[133,0] CXXXIII. AD CTESIPHONTEM. [133,1] 1 Non audacter, ut falso putas, sed amanter studioseque fecisti, ut nouam mihi ex uetere mitteres quaestionem, quae ante litteras tuas plerosque in Oriente decepit, UT PER simulatam humilitatem, superbiam discerent; et dicerent cum diabolo, In coelum ascendam: super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo. Quae enim potest alia maior esse temeritas, quam Dei sibi non dicam similitudinem, sed aequalitatem uindicare, et breui sententia omnium Haereticorum uenena complecti, quae de Philosophorum et maxime Pythagorae et Zezonis principis Stoicorum fonte manarunt? Illi enim quae Graeci appellant g-patheh, nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem uidelicet et gaudium, spem et metum: quorum duo praesentia, duo futura sunt, asserunt extirpari posse de mentibus, et nullam fibram radicemque uitiorum in homine omnino residere, meditatione et assidua exercitatione uirtutum. Aduersum quos et Peripatetici, qui de Aristotelis fonte descendunt, fortissime disputant: et Academici noui, quos Tullius sequitur; et eorum, non dico res quae nullae sunt, sed umbras et uota subuertunt. Hoc est enim hominem ex homine tollere, et in homine constitutum esse sine corpore: et optare potius quam docere, dicente Apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia Epistularis breuitas non potest omnia comprehendere, strictim tibi uitanda describam. Unde et illud Virgilianum est: Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras Respiciunt, clausae tenebris et carcere caeco. Quis enim potest, aut non gestire gaudio, aut moerore contrahi, aut spe extolli, aut timore terreri? Quamobrem et grauissimus Poeta Flaccus scripsit in Satyra: Nam uitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur. [133,2] 2 Pulchre quidam nostrorum ait: Philosophi patriarchae Haereticorum, Ecclesiae puritatem peruersa maculauere doctrina; ut nesciant illud dictum de humana fragilitate: Quid gloriatur terra et cinis? praesertim cum idem Apostolus dicat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et ducentem me in captiuitatem. Et iterum: Non enim quod uolo, hoc ago: sed quod nolo, id operor. Si quod non uult operatur, quomodo stare potest hoc quod dicitur, Posse hominem sine peccato esse, si uelit? Qua ratione potest esse quod uelit, cum Apostolus asserat se quod cupiat, implere non posse? Cumque ab eis quaerimus, qui sint illi, quos absque peccato putent, noua stropha eludere cupiunt ueritatem: se non eos dicere, qui sint, uel fuerint, sed qui esse possint. Egregii doctores dicunt esse posse quod nunquam fuisse demonstrant, dicente Scriptura: Omne quod futurum est, iam factum est in priori tempore. Neque nunc mihi necesse est ire per singulos Sanctorum, et quasi in corpore pulcherrimo neuos quosdam et maculas demonstrare: quod plerique Nostrorum simpliciter faciunt, cum paucis sententiolis Scripturarum possint Haereticorum, et per eos Philosophorum argumenta conuinci. Quid enim dicit uas electionis? Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Et in alio loco, Omnes enim peccauerunt, et indigent gloria Dei. Ecclesiastes quoque, per quem se cecinit ipsa sapientia, libere protestatur, et dicit: Non est enim homo iustus super terram, qui faciat bonum et non peccet. Et iterum: Si peccauerit populus tuus, non est enim homo qui non peccet. Et: quis gloriabitur castum se habere cor? Et: non est mundus a sorde, nec si unius diei fuerit super terram uita eius. Unde et Dauid dicit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea. Et in alio Psalmo: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. Quod testimonium sub nomine pietatis noua argumentatione deludunt. Aiunt enim ad comparationem Dei nullum esse perfectum, quasi Scriptura hoc dixerit. Neque enim ait: Non iustificabitur ad comparationem tui omnis uiuens: sed, non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. Quando enim dicit, in conspectu tuo, hoc intelligi uult, quod etiam qui hominibus sancti uidentur, Dei scientiae atque notitiae nequaquam sancti sint. Homo enim uidet in facie, Deus autem in corde. Si autem inspiciente Deo et omnia contemplante, quem cordis arcana non fallunt, nullus est iustus: perspicue ostenditur, haereticos, non hominem in excelsa sustollere; sed Dei potentiae derogare: multaque alia, quae si de Scripturis sanctis uoluero congregare, non dicam Epistulae, sed uoluminis quoque excedam modum. [133,3] 3 Nihil noui asserunt, qui in huiuscemodi applaudente sibi perfidia, simplices quidem et indoctos decipiunt: sed Ecclesiasticos uiros, qui in lege Dei, die ac nocte meditantur, decipere non ualent. Pudeat ergo eos principium et sociorum suorum, qui aiunt, posse hominem sine peccato esse si uelit, quod Graeci dicunt g-anamartehton. Et quia hoc Ecclesiarum per Orientem aures ferre non possunt, simulant se, sine peccato, quidem dicere, sed g-anamartehton dicere non audere; quasi aliud sit sine peccato, aliud g-anamartehton, et non Graecum sermonem, qui apud illos compositus est, duobus uerbis sermo Latinus expresserit. Si absque peccato dicis, et g-anamartehton dicere te, diffiteris, damna eos ergo qui g-anamartehton praedicant. Sed non facis. Nosti enim quid intrinsecus discipulos tuos doceas, aliud ore commemorans, et aliud caelans conscientia: nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas, tuis autem mysteria confiteris: et hoc iuxta Scripturam te facere iactas; quia dictum est: turbis Iesus in parabolis loquebatur : et ad discipulos in domo dicit: Vobis datum est scire mysteria regni coelorum, illis autem non est datum. Sed ut dicere coeperam, exponam breuiter principum et sociorum tuorum nomina, ut animaduertas, qualium consortio gloriaris. Manichaeus electos suos, quos inter g-apsidas Platonis in coelestibus collocat, dicit omni carere peccato, nec si uelint, posse peccare. Ad tanta enim eos uirtutum culmina transcendisse, ut carnis operibus illudant. Priscillianus in Hispania pars Manichaei (de turpitudine cuius te discipuli diligunt plurimum) uerbum perfectionis, et scientiae tibi temere uindicantes, soli cum solis clauduntur mulierculis, et illud eis inter coitum amplexusque decantant: Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit: et omnes Magnus alit, magno commixtus corpore, foetus.. Qui quidem partem habent Gnosticae haereseos, de Basilidis impietate uenientem. Unde et uos asseritis eos, qui absque legis scientia sunt, peccata uitare non posse. Quid loquor de Priscilliano, qui et saeculi gladio, et totius orbis auctoritate damnatus est? Euagrius Ponticus Iberita, qui scribit ad Virgines, scribit ad Monachos, scribit ad eam cuius nomen nigredinis testatur perfidiae tenebras, edidit librum et sententias g-peri g-apatheias quam nos impassibilitatem uel imperturbationem possumus dicere; quando nunquam animus nullo perturbationis uitio commouetur: et ut simpliciter dicam, uel saxum, uel Deus est. Huius libros per Orientem Graecos, et interpretante discipulo eius Ruffino, Latinos plerique in Occidente lectitant. Qui librum quoque scripsit, quasi de Monachis: multosque in eo enumerat, qui nunquam fuerunt, et quos fuisse describit Origenistas: et ab Episcopis damnatos esse non dubium est, Ammonium uidelicet, et Eusebium, et Euthymium, et ipsum Euagrium, Or quoque et Isidorum, et multos alios, quos enumerare taedium est: et iuxta illud Lucretii: Ac ueluti pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt dulci mellis flauoque liquore. Ita ille unum Ioannem in ipsius libri posuit principio, quem et catholicum et sanctum fuisse non dubium est, ut per illius occasionem caeteros quos posuerat haereticos, Ecclesiae introduceret. Illam autem temeritatem, imo insaniam eius, quis digno possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagorei, hominis absque Christo atque Ethnici, immutato nomine, Sixti Martyris, et Romanae Ecclesiae Episcopi praenotauit? in quo iuxta dogma Pythagoricorum, qui hominem exaequant Deo, et de eius dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur: UT QUI VOLUMEN Philosophi nesciunt, sub Martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis. Denique in ipso uolumine nulla Prophetarum, nulla Patriarcharum, nulla Apostolorum, nulla Christi fit mentio: ut Episcopum et Martyrem sine Christi fide fuisse contendat. Unde et uos plurima contra Ecclesiam usurpatis testimonia. Fecerat hoc et in sancti Pamphili Martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis, Eusebii Caesariensis, quem fuisse Arianum, nemo est qui nesciat, nomine Pamphili Martyris praenotaret, quo scilicet egregia illa quatuor Origenis g-peri g-Archohn uolumina Latinis infunderet auribus. Vis adhuc et alium nosse tui erroris principem? Doctrina tua Origenis ramusculus est. In eo enim Psalmo ubi scriptum est (ut de caeteris taceam) Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei. asserit uirum sanctum, de quorum uidelicet et tu numero es, cum ad uirtutum uenerit summitatem, ne in nocte quidem ea pati, quae hominum sunt, nec cogitatione uitiorum aliqua titillari. Nec erubescas de societate talium, renuens eorum nomina, quorum blasphemiis iungeris. Iouiniani secunda quaestio, tui ingenii disciplina est. Quidquid illi responsum est, tibi responsum credito. Nec fieri potest, ut diuersus sit eorum exitus, quorum est una sententia. [133,4] 4 Cum haec ita se habeant, quid uolunt miserae mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni uento doctrinae, semper discentes et nunquam ad scientiam ueritatis peruenientes ; et caeteri muliercularum socii, prurientes auribus, et ignorantes quid audiant, quid loquantur, qui uetustissimum coenum, quasi nouam suscipiunt temperaturam: qui, iuxta Ezechielem, liniunt parietem absque temperamento, et superueniente ueritatis pluuia, dissipantur? Simon Magus haeresim condidit, Helenae meretricis adiutus auxilio. Nicolaus Antiochenus omnium immunditiarum repertor, choros duxit femineos. Marcion Romam praemisit mulierem, quae decipiendos sibi animos praepararet. Apelles Philumenem suarum comitem habuit doctrinarum. Montanus immundi spiritus praedicator, multas Ecclesias per Priscam et Maximillam nobiles et opulentas feminas, primum auro corrupit; deinde haeresi polluit. Dimittam uetera, ad uiciniora transcendam. Arius, ut orbem deciperet, sororem principis ante decepit. Donatus per Africam, ut infelices quosque foetentibus pollueret aquis, Lucillae opibus adiutus est. In Hispania Agape Elpidium, mulier uirum, caecum caeca duxit in foueam, successoremque qui Priscillianum habuit, Zoroastris magi studiosissimum, et ex mago Episcopum, cui iuncta Galla non gente, sed nomine, germanam huc illucque currentem alterius et uicinae haereseos reliquit haeredem. Nunc quoque mysterium iniquitatis operatur. Duplex sexus utrumque supplantat, ut illud Propheticum cogamur assumere: Clamauit perdix, congregauit quae non peperit, faciens diuitias suas, non cum iudicio. In dimidio dierum derelinquet eas, et nouissimum eius erit insipiens. [133,5] 5 Illud uero quod ad decipiendos homines quosque postea huic sententiae coaptarunt cum prima legentes fronte decipiat, introspectum et diligentissime uentilatum, decipere non potest. Ita enim Dei gratiam ponunt, ut non per singula opera eius nitamur et regamur auxilio: sed ad liberum referunt arbitrium, et ad praecepta legis ponentes illud Isaiae: Legem enim Deus in adiutorium posuit, ut in eo Deo referendae sint gratiae, quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus et eligere bona, et uitare mala. Et non intelligunt ista dicentes, quod per os eorum, intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet. Si enim in eo tantum Dei est gratia, quod propriae nos condidit uoluntatis, et libero arbitrio contenti sumus; nec ultra eius indigemus auxilio, ne si indiguerimus liberum frangatur arbitrium: ergo nequaquam ultra orare debemus: nec illius clementiam precibus flectere, ut accipiamus quotidie, quod semel acceptum in nostra est potestate. Istiusmodi homines tollunt orationem, et per liberum arbitrium, non homines propriae uoluntatis, sed Dei potentiae factos se esse iactant, qui nullius ope indigent. Tollantur et ieiunia, omnisque continentia. Quid enim mihi necesse est laborare, ut accipiam per industriam, quod semel meae factum est potestatis? Hoc quod dico, meum non est argumentum: Unus discipulorum eius, imo iam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum uas perditionis, per soloecismorum, et non (uti iactitant) Syllogismorum spineta decurrens, sic philosophatur et disputat. 'Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera, eius est omne quod gessero, ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium, frustraque dedit arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adiuuerit. Destruitur enim uoluntas, quae alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero quod uoluero. Ac per hoc ait: Aut utor semel potestate, quae mihi data est, ut liberum seruetur arbitrium: aut si alterius ope indigeo, libertas arbitrii in me destruetur. [133,6] 6 Qui haec dicit, quam non excedit blasphemiam? quae haereticorum uenena non superat? Asserunt se per arbitrii libertatem nequaquam ultra necessarium habere Deum; et ignorant scriptum: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?. Magnas agit Deo gratias, qui per libertatem arbitrii rebellis in Deum est: quam nos libenter amplectimur, ita duntaxat, ut agamus semper gratias largitori; sciamusque nos nihil esse, nisi quod donauit, in nobis ipse seruauerit, dicente Apostolo: Non est uolentis neque currentis, sed miserentis Dei. Velle et currere meum est: sed ipsum meum, sine Dei semper auxilio non erit meum. Dicit enim idem Apostolus: Deus est qui operatur in nobis et uelle et perficere. Et Saluator in Euangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Semper largitor, semperque donator est. Non mihi sufficit, quod semel donauit, nisi semper donauerit. Peto, ut accipiam: et cum accepero, rursus peto. Auarus sum ad accipienda beneficia Dei, nec ille deficit in dando, nec ego satior in accipiendo. Quanto plus bibero, tanto plus sitio. Legi enim a Psalmista cantari. Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Omne quod habemus bonum, gustus est Domini. Cum me putauero ad calcem peruenisse uirtutum, tunc habebo principium. Principium enim sapientiae timor Domini, qui expellitur atque destruitur caritate. HAEC HOMINIBUS sola perfectio, si imperfectos esse se nouerint. Et uos, inquit, cum omnia feceritis, dicite: Serui inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Si inutilis est qui fecit omnia, quid de illo dicendum est, qui explere non potuit? Unde et Apostolus, ex parte accepisse, et ex parte comprehendisse se dicit, et necdum esse perfectum, praeteritorumque obliuisci, et in futurum se extendere . Qui semper praeteritorum obliuiscitur, et futura desiderat, ostendit se praesentibus non esse contentum. Quod autem sursum deorsum iactitant, liberum a nobis arbitrium destrui, audiant e contrario eos arbitrii destruere libertatem, qui male eo abutuntur aduersum beneficium largitoris. Quis destruit arbitrium? ille, qui semper Deo agit gratias, et quodcumque in suo riuulo fluit, ad fontem refert? an qui dicit: Recede a me quia mundus sum : non habeo te necessarium? Dedisti enim mihi semel arbitrii libertatem, ut faciam quod uoluero: quid rursum te ingeris, ut nihil possim facere, nisi tu in me tua dona compleueris? Fraudulenter praetendis Dei gratiam, ut ad conditionem hominis referas, et non in singulis operibus auxilium Dei requiras; ne scilicet liberum arbitrium uidearis amittere; et cum Dei contemnas adminiculum, hominum quaeras auxilia. [133,7] 7 Audite, quaeso, audite sacrilegum. 'Si, inquit, uoluero curuare digitum, mouere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa iacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, releuare aluum, urinam digerere, semper mihi auxilium Dei necessarium erit?' Audi ingrate, imo sacrilege, Apostolum praedicantem: Siue manducatis, siue bibitis, siue aliud quid agitis, omnia in nomine Dei agite. Et illud Iacobi, Ecce nunc qui dicitis, hodie aut cras proficiscemur in illam ciuitatem, et faciemus illic annum unum, ut negotiemur et lucremur, qui nescitis de crastino. Quae enim est uita uestra? Aura est enim siue uapor paululum apparens: deinde dissipatur, pro eo quod debeatis dicere: si Dominus uoluerit, et uixerimus, faciemus aut hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis uestris, omnis istiusmodi gloriatio pessima est. Iniuriam tibi fieri putas et destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas uoluntate, et dicas: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes meos?. Unde et audes lingua proferre temeraria, unumquemque arbitrio suo regi? Si suo arbitrio regitur, ubi est auxilium Dei? Si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Ieremias: Non est in homine uia eius. Et: a Domino gressus hominis diriguntur?. Facilia dicis Dei esse mandata, et tamen nullum proferre potes, qui uniuersa compleuerit. Responde mihi, facilia sunt, an difficilia? Si facilia, profer quis ea impleuerit, et cur Dauid in Psalmo canat: Qui fingis laborem in praecepto. Et iterum: Propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras. Et Dominus in Euangelio: Intrate per angustam portam. Et: Diligite inimicos uestros. Et: Orate pro iis qui persequuntur uos?. Sin autem difficilia, cur ausus es dicere, facilia esse Dei mandata, quae nullus impleuerit? Non intelligis tuas inter se repugnare sententias? Aut enim facilia sunt, et infinita est multitudo hominum, qui ea impleuerint: aut difficilia, et temere dixisti esse facile, quod difficile est. [133,8] 8 Soletis et hoc dicere, aut possibilia esse mandata, et recte a Deo data: aut impossibilia, et non in his esse culpam qui accipere mandata, sed in eo qui dedit impossibilia. Numquid praecepit mihi Deus, ut essem quod Deus est: ut nihil inter me esset et Dominum Creatorem: ut maior essem Angelorum fastigio, ut haberem quod Angeli non habent? De illo scriptum est quasi proprium: Qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus in ore eius. Si hoc et mihi cum Christo commune est, quid ille habuit proprium? alioqui per se tua sententia destruetur. Asseris posse hominem esse sine peccato, si uelit: et post grauissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adiungere. Non absque Dei gratia. Si enim semel homo per se potest esse sine peccato, quid necessaria est Dei gratia? Sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere, posse quod non potest? Potest, inquit, esse sine peccato, potest esse perfectus, si uoluerit. Quis enim Christianorum non uult esse sine peccato, aut quis perfectionem recusat, si sufficit ei uelle; et statim sequitur posse, si uelle praecesserit? Nullus Christianorum est, qui nolit esse sine peccato: omnes ergo sine peccato erunt, quia utique omnes cupiunt esse sine peccato. Et in hoc ingratis teneberis, ut quia nullum, aut rarum quemquam sine peccato proferre potes, omnes sine peccato esse posse fatearis. Possibilia, inquit, mandata dedit Deus. Et quis hoc negat? Sed quomodo haec intelligenda sit sententia, uas electionis apertissime docet; ait enim: Quod erat impossibile legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato condemnauit peccatum in carne. Et iterum: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Quod ne de lege Moysi tantum dictum putes, et non de omnibus mandatis, quae uno legis nomine continentur, idem Apostolus scribit, dicens: Consentio enim legi Dei iuxta interiorem hominem: uideo autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Cur autem hoc dixerit, alio sermone demonstrat. Scimus enim quod lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod uolo, illud operor, sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. Non enim quod uolo bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. [133,9] 9 Reclamabis, et dices, Manichaeorum dogma nos sequi, et eorum qui de diuersis naturis Ecclesiae bella concinnant, asserentium malam esse naturam quae immutari nullo modo possit. Et hoc non mihi, sed Apostolo imputa, qui nouit aliud esse Deum, aliud esse hominem, aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. Caro enim desiderat contra spiritum, et spiritus contra carnem, et haec inuicem sibi aduersantur, ut non quae uolumus, ipsa faciamus. A me nunquam audies malam esse naturam. Sed quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso qui scripsit docente, discamus. Interroga eum quare dixerit: non enim quod uolo, hoc operor: sed quod odi malum, illud facio. Quae necessitas illius impediat uoluntatem, quae tanta uis, odio digna imperet facere, ut non quod uult, sed quod odit, et non uult, facere compellatur? Respondebit tibi: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum figulo, quare me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, de eadem massa, aliud quidem uas facere in honorem, aliud autem in contumeliam ? Obiice Deo fortiorem calumniam, quare adhuc cum in utero essent Esau, et Iacob dixerit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Accusa eum iniquitatis, cur Achan filius Charmi de Ierichuntina praeda aliqua furatus sit, et tanta millia hominum illius uitio trucidata sint. Quamobrem filii Eli peccauerint, et omnis pene populus exstinctus, arcaque sit capta. Dauid peccauit, ut enumeraret populum, et cur in toto Israele tanta hominum caesa sint millia. Et ad extremum (quod solet nobis obiicere contubernalis uester Porphyrius) qua ratione clemens, et misericors Deus ab Adam usque ad Moysen, et a Moyse usque ad aduentum Christi passus sit uniuersas gentes perire ignorantia Legis et mandatorum Dei. Neque enim Britannia fertilis prouincia tyrannorum, et Scoticae gentes, omnesque usque ad Oceanum per circuitum barbarae nationes Moysen Prophetasque cognouerant. Quid necesse fuit eum in ultimo uenire tempore, et non priusquam innumerabilis periret hominum multitudo? Quam quaestionem beatus Apostolus ad Romanos scribens, prudentissime uentilat, ignorans haec, et Dei concedens scientiae. Dignare igitur et tu ista nescire, quae quaeris. Concede Deo potentiam sui, nequaquam te indiget defensore. Ego miserabilis, qui tuas exspecto contumelias, qui illud semper lego: Gratia salui facti estis. Et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, ut de mea fragilitate loquar, noui me multa uelle, quae facienda sunt, et tamen implere non posset SPIRITUS ENIM fortitudo ducit ad uitam, sed carnis fragilitas ducit ad mortem. Et audio Dominum commonentem: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Spiritus promptus est, caro autem infirma. [133,10] 10 Frustra blasphemas et ignorantium auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare. Damnetur ille qui damnat. Caeterum non ex eo differimus a brutis animalibus, quod liberi arbitrii conditi sumus; sed ipsum liberum, ut diximus, arbitrium Dei nititur auxilio, illiusque per singula ope indiget, quod uos non uultis; sed id uultis, ut qui semel habet liberum arbitrium, Deo adiutore non egeat. Liberum arbitrium dat liberam uoluntatem, et non statim ex libero arbitrio homo facit; sed Domini auxilio, qui nullius ope indiget. Tu ipse qui perfectam, et Deo aequalem in hominibus iustitiam iactitas, et peccatorem te esse confiteris, responde mihi, uelis, an nolis carere peccato? Si uis, quare iuxta sententiam tuam non imples quod desideras? Sin autem non uis, contemptorem te praeceptorum Dei esse demonstras. Si contemptor es, utique et peccator. Si peccator, audi tibi Scripturam loquentem: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu uero odisti disciplinam, et proiecisti uerba mea retrorsum. Verba Dei dum non uis facere, post tergum tuum proiicis. Et nouus Apostolus, orbi terrarum facienda, et non facienda decernis. Sed non est ita, ut loqueris: aliud in tua mente uersatur. Quando enim te dicis peccatorem, et posse hominem sine peccato esse, si uelit; illud uis intelligi, te quidem sanctum esse, et omni carere peccato: sed per humilitatem, peccati nomen assumere: ut alios potius laudes, et tibi detrahas. [133,11] 11 Illud quoque argumentum uestrum ferre quis possit? Dicitis his uerbis. 'Aliud est esse, aliud esse posse. Esse non est in nostra positum potestate, esse autem posse, generaliter dici: quod licet aliquis non fuerit, tamen possit esse qui esse uoluerit,' Rogo quae est ista argumentatio, posse esse, quod nunquam fuerit? posse fieri, quod nullum fecisse testeris? id cuilibet tribuere, qui an futurus sit ignores: et dare nescio cui, quod in Patriarchis, Prophetis, Apostolis fuisse nequeas approbare? Audi Ecclesiasticam simplicitatem, siue rusticitatem, aut imperitiam, ut uobis uidetur. Loquere, quod credis: publice praedica, quod secreto discipulis loqueris. Qui dicis te habere arbitrii libertatem, quare non libere quod sentis loqueris? Aliud audiunt cubiculorum tuorum secreta, aliud rostrorum populi. Etenim uulgus indoctum non potest arcanorum tuorum onera sustentare, nec capere solidum cibum, quod infantiae lacte contentum est. Necdum scripsi, et comminaris mihi rescriptorum tuorum fulmina, ut scilicet hoc timore perterritus, non audeam ora reserare, et non animaduertis idcirco nos scribere, ut uos respondere cogamini, et aperte aliquando dicere, quod pro tempore personis et locis uel loquimini, uel tacetis. Nolo uobis liberum esse, negare quod semel scripseritis. Ecclesiae uictoria est, uos aperte dicere quod sentitis. Aut enim idem responsuri estis, quod et nos loquimur, et nequaquam eritis aduersarii, sed amici; aut si contraria nostro dogmati dixeritis, in eo uincemus, quod omnes cognoscent Ecclesiae, quid sentiatis. Sententias uestras prodidisse, superasse est. Patet prima fronte blasphemia. Non necesse habet conuinci, quod sua statim professione blasphemum est. Minamini nobis responsionem, quam uitare nullus potest, nisi qui omnino non scribit. Unde nostis quid dicturi simus, ut responsionem paretis? Forsitan uestra dicemus, et frustra ingenii uestri acuetis stilum. Eunomiani, Ariani, Macedoniani, nominibus separati, impietate concordes, nullum nobis laborem faciunt. Loquuntur enim quod sentiunt. Sola haec haeresis est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non metuit. Magistrorum silentia profert rabies discipulorum. Quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant: ut si placuerit auditoribus quod dixerint, referatur ad gloriam magistrorum; si displicuerit, culpa sit discipuli, non magistri. Ideo creuit uestra haeresis, et decepistis plurimos: maximeque eos, qui adhaerent mulieribus, et sciunt se peccare non posse: quia semper docetis, semper negatis, et audire meremini illud Propheticum: Gloriam in partubus, et parturitionibus da illis, Domine. Quid dabis illis? Vuluam sterilem, et ubera arentia. Feruet animus, nec possum uerba cohibere. Epistularis angustia non patitur longi operis magnitudinem. Nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur. Aduersus magistrum peruersi dogmatis locuti sumus. Qui si iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio, ampliora in uero certamine uulnera suscepturus. [133,12] 12 Multi anni sunt, quod ab adolescentia usque ad hanc aetatem, diuersa scripsi opuscula, semperque habui studio audientibus loqui, quod publice in Ecclesia didiceram: nec Philosophorum argumenta sectari, sed Apostolorum simplicitati acquiescere, sciens illud scriptum: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo . Et: Fatuum Dei, sapientius est hominibus. Cum haec se ita habeant, prouoco aduersarios, ut omnes retro chartulas ex integro discutiant, et si quid in meo ingeniolo uitii repererint, proferant in medium. Aut enim bona erunt, et contradicam eorum calumniae: aut reprehensibilia, et confitebor errorem: malens emendare quam perseuerare in prauitate sententiae. Et tu ergo, doctor egregie, aut defende quod locutus es, et sententiarum tuarum acumina astrue eloquio subsequenti, ne quando tibi placuerit, neges quod locutus es: aut si certe errasti, quasi homo, libere confitere, et discordantium inter se redde concordiam. In mentem tibi ueniat, tunicam Saluatoris nec a militibus fuisse conscissam. Fratrum inter se cernis iurgia, et rides atque laetaris, quod alii tuo nomine, alii Christi appellentur. Imitare Ionam, et dicito: Si propter me est ista tempestas, tollite me, et mittite in mare. Ille humilitate deiectus est in profundum, ut in typum Domini gloriosus resurgeret. Tu per superbiam ad astra sustolleris, ut de te loquatur Iesus: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo. [133,13] 13 Quod autem in Scripturis sanctis multi iusti appellentur, ut Zacharias, et Elizabeth, Iob, Iosaphat, et Iosias, et multi quorum nominibus sacra Scriptura contexta est, quanquam in promisso opere plenius (si gratiam Dominus dederit) dicturus : tamen in praesenti Epistula hoc breuiter perstrinxisse sufficiat, quod iusti appellentur, non quod omni uitio careant; sed quod maiori parte uirtutum commendentur. Denique et Zacharias silentio condemnatur, et Iob sub sermone reprehenditur, et Iosaphat, et Iosias, qui iusti absque dubio dicti sunt, fecisse narrantur quae Domino displicerent. Quorum alter impio auxilium tulit, et correptus est a Propheta: alter contra praeceptum Domini ex ore Ieremiae, occurrit Nechao regi Aegyptio, et interfectus est , et tamen uterque iustus appellatur. De caeteris non est huius temporis scribere: neque enim a me librum, sed epistulam flagitasti, qui dictandus est ex otio, et omnes oblatrationes eorum Christi auxilio destruendae: quod nobis sanctarum Scripturarum testimoniis asserendum est, in quibus quotidie credentibus loquitur Deus. Illudque per te sanctae et illustris domus conciliabulum precor, atque commoneo, ne per unum, aut ut multum, tres homunculos, suscipiant tantarum feces haereseon, aut (ut parum dicam) infamiam: ut ubi primum uirtus, et sanctitas laudabatur, sordidissimae societatis turpitudo uersetur. Sciantque qui huiuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, et Christi hostes facere et enutrire aduersarios eius; frustraque aliud lingua praetendere, cum manu sentire aliud comprobentur.