[0] EPISTULA LXXVI. AD LUCINIUM. [1] Nec opinanti mihi subito litterae tuae redditae sunt: quae quanto insperatae, tanto gaudiorum plenae, quiescentem animam suscitarunt, ut statim amore complecterer, quem oculis ignorabam, et illud mecum tacitus mussitarem: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo, et quiescam, ut inueniat quem diligit amima mea. Vere nunc in te sermo Dominicus completus est: Multi de Oriente et Occidente uenient, et recumbent in sinu Abrahae. Cornelius centurio cohortis Italicae, iam tunc Lucinii mei praefigurabat fidem. Apostolus Paulus scribens ad Romanos: Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens uideam uos, et a uobis deducar illuc, tantis fructibus approbauit, quid de illa prouincia quaereret. In breui tempore ab Ierosolymis usque ad Illyricum Euangelii iaciens fundamenta, Romam uinctus ingreditur, ut uinctos superstitionis erroribus liberos faciat. Manet in hospitio conducto per biennium; ut nobis utriusque Instrumenti aeternam reddat domum. Piscator hominum, misso rete Apostolico, te quoque quasi pulcherrimum Auratam inter innumera piscium genera traxit ad littus. Reliquisti amaros fluctus, salsos gurgites, scissuras monitum, et Leuiathan regnantem in aquis, cum Iesu deserta expetens, contempsisti, ut possis Propheticum illud canere: In terra deserta, et inuio, et in inaquoso, sic in sancto apparui tibi. Et iterum: Ecce elongaui fugiens, et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui saluum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate . Obsecro te et moneo parentis affectu, ut qui Sodomam reliquisti, ad montana festinans, post tergum ne respicias: ne aratri stiuam, ne fimbriam Saluatoris, ne cincinnos eius, noctis rore madefactos, quos semel tenere coepisti, aliquando dimittas: ne de tecto uirtutum pristina quaesiturus uestimenta descendas; ne de agro reuertaris domum, ne campestria cum Lot et amoena hortorum diligas, quae non irrigantur de coelo, ut terra sancta, sed de turbido flumine Iordanis, postquam dulces aquas maris mortui commixtione mutauit. [2] Coepisse multorum est, ad culmen peruenisse paucorum. Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; sed unus accipit coronam . At contra de nobis dicitur: Sic currite, ut apprehendatis. NON EST INVIDUS Agonotheta noster, nec alterius palma, alteri parat ignominiam. Omnes athletas suos desiderat coronari. Gaudet anima mea, et magnitudine laetitiae rem moeroris patior. Ruth in lacrymas uerba prorumpunt. Zachaeus ad unius horae conuersionem, hospitem habere meruit Saluatorem. Martha et Maria, conuiuio praeparato Dominum suscepere. Meretrix lauat fletibus pedes, et unguentis bonorum operum Dominici corporis dedicat sepulturam. Simon leprosus inuitat magistrum cum discipulis, et non contemnitur. Abrahae dicitur: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et uade in terram quam monstrauero tibi. Relinquit Chaldaeam, relinquit Mesopotamiam: QUAERIT QUOD nescit ne perdat quem inuenerat. Non enim arbitratus est simul se habere posse et patriam et Dominum; sed iam tunc illud Prophetae Dauid opere complebat: (Aduena sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei : Hebraeus id est, g-peratehs, atque transitor: dum non est praesenti uirtute contentus; sed praeteritorum obliuiscens, in futurum se extendit, et scit illud, Ibunt de uirtute in uirtutem, mysticum sortitus est nomen, et uiam tibi aperuit, quomodo non quaeras ea quae tua sunt, sed quae aliena: et illos putes parentes, fratres, affines, atque cognatos, qui tibi in Christo copulati sunt. Mater, inquit, mea, et fratres mei hi sunt, qui faciunt uoluntatem Patris mei. [3] Habes tecum prius in carne, nunc in spiritu sociam; de coniuge germanam, de femina uirum, de subiecta parem: quae sub eodem iugo ad coelestia simul regna festinat. Cauta rei familiaris dispensatio, et ad calculos rediens, non cito deponitur. Ioseph cum tunica Aegyptiam effugere non potuit. Adolescens ille, qui opertus sindone sequebatur Iesum: quia tentus fuerat a ministris, terrenum abiiciens operimentum, nudus euasit. Elias igneo curru raptus ad coelum, meloten reliquit in terris. Elisaeus boues, et iuga prioris operis uertit in uota. Loquitur sapientissimus uir: Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. QUAMDIU VERSAMUR in rebus saeculi, et anima nostra possessionum ac reddituum procuratione deuincta est, de Deo libere cogitare non possumus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Qui consensus Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? Non potestis, inquit Dominus, Deo seruire et mamonae. Aurum deponere incipientium est, non perfectorum. Fecit hoc Thebanus Crates, fecit Antisthenes. SEIPSUM offere Deo, proprie Christianorum est et Apostolorum: qui duo cum uidua paupertatis suae in Gazophylacium aera mittentes, totum censum quem habuerunt, Domino tradiderunt, et merentur audire: Sedebitis super duodecim solia, iudicantes duodecim tribus Israel. [4] Haec et ipse intelligis, quo animo replicem; et quod sub aliis uerbis te ad sanctorum Locorum inuitem habitaculum. Abundantia tua multorum in opiam sustentauit, ut et horum diuitiae in tuam indigentiam redundarent. Fecisti tibi amicos de iniquo mammona, qui te reciperent in aeterna tabernacula. Laudanda res, et Apostolicorum temporum uirtutibus coaequanda: quando uenditis possessionibus suis, credentes afferebant pecunias, atque fundebant ante pedes Apostolorum, ostendentes auaritiam esse calcandam. Sed Dominus magis quaerit animas credentium, quam opes. Legimus: Redemptio animae uiri, propriae diuitiae. Possumus quidem diuitias proprias intelligere, quae non de alieno, non de rapinis sunt, iuxta illud: 'Honora Deum de tuis iustis laboribus' : sed melior est illa intelligentia, ut diuitias proprias cognoscamus thesauros absconditos, quos nec fur possit suffodere, nec latro uiolentus eripere. [5] Opuscula mea, quae non sui merito, sed bonitate tua desiderare te dicis, ad describendum hominibus tuis dedi, et descripta uidi in chartaceis codicibus: ac frequenter admonui, ut conferrent diligentius, et emendarent. Ego enim tanta uolumina prae frequentia commeantium et peregrinorum turbis relegere non potui, et ut ipsi probauere praesentes, longo tentus incommodo, uix diebus Quadragesimae, quibus ipsi proficiscebantur, respirare coepi. Unde si paragrammata repereris, uel minus aliqua descripta sunt, quae sensum legentis impediant, non mihi debes imputare, sed tuis, et imperitiae notariorum librariorumque incuriae, qui scribunt non quod inueniunt, sed quod intelligunt; et dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos. Porro Iosephi libros, et sanctorum Papiae et Polycarpi uolumina, falsus ad te rumor pertulit a me esse translata: quia nec otii mei, nec uirium est, tantas res eadem in alteram linguam exprimere uenustate. Origenis et Didymi pauca transtulimus, uolentes nostris ex parte ostendere, quid Graeca doctrina retineret. Canonem Hebraicae Veritatis, excepto Octateucho, quem nunc in manibus habeo, pueris tuis et notariis dedi describendum. Septuaginta interpretum editionem et te habere non dubito; et ante annos plurimos diligentissime emendatam, studiosis tradidi. Nouum Testamentum Graecae reddidi auctoritati. Ut enim ueterum librorum fides de Hebraeis uoluminibus examinanda est; ita nouorum Graecae sermonis normam desiderat. [6] De Sabbato quod quaeris, utrum ieiunandum sit: et de Eucharistia, an accipienda quotidie, quod Romana Ecclesia et Hispaniae obseruare perhibentur, scripsit quidem et Hippolytus uir disertissimus; et carptim diuersi Scriptores e uariis auctoribus edidere. Sed ego illud breuiter te admonendum puto, traditiones Ecclesiasticas (praesertim quae fidei non officiant) ita obseruandas, ut a maioribus traditae sunt; nec aliorum consuetudinem, aliorum contrario more subuerti. Atque utinam omni tempore ieiunare possimus, quod in Actibus Apostolorum diebus Pentecostes et die Dominico, Apostolum Paulum, et cum eo credentes fecisse legimus . Nec tamen Manichaeae haereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus praeferri non debuerit spirituali. Eucharistiam quoque absque condemnatione nostri, et pungente conscientia, semper accipere, et Psalmistam audire dicentem: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus, et cum eo canere: Eructauit cor meum uerbum bonum. Nec hoc dico, quod diebus festis ieiunandum putem; et contextas quinquaginta diebus ferias auferam: sed unaquaeque prouincia abundet in sensu suo, et praecepta maiorum, leges Apostolicas arbitretur. [7] Duo palliola, et amphimallum de tuis usibus uel utenda, uel sanctis danda suscepi. Ego insignia paupertatis, et quotidianae symbola poenitentiae, tibi et sorori tuae misi: quatuor ciliciola apta proposito et usibus uestris: et codicem, hoc est decem uisiones Isaiae ualde obscurissimas, quas nuper historica explanatione disserui: ut quotiescumque mea opuscula uideris, toties amici dulcissimi recordatus, nauigationem quam parumper distuleras, pares. Et quia non est in homine uia eius, et a Domino gressus hominis diriguntur : si forte (quod procul absit) aliquid fuerit impedimenti, quaeso ut quos caritas iungit, terrarum longitudo non separet: et absentem Lucinium nostrum, semper praesentem litterarum uicissitudine sentiamus.