EPISTULA LXIV. AD FABIOLAM. De Veste Sacerdotali. [1] Usque hodie in lectione ueteris Testamenti super faciem Moysi uelamen positum est. Loquitur glorificato uultu, et populus loquentis gloriam ferre non sustinet. Cum autem conuersi fuerimus ad Dominum, auferetur uelamen: occidens littera moritur, uiuificans spiritus suscitatur. Dominus enim spiritus est, et lex spiritalis. Unde et Dauid orabat in psalmo, 'Reuela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. Numquid de bobus cura est Deo?' Utique non. Multo magis de iecore bouis, arietis, et hircorum, et armo dextero, pectore, et uentre, quo stercora digeruntur; quorum duo in esum accipiunt sacerdotes: tertium Phinees meretur in praemium. De uictimis salutaribus, adeps quo pectus obuoluitur, et pinnula iecoris offeruntur super altare: ipsum uero pectus et brachium dextrum dantur Aaron et filiis eius legitimum sempiternum a filiis Israel. Sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore. Quaeritur ubi sit animae principale. Plato in cerebro: Christus monstrat in corde: 'Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Et, De corde, procedunt cogitationes malae. Et, Quid cogitatis nequam in cordibus uestris' . Voluptas et concupiscentia, iuxta eos qui de physicis disputant, consistit in iecore. Huius pinnulam in diuersa uolitantem, et per oculorum fenestras erumpentem foras, offerunt sacerdotes Deo: ut postquam opere dixerint Deo, 'holocaustum tuum pingue fiat' : et concupiscentiam, libidinis seminarium, igne Spiritus concremauerint, mereantur accipere praemium, pectus et brachium. In pectore, mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum ueritatem: in brachio bona opera et pugnam contra diabolum et armatam manum: ut quod mente conceperint, exemplo probent. Iesus enim 'coepit facere et docere'. Ipsum quoque pectusculum appellatur g-epithema, id est, additamentum, siue praecipuum, et egregium: THENUPHA quippe hoc magis sonat. Ex quo intelligimus iuxta illud Malachiae: 'Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius' : praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinaeque notitiam: et additamento gratiae spiritualis, talem uirum institui, qui possit contradicentibus resistere, et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum: sed dextrum brachium et separatum, UT OPERA sacerdotis comparatione uirtutum eius, a cunctis hominibus separata sint. Haec de uictimis, et de his quae offeruntur in altari: et quae sacerdotibus dantur a Domino. [2] Caeterum et alia tria, exceptis primitiis hostiarum, et de priuato, et de macello publico, ubi non religio, sed uictus necessitas est, sacerdotibus membra tribuuntur, brachium, maxilla, et uenter. De brachio iam diximus. Maxilla eloquentem eruditumque significat, ut quod pectore concipimus, ore promamus. Venter receptaculum ciborum, in scorto Madianitide sacerdotali pugione confossus, uniuersos hominum labores, et momentanea blandimenta gulae, stercoris fine condemnat: et ostendit mentibus consecratis Deo, totum quod curamus, quod uoramus, in secessum proiici. Unde et Apostolus: 'Esca, inquit, uentri, et uenter escis: Deus autem et hunc et illas destruet' : Et e contrario de luxuriosis: 'Quorum Deus uenter est: et gloria in confusione eorum'. Vituli puluerem quem adorauerat Israel, in contemptum superstitionis in potum accepit populus, ut discat contemnere quod in secessum proiici uiderat. Praecipitur sacerdotibus, ne ministraturi in templo, uinum et siceram bibant, ne ebrietate et crapula, et curis huius uitae praegrauentur corda eorum: nec partem habeant in terra, nisi solum Deum; ut nulla debilitate insignes sint: ne truncis auribus, laeso oculo, simis naribus, claudo pede, cutis colore mutato, quae omnia referuntur ad animae uitia. VOLUNTAS ENIM in homine, non natura damnatur. Si quis e sacerdotibus semine fluxerit, ad sacerdotalem mensam prohibetur accedere; et e contrario uidua, cuius cum Sara defecerunt muliebria, propter continentiam et castitatem recipitur in domum patris: et de templi aerario alitur. Quod si filios habuerit, redditur soboli suae, ut iuxta Apostolum iis ministretur, 'quae uere uiduae sunt' : et ut quae de sacerdotalibus sustentatur cibis, nullius alterius amore teneatur. Vicinus et mercenarius excluduntur a conuiuio sacerdotum, seruisciborum reliquiae conceduntur. Iam tunc reiiciebantur Phygelus et Hermogenes, et recipiebatur Onesiphorus. Primitiae ciborum et omnium frugum atque pomorum offeruntur Antistiti: ut habens uictum atque uestitum, absque ullo impedimento securus et liber seruiat Domino. Primogenita mundorum animalium accipiunt sacerdotes: immundorum pretia. Hominum quoque primi partus redimuntur, et quia conditio una nascendi est, pretium aequaliter offertur, sic moderatum et leue: ut nec diues intumescat, nec tenuis praegrauetur. Aeditui et ianitores accipiunt decimas: et rursum decimas decimarum offerunt sacerdotibus : tanto illis minores, quanto ipsi maiores populo. Quadraginta octo ciuitates ad habitandum Leuitis et Sacerdotibus separantur: sex urbes fugitiuorum trans Iordanem et intra Iordanem eliguntur: et finis exilii mors Pontificis est. Uniuersa quae festinus sermo perstrinxit, et quorum pulsaui tantum, nec aperui sacramenta, ad cunctos pertinent sacerdotes: Pontifex autem quantis polleat priuilegiis, dicam breuiter. [3] Caput, inquit, suum non discooperiet Habet cidarim, et nomen Dei portat in fronte: diademate ornatus est regio, ad perfectam Christi uenit aetatem, semper eius gloria protegendus est: et uestimenta sua non scindet, quia candida sunt, quia impolluta, quia agnum sequentia: et de attonsae ouis confecta uelleribus. Thamar amissa pudicitia, scidit tunicam. Caiphas perdito sacerdotio, rupit publice uestimenta. 'Super omnem animam, quae mortua est, non ingredietur'. Ubicumque peccatum est, et in peccato mors, illuc Pontifex non accedit. 'Anima quae peccauerit, ipsa morietur'. Quamuis ille sit diues, quamuis potens, et multitudinem offerat uictimarum, si mortuus est, non tangitur a Pontifice, non uidetur. Quod si resurgit, et ad uocem Saluatoris egreditur de sepulcro, et fasciis peccatorum solutus incedit, intrabit ad eum Pontifex: et ibi faciet mansionem, et cum resurgente prandebit. [4] 'Super patre suo et matre sua non inquinabitur'. Multa nos facere cogit affectus: et DUM PROPINQUITATEM respicimus corporum, et corporis et animae offendimus Creatorem. Qui amat patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus. Discipulus ad sepulturam patris ire desiderans, Saluatoris prohibetur imperio. QUANTI MONACHORUM dum patris matrisque miserentur, suas animas perdiderunt! Super patre et matre pollui nobis non licet, quanto magis super fratre, sororibus, consobrinis, familia, seruulis? Genus regale et sacerdotale sumus. ILLUM ATTENDAMUS patrem, qui nunquam moritur, aut qui pro nobis moritur: et qui ideo uiuens mortuus est, ut nos mortuos uiuificaret. Si quid habemus de Aegypto quod princeps mundi suum possit agnoscere, tenenti Aegyptiae cum pallio relinquamus. Sindone opertus adolescens, uinctum Dominum sequebatur : incurrisset in laqueos, nisi expeditus et nudus persequentium declinasset impetum. Reddamus parentibus quae parentum sunt: si tamen uiuunt: si seruientes Domino filios suos praeferri sibi gloriantur. [5] 'Et de sanctis non egredietur: et non polluet sanctificationem Dei sui'. Pro otioso quoque uerbo rationem reddituri sumus: ET OMNE QUOD non aedificat audientes, in periculum uertitur loquentium. Ego si fecero, si dixero quippiam, quod reprehensione dignum est: de sanctis egredior, et polluo uocabulum Christi, in quo mihi blandior: quanto magis Pontifex et Episcopus, quem oportet esse sine crimine : tantarumque uirtutum, ut semper moretur in Sanctis: et paratus sit uictimas offerre pro populo, sequester hominum et Dei, et carnes agni sacro ore conficiens: 'Quia sanctum oleum Christi Dei sui super eum est.' Non egredietur de sancto, ne uestimentum quo indutus est, polluat. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, Christum induimus. Seruemus tunicam quam accepimus, sanctam custodiamus in sancto. Ille montanus habitator, qui de Ierusalem descendebat in Iericho, non prius uulneratus est, quam nudatus. Infunditur ei oleum medicamentum lene, et misericordia temperatum: et quia debuit negligentiae sentire cruciatum, uini austeritate mordetur : ut per oleum ad poenitentiam prouocetur, per uinum seueritatem sentiat iudicantis. [6] 'Uxorem uirginem accipiet, uiduam autem et eiectam et meretricem non accipiet, sed uirginem de genere suo, et non contaminabit semen suum in populo. Ego Dominus qui sanctifico eum'. Scio pontificem, cui praecepta nunc dantur a plerisque Christum intelligi: et id quod dictum est, 'super patre et matre non inquinabitur,' de uirginali Mariae partu edisseri: multoque facilior est super Domino interpretatio, qui audit in Psalmo: 'Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec'. Et in Zacharia: 'Audi Iesu sacerdos magne' : et cui sordida peccatorum nostrorum uestimenta tolluntur, ut recipiant gloriam quam habuit apud patrem prius quam mundus esset. [7] Sed ne quis me uim facere Scripturae putet, et sic amare Christum, ut historiae auferam ueritatem, interpretabor in membris, quod referatur ad caput: intelligam de seruis, quod impleatur in Domino. Quanquam gloria Domini, gloria famulorum sit. Et ubicumque opportunitas loci tulerit, sic de uero lumine disputabo, ut deriuetur ad eos, quibus Christus donauit, ut lumen sint. Pontifex iste, quem Mosaicus sermo describit, uiduam eiectam et meretricem non ducit uxorem. Vidua est, cuius maritus est mortuus. Eiecta, quae a marito uiuente proiicitur. Meretrix, quae multorum libidini patet. Sed accipiet, inquit, uxorem uirginem et de genere suo, non alienigenam, ne in mala terra nobilium seminum frumenta degeneret. Non meretricem, quae multis exposita est amatoribus. Non eiectam, quae etiam priori coniugio indigna fuit. Non uiduam, ne pristinarum meminerit uoluptatum: sed illam animam, quae non habet maculam, neque rugam, quae cum Christo renata, innouatur de die in diem, de qua Apostolus loquitur: Despondi enim uos uni uiro, uirginem castam exhibere Christo. Nolo discipulam coniugem Pontificis quidquam haberi de ueteri homine. Si consurreximus cum Christo, ea quae sursum sunt, sapiamus. Praeteritorum obliti, futurorum auidi. Infelix Simon, quia post baptismum de antiquo matrimonio cogitabat, nec ad uirginalem uenerat puritatem, Petri consortio indignus fuit. [8] Compulisti me, Fabiola, litteris tuis, ut de Aaron tibi sacerdotio scriberem et uestimentis. Ego plus obtuli, ut de cibis et primitiis sacerdotum, et de obseruatione Pontificis Praefatiunculam struerem. Egressa de Sodomis, et ad montana festinans, non uis habitare in parua urbe Segor. Transcendens proselytos, praeteris Israelitas, dimittens Leuiticum gradum, et praepete penna transuolans sacerdotes, ad Pontificem uenis. Sed dum uestes eius et Rationale pectoris diligenter inquiris, nostra tibi displicuere consortia. Et tu quidem optato frueris otio: et iuxta Babylonem Bethleemitica forsitan rura suspiras. Nos in Ephrata, tandem pace reddita, uagientem de praesepi audimus infantem: et querimonias eius ac uoculas ad tuas aures cupimus peruenire. [9] Legimus in Exodo, tabernaculum, mensam, candelabrum, altare, columnas, tentoria, coccum, byssum, hiacynthum, purpuram ex auro, argento, aere uasa diuersa, tabernaculum diuisum in tria, duodecim panes per singulas hebdomadas mensae impositos, in candelabro septem lucernas, altare hostiis holocaustisque expositum, crateras, scyphos, thuribula, phyalas, mortariola, paxillos, pelles rubras, pillos caprarum et ligna imputribilia. Tanta et talia offeruntur in tabernaculo Dei, ut nullus desperet salutem. Alius aurum sensuum, alius argentum eloquii, alius uocem aeris exhibeat. Totus mundus in tabernaculi describitur sacramento. Primum et secundum uestibulum omnibus patet. Aqua enim et terra, cunctis mortalibus data sunt. In sanctis uero sanctorum, quasi ad aethera et in coelum, paucorum introitus et uolatus est. Duodecim panes duodecim mensium significant circulum. Septem lucernae, septem errantia astra demonstrant. Et ne longum faciam (neque enim propositum mihi est nunc de tabernaculo scribere) ueniam ad sacerdotalia uestimenta: et antequam mysticam scruter intelligentiam, more iudaico, quae scripta sunt, simpliciter exponam: ut postquam uestitum uideris sacerdotem, et oculis tuis omnis eius patuerit ornatus, tunc singulorum causas pariter exquiramus. [10] Discamus primum communes sacerdotum uestes atque pontificum. Lineis feminalibus, quae usque ad genua et poplites ueniunt, uerenda celantur, et superior pars sub umbilico uehementer astringitur: ut si quando expediti mactant uictimas, tauros et arietes trahunt, portantque onera, et in officio ministrandi 361 sunt, etiam si lapsi fuerint, et femora reuelauerint, non pateat quod opertum est. Inde et gradus altaris prohibentur fieri, ne inferior populus ascendentium uerenda conspiciat: uocaturque lingua Hebraea hoc genus uestimenti MACHNASE, Graece g-periskeleh, a nostris feminalia, uel bracae usque ad genua pertingentes. Refert Iosephus (nam aetate eius adhuc templum stabat: et necdum Vespasianus et Titus Ierosolymam subuerterant, et erat ipse de genere sacerdotali; multoque plus intelligitur quod oculis uidetur, quam quod aure percipitur) haec feminalia de bysso retorta ob fortitudinem solere contexi, et postquam incisa fuerint, acu consui. Non enim posse in tela huiuscemodi fieri. [11] Secunda ex lino tunica est g-podehrehs, id est, talaris, duplici sindone, quam et ipsam Iosephus byssinam uocat, appellaturque CHOTONATH, id est, g-chetohn, quod Hebraeo sermone in lineam uertitur. Haec adhaeret corpori, et tam arcta est et strictis manicis, ut nulla omnino in ueste sit ruga: et usque ad crura descendat. Volo pro legentis facilitate abuti sermone uulgato. Solent militantes habere lineas, quas camisias uocant, sic aptas membris et adstrictas corporibus, ut expediti sint uel ad cursum, uel ad praelia, dirigendo iaculo, tenendo clypeo, ense uibrando, et quocumque necessitas traxerit. Ergo et sacerdotes parati in ministerium Dei, utuntur hac tunica; ut habentes pulchritudinem uestimentorum, nudorum celeritate discurrant. [12] Tertium genus est uestimenti, quod illi appellant ABANET, nos cingulum uel balteum, uel zonam possumus dicere. Babylonii nouo uocabulo HEMIAN uocant. Diuersa uocabula ponimus, ne quis erret in nomine. Hoc cingulum in similitudinem pellis colubri, qua exuit senectutem: sic in rotundum textum est, ut marsupium longius putes. Textum est autem subtegmine cocci, purpurae, hiacynthi, et stamine byssino, ob decorem et fortitudinem: atque ita polymita arte distinctum, ut diuersos flores ac gemmas artificis manu non textas, sed additas arbitreris. Lineam tunicam, de qua supradiximus, inter umbilicum et pectus hoc stringunt balteo, qui quatuor digitorum habens latitudinem, et ex una parte ad crura dependens, cum ad sacrificia cursu, et expeditione opus est, in laeuum humerum retorquetur. [13] Quartum genus est uestimenti, rotundum pileolum, quale pictum in Ulyxi conspicimus, quasi sphaera media sit diuisa, et pars una ponatur in capite: hoc Graeci et nostri g-tiaran, nonnulli galerum uocant, Hebraei MISNEPHETH: non habet acumen in summo, nec totum usque ad comam caput tegit; sed tertiam partem a fronte inopertam relinquit: atque ita in occipitio uitta constrictum est: ut non facile labatur ex capite. Est autem byssinum, et sic fabre apertum linteolo, ut nulla acus uestigia forinsecus appareant. [14] His quatuor uestimentis, id est, feminalibus, tunica linea, cingulo, quod purpura, cocco, bysso, hiacynthoque contexitur, et pileo, de quo nunc diximus, tam Sacerdotes, quam Pontifices utuntur. Reliqua quatuor proprie Pontificum sunt, quorum primum est MAIL, id est, tunica talaris, tota hiacynthina, ex lateribus eiusdem coloris assutas habens manicas, et in superiori parte, qua collo induitur, aperta, quod uulgo capitium uocant, oris firmissimis ex se textis, ne facile rumpantur. In extrema parte, id est, ad pedes, septuaginta duo sunt tintinnabula, et totidem mala punica, iisdem contexta coloribus, ut supra cingulum. Inter duo tintinnabula unum malum est: inter duo mala unum tintinnabulum, ut alterutrum sibi media sint: causaque redditur. Idcirco tintinnabula uesti apposita sunt, ut cum ingreditur Pontifex in Sancta Sanctorum, totus uocalis incedat, statim moriturus, si hoc non fecerit. [15] Sextum est uestimentum, quod Hebraica lingua dicitur EPHOD. Septuaginta g-epohmida, id est, superhumerale appellant. Aquila g-ependyma, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, siue in Leuitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis uestimentum, et in quadam Epistula palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Contra pectus nihil contextum est, et locus futuro Rationali derelictus. In utroque humero habet singulos lapides clausos et astrictos auro, qui Hebraice dicuntur SOOM: ab Aquila g-ependyma, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, siue in Leuitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis uestimentum, et in quadam Epistula Aquila et Symmacho et Theodotione onychini: a Septuaginta smaragdi transferuntur: Iosephus sardonychas uocat, cum scripsisse me memini: et omnis Scriptura testatur, sacrum quiddam esse, et solis conueniens Pontificibus. Nec statim illud occurrat, quod Samuel qui Leuita fuit, scribitur Regnorum primo libro, habuisse aetatis adhuc paruulae ephod bad, id est, superhumerale lineum: cum Dauid quoque ante arcam Domini idem portasse referatur. Aliud est enim ex quatuor supra dictis coloribus, id est, hiacyntho, bysso, cocco, purpura, et ex auro habere contextum; aliud in similitudinem sacerdotum simplex et lineum. Auri laminae, id est, bracteae, mira Hebraeo Aquilaque consentiens: ut uel colorem lapidum, uel patriam demonstraret. Et in singulis lapidibus scripsisse me memini: et omnis Scriptura testatur, sacrum quiddam esse, et solis conueniens Pontificibus. Nec statim illud occurrat, quod Samuel qui Leuita fuit, scribitur Regnorum primo libro, habuisse aetatis adhuc paruulae ephod bad, id est, superhumerale lineum: cum Dauid quoque ante arcam Domini idem portasse referatur. Aliud est enim ex quatuor supra dictis coloribus, id est, hiacyntho, bysso, cocco, purpura, et ex auro habere contextum; aliud in similitudinem sacerdotum simplex et lineum. Auri laminae, id est, bracteae, mira tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hiacynthi, cocci, purpurae, et cum stamine byssino: et efficitur palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Contra pectus nihil contextum est, et locus futuro Rationali derelictus. In utroque humero habet singulos lapides clausos et astrictos auro, qui Hebraice dicuntur SOOM: ab Aquila et Symmacho et Theodotione onychini: a Septuaginta smaragdi transferuntur: Iosephus sardonychas uocat, cum Hebraeo Aquilaque consentiens: ut uel colorem lapidum, uel patriam demonstraret. Et in singulis lapidibus sena Patriacharum nomina sunt, quibus Israeliticus populus diuiditur. In dextro humero maiores filii Iacob, in laeuo minores scripti sunt: ut Pontifex ingrediens Sancta Sanctorum, nomina populi pro quo rogaturus est Dominum, portet in humeris. [16] Septimum uestimentum est mensura paruulum, sed cunctis supra dictis sacratius. Intende, quaeso, animum, ut quae dicuntur, intelligas. Hebraice uocatur HOSEN, Graece autem g-logion, nos Rationale possumus appellare, ut ex ipso statim nomine scias mysticum esse quod dicitur. Pannus est breuis ex auro et quatuor textus coloribus, hoc est, iisdem quibus et Superhumerale, habens magnitudinem palmi per quadrum; et duplex, ne facile rumpatur. Intexti sunt enim ei duodecim lapides mirae magnitudinis atque pretii per quatuor ordines: ita ut in singulis uersiculis terni lapides collocentur. In primo ordine sardius, topazius, smaragdus ponitur. Symmachus dissentit in smaragdo, ceraunium pro eo transferens. In secundo carbunculus, sapphirus, iaspis. In tertio ligurius, achates, amethystus. In quarto chrysolithus, onychinus, berillus. Satisque miror cur hiacynthus pretiosissimus lapis in horum numero non ponatur: nisi forte ipse est alio nomine ligurius. Scrutans eos qui de lapidum atque gemmarum scripsere naturis, ligurium inuenire non potui. In singulis lapidibus secundum aetates duodecim tribuum sculpta sunt nomina. Hos lapides in diademate principis Tyri, et in Apocalypsi Ioannis legimus, de quibus extruitur coelestis Ierusalem : et sub horum nominibus et specie, uirtutum uel ordo, uel diuersitas indicatur. Per quatuor Rationalis angulos, quatuor annuli sunt aurei, habentes contra se in Superhumerali alios quatuor, ut cum appositum fuerit g-logion in loco, quem in Ephod diximus derelictum, annulus ueniat contra annulum, et mutuo sibi uittis copulentur hiacynthinis. Porro ne magnitudo et pondus lapidum contexta stamina rumperet, auro ligati sunt atque conclusi: nec suffecit hoc ad firmitatem, nisi et catenae ex auro fierent, quae ob pulchritudinem fistulis aureis tegerentur, haberentque et in Rationali supra duos maiores annulos, qui uncinis Superhumeralis aureis necterentur, et deorsum alios duos: nam post tergum in Superhumerali contra pectus et stomachum, ex utroque latere erant annuli aurei, qui catenis cum Rationalis inferioribus annulis iungebantur: atque ita fiebat, ut astringeretur et Rationale Superhumerali, et Superhumerale Rationali, ut una textura contra uidentibus putaretur. [17] Octaua est lamina aurea, id est, SIS ZAAB, in qua scriptum est nomen Dei Hebraicis quatuor litteris IOD, HE, VAV, HE, quod apud illos ineffabile nuncupatur. Haec super pileolum lineum et commune omnium Sacerdotum, in Pontifice plus additur, ut in fronte uita hiacynthina constringatur, TOTAMQUE Pontificis pulchritudinem, Dei uocabulum coronet et protegat. [18] Didicimus, quae uel communia cum Sacerdotibus, uel quae specialia Pontificis uestimenta sint: et si tanta difficultas fuit in uasis fictilibus, quanta maiestas erit in thesauro, qui intrinsecus latet? Dicamus igitur prius quod ab Hebraeis accepimus: et iuxta morem nostrum, spiritualis postea intelligentiae uela pandamus. Quatuor colores et quatuor elementa referuntur, ex quibus uniuersa subsistunt. Byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur. Purpura mari, quia ex eius cochleolis tingitur. Hiacynthus aeri, propter coloris similitudinem. Coccus igni et aetheri, qui Hebraice SANI appellatur: quod Aquila g-diaphoron, Symmachus g-dibaphon interpretatus est. Pro cocco iuxta Latinum eloquium, apud Hebraeos THOLATH, id est, uermiculus scribitur: et iustum esse commemorant, ut Pontifex Creatoris non solum pro Israel, sed et pro uniuerso mundo roget: si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundus iste consistit: et haec elementa sint omnium. Unde primum uestimentum lineum, terram significat: secundum hiacynthinum, aerem in colore demonstrat : quia de terrenis paulatim ad excelsa sustollimur: et ipsa uestis hiacynthina a capite usque ad talos ueniens, indicat aerem de coelis usque ad terram fusum. Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita, fulgura tonitruaque demonstrant: siue terram et aquam, et omnium elementorum inter se consonantiam: et sic sibi uniuersa perplexa, ut in singulis omnia reperiantur. Quod autem supradicti colores auro intexti sunt: id significari uolunt, quod uitalis calor, et diuini sensus prouidentia uniuersa penetret. Superhumerale et duos lapides, uel smaragdinos, uel onychinos, qui desuper sunt, et utrumque humerum tegunt, duo hemisphaeria interpretantur: quorum aliud super terram, aliud sub terra sit; siue solem et lunam, quae desuper rutilant. Zonam illam, qua sacerdotis pectus arctatur, et linea tunica, id est terra, constringitur: interpretantur oceanum. Rationale in medio positum terram edisserunt: quae instar puncti, licet omnia in se habeat, tamen a cunctis uallatur elementis. Duodecim lapides, uel zodiacum interpretantur circulum, uel duodecim menses, et singulis uersiculis singula assignant tempora, et his ternos deputant menses. Nec alicui gentilis uideatur expositio. NON ENIM SI COELESTIA et Dei dispositionem, idolorum nominibus infamarunt, idcirco Dei est neganda prouidentia, quae certa lege currit et fertur, et regit omnia. Nam et in Iob, Arcturum et Orionem, et MAZUROTH, hoc est, zodiacum circulum et caetera astrorum nomina legimus . Non quod eadem apud Hebraeos uocabula sint, sed quia nos non possumus quae dicuntur, nisi consuetis uocibus intelligere. Pulchre autem hoc ipsum quod in medio est, appellatur Rationale; ratione enim cuncta sunt plena, et terrena haerent coelestibus: imo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de coeli cursu et ratione descendit. Unde et Rationale cum Ephod fortius stringitur. Porro quod dicitur in ipso Rationali g-dehlohsis esse et g-dehlohsis, id est, manifestatio, atque doctrina, uel ueritas, hoc ipsum significat, quod nunquam in Dei ratione mendacium sit; sed et ipsa ueritas multis signis et argumentis monstretur hominibus, et usque ad mortales ueniat. Unde factum est, ut rationem solis et lunae et anni et mensium et temporum et horarum, tempestatum quoque, serenitatis atque uentorum, et rerum omnium nosceremus, ACCIPIENTES INSITAM a Deo sapientiam, et ipso habitatore atque doctore, domicilii sui nobis et fabricae scientiam demonstrante. Super omnia cidaris et uitta hiacynthina coelum monstrat: et auri lamina quae in fronte Pontificis est, inscriptumque nomen Dei, uniuersa quae subter sunt, Dei arbitrio gubernari. Idipsum ego puto sub aliis nominibus et in Cherubim et quatuor animalibus figuratum, quae ita sibi permixta sunt et haerent, ut in uno inueniantur et caetera: et quod instanter, et ante se uadant, et non reuertantur. Labuntur enim tempora, et praeterita relinquentia, ad futura festinant. Quod autem semper in motu sunt, illud significant quod, et philosophi suspicantur, currere mundum suo ordine, et incessabiliter uelut rotam in suo axe torqueri: unde et rota in rota est, id est, tempus in tempore, et annus in semetipsum reuoluitur: et ipsae rotae eleuantur ad coelum, et super crystallum thronus ex sapphiro est, et super thronum similitudo sedentis: cuius inferiora ignea sunt, superiora electrina: ut demonstret quae inferiora sunt, igne et purgatione indigere: quae sursum, in conditionis suae puritate persistere. Et quomodo hic in habitu sacerdotis, auri lamina est desuper: ita in Ezechiele electrum in pectore, et in uertice collocatur. Iustum ergo erat (sicut supra ex parte diximus) ut Pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in uestibus suis, INDICARET CUNCTA indigere misericordia Dei: et cum sacrificaret ei, expiaretur uniuersalis conditio, ut non pro liberis ac parentibus et propinquis; sed pro cuncta creatura, et uoce et habitu precaretur. [19] Tetigimus expositionem Hebraicam, et infinitam sensuum syluam alteri tempori reseruantes, quaedam futurae domus strauimus fundamenta. De feminalibus lineis hoc solent dicere, Ratio seminum et generationis ad carnem pertinens, terrae per eam deputatur. Unde et ad Adam loquitur Deus: Terra es, et in terram ibis. Causasque huius rei, quomodo de paruulo semine et foedissimis initiis tanta uel hominum uel diuersarum rerum pulchritudo nascatur, esse obuolutas, et humanis oculis non patere. Legimus in Leuitico, iuxta praeceptum Dei, Moysen lauisse Aaron et filios eius: iam tunc purgationem mundi, et rerum omnium sanctitatem Baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt uestes, nisi lotis prius sordibus, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo noui homines renascantur. Vinum enim nouum in nouis utribus mittitur. Quod autem Moyses lauat, legis indicium est. Habent Moysen et Prophetas, ipsos audiant. Et Ab Adam usque ad Moysen omnes peccauerunt. Praeceptis Dei lauandi sumus, et cum parati ad indumentum Christi, tunicas pelliceas deposuerimus, tunc induemur ueste linea, nihil in sese mortis habente, sed tota candida: ut de baptismo consurgentes, cingamus lumbos in ueritate, et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. Unde et Dauid: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. [20] Post feminalia et lineam tunicam induimur hiacynthino uestimento, et incipimus de terrenis ad alta conscendere. Haec ipsa hiacynthina tunica, a Septuaginta g-hypodytehs, id est, subucula nominatur, et proprie Pontificis est, significatque rationem sublimium non patere omnibus, sed maioribus atque perfectis. Hanc habuerunt Moyses et Aaron et Prophetae, et omnes quibus dicitur: In montem excelsum ascende tu, qui euangelizas Sion. Nec nobis sufficit priorum ablutio peccatorum, baptismi gratia, doctrina secretior, nisi habuerimus et opera. Unde iungitur et Ephod, id est, Superhumerale, quod Rationali copulatur: ut non sit laxum, neque dissolutum, sed haereant sibi inuicem, et auxilio sint. Ratio enim operibus, et opera ratione indigent: ut quod mente percipimus opere perpetremus. Duoque lapides in Superhumerali, uel Christum significant et Ecclesiam, duodecim Apostolorum, qui ad praedicationem missi sunt, nomina continentes: uel litteram et spiritum, in quibus continentur legis uniuersa mysteria. In dextra spiritus, in laeua littera est. Per litteras ad uerba descendimus, per uerba uenimus ad sensum. Quam pulcher ordo, et ex ipso habitu sacramenta demonstrans. In humeris opera sunt, in pectore ratio. Unde et pectusculum comedunt sacerdotes. Hoc autem Rationale duplex est, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim in se lapides habens, et quatuor ordines, quos quatuor puto esse uirtutes, Prudentiam, Fortitudinem, Iustitiam, et Temperantiam, quae sibi haerent inuicem: et dum mutuo miscentur, duodenarium efficiunt numerum: uel quatuor Euangelia, quae in Apocalypsi describuntur plena oculis, et Domini luce radiantia mundum illuminant. In uno quattuor, et in quattuor singula. Unde g-dehlohsis, et g-alehtheia, id est doctrina, et ueritas in pectore Sacerdotis est. Cum enim indutus quis fuerit ueste multiplici, consequens est, ueritatem quam corde retinet, sermone proferre: et ob id in Rationali ueritas est, id est, scientia, ut nouerit quae docenda sint: et manifestatio atque doctrina, ut possit instruere alios, quod mente concepit. Ubi sunt qui innocentiam Sacerdoti dicunt posse sufficere? Vetus lex nouae congruit: idipsum Moyses quod Apostolus. Ille sacerdotis scientiam ornat in uestibus: iste Timotheum et Titum instruit disciplinis. Sed et ipse uestimentorum ordo praecipuus. Legamus Leuiticum. Non prius Rationale, et sic Superhumerale, sed ante Superhumerale, et deinceps Rationale. A mandatis tuis, inquit, intellexi : prius faciamus, et sic doceamus: Ne doctrinae auctoritas, cassis operibus destruatur. Hoc est quod in Propheta legimus: Seminate uobis in iustitia, et metite fructum uitae: illuminate uobis lumen scientiae. Primum seminate in iustitia, et fructum uitae aeternae metite, postea uobis scientiam uindicate. Nec statim absoluta perfectio est, si quis Superhumerale et Rationale habeat: nisi haec ipsa inter se forti compagine solidentur, et sibi inuicem connexa sint: ut et operatio rationi, et ratio operibus haereat: et his praecedentibus, doctrina sequatur et ueritas. [21] Quatuor elementa, de quibus supra diximus, et duos lapides uel onychinos, uel smaragdinos, et gemmas duodecim, quae ponuntur in Rationali, si esset tempus ut discuterem, singulorum naturas et causas tibi exponerem: et quid unusquisque ualeat, et quomodo uirtutibus singulis comparentur, plenius quaesita demonstrarem. Sufficiat, quod et sanctus Papa Epiphanius egregium super hoc uolumen edidit: quod si legere uolueris, plenissimam scientiam consequeris. Ego iam mensuram epistulae excedere me intelligo, et excipientis ceras uideo esse completas. Unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio. Lamina aurea rutilat in fronte: nihil enim nobis prodest omnium rerum eruditio, nisi Dei scientia coronemur. Lineis induimur, ornamur hiacynthinis, sacro balteo cingimur, dantur nobis opera, Rationale in pectore ponitur: accipimus ueritatem, profert sermo doctrinam: imperfecta sunt uniuersa, nisi tam decoro currui dignus quaeratur auriga, et super creaturas creator insistens, regat ipse quae condidit. Quod olim in lamina monstrabatur, nunc in signo ostenditur Crucis. Auro legis, sanguis Euangelii pretiosior est. Tunc signum iuxta Ezechielis uocem gementibus figebatur in fronte : nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen uultus tui, Domine. Bis in Exodo legimus , praecipiente Domino, et Moyse iussa faciente: octo uestium genera Pontificis. In Leuitico de septem scriptum est; et refertur quomodo Moyses fratrem suum Aaron illis induerit: de solis feminalibus nihil dicitur, hac (ut arbitror) causa, quod ad genitalia nostra et uerenda lex non mittit manum, sed ipsi secretiora nostra et confusione digna tegere et uelare debemus, et conscientiam puritatis feminum Deo iudici reseruare. De ceteris uirtutibus, uerbi gratia, sapientia, fortitudine, iustitia, temperantia, humilitate, mansuetudine, liberalitate, possunt et alii iudicare: pudicitiam sola nouit conscientia, et humani oculi huius rei certi iudices esse non possunt: absque his qui passim in morem brutorum animalium libidini sunt expositi. Unde et apostolus: De uirginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo : quasi Moyses loquatur: feminalibus ego non uestio, nec impono alicui necessitatem: qui uult Sacerdos esse, ipse se uestiat. O quantae uirgines, et quantorum sperata pudicitia in die iudicii dehonestabitur: quantorum infamata pudicitia a Deo iudice coronabitur. Ipsi igitur assumamus feminalia: ipsi nostra uerenda operiamus: non quaeramus alienos oculos. Ita tegantur genitalia, ut nullorum oculis pateant: ne quando intramus Sancta Sanctorum, si qua apparuerit turpitudo, morte moriamur. [22] Iam sermo finitur, et ad superiora retrahor. Tanta debet esse scientia et eruditio Pontificis Dei, ut et gressus eius, et motus, et uniuersa uocalia sint. Veritatem mente concipiat, et toto eam habitu resonet et ornatu: ut quidquid agit, quidquid loquitur, sit doctrina populorum. Absque tintinnabulis enim et diuersis coloribus, et gemmis floribusque uirtutum, nec Sancta ingredi potest, nec nomen Antistitis possidere. Haec ad unam lucubratiunculam cum iam funis solueretur a littore, et nautae crebrius inclamarent, propero sermone dictaui, quae memoria tenere poteram, et quae diuturna in Rationali pectoris mei lectione congesseram: satis intelligens magis me loquendi impetu, quam iudicio scribentis fluere, et more torrentis turbidum proferre sermonem. Fertur in indice Septimii Tertulliani liber de Aaron uestibus, qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus. Si a uobis propter celebritatem Urbis fuerit inuentus, quaeso ne meam stillam illius flumini comparetis. Non enim magnorum uirorum ingeniis, sed meis sum uiribus aestimandus.