque eius, mutare semper et paenitere. at Rationis, Constantia : ad quam induendam animo, serio te hortor. Quid abis ad uana aut externa ? haec est sola illa Helena, quae uerum istud legitimumque Nepenthes propinet, in quo obliuio curarum et dolorum. Quod si semel demisisti et imbibisti ; altus contra omnem casum et erectus, uno tenore aequabilis, nec ut in lance propendens aut dependens, magnum illud Deoque proximum tibi uindicabis, Non moueri. Vidistin' in scitis et scutis quorumdam hodie regum sublime et inuidendum illud, "Nec spe nec metu?" in te conueniet : qui uere rex, uere liber, soli Deo subiiciere, inimunis a iugo Adfectuum et Fortunae. Ut fluuii quidam per media maria transire dicuntur, et seruare suam undam : sic tu per tumultus cireumfusos, ut salsedinem nullam trahas ex hoc pelago moerorum. Iacebis? Constantia te attollet. Vacillabis ? sustinebit. Ac lacum properabis uel ad laqueum ? solabitur et reducet a limine mortis. Tu eripe tantum et erige te, et nauim flecte ad hune portum, ubi securitas, ubi pax habitat : in quo perfugium asylumque e turbis et a curis. Quem si bona fide semel tenueris; non turbet solum patria tua sed ruat, stabis ipse inconcussus. Nimbi circum te cadant, et fulmina et tempestas : clamabis uera magnaque uoce, " ... mediis tranquillus in undis ... [1,7] CAPUT VII. Quid sit et quotuplex quod Constantiam turbet. Bona et Mala externa esse. Mala autem duplicia, Publica et Priuata. Ex iis grauia et periculosa maxime uideri Publica. Haec cum dixisset Langius uoce et uultu acrior quam solebat, me quoque scintilla corripuit boni ignis : et, Mi pater, inquam, (uere non blande sic te appellem) duc me quo uoles et doce, corrige et dirige. habes aegrum paratum ad omnem medicinam, siue tu ferrum cogitas siue ignem. Imo utrumque pariter, ait Langius, quia et alibi stipulae exurendae inanium opinionum sunt, et., alibi stirpes adfectuum excidendae ab radice. Sed ambulamusne etiam ? an potior commodiorque nunc sessio. Sessio, inquam ego, aestuare enim iam incipio non ab una caussa. Cumque sellas Langius ferri et poni in eodem atrio iussisset, et iuxtim eum assedissem : ille paullum ad me obuersus, iterum sic coepit. Ieci hactenus uelut fundamenta, Lipsi, quibus commode et tute inaedificaretur futurus sermo : nunc, si placet, accedam propius, et caussas doloris tui inquiram, et manu, quod aiunt, tangam tuum ulcus. Duo sunt, quae arcem hanc in nobis Constantiae oppugnant, Falsa bona, Falsa mala. Utraque sic appello, QUAE NON IN NOBIS SED CIRCA NOS, QAEQUE INTERIOREM HUNC HOMINEM, ID EST, ANIMUM, PROPRIE NON IUVANT AUT LAEDUNT. Itaque Bona aut Mala ea, re et ratione non dicam : fatebor opinione esse, et communi quodam uulgi sensi. In priori classe numerant, Opes, Honores, Potentiam, Sanitatem, I,ongaeuitatem in posteriore, Inopiam, Infimiam, Impotentiam, Morbos, Mortes ; et ut uerbo uno complectar, quidquid aliud fortuitum aut externum. Ab duplici isto stirpe quattuor illi capitales in nobis Adfectus orti, qui continent et conterunt uitam omnem humanam, Cupiditas, et Gaudium, Metus, et Dolor. E quibus, priores duo bonum aliquod opinabile respiciunt, exque eo nati : posteriores, malum. Laedunt omnes turbantque animum, et nisi prouides, deiiciunt de suo statu : sed non uno tamen modo. Nam cum quies eius et Constantia tanquam in aequabili quadam trutina sit : depellunt eum ab hoc libramento, illi attolendo, hi deprimendo. Sed falsa Bona et elationem nunc omitto (non enim is tuus morbus) ad falsa mala uenio, quorum agmen iterum duplex. Sunt enim Publica, sunt Priuata. Publica designo et definio, QUORUM SENSUS UNO EODEMQUE TEMPORE AD PLURES PERTINET. Priuata, QUORUM AD SINGULOS. Inter illa censeo Bellum, Pestem, Famem, Tyrannidem, Caedem : et que alia foras et in commune spectant. Inter ista, Dolorem, Inopiam, Infamiam, Mortem : et si quid, uelut domo clausum, in uno singuloque homine consideramus. Caussa mihi ita distinguendi non uana, quia reuera aliter is luget, et alio quodam sensu, qui cladem patriae, qui exsilium exitiumque multorum, quam qui unius suum. Adde quod ex utrisque alii atque alii morbi, sed nisi fallor, grauiores ex primis : certe pertinaciores. Publicis enim malis obnoxii plerique nostrum : siue quia impetu et turba ingruunt, ac conferta uelut acie obruunt resistentem : siue magis, quod ambitione quadam blandiuntur, et aegritudinem ex iis innasci animis non agnoscimus saepe, non sentimus. Ecce priuato dolori quisquis succubuit, fateatur uitium et imbecillitatem necessum est, etiam si non emendet, (quae enim defensio?) at qui huic, adeo de labe aut lapsu saepe non fateatur, ut sit qui iactet etiam et censeat pro laude : Pietas enim et Miseratio dicitur : et quantulum abest, ut inter uirtutes imo numina consecretur publica, haec Febris ? Poetae et Oratores passim dilaudant et inculcant feruidum amorem patriae : nec prorsus exculco ego, sed temperandum eum moderandumque esse censeo et scisco. Reuera enim uitium est, intemperies est, et animi a gradu deiectio ac lapsus. Sed et grauis morbus parte alia, quia non unus in ea dolor, sed confuse Tuus et Alienus. Atque Alienus item duplex, caussa Hominum, caussa Patriae. Ut id quod subtilius dici et diuidi a me uidetur, capias sub exemplo : ecce Belgica tua nunc premitur non una clade, et circumplexa eam undique ciuilis huius belli flamma. uides passim agros uastari, diripi : oppida incendi, euerti ; homines capi, caedi ; matronas pollui, uirgines imminui; et quae alia comitari amant bello. Nonne hic tibi dolor? dolor. sed uarius et diuisus, si inspicis : quia simul et te luges, et ciues, et patriam ipsam. In te, damna; in ciuibus, uarium casum et occasum ; in patria conuersionem euersionemque status. Alibi habes quod clames, Me miserum! alibi, "... tot ciues mei Mandatam hostili pestem oppeti istis manu". alibi denique, O pater, ô patria! Ut qui his non moueatur, et in quem cuneus ac cumulus nihil possit ingruentium tot malorum : aut ualde siccum et sapientem eum esse oporteat, aut ualde durum. [1,8] CAPUT VIII. Mala publica oppugnata, sed ante omnia tres adfectus coerciti exque iis hoc Capite ambitiosa quaedant Simulatio : qua homines Mala propria ut Publica lugent. Quid est Lipsi ? satin' ut praeuaricari Constantiae meae uideor, et caussam adhuc agere tui doloris? Sed feci quod animosi et fidentes Imperatores : elicui in campum et in aciem omnes tuas copias, cum quibus strenue nunc confligam. sed uelitatione quadam prius, deinde aperto Marte et uelut collatis signis. Inter uelitandum autem, tres mihi Adfectus primo pedato (ut cum antiquis loquar) proterendi sunt, Constantiae, nostrae ualde aduersi : Simulatio, Pietas, Miseratio. Atque ïlle quidem prius. Negas te ferre mala publica, ea dolori tibi esse, imo morti. Satin' serio adtirmas ? an fraus hic aliqua et fucus? Ego commotior, imo serio tu hoc rogas? inquam ; an rides et irritas? Ego serio, inquit, non enim pauci ex hoc ualetudinario uestro imponunt medicis, et dolorem publicum simulant, qui reuera est priuatus. Quaero igitur, satisne acceptum habeas, curam istam "Quae te nunc coquit et uersat sub pectore fixa", patriae ipsius caussa susceptam esse, an tua? Etiamne ambigis? inquam ego. patriae unius caussa mihi hic luctus, Langi, patriae. Ille abnuens, Adolescens uide etiam atque etiam, inquit. Nam in te si eximia haec et sincera pietas, mirabor : certe in paucis : Querimur homines saepe de malis publicis, fateor : nec alius tam communis dolor, et ut sic dixerim, magis in frontem incurrens, sed si propius examinas, reperies plerumque discidium aliquod linguae et cordis esse. Ambitiosa illa uerba sunt, "Moret me clades patriae", non uera : in labris nata, non in fibris. Quod de Polo histrione nobili traditum est, cum Athenis fabulam actitaret in qua dolor repraesentandus, eum filii sui defuncti ossa et urnam clam intulisse, et theatrum totum uero gemitu luctuque complesse idem hic dixerim de plerisque uestrum. Comoediam, o boni, luditis, et uelati persona patriae, priuata uestra damna ueris et spirantibus lacrymis lugetis. "Mundus uniuersus exercet histrioniam", ait Arbiter : certo hic. Bellum hoc ciuile nos cruciat, inquiunt, et fusus innocentum cruor, et interitio libertatis et legum. Itane ? dolorem sane uestrum uideo : quaero et cunctor de caussa. Quian', publica male habent? histrio, pone personam; imo quia tua. Vidimus agrestes saepe trepidare et concurrere, et uota facere, cum calamitas subita, ingruit aut tempestas : sed tu, cum desaeuiit, eosdem seuoca et examina, reperies unumquemque timuisse duntaxat segeti et agellulo suo. Ad incendium in hac urbe clametur : claudi paene dicam et coeci concurrent ad restinguendum. quid censes : utrum amore patriae ? imo pete ab ipsis : quia damnum illud ad singulos pertinet, aut certe eius metus. Simile hic est : et mouent uulgo turbantque homines mala publica, non quia plurium id damnum, sed quia inter plures eos ipsi. [1,9] CAPUT IX. Simulatio ea clarius retecta, et ab exemplis, obiter de uera Patria dictum. item malitia hominum gaudentium malis alienis, cum ipsi extra ea. Itaque coram te iudice haec causa agatur, et in tuo tribunali : sed, quod olim, leuato uelo. Nempe bellum hoc times. times cur? quia pestis et pernicies coniuncta bello. Pestis illa ad quos ! nunc ad alios quidem, sed pertingere etiam ad te potest. En caput tui doloris (si uerum fateri sine eculeo ullo uis) en fontem ! Ut enim cum fulmen in unum aliquem cecidit, etiam ii qui in proximo stabant, tremuerunt : sic in magnis istis communibusque cladibus, damnum ad paucos peruenit, metus ad omnes. Quem si tollis, tollis una hunc dolorem. Ecce bellum si apud Aethiopas aut Indos geratur, nihil moueare (extra discrimen enim tu sis : ) si apud Belgas : plores, clames, frontem percutias et femur. Atqui mala publica propter ipsa si luges, quid interest ? Non enim illa patria mihi, inquies. Stulte, an non et illi homines eadem stirpe tecum et satu? sub eodem coeli fornice? in eadem terrae pila? Exiguum hoc quod hi montes coercent, hi fluuii cingunt, patriam esse censes? Erras. Uniuersus orbis est, quacumque homines sunt coelesti illo semine oriundi. Egregie olim Socrates interroganti, "cuiatem se ferret? Mundanum", respondit. Magnus enim erectusque animus non iucludit se istis ab opinione terminis : sed cogitatione et sensu totum hoc Uniuersum complectitur, ut suum. Vidimus stultos et risimus, quos custos aut magister alligabat straminis uel exigui nodo : atque illi stabant quasi ferro aut uera compedo deuincti. similis nostra haec amentia, qui futili opinionis uinclo astringimur ad certam terrae partem. Sed ut firmiora haec omittam (uereor enim ut possis concoquere :) addo amplius. si quis deus sponsor tibi per hoc ipsum bellum sit, agellos tuos intactos fore, domum pecuniamque saluam, teipsum in monte aliquo constituat uelatum Homerica nube : etianane dolebis ? de te quidem hoc non ausim dicere, sed erit non nemo, qui gaudebit etiam, et oculos suos auide pascet in confusa illa morientium strage. Quid abnuis, aut miraris ? ita insita nescio quae malitia humani ingenii ferf. "Laetans", ut poeta uetus loquitur, "malo alieno". Atque ut poma quaedam gustu suauiter acerba sunt : sic alienae curae, securis nobis. Pone mihi aliquem in Oceani illo littore, qui naufragium spectet. adficietur sane, sed non iniucundo quodam animi morsu : quia aliena pericula uidet, sine suo. at repone eumdem in iactata illa naui : dolebit scilicet alium dolorem. idem cum omnia fecimus, diximus, hic est : et nostra mala uere atque ex animo lugemus, publica dicis morisque caussa. Egregie Pindarus :g-To g-gar g-oikeion g-piezei g-Panth' g-homohs. g-euthys g-d' g-apehmohn g-kradia g-kados g-amph' g-allotrion. Quamobrem aulaeum hoc scaenicum tandem remoue, Lipsi, et siparium complica : et missa omni simulatione, ostende te nobis uero doloris tui uultu. [1,10] CAPUT X. Querela mea de increpatione Langii tam libera, sed additum, Philosophi id munus esse. Conatus item refutandi superiora et obligatio amorque, qui in patriam. Acris mihi uisa prima haec uelitatio, quam interpellans, Quae ista sermonum libertas, imo acerbitas est ? inquam. sic uellicas, sic pungis? Iure cum Euripide te compellem, " ... g-meh g-nosounti g-moi g-noson g-prosthehs, g-halis g-gar g-symphora g-barynomai. Langius arridens, Ergone tu crustulum, inquit, a me aut mulsum expectas? atqui ferrum paullo ante poscebas et ignem. Et, recte. Philosophum enim audis, Lipsi. non tibicinem, cui docere propositum, non ducere : prodesse, non placere. Ut pudeas et ut rubeas male, quam ut rideas : ut poeniteas, quam ut exsultes. "g-Patreion, g-oh g-andres, g-to g-tou g-philosophou g-choleion", clamabat olim Rufus : quo sanitatis caussa concurritur, non uoluptatis. Nihil palpat ille medicus, nihil blanditur : sed penetrat, pungit, radit, et acri quodam sermonum sale sordes absterget animorum. Itaque ne in posterum quidem, Lipsi, rosas cogita, sesamum aut papauer; sed spinas, sicas, absynthium et acetum. Ego iterum, Sed enim Langi, si fas dicere, agis mecum male et maligne : nec, ut bonus pugil, legitimo nexu deiicis me, sed per argutias supplantas. Simulate, ais, lugemus patriam, nec propter ipsam. Egone ? falsum. Nam ut hoc tibi dem (agam enim ingenue) respectum in eo aliquem mei esse; at non solius. Lugeo enim, Langi, patriam imprimis, lugeo, lugeboque, etiam si nullum mihi in eius discrimine discrimen. Iure bono, illa siquidem est, quae me excepit, fouit, aluit : communi gentium sensu, sanctissima et antiquissima parens. At enïm orbem uniuersum patriam mihi das. Quis renuit ? sed tu quoque fatere, praeter hanc grandem et communem, aliam mihi esse magis definitam et peculiarem patriam : cui arcano quodam naturae uinclo propius obstringor. Nisi censes uim nullam esse laciendi et attrahendi in natali illo solo, guod primum corpore isto pressimus, pedibus institimus : cuius aerem hausimus : in quo infantia nostra uagiit, pueritia lusit, iuuentus exercita et educata est. Ubi familiare oculis coelum, flumina, agri : ubi longa serie cognati, amici, sodales : et tot gaudii illecebrae, quas frustra terrarum alibi quaeram. Nec Opinionis hic, ut uideri uis, filum tenue, sed firmi compedes Naturae. Ad animalia abi, ferae ecce cubilia sua amant et agnoscunt; aues, nidos. Pisces ipsi in magno illo et interminato Oceano, frui gaudent certa eius parte. Nam homines quid dicam? qui culti siue Barbari, ita adfixi genitali huic glebae; ut quisquis uir est, nihil ambigat mori pro ea, et in ea. Itaque, Langi, nouam hanc et rigidam tuam sapientiam nec sequor adhuc, nec adsequor : Euripidem magis, uere adfirmantem : " ... g-anagkaiohs g-echr' g-Patridoh g-eran g-hapantas".