[18,0] EPISTULA XVIII. AD DAMASUM PAPAM. De Seraphim et calculo. [18,1] Et factum est in anno, quo mortuus est rex Ozias: uidi Dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, etc.. Antequam de Visione dicamus, pertractandum uidetur quis sit Ozias, quot annis regnauerit, qui ei in caeteris gentibus sint coaeui. Et de persona quidem, sicut in Regnorum, et Praeteritorum libris legimus , fuit uir iustus, et fecit rectum in conspectu Domini, aedificans Templum, aquaeductum fabricans, offerens uasa, et pro hoc, merito aduersarios superans: quodque maximum pietatis indicium est, habens multos in suo imperio Prophetas. Hic, quamdiu uixit Zacharias sacerdos, cognomento Intelligens, placuit Deo, et cum omni ueneratione delubrum eius ingressus est. Postquam uero Zacharias obiit, uolens per se offerre donaria, sacerdotalem ordinem non tam pie, quam audacter inuasit: et reclamantibus Leuitis et Sacerdotibus caeteris: Nonne tu es rex Ozias, et non sacerdos? audire noluit, statimque lepra perfusus in fronte est, iuxta Prophetae uocem, dicentis: Imple, Domine, facies eorum ignominia. Quam corporis partem sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiel Dominus iubet THAU litterae impressione signari, de qua Dauid exultat, dicens: Signatum est super nos lumen uultus tui, Domine: in qua allophylus procax fundae lapide ictus interiit. Regnauit autem Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulius, apud Athenienses Agamestor undecimus imperabat. Post cuius mortem Isaias Propheta hanc Visionem, quam explanare nunc nitimur, uidit, id est, eo anno quo Romulus Romani imperii conditor natus est: sicut manifestum esse poterit his, qui uoluerint legere Temporum librum, quem nos in Latinam linguam, ex Graeco sermone transtulimus. Et factum est in anno, quo mortuus est Ozias rex: uidi Dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. Praemissa historia, spiritalis sequitur intellectus, cuius causa historia ipsa replicata est. Viuente leproso rege, et quantum in se est, sacerdotium dissipante, Isaias Visionem uidere non potuit. Quamdiu ille regnum tenuit in Iudaea, Propheta oculos non leuauit ad coelum : non ei sunt reserata coelestia, non apparuit Dominus Sabaoth, nec in mysterio fidei, ter Sancti nomen auditum est. Quando uero ille mortuus est, uniuersa quae subsequens sermo monstrabit, aperto sese lumine prodiderunt. Tale quiddam et in Exodo scriptum est, dum Pharao uixit, populus Israel ex luti et lateris palearumque opere pressus, non suspirauit ad Dominum: dum ille regnauit, nemo quaesiuit Deum patrum, Abraham, Isaac et Iacob. [18,2] Quando uero ille mortuus est, suspirauerunt filii Israel, ut Scriptura dicit: Et ascendit clamor eorum ad Dominum : cum utique iuxta historiam, tunc magis gaudere debuerint, et ante suspirare dum uiueret. Ezechiel quoque prophetante, Phaltias filius Banaiae occubuit, et post pessimi ducis interitum, Cecidi, inquit, super faciem meam, et clamaui uoce magna, et dixi: Heu mihi, heu mihi, Adonai Domine, in consummatione tu facis reliquias Israel. Si ergo intelligas in Ozia, et Pharaone, et Phaltia, et caeteris istiusmodi contrarias fortitudines, uidebis quomodo illis uiuentibus nullus nostrum uideat, ac suspiret, et in poenitentiam corruat. Non regnet, ait Apostolus, peccatum in mortali uestro corpore. Regnante peccato, Aegyptiis exstruimus ciuitates; in cinere uersamur et sordibus; pro frumento paleas, pro solida petra, luti opera sectamur. [18,3] Sequitur: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. Vidit et Daniel sedentem Dominum, sed non super thronum excelsum et eleuatum. Pollicetur et alibi uox diuina, dicens: Veniam, et sedebo, et iudicabo populum in ualle Iosaphat, quod interpretatur, Domini iudicium. Qui peccator est, et mei similis, uidet Dominum sedentem in ualle Iosaphat: non in colle, non in monte; sed in ualle, et in ualle iudicii. Qui uero iustus, et Isaiae similis est, uidet illum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. Ut autem et aliud inferam, quando cum mente pertracto regnare in Thronis, Dominationibus, Angelis, caeterisque Virtutibus, uideo excelsum thronum eius. Quando autem considero quomodo genus dispenset humanum, et pro nostra salute saepe descendere dicatur ad terras, uideo humilem et proximum terrae thronum eius. [18,4] Sequitur: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum; et plena erat domus maiestate eius, et Seraphim stabant in circuitu eius (iuxta LXX). Quidam ante me tam Graeci quam Latini hunc locum exponentes, Dominum super thronum sedentem, Deum Patrem; et duo Seraphim, quae ex utraque parte stantia praedicantur, Dominum nostrum Iesum Christum, et Spiritum Sanctum interpretati sunt. Quorum ego auctoritati, quamuis sint eruditissimi, non assentior. MULTO SIQUIDEM MELIUS EST uera rustice, quam falsa diserte proferre: maxime cum Ioannes Euangelista in hac eadem Visione, non Deum Patrem, sed Christum scribat esse conspectum. Nam cum de incredulitate diceret Iudaeorum, statim causas incredulitatis exposuit, dicens: Et ideo non poterant credere in eum, quia dixit Isaias: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non uidebitis. Haec autem dixit, quando uidit gloriam Unigeniti, et testificatus est de eo . In praesenti ergo uolumine Isaiae ab eo qui sedet in throno iubetur, ut dicat: Aure audietis, et non intelligetis. Qui autem haec iubet, ut Euangelista intelligit, Christus est: unde nunc colligitur, non posse Seraphim Christum intelligi, cum Christus sit ipse qui sedeat. Et licet in Actis Apostolorum aduersus Iudaeos inter se dissidentes, Paulus dicat: 'Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam Prophetam ad patres nostros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis: et uidentes uidebitis, et non perspicietis. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus suis grauiter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando uideant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et conuertantur ad me, et sanem illos', mihi tamen personae diuersitas non facit quaestionem, cum sciam et Christum et Spiritum Sanctum unius esse substantiae; nec alia Spiritus uerba esse, quam Filii, nec aliud Filium iussisse, quam Spiritum. [18,5] Sequitur: Et plena erat domus maiestate eius. Domus Dei quae sursum est, gloria plena conspicitur: haec uero quae deorsum est, nescio an plena sit gloria nisi forte secundum sensum Psalmistae dicentis: Domini est terra, et plenitudo eius. Nos quoque dicamus eos esse in terra plenos gloria, qui possint dicere: Nos omnes ex plenitudine eius accepimus. Istam domum sapientes mulieres aedificant, et insipientes dissipant manibus. De ista et Isaias loquitur: Et erit in nouissimis diebus praeparatus mons domus Domini in summis montibus, et eleuabitur super colles. Haec est domus, de qua et alibi supradictus Paulus sacra uoce testatur: Et Moyses quidem fidelis in tota domo eius, quasi famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant. Christus autem ut Filius super domum eius, cuius domus sumus nos: si tamen principium substantiae eius usque ad finem firmum teneamus. De hac et ad Timotheum loquitur: Haec autem scribo, ut scias quemadmodum oporteat te conuersari in domo Dei, quae est Ecclesia. [18,6] Sequitur: Et Seraphim stabant in circuitu eius; sex alae uni, et sex alae alteri; et duabus quidem uelabant faciem, et duabus uelabant pedes, et duabus uolabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est uniuersa terra gloria eius. Volumus scire quae sint Seraphim stantia in circuitu Dei, quae sex alae unius, et simul iunctae duodecim; quomodo duabus uelent faciem, et duabus pedes, et duabus uolent: cum superius in circuitu Dei stare dicantur: aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint, et alibi uolent: quid sit illud quod alter ad alterum clamitent, et ter Sancti nomen ingeminent: quomodo superius domus plena gloria, et nunc terra esse dicatur. Quae cum non minimum puluerem moueant, et prima statim fronte difficultatem interpretationis obiiciant, in commune Dominum deprecemur, ut mihi quoque de altari carbo mittatur, ut omni peccatorum sorde detersa, primum possim Dei sacramenta conspicere, dehinc enarrare quae uidero. Seraphim sicut in interpretatione Nominum Hebraeorum inuenimus, ardor, aut incendium, aut principium oris eorum, interpretantur. Quaerimus quid sit hoc incendium? Saluator ait: Ignem ueni mittere in terram, et quam uolo, ut ardeat. Duo discipuli, quibus in itinere Dominus Scripturas aperuerat, a Moyse et omnibus Prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum, dixerunt ad alterutrum: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in uia, et aperiret nobis Scripturas? Et in Deuteronomio Deus ipse ignis scribitur esse consumens; et in Ezechiele quoque, a renibus usque ad pedes uidetur esse igneus; Et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum Initium oris et communis eloquii, et hoc omne quod loquimur, Hebraeam linguam, qua uetus Testamentum scriptum est, uniuersa antiquitas tradidit. Postquam uero in fabricatione turris per offensam Dei linguarum diuersitas attributa est, tunc sermonis uarietas in omnes dispersa est nationes. Igitur et incendium et initium oris, in duobus animaduertitur Testamentis: quae circa Deum stare, non mirum est, cum per ea Dominus ipse discatur. Sex alae uni, et sex alae alteri. Victorinus noster duodecim Apostolos interpretatus est. Nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis insigne constructum est, accipere; quos et Ezechiel memorat, et Apocalypsis non tacet, quorum quid uerum sit, Deus uiderit: quid uerisimile, in sequentibus exponemus. [18,7] Sequitur: Et duabus quidem uelabant faciem, et duabus uelabant pedes, et duabus uolabant. Velabant faciem non suam, sed Dei. Quis enim eius scire potest principium, quid antequam istum conderet mundum, in rerum fuerit aeternitate: quando Thronos, Dominationes, Potestates, Angelos, totumque ministerium coeleste condiderit? Sequitur: Et duabus uelabant pedes, non suos, sed Dei. Extrema quippe eius scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid postquam genus hominum fuerit iudicatum, quae sequatur uita? an rursum alia sit futura terra, et post transitionem, alia rursum elementa, uel alius mundus solque condendus sit? Priora annuntiate mihi, et nouissima quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Isaias, significans neminem posse, quid ante mundum fuerit, et quid post mundum futurum sit, enarrare. Et duabus uolabant. Media tantum cognoscimus, quae ex Scripturarum nobis lectione panduntur, quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluuium, quando lex data sit: ut ex uno homine uniuersa terrarum spatia completa sint: et in extremo tempore Dei Filius pro nostra salute sumpserit carnem. Caetera uero quae diximus, ista duo Seraphim, in facie pedibusque texerunt. Et clamabant alter ad alterum. Pulchre positum est, alter ad alterum. Quidquid enim in ueteri legimus Testamento, hoc idem in Euangelio reperimus: et quod in Euangelio fuerit lectitatum, hoc ex ueteris Testamenti auctoritate deducitur: nihil in eis dissonum, nihil diuersum est. Et dicebant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. In ambobus Testamentis Trinitas praedicatur. Quod autem sabaoth et Saluator noster esse dicatur, accipe exemplum in uicesimo tertio Psalmo. Virtutes quae Domino ministrabant, ad coelestes alias Fortitudines proclamabant, ut pandant ianuam Domino reuertenti: Tollite portas principes uestras, siue ut Aquila interpretatur, attollite portae capita uestra, et introibit rex gloriae. Rursum illae quem indutum carne conspiciunt, nouo mysterio stupefactae interrogant: Quis est iste rex gloriae? accipiuntque responsum: 'Dominus uirtutum ipse est rex gloriae:' quod in Hebraeo scribitur, 'Dominus sabaoth.' Sciendumque quia ubicumque Septuaginta Interpretes Dominum uirtutum, et Dominum Omnipotentem expresserint, in Hebraeo sit positum, 'Dominus sabaoth,' quod interpretatur Aquila, 'Dominus militiarum.' Dominus quoque ipse hic quatuor litterarum est, quod proprie in Deo ponitur IOD HE, IOD HE, id est duobus ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. 'Plena est uniuersa terra gloria eius.' Hoc adhuc a Seraphim dicitur de aduentu Domini Saluatoris, quomodo in omnem terram praedicatio illius porrigatur, et Apostolorum sonus mundi limites penetret. [18,8] Sequitur: 'Et eleuatum est superliminare a uoce qua clamabant.' Legimus in ueteri Testamento, quod semper Dominus Moysi et Aaron ad ostium Tabernaculi sit locutus , quasi ante Euangelium necdum eos in Sancta sanctorum introduxerit: sicut Dei Ecclesia postea introducta est dicens: 'Introduxit me rex in cubiculum suum'. Quando ergo Dominus noster descendit ad terras, superliminare illud, id est, quasi quoddam obstaculum intrare cupientibus sublatum est: et uniuersus hic mundus fumo impletus est, id est gloria Dei. Ubi autem in Latino eleuatum legimus, in Graeco ?p????, sublatum, ponitur. Sed quia uerbi ambiguitas utroque modo interpretari potest, nostri eleuatum interpretati sunt pro ablato. 'Et domus impleta est fumo.' Deus, ut supra diximus, ignis est: hic cum in Sina monte descendisset ad Moysen, ad aduentum eius uidebantur lampades discurrentes, et plenus omnis mons fumo. Unde in Psalmis dicitur: 'Qui tangit montes, et fumigant'. Ex igne ergo, quoniam totam substantiam capere non possumus, laeuior quaedam in uniuersum mundum, et (ut ita dicam) rarior fumi natura dispergitur, quam nos capientes, dicamus: 'Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus'. Et: 'Nunc uidemus per speculum in aenigmate'. [18,9] Et, Seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni, et sex alae alteri. Quidam Graecorum in Scripturis apprime eruditus, Seraphim uirtutes quasdam in coelis esse exposuit, quae ante tribunal Dei assistentes laudent eum, et in diuersa ministeria mittantur, maximeque ad eos qui purgatione indigent, et ob pristina peccata, aliqua ex parte suppliciis purgari merentur. Quod autem sublatum est, inquit, superliminare, et domus impleta est fumo, signum est Templi Iudaici destruendi, et incendendae uniuersae Ierusalem, quam uidemus nunc destructam. Nonnulli uero in superioribus consentientes, in extrema parte dissentiunt. Nam superliminare sublatum illo tempore praedicant, quando uelum templi scissum est, et uniuersa domus Israel erroris nube confusa : quando Iosephus refert sacerdotes ex adytis templi, uirtutum coelestium audisse uocem, Transeamus ex his sedibus. [18,10] Est uir quidam a quo ego plura didicisse me gaudeo, et qui Hebraeorum sermonem ita elimarit, ut inter Scribas eorum Chaldaeus existimetur. Is longe alia uia ingressus est; ait enim nullum Prophetarum extra Isaiam uidisse Seraphim circa Deum stantia, et ne ipsa quidem Seraphim alibi lectitari. Dehinc consummationis et captiuitatis Ierusalem, quae sub Nabuchodonosor facta est, signum esse praemissum. Ab Ozia quippe, sub quo orsus est prophetare, usque ad Sedeciam, qui extremus regnauit, et qui caecus in Babylonem ductus est, fuisse reges undecim, et duodecimum Godoliam, quem constituerat rex Babylonis super terram, quem interfecit Ismael filius Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida ; et has esse duodecim alas, e quibus quatuor faciem suam uelent, sicut in nonnullis exemplaribus inuenitur, quatuor uolent, quatuor pedes contegant. Ex his quippe duodecim regibus tantum quatuor iustos fuisse, Oziam, Ioatham, Ezechiam, et Iosiam, qui sublimes per singulas captiuitates audeant glorificare Deum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Reliquos uero propter peccata sua uelare faciem: et alios qui in captiuitatem ducti sunt, pedum uelare uestigia. Superliminare uero sublatum, et domum impletam fumo, sicut supra diximus, euersionem Ierusalem et incendium templi exposuit. [18,11] Et quia semel eius coepi referre sententiam, etiam ea quae necdum a me sunt tacta, contingamus. Forcipem de qua altaris carbo comprehensus est, et labia purgata, propriam Isaiae asseruit passionem, et qua sub Manasse interfectus est rege, et tunc uere purgatis labiis dixit ad Dominum: Ecce ego, mitte me, et dixi: O miser ego, quoniam compunctus sum! Donec Ozias uiuit non intelligis, o Isaia, te esse miserum, non compungeris, non moueris: sed quando ille mortuus est, tunc animaduertis, non munda habere te labia, tunc indignum cognoscis te esse uisione Dei. Utinam autem et ego compungar, et post compunctionem, Dei uisione dignus efficiar, cum sim homo, et non munda labia habeam, et in medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Isaias ut iustus tantum in sermone peccauerat: ideo sola labia habebat immunda, non conscientiam. Ego uero quia et oculis uideo ad concupiscendum, et manu scandalizor et pede, et omnium membrorum parte delinquo, habeo omnia immunda: et quia semel spiritu baptizatus, rursum tunicam pollui, secundi baptismatis purgatione, id est, ignis indigeo. [18,12] Non sunt, ut quidam putant, in Scripturis uerba simplicia, plurimum in his absconditum est. Aliud littera, aliud mysticus sermo significat. Ecce Dominus in Euangelio cingitur linteo, peluim ad lauandos discipulorum pedes praeparat, serui fungitur ministerio : esto, ut doceat humilitatem, ut nobis inuicem ministremus: non abnuo, non recuso. Quid est quod Petro recusanti dicit: Nisi lauero pedes tuos, non habebis partem mecum? Et ille respondit: Domine, non solum pedes, sed et manus et caput. Ascensurus ergo Dominus ad coelum (quia Apostoli ut homines terrae insistentes, adhuc habebant peccatorum serdibus pedes pollutos) uult eos a delictis penitus liberare, ut eis possit Prophetalis sermo congruere: Quam speciosi pedes euangelizantium pacem; et imitari ualeant Ecclesiae uerba, dicentis: Laui pedes meos, quomodo inquinabo illos? ut etiam si quis post resurrectionem postea his adhaeserit puluis, in impiam eum excutiant ciuitatem, in testimonium laboris: quod eo usque pro omnium salute contenderint, facti Iudaeis ut Iudaei, gentibus ut gentiles; ut etiam propria uestigia aliqua ex parte polluerint. Igitur, ut ad propositum reuertamur, sicut Apostoli purgatione indigebant pedum: sic Isaias qui tantum in sermone peccauerat, labia habebat immunda: et quantum ego arbitror, quia Oziam in Templum irruentem, non corripuerat, nec iuxta Eliae exemplum libera uoce impium designarat, labia habebat immunda. In medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Isaias qui compunctus est, et se miserum contestatur, purgatione dignus efficitur. Populus uero non solum non agens poenitentiam, sed ne sciens quidem quia labia habebat immunda, purgationis remedium non meretur. Prouidendum igitur sub hoc exemplo, non solum ut ipsi simus iusti, sed ne cum peccatoribus moremur: quia et hoc in peccati ac miseriae parte ducit Propheta. [18,13] Sequitur: Et regem Dominum sabaoth ego uidi. Aiunt Iudaei Isaiam a maioribus suis idcirco interemptum, quia cum Moyses posteriora Dei uiderit, hic Dominum sabaoth oculis carnalibus uidisse se scribat, super hoc Deo dicente: Nemo faciem meam uidebit, et uiuet. Quos si interrogemus, quomodo se Deus in Lege aliis Prophetis in uisione et somno dicat ostendi, Moysi uero facie ad faciem colloqui; et quomodo stet illa sententia: Nemo faciem meam uidebit, et uiuet, cum facie ad faciem se ad Moysen locutum esse fateatur: respondebunt utique, iuxta possibilitatem humanam Deum uisum, non ut est, sed ut uoluit se uideri: quibus et nos dicimus eodem modo ab Isaia esse uisum, restante summa, ut Moyses Deum aut uiderit, aut non uiderit. Si uidit, uidit ergo et Isaias, qui uidisse se dicens, impie est interfectus a uobis: quia Deus uideri potest. Si non uidit, interficite et Moysen cum Isaia, quia eiusdem mendacii reus est, dicens se uidisse eum, qui uideri non potest. Quemcumque in expositione eius loci super Moysen habuerint intellectum, etiam nos ad Isaiae temperabimus uisionem. [18,14] Sequitur: Et missum est ad me unum de Seraphim, et in manu sua habebat carbonem, quem forcipe sumpserat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit. Secundum omnes Editiones, quas supra exposuimus, siue duo Testamenta intelligere uolueris, siue aliquas apparatrices in coelestibus uirtutes, siue in signum captiuitatis futurae umbram quamdam ueritatis futurae praefiguratam, nunc accipe Seraphim. Nos quia primam sententiam sequimur, Euangelicum Testamentum missum asserimus ad Prophetam: quod habens in se utraque mandata, id est, et sua et ueteris Testamenti, ignitum sermonem Dei, duplici praeceptorum acie comprehendit: et tactis labiis, quidquid fuerat ignorantiae, hoc siquidem nos labia interpretamur immunda, purgationis suae pepulit ueritate. Hanc forcipem Iacob in scala conspicit : hic est gladius bis acutus: haec duo minuta, quae mulier uidua mittit in dona Dei : hic stater duos denarios habens, qui in ore piscis repertus, pro Domino et Petro redditur; hac duplici forcipe quae unionis retinetur uirtute, carbo comprehensus mittitur ad Prophetam, quem in centesimo decimo nono Psalmo, cum Propheta Deum rogaret dicens: 'Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa,' et post interrogationem Spiritus Sancti: 'Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?' dictum est: 'Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis', scimus Prophetae esse concessum. Vere quippe desolatorius carbo, qui linguam puram facit a peccato, sermo diuinus est, de quo et in Isaia dicitur: 'Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adiutorium'. [18,15] Sequitur: Et audiui uocem Domini dicentis, Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et ait: Vade et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis. Interrogantis sunt uerba Domini, non iubentis, quem debeat mittere, et quis iturus sit ad populum, cui facilis Propheta respondet: Ecce ego, mitte me, et post pollicitationem iubetur, ut dicat: Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non uidebitis; et caetera quae ipsius Prophetiae sermo contexit. Audiui ego in hoc loco non paruam Hebraei mei disputationem, cuius pauca ponam, ut sensum hominis aduertas. Aiebat, de Moyse et Isaia, quis melius fecerit, requiramus. Utrum ne Moyses, qui cum a Deo mitteretur ad populum, ait: Precor, Domine, non sum dignus; et rursum, prouide alium quem mittas : An Isaias, qui cum non fuisset electus, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me. Nec ignoro, dicebat, periculosum esse de Sanctorum meritis disputare; et aliquid uel minus uel plus disserere uelle de eo quem Dominus coronauit; sed quia ipse dixit: Quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis , etiam nos, non ut de aliquo detrahamus, sed ut Scripturae sensum scientes, ad eius nos dirigamus exempla, debemus inquirere quod potest facere quaestionem. Qui Moysi, inquit, assertor est, humilitatem eius praedicat ac mansuetudinem, quod se indignum iudicans ministerio Dei, maior effectus sit: Isaias uero, qui ultro se obtulit, incipiens prophetare, a maledictis coepit: Aure audietis, et non intelligetis, et cernentes aspicietis, et non uidebitis. Ob quod inde multa mala perpessus, et ab omni populo pro insano habitus, cum iterum ei uox diuina dixisset, clama, sciens quid superiori facilitate seipsum offerens pertulisset, non ait: Ecce ego, mitte me: sed interrogauit, quid illud esset quod clamare deberet, et dixit: Quid clamabo? Cui simile est illud in Ieremia: Accipe calicem uini meri huius de manu mea, et potionabis omnes gentes, ad quas ego te mittam, et bibent, et uoment, et insanient, et cadent a facie gladii, quem mittam in medio eorum . Quod cum audisset Propheta, non renuit: non secundum exemplum Moysi dixit: Precor, Domine, non sum dignus, prouide alium quem mittas; sed amator populi sui, et putans quia ex potu calicis inimicae gentes interficerentur et ruerent, calicem meri libenter accepit, intelligens in omnibus gentibus etiam Ierusalem comprehendi. Denique inter caeteras nationes: Et accepi, ait, calicem de manu Domini, et potionaui omnes gentes, ad quas misit me Dominus, et Ierusalem, et ciuitates Iuda, et reges eius, et principes eius, ad ponendas eas in desolationem, et in inuium, et sibilationem . Pro qua Prophetia, licet in plerisque codicibus ordo sit peruersus: quid in alio loco dicat ausculta: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti me et potuisti : factus sum in derisum, totam diem exegi in subsannationem. Et econtrario qui assertor est Isaiae (dicebat) illa proferet: Prophetam, non tam sui merito, quam misericordia Dei confisum, postquam a Seraphim audierat, Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit, otio noluisse torpere, sed ultro in ministerium Dei, quasi a peccatis liberum, zelo se obtulisse fidei. Moysen uero quia saecularibus eruditus fuerat disciplinis, et interfecto Aegyptio, conscientia eius aliqua ex parte sorduerat; unde et uox ad eum de rubo facta sit, dicens: Ne accesseris huc: solue calceamenta de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est: et scierit sibi aduersus magos et aduersus Pharaonem pessimum regem futurum esse certamen, se excusasse dicentem : Precor, Domine, non sum dignus: pro quo in Hebraeo legitur, non habeo labia circumcisa, Septuaginta Interpretibus sensum potius ex sensu quam uerbum de uerbo exprimentibus. Ex quo manifeste possit intelligi, Isaiam recte post circumcisa labia, in Dei se obtulisse ministerium, et Moysen adhuc incircumcisis labiis tam grande ministerium recusasse. [18,16] Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non uidebitis. Totus hic locus sicut Saluator dicit in Euangelio, ad id pertinet tempus, quo ipse est dignatus descendere ad terras, et signa Iudaeis non intelligentibus perpetrauit. Et quoniam usque ad finem Capituli explanatio multiplex sequitur; et excipientis iam explicuimus ceras, hucusque dictasse sufficiat: quia et oratio, quae non propriae manus stilo expolitur, cum per se inculta est, tum multo molestior fit; si taedium sui prolixitate congeminet; ut oculorum dolore cruciati, auribus tantum studeamus et lingua. [18,17] Septuaginta: Et missum est ad me unum de Seraphim; Aquila, et Theodotion, Et uolauit ad me unum de Seraphim; Symmachus, Et uolauit ad me unus de Seraphim. Quotidie ad nos mittitur Seraphim, quotidie ingemiscentium atque dicentium: O miser ego, quoniam compunctus sum, ora purgantur, et cum a peccatis fuerint liberati, praeparant se ministerio Dei. Quod autem caeteri Interpretes, pro missum esse, uolasse dixerint, intellige uelocem diuini sermonis aduentum super eos, qui digni societate illius iudicantur. In genere quoque diuersitas est. Septuaginta, Aquila, et Theodotion Seraphim neutro genere transtulerunt: Symmachus masculino. Nec putandum sexum esse in Virtutibus Dei, cum etiam ipse Spiritus Sanctus secundum proprietates linguae Hebraeae, feminino genere proferatur RUHA: Graece neutro g-to g-pneuma: Latine masculino, Spiritus. Ex quo intelligendum est, quando de superioribus disputatur, et masculinum aliquid, seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae. Siquidem ipse Deus inuisibilis et incorruptibilis omnibus pene linguis profertur genere masculino, cum in eum non cadat sexus. Illorum quoque, pius licet, attamen coarguendus error, qui in orationibus et oblationibus suis audent dicere: Qui sedet super Cherubim et Seraphim. Nam et super Cherubim sedere Deum, scriptum est; ut ibi: Qui sedes super Cherubim, ostendere. Super Seraphim uero sedere Deum, nulla Scriptura commemorat, et ne ipsa quidem Seraphim, circa Deum stantia, excepto praesenti loco, Scripturis sanctis omnibus inuenimus. [18,18] Septuaginta: 'Et in manu habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum.' Aquila et Theodotion: 'et in manu eius calculus in forcipe, quem acceperat de altari, et tetigit os meum.' Symmachus: 'Et in manu eius calculus in forcipibus, quem sumpserat de altari, et detulit ad os meum.' Quantum ad historiam pertinet, uidetur Deus sedere in Templo Ierusalem, et ante eum de altari, secundum Septuaginta ad Isaiam carbo deferri: de altari uero incensi siue holocaustorum. Quantum autem ad mysticos intellectus, ille ei ignis mittitur, quem Ieremias ferre non poterat: quin quum animae nostrae arcana penetrarit, ita nos dissoluit, ita a ueteri homine in nouum excoquit, ut in illam uocem possimus erumpere: 'Viuo autem iam non ego, sed gratia Dei quae in me est'. Forcipes quoque secundum Interpretes caeteros licet in sacerdotali semper supellectile fuerint, diuersas gratias debemus accipere, quibus multifarie, et multis modis olim Deus patribus nostris locutus est in Prophetis. Quia in Hebraeo pro carbone, calculus legitur, caeteris quoque super hoc consonantibus, uidetur mihi sermo diuinus calculi appellatione signari. Sicut enim calculus genus est lapidis durissimi et rotundi, et omni puritate laeuissimi, ita sermo Dei, qui neque haereticorum, neque omnium aduersariorum potest contradictionibus cedere, calculus dicitur. De hoc calculo Sephora filium circumcidit: et Iesus populum purgat a uitiis: et in Apocalypsi Dominus pollicetur uincentibus, ut accipiant calculum et scribatur super eum nomen nouum. Videntur autem mihi et Septuaginta in eo quod g-anthraka transtulerunt, idem sensisse quod caeteri. g-Anthrax quippe, quem nos carbunculum interpretamur, genus est lapidis fulgidi atque nitentis, quem etiam in duodecim lapidibus inuenimus. Siue igitur calculum, siue carbunculum lapidem accipimus, in calculo diuini sermonis ueritas et rigor; in carbunculo lucens doctrina et manifesta monstratur. 'Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum'. Et alibi: 'Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos'. Quod autem ait: In manu habebat carbonem, manuum intelligamus operationem, ut ibi, In manu linguae mors, et uita; et in Psalmo: Cadent in manu gladii; Aut certe uere manus apparuit, ut per similitudinem humanae formae, dum manus cernitur porrigentis, Propheta non timeat: iuxta quod et ipsum Deum, et Angelos in humanas uidimus se mutasse formas, ut metus uidentibus demeretur. [18,19] Septuaginta: Et dixit, ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit. Aquila: Ecce tetigit hic labia tua, et recedet iniquitas tua, et peccatum tuum propitiabitur. Caeteri Interpretes in Aquilae uerba consentiunt. Primum necesse est, ut labia nostra tangantur: Deinde cum tacta fuerint, fugetur iniquitas; et cum iniquitas fuerit effugata, propitietur Dominus: quia apud ipsum est propitiatio: et secundum Apostolum: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Purgatis autem peccatis nostris, audiemus uocem Domini dicentis: Quem mittam? Et respondebimus: Ecce ego, mitte me. [18,20] Septuaginta: Et audiui uocem Domini dicentis, quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: Et audiui uocem Domini dicentis: quem mittam? et quis ibit nobis? De comparatione Isaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in alio loco disputauimus. Sed ne uideamur aliquid praeterisse earum, quas Iudaei uocant g-deuterohsis, et in quibus uniuersam scientiam ponunt, nunc breuiter illud attingimus, quare in Hebraeo sit positum, et quis ibit nobis? Sicut enim in Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; ita et hic puto dictum, et quis ibit nobis? Nobis autem quibus aliis aestimandum est, nisi Patri et Filio et Spiritui Sancto, quibus uadit quicumque eorum obsequitur uoluntati? Et in eo quidem quod unius loquentis persona proponitur, diuinitatis est unitas. In eo uero quod dicitur, nobis, personarum diuersitas indicatur. Legimus in Canticis Canticorum uocem sponsi dicentis ad sponsam: Surge, ueni, proxima mea, speciosa mea, columba mea: quia ecce hyems transiit, pluuia abiit sibi. Quando enim anima in cogitatione tranquillitatem sentit, quando supra petram fundata est, et fides eius alta radice fixa est, uniuersi tentationem fluctus sibi pertranseunt: et ei non pertranseunt, qui tentatur. Notandum autem quomodo ad id quod Dominus dixerat, quem mittam, et quis ibit nobis, Propheta ex parte responderit: Ecce ego, mitte me, et de sequenti tacuerit, intelligens nullum hominem dignum esse, qui Deo pergeret, et omne iter suum eius faceret esse, qui mitteret. Quam humilitatem Dominus aduertens quod se secundis putaret indignum, imperauit sequentia, dicens: Vade. [18,21] Septuaginta: Et dixit: Ecce ego sum, mitte me. Aquila et Theodotion: Ecce adsum, mitte me. Symmachus: Ecce, mitte me. Deus qui uocat ea quae non sunt, quasi sint, et qui dixit: Ego sum qui sum; et alibi: Qui est, misit me, quoscumque uocauerit, statim facit subsistere: quod satis claret exemplis in uiuente Matthaeo Euangelista, et in Lazaro quatriduano iam mortuo: qui statim ut sunt uocati a Domino, et ille sepulcrum auaritiae reliquit, quit, et iste suae mortis . QUONIAM OMNIA quae absque eo sunt, non sunt. Unde Propheta purgatus a uitiis ausus est dicere: Ecce ego sum: licet in Latinis codicibus propter Interpretum uarietatem, sum, non sit appositum. Quidam obseruandum putant, ad quos Prophetas mittentis, aut missi sermo dicatur, quod est Graece Apostolus. Et hanc esse differentiam uolunt: ut quicumque mittantur, et Prophetae sint pariter et Apostoli: ad quos uero mittentis sermo non ponitur, tantum Prophetae sint: quod ego superfluum puto. Et quia semel ad tractatum istius uocabuli uenimus: sciendum, Silam collegam Pauli lingua Hebraea Apostolum dici: qui cum eo nonnullas Epistulas scribit. Et uitiose Siluanus legitur pro Sila, quum Siluanum in Apostolorum Actis non legamus.