[1,6] CAP. VI. Constantiae laus, et seria ad eam exhortatio. Opinionis igitur comes, Lipsi leuitas est, ut uides : propriumque eius, mutare semper et paenitere. at Rationis, Constantia : ad quam induendam animo, serio te hortor. Quid abis ad uana aut externa ? haec est sola illa Helena, quae uerum istud legitimumque Nepenthes propinet, in quo obliuio curarum et dolorum. Quod si semel demisisti et imbibisti ; altus contra omnem casum et erectus, uno tenore aequabilis, nec ut in lance propendens aut dependens, magnum illud Deoque proximum tibi uindicabis, Non moueri. Vidistin' in scitis et scutis quorumdam hodie regum sublime et inuidendum illud, "Nec spe nec metu?" in te conueniet : qui uere rex, uere liber, soli Deo subiiciere, inimunis a iugo Adfectuum et Fortunae. Ut fluuii quidam per media maria transire dicuntur, et seruare suam undam : sic tu per tumultus cireumfusos, ut salsedinem nullam trahas ex hoc pelago moerorum. Iacebis? Constantia te attollet. Vacillabis ? sustinebit. Ac lacum properabis uel ad laqueum ? solabitur et reducet a limine mortis. Tu eripe tantum et erige te, et nauim flecte ad hune portum, ubi securitas, ubi pax habitat : in quo perfugium asylumque e turbis et a curis. Quem si bona fide semel tenueris; non turbet solum patria tua sed ruat, stabis ipse inconcussus. Nimbi circum te cadant, et fulmina et tempestas : clamabis uera magnaque uoce, " ... mediis tranquillus in undis ... [1,7] CAP. VII. Quid sit et quotuplex quod Constantiam turbet. Bona et Mala externa esse. Mala autem duplicia, Publica et Priuata. Ex iis grauia et periculosa maxime uideri Publica. Haec cum dixisset Langius uoce et uultu acrior quam solebat, me quoque scintilla corripuit boni ignis : et, Mi pater, inquam, (uere non blande sic te appellem) duc me quo uoles et doce, corrige et dirige. habes aegrum paratum ad omnem medicinam, siue tu ferrum cogitas siue ignem. Imo utrumque pariter, ait Langius, quia et alibi stipulae exurendae inanium opinionum sunt, et., alibi stirpes adfectuum excidendae ab radice. Sed ambulamusne etiam ? an potior commodiorque nunc sessio. Sessio, inquam ego, aestuare enim iam incipio non ab una caussa. Cumque sellas Langius ferri et poni in eodem atrio iussisset, et iuxtim eum assedissem : ille paullum ad me obuersus, iterum sic coepit. Ieci hactenus uelut fundamenta, Lipsi, quibus commode et tute inaedificaretur futurus sermo : nunc, si placet, accedam propius, et caussas doloris tui inquiram, et manu, quod aiunt, tangam tuum ulcus. Duo sunt, quae arcem hanc in nobis Constantiae oppugnant, Falsa bona, Falsa mala. Utraque sic appello, QUAE NON IN NOBIS SED CIRCA NOS, QAEQUE INTERIOREM HUNC HOMINEM, ID EST, ANIMUM, PROPRIE NON IUVANT AUT LAEDUNT. Itaque Bona aut Mala ea, re et ratione non dicam : fatebor opinione esse, et communi quodam uulgi sensi. In priori classe numerant, Opes, Honores, Potentiam, Sanitatem, I,ongaeuitatem in posteriore, Inopiam, Infimiam, Impotentiam, Morbos, Mortes ; et ut uerbo uno complectar, quidquid aliud fortuitum aut externum. Ab duplici isto stirpe quattuor illi capitales in nobis Adfectus orti, qui continent et conterunt uitam omnem humanam, Cupiditas, et Gaudium, Metus, et Dolor. E quibus, priores duo bonum aliquod opinabile respiciunt, exque eo nati : posteriores, malum. Laedunt omnes turbantque animum, et nisi prouides, deiiciunt de suo statu : sed non uno tamen modo. Nam cum quies eius et Constantia tanquam in aequabili quadam trutina sit : depellunt eum ab hoc libramento, illi attolendo, hi deprimendo. Sed falsa Bona et elationem nunc omitto (non enim is tuus morbus) ad falsa mala uenio, quorum agmen iterum duplex. Sunt enim Publica, sunt Priuata. Publica designo et definio, QUORUM SENSUS UNO EODEMQUE TEMPORE AD PLURES PERTINET. Priuata, QUORUM AD SINGULOS. Inter illa censeo Bellum, Pestem, Famem, Tyrannidem, Caedem : et que alia foras et in commune spectant. Inter ista, Dolorem, Inopiam, Infamiam, Mortem : et si quid, uelut domo clausum, in uno singuloque homine consideramus. Caussa mihi ita distinguendi non uana, quia reuera aliter is luget, et alio quodam sensu, qui cladem patriae, qui exsilium exitiumque multorum, quam qui unius suum. Adde quod ex utrisque alii atque alii morbi, sed nisi fallor, grauiores ex primis : certe pertinaciores. Publicis enim malis obnoxii plerique nostrum : siue quia impetu et turba ingruunt, ac conferta uelut acie obruunt resistentem : siue magis, quod ambitione quadam blandiuntur, et aegritudinem ex iis innasci animis non agnoscimus saepe, non sentimus. Ecce priuato dolori quisquis succubuit, fateatur uitium et imbecillitatem necessum est, etiam si non emendet, (quae enim defensio?) at qui huic, adeo de labe aut lapsu saepe non fateatur, ut sit qui iactet etiam et censeat pro laude : Pietas enim et Miseratio dicitur : et quantulum abest, ut inter uirtutes imo numina consecretur publica, haec Febris ? Poetae et Oratores passim dilaudant et inculcant feruidum amorem patriae : nec prorsus exculco ego, sed temperandum eum moderandumque esse censeo et scisco. Reuera enim uitium est, intemperies est, et animi a gradu deiectio ac lapsus. Sed et grauis morbus parte alia, quia non unus in ea dolor, sed confuse Tuus et Alienus. Atque Alienus item duplex, caussa Hominum, caussa Patriae. Ut id quod subtilius dici et diuidi a me uidetur, capias sub exemplo : ecce Belgica tua nunc premitur non una clade, et circumplexa eam undique ciuilis huius belli flamma. uides passim agros uastari, diripi : oppida incendi, euerti ; homines capi, caedi ; matronas pollui, uirgines imminui; et quae alia comitari amant bello. Nonne hic tibi dolor? dolor. sed uarius et diuisus, si inspicis : quia simul et te luges, et ciues, et patriam ipsam. In te, damna; in ciuibus, uarium casum et occasum ; in patria conuersionem euersionemque status. Alibi habes quod clames, Me miserum! alibi, "... tot ciues mei Mandatam hostili pestem oppeti istis manu". alibi denique, O pater, ô patria! Ut qui his non moueatur, et in quem cuneus ac cumulus nihil possit ingruentium tot malorum : aut ualde siccum et sapientem eum esse oporteat, aut ualde durum. [1,8] CAP. VIII. Mala publica oppugnata, sed ante omnia tres adfectus coerciti exque iis hoc Capite ambitiosa quaedant Simulatio : qua homines Mala propria ut Publica lugent. Quid est Lipsi ? satin' ut praeuaricari Constantiae meae uideor, et caussam adhuc agere tui doloris? Sed feci quod animosi et fidentes Imperatores : elicui in campum et in aciem omnes tuas copias, cum quibus strenue nunc confligam. sed uelitatione quadam prius, deinde aperto Marte et uelut collatis signis. Inter uelitandum autem, tres mihi Adfectus primo pedato (ut cum antiquis loquar) proterendi sunt, Constantiae, nostrae ualde aduersi : Simulatio, Pietas, Miseratio. Atque īlle quidem prius. Negas te ferre mala publica, ea dolori tibi esse, imo morti. Satin' serio adtirmas ? an fraus hic aliqua et fucus? Ego commotior, imo serio tu hoc rogas? inquam ; an rides et irritas? Ego serio, inquit, non enim pauci ex hoc ualetudinario uestro imponunt medicis, et dolorem publicum simulant, qui reuera est priuatus. Quaero igitur, satisne acceptum habeas, curam istam "Quae te nunc coquit et uersat sub pectore fixa", patriae ipsius caussa susceptam esse, an tua? Etiamne ambigis? inquam ego. patriae unius caussa mihi hic luctus, Langi, patriae. Ille abnuens, Adolescens uide etiam atque etiam, inquit. Nam in te si eximia haec et sincera pietas, mirabor : certe in paucis : Querimur homines saepe de malis publicis, fateor : nec alius tam communis dolor, et ut sic dixerim, magis in frontem incurrens, sed si propius examinas, reperies plerumque discidium aliquod linguae et cordis esse. Ambitiosa illa uerba sunt, "Moret me clades patriae", non uera : in labris nata, non in fibris. Quod de Polo histrione nobili traditum est, cum Athenis fabulam actitaret in qua dolor repraesentandus, eum filii sui defuncti ossa et urnam clam intulisse, et theatrum totum uero gemitu luctuque complesse idem hic dixerim de plerisque uestrum. Comoediam, o boni, luditis, et uelati persona patriae, priuata uestra damna ueris et spirantibus lacrymis lugetis. "Mundus uniuersus exercet histrioniam", ait Arbiter : certo hic. Bellum hoc ciuile nos cruciat, inquiunt, et fusus innocentum cruor, et interitio libertatis et legum. Itane ? dolorem sane uestrum uideo : quaero et cunctor de caussa. Quian', publica male habent? histrio, pone personam; imo quia tua. Vidimus agrestes saepe trepidare et concurrere, et uota facere, cum calamitas subita, ingruit aut tempestas : sed tu, cum desaeuiit, eosdem seuoca et examina, reperies unumquemque timuisse duntaxat segeti et agellulo suo. Ad incendium in hac urbe clametur : claudi paene dicam et coeci concurrent ad restinguendum. quid censes : utrum amore patriae ? imo pete ab ipsis : quia damnum illud ad singulos pertinet, aut certe eius metus. Simile hic est : et mouent uulgo turbantque homines mala publica, non quia plurium id damnum, sed quia inter plures eos ipsi. [1,9] CAP. IX. Simulatio ea clarius retecta, et ab exemplis, obiter de uera Patria dictum. item malitia hominum gaudentium malis alienis, cum ipsi extra ea. Itaque coram te iudice haec causa agatur, et in tuo tribunali : sed, quod olim, leuato uelo. Nempe bellum hoc times. times cur? quia pestis et pernicies coniuncta bello. Pestis illa ad quos ! nunc ad alios quidem, sed pertingere etiam ad te potest. En caput tui doloris (si uerum fateri sine eculeo ullo uis) en fontem ! Ut enim cum fulmen in unum aliquem cecidit, etiam ii qui in proximo stabant, tremuerunt : sic in magnis istis communibusque cladibus, damnum ad paucos peruenit, metus ad omnes. Quem si tollis, tollis una hunc dolorem. Ecce bellum si apud Aethiopas aut Indos geratur, nihil moueare (extra discrimen enim tu sis : ) si apud Belgas : plores, clames, frontem percutias et femur. Atqui mala publica propter ipsa si luges, quid interest ? Non enim illa patria mihi, inquies. Stulte, an non et illi homines eadem stirpe tecum et satu? sub eodem coeli fornice? in eadem terrae pila? Exiguum hoc quod hi montes coercent, hi fluuii cingunt, patriam esse censes? Erras. Uniuersus orbis est, quacumque homines sunt coelesti illo semine oriundi. Egregie olim Socrates interroganti, "cuiatem se ferret? Mundanum", respondit. Magnus enim erectusque animus non iucludit se istis ab opinione terminis : sed cogitatione et sensu totum hoc Uniuersum complectitur, ut suum. Vidimus stultos et risimus, quos custos aut magister alligabat straminis uel exigui nodo : atque illi stabant quasi ferro aut uera compedo deuincti. similis nostra haec amentia, qui futili opinionis uinclo astringimur ad certam terrae partem. Sed ut firmiora haec omittam (uereor enim ut possis concoquere :) addo amplius. si quis deus sponsor tibi per hoc ipsum bellum sit, agellos tuos intactos fore, domum pecuniamque saluam, teipsum in monte aliquo constituat uelatum Homerica nube : etianane dolebis ? de te quidem hoc non ausim dicere, sed erit non nemo, qui gaudebit etiam, et oculos suos auide pascet in confusa illa morientium strage. Quid abnuis, aut miraris ? ita insita nescio quae malitia humani ingenii ferf. "Laetans", ut poeta uetus loquitur, "malo alieno". Atque ut poma quaedam gustu suauiter acerba sunt : sic alienae curae, securis nobis. Pone mihi aliquem in Oceani illo littore, qui naufragium spectet. adficietur sane, sed non iniucundo quodam animi morsu : quia aliena pericula uidet, sine suo. at repone eumdem in iactata illa naui : dolebit scilicet alium dolorem. idem cum omnia fecimus, diximus, hic est : et nostra mala uere atque ex animo lugemus, publica dicis morisque caussa. Egregie Pindarus :g-To g-gar g-oikeion g-piezei g-Panth' g-homohs. g-euthys g-d' g-apehmohn g-kradia g-kados g-amph' g-allotrion. Quamobrem aulaeum hoc scaenicum tandem remoue, Lipsi, et siparium complica : et missa omni simulatione, ostende te nobis uero doloris tui uultu. [1,10] CAP. X. Querela mea de increpatione Langii tam libera, sed additum, Philosophi id munus esse. Conatus item refutandi superiora et obligatio amorque, qui in patriam. Acris mihi uisa prima haec uelitatio, quam interpellans, Quae ista sermonum libertas, imo acerbitas est ? inquam. sic uellicas, sic pungis? Iure cum Euripide te compellem, " ... g-meh g-nosounti g-moi g-noson g-prosthehs, g-halis g-gar g-symphora g-barynomai. Langius arridens, Ergone tu crustulum, inquit, a me aut mulsum expectas? atqui ferrum paullo ante poscebas et ignem. Et, recte. Philosophum enim audis, Lipsi. non tibicinem, cui docere propositum, non ducere : prodesse, non placere. Ut pudeas et ut rubeas male, quam ut rideas : ut poeniteas, quam ut exsultes. "g-Patreion, g-oh g-andres, g-to g-tou g-philosophou g-choleion", clamabat olim Rufus : quo sanitatis caussa concurritur, non uoluptatis. Nihil palpat ille medicus, nihil blanditur : sed penetrat, pungit, radit, et acri quodam sermonum sale sordes absterget animorum. Itaque ne in posterum quidem, Lipsi, rosas cogita, sesamum aut papauer; sed spinas, sicas, absynthium et acetum. Ego iterum, Sed enim Langi, si fas dicere, agis mecum male et maligne : nec, ut bonus pugil, legitimo nexu deiicis me, sed per argutias supplantas. Simulate, ais, lugemus patriam, nec propter ipsam. Egone ? falsum. Nam ut hoc tibi dem (agam enim ingenue) respectum in eo aliquem mei esse; at non solius. Lugeo enim, Langi, patriam imprimis, lugeo, lugeboque, etiam si nullum mihi in eius discrimine discrimen. Iure bono, illa siquidem est, quae me excepit, fouit, aluit : communi gentium sensu, sanctissima et antiquissima parens. At enīm orbem uniuersum patriam mihi das. Quis renuit ? sed tu quoque fatere, praeter hanc grandem et communem, aliam mihi esse magis definitam et peculiarem patriam : cui arcano quodam naturae uinclo propius obstringor. Nisi censes uim nullam esse laciendi et attrahendi in natali illo solo, guod primum corpore isto pressimus, pedibus institimus : cuius aerem hausimus : in quo infantia nostra uagiit, pueritia lusit, iuuentus exercita et educata est. Ubi familiare oculis coelum, flumina, agri : ubi longa serie cognati, amici, sodales : et tot gaudii illecebrae, quas frustra terrarum alibi quaeram. Nec Opinionis hic, ut uideri uis, filum tenue, sed firmi compedes Naturae. Ad animalia abi, ferae ecce cubilia sua amant et agnoscunt; aues, nidos. Pisces ipsi in magno illo et interminato Oceano, frui gaudent certa eius parte. Nam homines quid dicam? qui culti siue Barbari, ita adfixi genitali huic glebae; ut quisquis uir est, nihil ambigat mori pro ea, et in ea. Itaque, Langi, nouam hanc et rigidam tuam sapientiam nec sequor adhuc, nec adsequor : Euripidem magis, uere adfirmantem : " ... g-anagkaiohs g-echr' g-Patridoh g-eran g-hapantas".