[0] EPISTOLA LXIX. AD OCEANUM. [1] Nunquam, fili Oceane, fore putabam, ut indulgentia Principis calumniam sustineret reorum; et de carceribus exeuntes, post sordes ac uestigia catenarum dolerent alios relaxatos. In Euangelio audit inuidus salutis alienae; Amice, si ego bonus sum, quare oculus tuus nequam est? Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia. Caesa sunt Aegypti primogenita, et ne iumentum quidem Israeliticum in Aegypto derelictum est. Et consurgit mihi Caina haeresis, atque olim emortua uipera contritum caput leuat, quae non ex parte ut ante consueuerat, sed totum Christi subruit sacramentum. Dicit enim esse aliqua peccata, quae Christus non possit purgare sanguine suo; et tam profundas scelerum pristinorum inhaerere corporibus atque animis cicatrices, ut medicina illius attenuari non queant. Quid aliud agit, nisi ut Christus frustra mortuus sit? Frustra autem mortuus est, si aliquos uiuificare non potest. Mentitur Ioannes Baptista, et digito Christum et uoce demonstrans: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit. Aut enim ostendendi sunt non esse de mundo, quos Christi ignoret indulgentia: aut si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum. Liberati a peccatis, Christi potentiam probant: non liberati, quasi adhuc rei, imbecillitatem demonstrant. Sed absit hoc de Omnipotente credere, quod in aliquo impotens sit. Omnia quae Pater facit, et Filius facit similiter. Infirmitas Filii redundat ad Patrem. Cuncta ouiculae membra portata sunt: totae Apostoli Epistolae Christi gratiam sonant. Et ne parum uideretur simplex gratiae nuncupatio: Gratia, inquit, uobis et pax multiplicetur. Multiplicatio promittitur, et a nobis paucitas affirmatur. [2] Quorsum ista? Nosti problema tuum: Carterius Hispaniae Episcopus, homo et aetate uetus et sacerdotio, unam antequam baptizaretur, alteram post lauacrum, priore mortua, duxit uxorem; et arbitraris eum contra Apostoli fecisse sententiam, qui in catalogo uirtutum, Episcopum unius uxoris uirum praeceperit ordinandum. Miror autem te unum protraxisse in medium, cum omnis mundus his ordinationibus plenus sit; non dico de Presbyteris, non de inferiori gradu: ad Episcopos uenio, quos si sigillatim uoluero nominare, tantus numerus congregabitur, ut Ariminensis Synodi multitudo superetur. SED INDECENS EST, sic unum tueri, ut plures accusare uidearis; et quem ratione non possis, societate peccantium defendas. Sustinui Romae a uiro eloquentissimo cornutum, ut dicitur, syllogismum, ut quocumque me uerterem, strictius tenerer. Uxorem, inquit, ducere peccatum est, an non? Ego simplex, et qui insidias uitare nescirem, dixi non esse peccatum. Rursum aliud proposuit, in baptismate bona opera dimittuntur, an mala? Et in hoc eadem simplicitate respondi peccata dimitti. Cum me securum putarem, coeperunt mihi hinc inde cornua increscere, et absconditae prius acies dilatari. Si, inquit, uxorem ducere, non est peccatum; baptismus autem peccata dimittit; quidquid non dimittitur, reseruatur. Illico mihi, quasi a fortissimo pugile percussus essem, ante oculos caligo obseruari coepit, statimque recordatus Chrysippei sophismatis: «Si mentiris, idque uere dicis; mentiris:» et in me reuersus conuerti in aduersarium propositionis stropham. Quaeso, inquam, te ut respondeas. Baptismus hominem facit nouum, an non? Vix dedit, quod nouum faceret. Gradatim intuli: ex toto nouum facit, an ex parte? Respondit, ex toto. Deinceps interrogaui, nihil ergo ueteris hominis in baptismate reseruatur? Mouit caput. Coepi protinus texere: Si baptismus nouum hominem facit, et ex toto nouum creat, nihilque in eo ueteris reseruatur, non potest nouo imputari, quod in ueteri quondam fuit. Primum spinosulus noster obmutuit; postea uero Pisoniano uitio, cum loqui nesciret, tacere non potuit. Sudare tamen frons, pallere genae, tremere labia, haerere lingua, saliua siccari, et plus timore quam aetate contrahi. Erupuit aliquando: Nonne legisti ab Apostolo, unius uxoris uirum assumi in sacerdotium, et rem non tempora definiri? Quia me syllogismis prouocauerat, et uidebam tendere hominem ad interrogatiunculas tortuosas, sua contra illum tela iaciebam. Baptizatos, inquam, Apostolus elegit in Episcopatum, an Catechumenos? Respondere nolebat. Ego tamen idipsum ingerere, et secundo ac tertio sciscitari. Nioben putares, quae nimio fletu in lapidem uersa est. Verti me ad auditores: nihil interest, o boni iudices, aduersarium uigilantem, an dormientem ligem, nisi quod facilius est quiescenti, quam reluctanti uincula innectere. Si Apostolus non catechumenos in clerum allegit, sed fideles: fidelis autem est qui Episcopus ordinatur; uitia catechumeni non imputabuntur fideli. Torquebam istiusmodi spicula, et uibrantes hastas in lethargicum dirigebam. Oscitabat tandem, et quasi per mentis crapulam ructans et nauseans euomebat: Apostolus, dixit, Paulus haec docuit. [3] Proferuntur ergo Apostoli Epistolae, una ad Timotheum, altera ad Titum. In prima scriptum erat: «Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non uinolentum, non percussorem: sed modestum, non litigiosum, non auarum, domum suam bene regentem; filio shabentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli». Ad Titum statim in principio haec mandata ponuntur. «Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant, corrigas: et constituas per ciuitates Presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis est sine crimine unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet ego Episcopum esse sine crimine, tanquam Dei dispensatorem, non proteruum, non iracundum, non uinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, beneuolum, prudentem, iustum, sanctum, continentem, obtinentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes reuincere». In utraque Epistola, siue Episcopi, siue Presbyteri, quanquam apud ueteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerint: quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis, iubentur monogami in Clerum eligi. Certe de baptizatis Apostoli sermonem esse, nemo dubitat. Si ergo omnia quae in ordinatione quaeruntur Episcopi, non praeiudicant ordinando, licet ea ante baptisma non habuerit (quaeritur enim quid sit, et non quid fuerit) quare solum nomen uxoris impediat, quod solum peccatum non fuit? Dicis, quia peccatum non fuit, idcirco non est dimissum in baptismate. Rem nouam audio: quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur. Omnia scorta, et publicae colluuionis sordes, impietas in Deum, parricidium, et incestus in parentes, atque in extraordinarias uoluptates utriusque sexus mutata natura, Christi fonte purgantur: uxoris inhaerebunt maculae, et lupanaria thalamis praeferentur? Ego non tibi imputo meretricum exercitus, exoletorum greges, effusionem sanguinis, et instar suis in omni coeno libidinum uolutabra; et tu mihi olim mortuam de sepulcro uxorculam protrahis: quam ideo accepi, ne facerem quod fecisti? Audiant ethnici messes Ecclesiae, de quibus quotidie horrea nostra complentur: audiant catechumeni, qui sunt fidei canditati, ne uxores ducant ante baptisma, ne honesta iungant matrimonia; sed Scottorum et Atticotorum ritu, ac de Republica Platonis, promiscuas uxores, communes liberos habeant: imo caueant qualecumque uocabulum coniugis, ne postquam in Christo crediderint, doceat eis quod aliquando non concubinas, nec meretrices, sed uxores habuerint. [4] Recolat unusquisque conscientiam suam, et totius uulnera plangat aetatis: cumque uerum iudicem priorum se exhibuerit delictorum, audiat increpantem Iesum: Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eiicere festucam de oculo fratris tui. Vere Scribarum et Pharisaeorum similes, culicem liquantes et camelum glutientes, decimamus mentam et anethum; et Dei iudicium praetermittimus. Quid simile uxor et scortum? Imputatur infelicitas coniugis mortuae, et libido meretricia coronatur? Ille si prior uxor uiueret, aliam coniugem non haberet: tu ut passim caninas nuptias iungeres, quid potes excusare? Forsitan timuisse te dicas, ne si matrimonium copulasses, non posses aliquando Clericus ordinari. Ille in uxore optauit liberos, tu in meretrice sobolem perdidisti. Illum naturae et benedictioni Domini seruientem: Crescite et multiplicamini, et replete terram, cubiculorum secreta texerunt: te subantem ad coitum publica facies execrata est. Ille quod licebat, uerecundo pudore celauit: tu quod non licebat, impudenter omnium oculis ingessisti. Illi scriptum est: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum; tibi legitur: Fornicatores autem et adulteros iudicabit. Deus : Et, qui corrumpit templum Dei, corrumpet illum Deus. Omnia, inquit, nobis in baptismate condonata sunt crimina: nec post indulgentiam, iudicis est metuenda seueritas, dicente Apostolo: «Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Omnia peccata donata sunt; bene et fideliter. Sed quaero quomodo tuae sordes lotae sint, et meae munditiae sordidatae? Non dico, ais, tuas sordidatas, sed in eodem statu mansisse quo fuerant; si enim sordes fuissent, lotae utique fuissent ut meae. Rogo quae est ista tergiuersatio, et acumen omni pistillo retusius? Quia non est peccatum, peccatum est: quia non est sordidum, sordidum est? Non dimisit Dominus, quia non habuit quod dimitteret; et quia non dimisit, idcirco manet, quod dimissum non fuit. [5] Quantam uim habeat baptisma, et aqua in Christo sanctificata gratiam, paululum post docebo: interim iuxta uulgare prouerbium: Malo arboris nodo, malus cuneus requirendus est. Hoc quod dicit, unius uxoris uirum, potest et aliter disseri. Ex Iudaeis erat Apostolus: prima Christi Ecclesia de Israel reliquiis congregabatur. Sciebat, Lege concessum, et exemplo Patriarcharum ac Moysi familiare populo nouerat in multis uxoribus liberos spargere: ipsis quoque Sacerdotibus huius licentiae patebat arbitrium: Praecepit ergo, ne eamdem licentiam Ecclesiae sibi uindicent Sacerdotes: ne bina pariter et trina coniugia sortiantur; sed ut singulas uno tempore uxores habeant. Ne contentiosum clames esse quod diximus, accipe et aliam explanationem: ne tibi soli liceat, non uoluntatem Legi, sed Legem iungere uoluntati. Quidam coacte interpretantur uxores pro Ecclesiis, uiros pro Episcopis debere accipi. Et hoc in Nicaena quoque Synodo a patribus esse decretum, ne de alia ad aliam Ecclesiam Episcopus transferatur: ne uirginali pauperculae societate contempta, ditioris adulterae quaerat amplexus: ut quomodo culpa et filiorum uitium in g-logismois, id est, cogitationibus, accipitur; domusque dispensatio ad animam refertur et corpus, ita et uxores Pontificum dici Ecclesias. De quibus in Isaia scriptum est: Mulieres properantes de spectaculo uenite: non est enim populus habens intelligentiam. Et rursum: Mulieres diuites, surgite, et audite uocem meam. Et in Prouerbiis: Mulierem fortem quis inueniet? Honorabilior est pretiosis lapidibus, quae talis est. Confidit in ea cor uiri sui. Et in eodem uolumine: Sapientes mulieres aedificauerunt domum; insipiens autem destruxit manibus. Nec hoc, inquiunt, Episcopis uideatur indignum, cum de Deo quoque scriptum sit: Sicut despicit uxor uirum suum, sic despexit me domus Israel. Et in Apostolo: Despondi enim uos uni uiro, uirginem castam exhibere Christo. Mulierem autem, id est, g-gynaika iuxta Graeci sermonis ambiguitatem, in his omnibus testimoniis uxorem potius intellige. Violenta est, inquies, et satis dura etiam haec interpretatio. Redde igitur Scripturae simplicitatem suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. Quaeram et illud: Si quis et ante baptismum habuerit concubinam, et illa mortua, baptizatus uxorem duxerit, utrum Clericus fieri debeat an non? Respondebis posse fieri: quia concubinam habuerit, non uxorem. Coniugales ergo tabulae et iura dotalia, non coitus ab Apostolo condemnatur. Multos uidemus ob nimiam paupertatem, uxorum sarcinam declinare, et ancillas suas habere pro uxoribus, susceptosque ex his liberos colere ut proprios: qui si forte ditati ab Imperatore, stolam illis meruerint, confestim Apostolo colla submittent, et inuiti inter uxores eas recipere cogentur. Sin autem Principale rescriptum eadem tenuitas impetrare non quiuerit, cum romanis legibus scita Ecclesiae mutabuntur. Vide ne hoc quod dicitur: unius uxoris uirum, unius mulieris possit intelligi, ut ad coitum magis referatur, quam ad dotales tabulas. Haec uniuersa proferimus, non quo uerae et simplici intelligentiae resistamus: sed ut doceamus te Scripturas sanctas sic intelligere ut scriptae sunt; nec euacuare baptismum Saluatoris, et totum patibuli sacramentum irritum facere. [6] Reddamus quod paulo ante promisimus, et de schola Rhetorum, aquarum laudes et baptismi praedicemus . Rudis mundus, necdum sole rutilante, nec pallente luna, nec astris micantibus, incompositam et inuisibilem materiam, abyssorum magnitudine, et deformibus tenebris opprimebat. Solus Spiritus Dei in aurigae modum super aquas ferebatur, et nascentem mundum in figura baptismi parturiebat. Inter coelum et terram, medium exstruitur firmamentum; et iuxta Hebraici sermonis g-etymologian coelum, id est, SAMAIM ex aquis sortitur uocabulum: et aquae quae super coelos sunt, in laudes Dei separantur. Unde et in Ezechiele Propheta, Crystallum super Cherubim uidetur extensum, id est, compactae et densiores aquae. Primum de aquis, quod uiuit, egreditur et pennatos fideles de terra ad coelum leuat. Fabricatur homo de limo, et inter manus Dei aquarum sacramenta uersantur. Plantatur paradisus in Eden; et unus fons in quatuor principia diuiditur, qui postea egrediens de templo, et contra solis ortum uadens, amaras aquas mortuasque uiuificat. Peccat mundus, et sine aquarum Diluuio non purgatur, Statimque columba Spiritus sancti, expulso alite teterrimo, ita ad Noe quasi ad Christum in Iordane deuolat, et ramo refectionis ac luminis, pacem orbi annuntiat. Pharao cum exercitu suo nolens populum Dei exire de Aegypto, in typo baptismatis suffocatur. Et in Psalmis de interfectione illius scribitur: «Tu confirmasti in uirtute tua mare, contriuisti capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis magni». Unde et reguli et scorpiones arentia quaeque sectantur; et postquam ad aquas uenerint g-hydrophobous (Aquae pauidos), et lymphaticos faciunt. Mare mutatur sacramento crucis; et septuaginta palmae Apostolorum, dulcoratis Legis gurgitibus irrigantur. Abraham et Isaac puteos fodiunt, repugnant Allophyli. Et Bersabee, ciuitas iuramenti, regnumque Salomonis nomen sumit a fontibus. Rebecca inuenitur ad puteum. Rachel propter aquas, supplantatoris osculo salutatur. Moyses filias sacerdotis Madiam aperto puteo ab iniuria uindicat. Praecursor Domini in aquis fontium iuxta Salim, quod interpretatur pax siue perfectio, Christo populum parat. Ipse Saluator post baptisma, et sanctificatas suo lauacro Iordanis aquas, regnum coelorum incipit praedicare. Primum signum ex aquis facit, Samaritana uocatur ad puteum, sitiens inuitatur ad potum. Nicodemo dicit occulte: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu , non intrare eum in regnum coelorum». Quia ab aquis coeperat, finiuit in aquis. Latus Christi percutitur lancea, et baptismi atque martyrii pariter sacramenta funduntur. Post resurrectionem mittit Apostolos ad Gentes, et praecipit eis, ut baptizent eos in mysterio Trinitatis. Poenitet facti populum Iudaeorum, et statim a Petro ad baptisma mittitur. Antequam parturiat, parit Sion, et nascitur gens simul. Paulus persecutor Ecclesiae, et lupus rapax Beniamin, Ananiae oui submittit caput: nec ante recuperat aspectum quam curet baptismo caecitatem. Eunuchus Candacis reginae Aethiopum, lectione Prophetica, Christi baptismati praeparatur. Mutat contra naturam Aethiops pellem suam, et pardus uarietates suas. Qui Ioannis acceperant, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur, ne quis putaret Gentibus ac Iudaeis, aquas sine Spiritu Sancto ad salutem posse sufficere. «Vox Domini super aquas, Dominus super aquas multas, Dominus diluuium inhabitare facit». «Dentes eius sicut grex detonsarum, quae ascenderunt de lauacro, omnes gemellos habentes foetus, et infoecunda non est in eis». Si non est infoecunda, nec sterilis, omnes habent ubera lacte rorantia, quae cum Apostolo possint dicere: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis : et, Lac uobis potum dedi, non escam. Michaeas de baptismi gratia uaticinatur: Ipse auertet, et miserebitur nostri: demerget iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra. [7] Quomodo ergo in lauacro omnia peccata merguntur, si una uxor supernatat: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum sunt peccata. Beatus uir, cui non imputauit Dominus peccatum. Arbitror quod possumus et nos huic aliquid cantico iungere: Beatus uir, cui non imputabit Dominus uxorem. Audiamus et Ezechielem filium hominis, quomodo de eius uirtute pronuntiet, qui hominis futurus est filius: Assumam uos de gentibus, et aspergam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis uestris: et dabo uobis cor nouum, et spiritum. Ab omnibus, inquit, mundabo uos sordibus. In omnibus nihil praetermittitur. Si sordes emundantur, quanto magis munditiae non coinquinantur? Dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum: In Christo enim Iesu, neque circumcisio aliquid ualet, neque praeputium, sed noua natura. Unde cantamus canticum nouum: et uetere homine deposito, non ambulamus in uetustate litterae sed in nouitate spiritus. Hic est calculus nouus, cui nouum nomen inscribitur; quod nemo scit legere, nisi qui illud acceperit. «Quotquot enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem illius baptizati sumus. Consepulti enim ei sumus per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitatem uitae ambulemus». Toties nouitatem legimus, et tamen maculosum nomen uxoris non potest ulla nouitate deleri? Consepulti sumus Christo in baptismate, et resurreximus per fidem operationis Dei, qui suscitauit eum a mortuis. Cumque essemus mortui in delictis, et praeputio carnis nostrae, conuiuificauit nos cum illo, donans omnia delicta; delens quod aduersum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci. Omnia nostra cum Christo mortua sunt, uniuersa chirographi ueteris peccata deleta sunt; solum nomen uiuit uxoris? Dies me deficiet si cuncta quae ad potentiam baptismi pertinent, de Scripturis sanctis uoluero digerere; et natiuitatis secundae, imo in Christo primae, ponere sacramenta. [8] Antequam dictandi finem faciam (iam enim intelligo mensuram me excedere Epistolae), uolo superiora capitula, in quibus futuri Episcopi uita describitur, cursim exponere; ut Apostolum non in unius uxoris elogio, sed in omnibus quae praecipit, Doctorum Gentium suscipiamus. Simul obsecro, ne quis me in sugillationem istius temporis Sacerdotum scripsisse, quae scripsi, existimet, sed in Ecclesiae utilitatem. Ut enim oratores, et philosophi describentes qualem uelint esse perfectum oratorem, et philosophum, non faciunt iniuriam Demostheni et Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt: sic in descriptione Episcopi, et in eorum expositione quae scripta sunt, quasi speculum Sacerdotii proponitur. Iam in potestate et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant; ut uel dolere ad deformitatem, uel gaudere ad pulchritudinem possint. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Opus, non dignitatem; laborem, non delicias, OPUS, PER quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse. Idipsum quoque ad Titum: Si quis est sine crimine. Omnes uirtutes in uno sermone comprehendit, et pene rem contra naturam exigit? Si enim omne peccatum, etiam in otioso uerbo reprehensione dignum est: quis est ille qui absque peccato, id est, sine reprehensione, uersetur in hoc mundo? Sed futurus Pastor Ecclesiae talis eligitur, ad cuius comparationem recte grex caeteri nominentur. Definiunt Rhetores oratorem, qui sit uir bonus, dicendi peritus. Ante uita, sic lingua irrephensibilis quaeritur, ut merito suspiciatur. PERDIT ENIM auctoritatem docendi, cuius sermo opere destruitur. Unius uxoris uirum; de hoc supra diximus. Nunc hoc tantum admonemus, ut si unius uxoris uir, etiam ante baptisimum quaeritur; caetera quoque quae praecepta sunt, ante baptismum requiramus. Neque enim competit uniuersa post baptismum, et unum hoc mandatum intelligere ante baptismum. Sobrium, siue uigilantem, g-nehphalios quippe utrumque significat. Prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem. Sacerdotes qui ministrant in templo Dei, prohibentur uinum et siceram bibere: ne in crapula et ebrietate aggrauentur corda eorum; et ut sensus officium exhibens, Deo uigeat semper, et tenuis sit. Quod autem infert prudentem, excludit eos, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam Sacerdotum. NISI ENIM cerebrum sanum fuerit, omnia membra in uitio erunt. Ornatum quoque, g-epitasis est prioris uerbi, id est, irreprehensibilis. Qui uitia non habet, irreprehensibilis appellatur: qui uirtutibus pollet, ornatus est. Possumus et aliud intelligere ex hoc uerbo, iuxta illud Tullii: Caput est artis, decere quod facias. Sunt enim quidam ignorantes mensuram suam, et tantae stoliditatis ac uecordiae, ut et in motu et in incessu, et in habitu, et in sermone communi, risum spectantibus praebeant: et quasi intelligentes quid sit ornatus, comunt se uestibus et munditiis corporis, et lautioris mensae epulas parant: cum omnis istiusmodi ornatus et cultus sordibus foedior sit. Quod autem doctrina a Sacerdotibus expetatur, et ueteris praecepta sunt Legis, et ad Titum plenius scribitur. INNOCENS ENIM et absque sermone conuersatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam et latratu canum, baculoque pastoris, luporum rabies deterrenda est. Non uinolentum, non percussorem. Virtutibus uitia opposuit. [9] Didicimus quales esse debeamus: discamus quales non esse debeant Sacerdotes. Vinolentia scurrarum est, et comessatorum: uenterque mero aestuans, cito despumat in libidines. In uino luxuria, in luxuria uoluptas, in uoluptate impudicitia est. Qui luxuriatur, uiuens mortuus est: ergo qui inebriatur, et mortuus et sepultus est. Noe ad unius horae ebrietatem nudat femora sua, quae per sexcentos annos sobrietate contexerat. Lot per temulentiam, nesciens libidini miscet incestum: et quem Sodoma non uicerat, uina uicerunt. Percussorem autem Episcopum ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad flagella: et maledictus non remaledixit. Sed modestum. Duobus malis unum opposuit bonum; ut temulentia et ira, modestia refrenentur. Non litigiosum, non auarum. Nihil enim impudentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant; et parati semper ad lites, in subiectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant. Auaritiam in Sacerdote uitandam, et Samuel docet: nihil coram populo eripuisse se cuiquam probans : et Apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant, et praeter uictum atque uestitum nihil se aliud nec habere, nec uelle gloriabantur. Quam ad Timotheum auaritiam, ad Titum turpis lucri cupiditatem apertissime notat. Domum suam bene regentem. Non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas struat, non ut Phasides aues lentis uaporibus coquat, qui ad ossa perueniant et superficiem carnis non dissoluant artifici temperamento: sed ut quod populo praecepturus est, prius a domesticis exigat. Filios habentem subditos, cum omni castitate; ne scilicet imitentur filios Eli, qui in uestibulo Templi cum mulieribus dormiebant; et religionem praedam putantes, quidquid optimum in hostiis erat, in suas delicias conuertebant. Non neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli. Mirari satis non queo, quae hominum tanta sit caecitas, de uxoribus ante baptismum disputare; et rem in baptismate mortuam, imo cum Christo uiuificatam in calumniam trahere, cum tam apertum euidensque praeceptum nemo custodiat. Heri catechumenus, hodie pontifex: heri in amphitheatro, hodie in Ecclesia; uespere in circo, mane in altario: dudum fautor histrionum, nunc uirginum consecrator. Num ignorabat Apostolus tergiuersationes nostras, et argumentorum ineptias nesciebat? Qui dixit, unius uxoris uirum, ipse mandauit irreprehensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, modestum: non uinolentum, non percussorem, non litigiosum, non auarum, non neophytum. Ad haec omnia claudimus oculos, solas uidemus uxores. Quod autem ait: Ne in superbiam elatus, incidat in iudicium diaboli, quis non exemplo uerum probet? Ignorat momentaneus Sacerdos humilitatem, et mansuetudinem rusticorum: ignorat blanditias Christianas; nescit seipsum contemnere: de dignitate transfertur ad dignitatem: non ieiunauit, non fleuit, non mores suos saepe reprehendit, et assidua meditatione correxit: non substantiam pauperibus erogauit. De cathedra quodammodo ducitur ad cathedram, id est, de superbia ad superbiam. Iudicium autem et ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit. INCIDUNT IN EAM qui in puncto horae, necdum discipuli iam magistri sunt. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Quale principium, talis et clausula. Qui irreprehensibilis est, non solum a domesticis, sed et ab alienis consono ore laudatur. Alieni et extra Ecclesiam sunt Iudaei, haeretici, atque Gentiles. Talis ergo sit Pontifex Christi, ut qui religioni detrahunt, uitae eius detrahere non audeant. At nunc plerosque cernimus, uel fauorem populi, in aurigarum morem pretio redimere: uel tanto omnium hominum odio uiuere, ut non extorqueant pecunia, quod mimi impetrant gestibus. [10] Haec, fili Oceane, sollicito timore perquirere : haec magistri Ecclesiae custodire debebunt: hos in Sacerdotibus eligendis canones obseruare: non iuxta propria odia et priuatas simultates, carpentemque semper auctorem suum, inuidiam, legem Christi interpretari. Vide quantum sit testimonium huius, quem arguunt, mariti, cui praeter uinculum coniugale, et hoc ante baptismum, nihil aliud ab aemulis obiici potest. «Qui praecipit non moechandum, ipse dixit, et non occides». Si non moechamur, sed occidimus, transgressores legis sumus. «Qui totam legem seruauerit, et offenderit in uno, fit omnium reus». Itaque cum opposuerint nobis uxorem ante baptismum, nos ab eis omnia quae post baptismum praecepta sunt, requiramus. PRAETEREUNT quod non licet: et obiiciunt quod concessum est.