[0] EPISTOLA LXVI. AD PAMMACHIUM. [1] Sanato uulneri et in cicatricem superductae cuti, si medicina colorem reddere uoluerit, dum pulchritudinem corporis quaerit, plagam doloris instaurat. Ita et ego serus consolator, qui importune per biennium tacui, uereor ne nunc importunius loquar, et attrectans uulnus pectoris tui, quod tempore et ratione curatum est, commemoratione exulcerem. Quae enim aures tam durae, quae de silice excisa praecordia, et Hyreanarum tygrium lacte nutrita, possunt sine lacrymis Paulinae tuae audire nomen? Quis parturientem rosam et papyllatum corymbum, antequam in calathum fundatur orbis, et tota rubentium foliorum pandatur ambitio, immature demessum aequis oculis marcescere uideat? Fractum est pretiosissimum margaritum. Virens smaragdi gemma contrita est. Quid boni habeat sanitas, languor ostendit. Plus sensimus quod habuimus, postquam habere desiuimus. [2] In agro terrae bonae, tres fructus legimus, centesimum, sexagesimum, et tricesimum (Matth. 23). In tribus mulieribus et sanguine et uirtute coniunctis, tria Christi praemia recognosco. Eustochium uirginitatis flores metit: Paula laboriosam uiduitatis aream terit: Paulina castum matrimonii cubile seruat. Tali filiarum mater fulta comitatu, totum sibi in terris uindicat quod Christus promisit in coelo. Et ut quadrigam domus una emitteret sanctitatis, et feminarum uirtutibus responderent uiri, additur comes Pammachius, uerum Ezechielis Cherubim, cognatus, gener, maritus, imo frater amantissimus, QUIA SANCTA consortia spiritus, uocabula non tenent nuptiarum. Huic quadrigae Iesus praesidet. De his equis et Abacuc canit: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus. Impari cursu, pari animo ad palmam tenditur. Discolores equi, sed uoluntate concordes, unum aurigae iugum trabunt, non expectantes flagelli uerbera, sed ad uocis hortamenta feruentes [3] Dicamus aliquid et de Philosophis. Quatuor uirtutes describunt Stoici, ita sibi inuicem nexas, et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Has omnes sic habetis singuli, ut tamen emineatis in singulis. Prudentia in te, in matre iustitia, in uirgine fortitudo, in nupta temperantia praedicatur. QUID ENIM EO sapientius, qui contempta mundi stultitia, Christum secutus est, Dei uirtutem et Dei sapientiam? Quid matre iustius, quae inter liberos opibus distributis, docuit diuitias contemnendo, quid filii amare deberent? Quid Eustochio fortius, quae nobilitatis portas, et arrogantiam generis Consularis, uirginali proposito fregerit, et in urbe prima, primum genus subiugauerit pudicitiae? Quid Paulina temperantius, quae legens illud Apostoli: Honorabiles nuptiae et cubile immaculatum, nec sororis felicitatem, nec matris continentiam ausa appetere, maluit in humilioribus tuta pergere, quam pendulo gradu in sublimioribus fluctuare? quanquam illa semel inito matrimonio, nihil aliud diebus ac noctibus cogitauerit, nisi ut reddito fructu nuptiarum, secundum castimoniae gradum acciperet, et tanti dux femina facti (Aeneid. 1), uirum proposito suo iungeret, non relinquens salutis comitem, sed exspectans. Dumque crebris abortiis, et experta fecunditate conceptuum, non desperat liberos, et socrus auiditatem, maritique tristitiam praeponit imbecillitati suae, passa est aliquid de Rachelis exemplo; et pro filio doloris, ac dexterae, uirum desiderii sui peperit haeredem. Certisque auctoribus didici illam, non primae sententiae Dei: Crescite et multiplicamini, et replete terram, nec officio coniugali seruire uoluisse: sed ad hoc optasse filios, ut Christo uirgines pareret. [4] Legimus et uxorem sacerdotis Phinees, audita captiuitate Arcae Domini, subito uteri dolore correptam, edidisse filium Icabod, et inter manus et officia feminarum, animam emisisse cum prole. De prima Beniamin, hoc est, filius uirtutis ac dexterae; de secunda inclytus Sacerdos Dei, ex Arcae cognomine nascitur. Nobis post dormitionem somnumque Paulinae, Pammachium Monachum Ecclesia peperit posthumum, et patris et coniugis nobilitate patricium, eleemosynis diuitem, humilitate sublimem. Apostolus scribit ad Corinthios: Videte fratres uocationem uestram, quia non multi sapientes, non multi nobiles. Hoc nascentis Ecclesiae rudimenta poscebant, ut granum sinapis paulatim in arborem cresceret, ut sensim et Euangelii fermentum totam Ecclesiae massam altius eleuaret. Nostris temporibus Roma possidet, quod mundus ante nesciuit. Tunc rari sapientes, potentes, nobiles, Christiani: nunc multi Monachi, sapientes, potentes, nobiles. Quibus cunctis Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior: magnus in magnis, primus in primis, g-achistratehgos Monachorum. Tales Paulina morte sua nobis liberos dedit, quos uiuens concupiuerat possidere. «Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis, quoniam quot Romae sunt pauperes, tot filios repente genuisti. [5] Ardentes gemmae, quibus ante collum et facies ornabantur, egentium uentres saturant. Vestes sericae, et aurum in fila lentescens, in mollia lanarum uestimenta mutata sunt, quibus repellatur frigus, non quibus nudetur ambitio, Deliciarum quondam supellectilem uirtus insumit. Ille caecus extendens manum, et saepe ubi nemo est, clamitans, haeres Paulinae, cohaeres Pammachii est. Illum truncum pedibus, et toto corpore se trahentem, tenerae puellae sustentat manus. Fores quae prius salutantium turbas uomebant, nunc a miseris obsidentur. Alius tumenti aqualiculo mortem parturit: alius elinguis et mutus, et ne hoc quidem habens unde roget, magis rogat, dum rogare non potest. Hic debilitatus a paruo, non sibi mendicat stipem. Ille putrefactus morbo regio, suprauiuit cadaueri suo. "Non mihi si linguae centum sint, oraque centum; Omnia poenarum percurrere nomina possim." Hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confouet, horum sordibus dealbatur. Muncrarius pauperum, et egentium candidatus sic festinat ad coelum. Ceteri mariti super tumulos coniugum sparguni uiolas, rosas, lilia, floresque purpureos: et dolorem pectoris his officiis consolantur. Pammachius noster sanctam fauillam ossaque ueneranda, eleemosynae balsamis rigat. His pigmentis atque odoribus fouet cineres quiescentes, sciens scriptum: «Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum. Quantas uires habeat misericordia, et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus grandi uolumine prosequitur, et Danielis consilium probat, qui regem impiissimum si se audire uoluisset, scit pauperum sustentatione saluandum. Gaudet huiuscemodi filiae mater haerede. Non dolet opes ad alium peruenisse, quas cernit iisdem quibus ipsa uoluerat, erogari. Quin potius gratulatur absque labore suo, sua uota compleri. Non enim substantiae dimunitio, sed operarii commutatio est. [6] Quis enim hoc crederet, ut Consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum, furua tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se ipse derideret? «Est confusio quae ducit ad mortem: et est confusio, quae ducit ad uitam». Prima uirtus est Monachi, contemnere hominum iudicia, et semper Apostoli recordari, dicentis: «Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem». Tale quid et Dominus loquitur ad Prophetas: quod posuerit faciem eorum, quasi urbem aeneam, et lapidem adamantinum, et columnam ferream, ne pauerent ad iniurias populi, sed impudentiam subsannantium, frontis rigore contererent. Ingenia liberaliter educata, facilius uerecundia, quam metus superat. Et quos tormenta non uincunt, interdum uincit pudor. Non est parum, uirum nobilem, uirum disertum, uirum locupletem, potentium in plateis uitare comitatum, miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari, de principe uulgum fieri. Sed quanto humilior, tanto sublimior est. [7] Lucet margaritum in sordibus, et fulgor gemmae purissimae, etiam in luto radiat. Hoc est quod Dominus repromisit: «Glorificantes me, glorificabo». Alii hoc intelligant de futuro, quando moeror uertetur in gaudium, et transeunte mundo, Sanctorum corona non transit: Ego et in praesentiarum uideo Sanctorum promissa compleri. Antequam Christo tota mente seruiret, notus erat in Senatu, sed multi alii habebant insulas Proconsulares. Totus orbis huiuscemodi honoribus plenus est. Primus erat, sed inter primos. Praecedebat alios dignitate; sed et alios sequebatur. QUAMVIS CLARUS honor uilescit in turba: et apud uiros bonos indignior fit ipsa dignitas, quam multi indigni possident. Unde egregie de Caesare Tullius, cum quosdam, ait, ornare uoluit, non illos honestauit, sed ornamenta ipsa turbauit. At nunc omnes Christi Ecclesiae Pammachium loquuntur. Miratur orbis pauperem, quem hucusque diuitem nesciebat. Quid Consulatu illustrius? Annuus honor est, et postquam alius successerit, prior desinit. Latent in multitudine laureae, et triumphi interdum triumphantium sordibus polluuntur. Quod ante per manus patritias tradebatur, et sola nobilitas possidebat, quo Consul Marius, uictor Numidiae et Theutonum, atque Cimbrorum, ob ignobilitatem familiae putabatur indignus: quod Scipio ultra annos pro uirtute meruit, nunc sola militia possidet, et agrestia dudum corpora, fulgens palma circumdat. Plus ergo accepimus, quam dedimus. PARVA DIMISIMUS, et grandia possidemus. Centuplicato foenore Christi promissa redduntur. In tali et Isaac quondam agro seuerat, qui paratus ad mortem, ante Euangelium, Euangelicam portauit crucem. [8] «Si uis, inquit, perfectus esse, uade et uende omnia quae habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me». Si uis perfectus esse. Semper grandia in audientium ponuntur arbitrio. Et ideo uirginitatem Apostolus non imperat, quia Dominus disputans de eunuchis, qui se castrassent propter regna coelorum, ad extremum intulit: «Qui potest capere, capiat». «Non est enim uolentis, neque currentis, sed miserentis Dei». Si uis perfectus esse. Non tibi imponitur necessitas, ut uoluntas praemium consequatur. Si uis ergo esse perfectus, et desideras esse quod Prophetae, quod Apostoli, quod Christus est, uende, non partem substantiae, ne timor penuriae infidelitatis occasio sit, et cum Anania et Sapphira pereas; sed uniuersa quae possides. Cumque uendideris, da pauperibus, non locupletibus, non superbis. Da quo necessitas sustentetur, non quo augeantur opes. Cumque legeris illud Apostoli: «Boui trituranti os non alligabis: Et, Dignus est operarius mercede sua» : Et, «Qui altario ministrant, de altario participantur»; memento quoque huius sententiae: «Habentes uictum et uestitum, his contenti sumus». Ubi uideris fumare patinas, et Phasides aues lentis uaporibus decoqui, ubi argenti pondus, ubi feruentes Mannos, comatulos pueros, pretiosas uestes, picta tapetia, ibi ditior est largitore, cui largiendum est. PARS SACRILEGII est, rem pauperum dare non pauperibus. Et tamen non est satis perfecto et consummato uiro opes contemnere, pecuniam dissipare, et proiicere quod in momento et perdi, et inueniri potest. Fecit hoc Crates Thebanus, fecit Antisthenes, fecerunt plurimi, quos uitiosissimos legimus. Plus debet Christi discipulus praestare, quam mundi Philosophus, gloriae animal, et popularis aurae atque rumorum uenale mancipium. Tibi non sufficit opes contemnere, nisi Christum sequaris. CHRISTUM AUTEM sequitur, qui peccata dimittit, et uirtutum comes est. Christum scimus sapientiam. Hic thesaurus in agro Scripturarum nascitur, haec gemma multis emitur margaritis. Sin autem adamaueris captiuam mulierem, id est, sapientiam saecularem, et eius pulchritudine captus fueris, decalua eam, et illecebras crinium atque ornamenta uerborum cum emortuis unguibus seca. Laua eam Prophetali nitro, et tunc requiescens cum illa, dicito: «Sinistra eius sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me», et multos tibi foetus captiua dabit, ac de Moabitide efficietur Israelitis. Christus sanctificatio est, sine qua nemo uidebit faciem Dei. Christus redemptio, idem redemptor et pretium, Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inueniat pro omnibus, et possit libere proclamare: Pars mea Dominus. [9] Sentio te diuinis ardere doctrinis, nec temeritate quorumdam docere quod nescias; sed ante discere, quod docturus sis. Simplices Epistolae tuae olent Prophetas, Apostolos sapiunt. Non cothurnatam affectas eloquentiam; nec more puerorum argutas sententiolas in clausulis struis. CITO TURGENS spuma dilabitur; et quamuis grandis tumor, contrarius sanitati est. Scitum est illud quoque Catonis: Sat cito, si sat bene. «Quod nos quondam adolescentuli, cum a perfecto Oratore in Praefatiuncula diceretur, risimus.» Meminisse te puto erroris mutui, quando omne Athenaeum Scholasticorum uocibus consonabat: Sat cito, si sat bene. Felices, inquit Fabius, essent artes, si de illis soli artifices iudicarent. Poetam non potest nosse, nisi qui uersum potest struere. Philosophos non intelligit, nisi qui scit dogmatum uarietates. Manufacta et oculis patientia, magis probant artifices. Nostra quam dura sit necessitas, hinc potes animaduertere, quod uulgi standum est iudicio, et ille in turba metuendus, quem cum uideris solum, despicias. Hoc praeteriens tetigi, ut eruditis contentus auribus, non magnopere cures, quid imperitorum de ingenio tuo rumusculi iactitent; sed Prophetarum quotidie medullas bibas, Christi mystes, Patriarcharum symmistes. [10] Siue legas, siue scribas, siue uigiles, siue dormias, Amos tibi semper buccina in auribus sonet. Hic lituus excitet animam tuam: hoc amore furibundus, quaere in lectulo tuo quem desiderat anima tua, et loquere confidenter: «Ego dormio, et cor meum uigilat. Cumque inueneris eum et tenueris, ne dimittas. Et si pauxillulum dormitanti elapsus fuerit e manibus, noli protinus desperare. Egredere in plateas, adiura filias Ierusalem, reperies eum cubantem in meridie, lassum, ebrium, noctis ore madefactum, inter greges sodalium, in aromatum uarietatibus, inter poma paradisi. Ibi ei de mammillas tuas, sugat de erudito pectore, requiescat inter medios Cleros, pennae columbae deargentatae, et interiora eius in fulgore auri. Paruulus iste et puer, qui butyro et melle saginatur, qui inter caseatos nutritus est montes, cito crescit in iuuenem, uelociter in te hostes spoliat, mature praedatur Damascum, et regem uincit Assyrium. [11] Audio te Xenodochium in portu fecisse romano, et uirgam de arbore Abraham in Ausonio plantasse littore. Quasi Aeneas noua castra metaris, et super undam Tyberis, ubi ille, cogente quondam penuria, crustis fatalibus et quadris patulis non pepercit, tu uiculum nostrum, id est, domum panis (Bethleem) aedificas: et diuturnam famem repentina saturitate compensas. Euge: nostra initia transgrederis; statum summum tenes: de radice peruenis ad cacumen; primus inter monachos, in prima urbe, primum sequeris patriarcham. Lot, quod interpretatur declinans, campestria eligat, et iuxta Pythagorae litteram, facilia magis ac sinistra sectetur. Tu in arduis et saxosis cum Sara tibi monumentum para. Iuxta sit ciuitas litterarum, deletisque gigantibus, filiis Enac, haereditatem tuam, gaudium et risus excipiat. Diues erat Abraham auro, argento, pecore, possessione, uestibus: tantam habebat familiam, ut ad subitos nuntios, iuuenibus electis armare posset exercitum, et quatuor reges, quos quinque reges fugerant, in Dan consecutus occideret; et tamen post tam crebra hospitalitatis officia, dum non refutat homines, suscipere meruit Deum. Non seruis, et ancillulis imperabat, ut ministrarent hospitibus, nec bonum quod exercebat, per alios minuit; sed quasi reperta praeda, cum Sara sua humanitati solus incubuit. Ipse pedes lauit, ipse pinguem uitulum portauit humeris de armento. Stetit ut seruus, peregrinis prandentibus, et Sarae manibus coctos cibos ieiunaturus apposuit. [12] Haec moneo, frater carissime, pietate qua te diligo; ut non solum pecuniam, sed teipsum Christo offeras, hostiam uiuam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium tuum; et imiteris filium hominis, qui non uenit ministrari, sed ministrare. Et quod patriarcha alienis, hoc discipulis et seruis Magister exhibuit et Dominus. «Corium pro corio, et omnia quae homo possidet, dare potest pro anima sua. Sed tange,» inquit diabobolus, «carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi». Scit hostis antiquus, maius continentiae quam nummorum esse certamen. FACILE ABIICITUR, quod haeret extrinsecus; intestinum bellum periculosius est. Coniuncta disglutinamus, unita discindimus. Zachaeus diues erat, Apostoli pauperes. Reddidit ille quadruplum quod rapuerat, diuisitque pauperibus medietatem substantiae suae quae remanserat; suscepit Christum hospitem, salus facta est domui eius; et tamen quia paruulus erat, et apostolicae proceritati se non poterat extendere, non fuit in duodecim numero Apostolorum. Apostoli autem quantum ad diuitias nihil, quantum ad uoluntatem, totum mundum pariter reliquerunt. Si offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quae foris sunt Deo, quae intus sunt, diabolo demus, non est aequa partitio, et dicitur nobis: «Nonne si recte offeras, et non recte diuidas, peccasti?». [13] Quod patritii generis primus inter primos, monachus esse coepisti, non tibi sit tumoris, sed humilitatis occasio, scienti Filium Dei factum Filium hominis. QUANTUMCUMQUE te deieceris, humilior Christo non eris. Esto, incedas nudis pedibus, fusca tunica uestiaris, aequeris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas; caecorum oculus sis, manus debilium, pes claudorum; ipse aquam portes, ligna concidas, focum exstruas, ubi uincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Et eum omnia quae dixi feceris, ab Eustochio tua, Paulaque uinceris, si non opere, at certe sexu. Ego quidem Romae non eram, et tunc me tenebat eremus (atque utinam pertenuisset), quando socero tuo uiuente Toxotio, saeculo seruiebant. Sed tamen audio, quae immunditias platearum ferre non poterant, quae eunuchorum manibus portabantur, et inaequale solum molestius transcendebant; quibus serica uestis oneri erat, et solis calor incendium, nunc sordidatae et lugubres, et sui comparatione forticulae, uel lucernas concinnant, uel succendunt focum, pauimenta uerrunt, mundant legumina, olerum fasciculos in feruentem ollam deiiciunt, apponunt mensas, calices porrigunt, effundunt cibos, huc illucque discurrunt. Et certe magnus uirginum chorus cum illis habitat. Num huiuscemodi ministeria aliis imperare non poterant? SED NOLUNT uinci ab his labore corporum, quas ipsae superant uirtute animi. Haec dico, non quod de ardore mentis tuae quidquam dubitem, sed quo currentem impellam, et acriter dimicanti, feruorem feruori augeam. [14] Nos in ista prouincia aedificato monasterio, et diuersorio propter exstructo, ne forte et modo Ioseph cum Maria in Bethleem ueniens, non inueniat hospitium, tantis de toto orbe confluentibus turbis obruimur monachorum; ut nec coeptum opus deserere, nec supra uires ferre ualeamus. Unde quia pene nobis illud de Euangelio contigit, ut futurae turris non ante supputaremus expensas, compulsi sumus fratrem Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas uillulas, quae barbarorum effugerunt manus; et parentum communium census uenderet, ne coeptum Sanctorum ministerium deserentes, risum maledicis et aemulis praebeamus. [15] In calce Epistolae recordatus sum, quadrigae uestrae, et proposito quintam deesse Blaesillam, pene oblitus de ea loqui, quae prima de uobis praecesserit ad Dominum. Vere nunc quinque in tres, ac duas uidemus esse diuisas, illa cum sorore Paulina dulci somno fruitur, tu duarum medius, ad Christum leuius subuolabis.