[118,0] CXVIII. AD IULIANUM. [118,1] 1 Filius meus, frater tuus, Ausonius in ipso iam profectionis articulo, cum mihi praesentiam sul tarde dedisset: et cito abstulisset, atque in puncto temporis, salue pariter ualeque dixisset: uacuum se redire arbitratus est, nisi mearum aliquid ad te nugarum, tumultuario sermone portaret. Iam demisso synthemate equus publicus sternebatur, et nobilem iuuenem punicea indutum tunica baltheus ambiebat, et tamen ille apposito notario cogebat loqui, quae uelociter edita, uelox consequeretur manus, et linguae celeritatem prenderent signa uerborum. Itaque non scribentis diligentia, sed dictantis temeritate, longum ad te silentium rumpo, offerens tibi nudam officii uoluntatem. Extemporalis est epistula, absque ordine sensuum, sine lenocinio et compositione uerborum: ut totum in illa amicum, nihil de oratore reperias. In procinctu effusam putes, et abire cupienti ingestum uiaticum. Diuina Scriptura loquitur: Musica in luctu, intempestiua narratio. Unde et nos leporem artis rhetoricae contemnentes, et puerilis, atque plausibilis eloquii uenustatem, ad sanctarum Scripturarum grauitatem confugimus, ubi uera uulnerum medicina est, ubi dolorum certa remedia: in quibus recipit unicum filium mater in feretro: ubi turbae dicitur circumstanti, Non est mortua puella, sed dormit : ubi et quatriduanus mortuus ad uocem inclamantis Domini ligatus egreditur. [118,2] 2 Audio te in breui tempore, duas uirgunculas filias iunctis pene extulisse funeribus, et pudicissimam ac fidissimam coniugem tuam Faustinam, imo fidei calore germanam, in qua sola post amissos liberos acquiescebas, subita tibi dormitione subtractam: quasi si naufragus in littore latrones reperiat, et iuxta eloquia Prophetarum fugiens ursum, incidat in leonem: extendensque manum ad parietem, a colubro mordeatur. Consecuta rei familiaris damna, uastationem totius barbaro hoste prouinciae, et in communi depopulatione priuatas possessionum tuarum ruinas: abactos armentorum ac pecorum greges: uinctos occisosque seruulos; et in unica filia, quam tibi tam crebrae orbitates fecerant cariorem, electum nobilissimum generum, ex quo ut omnia taceam, plus moeroris, quam gaudii suscepisti. Hic est catalogus tentationum tuarum, haec cum Iuliano tyrunculo Christi, pugna hostis antiqui. Quae si ad te respicias, grandia sunt; si ad bellatorem fortissimum, ludus et umbra certaminis. Beato Iob post malorum examina, uxor pessima reseruata est, ut per eam disceret blasphemare. Tibi sublata est optima, ut miseriarum solatium perderes. Aliud est sustinere quam nolis, aliud desiderare quam diligas. Ille in tot mortibus filiorum domus suae ruinam unum habuit sepulcrum, et scissis uestibus, ut parentis monstraret affectum, procidens in terram adorauit, et dixit: Nudus exiui de utero matris meae, nudus et redeam, Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Tu, ut parcissime dicam, inter multorum officia propinquorum, et consolantes amicos, tuorum exequias prosecutus es. Perdidit ille simul omnes diuitias, et succedentibus sibi malorum nuntiis ad singulas plagas feriebatur immobilis, complens in se illud de Sapiente praeconium. Si fractus illabatur orbis: Impauidum ferient ruinae. Tibi maior pars derelicta substantae, ut tantum tenteris, quantum ferre potes. Necdum enim ad eum peruenisti gradum, ut totis aduersum te cuneis dimicetur. [118,3] 3 Diues quondam dominus, et ditior pater, subito orbus et nudus est. Cumque in omnibus his quae contigerant ei, non peccasset coram Domino, nec quidquam locutus esset insipiens: exultans Dominus in uictoria famuli sui, et illius patientiam suum ducens triumphum, dixit ad diabolum: Animaduertisti famulum meum Iob: quia non est quisquam ei similis super terram? Homo innocens, uerus Dei cultor, abstinens se ab omni malo, et adhuc perseuerans in innocentia. Pulchre addidit: Et adhuc perseuerans in innocentia; quia difficile est pressam malis innocentiam, non dolere: et hoc ipso fide non periclitari, quod se uideat iniuste sustinere quod patitur. Ad quae respondens diabolus Domino, ait: Corium pro corio, et omnia, quae habuerit homo, dabit pro anima sua. Sed extende manum tuam, et tange ossa, et carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi. Callidissimus aduersarius et inueteratus dierum malorum, nouit alia esse quae extrinsecus sint, et Philosophis quoque mundi g-adiaphora, hoc est, indifferentia nominentur, in eorumque amissione atque contemptu perfectam non esse uirtutem: alia quae intrinsecus et desiderata cogant dolere perdentem. Unde audacter Dei renuit praedicationi, et dicit nequaquam eum debere laudari, qui nihil de se, sed totum extra se dederit, qui pro corio suo coria obtulerit filiorum, et deposuerit marsupium, ut fruatur corporis sanitate. Unde intelligat prudentia tua usque ad hunc terminum peruenisse tentationes tuas, et dedisse te corium pro corio, pellem pro pelle, omniaque, quae habes paratum esse dare pro anima tua: necdum autem extentam in te manum Dei, nec tactas carnes, nec ossa confracta, ad quorum dolorem difficile est non ingemiscere; et in faciem Deo benedicere, pro eo quod est, maledicere. Unde et Nabutha in Regum libris dicitur benedixisse Deum, et regem, et idcirco lapidatur a populo. Sciens autem Dominus athletam suum, imo uirum fortissimum etiam in isto extremo perfectoque certamine non posse superari: Ecce, inquit, trado illum tibi: tantum animam illius custodi. CARO VIRI SANCTI datur in diaboli potestatem, et animae sanitas reseruatur: ne si illud percussisset, in quo sensus est mentisque iudicium, non esset culpa peccantis, sed eius qui statum mentis euerterat. [118,4] 4 Laudent ergo te alii, et tuas contra diabolum uictorias panegyricis prosequantur, quod laeto uultu mortes tuleris filiarum, quod in quadragesimo die dormitionis earum lugubrem uestem mutaueris, et dedicatio ossium Martyris candida tibi uestimenta reddiderit, ut non sentires dolorem orbitatis tuae, quem ciuitas uniuersa sentiret, sed ad triumphum Martyris exultares: quod sanctissimam coniugem tuam non quasi mortuam, sed quasi proficiscentem deduxeris. Ego te nequaquam adulatione decipiam, nec lubrica laude supplantabo. Loquar illud potius, quod tibi audire conducit: Fili accedens ad seruitutem Dei, praeparato animam tuam ad tentationem; et, Cum omnia feceris, dicito, Seruus inutilis sum: feci quod facere debui. Tulisti liberos, quos ipse dederas: recepisti ancillam, quam mihi ob breue solatium commodaueras. Non contristor, quod recepisti, sed ago gratias, quod dedisti. [118,5] Quondam diues adolescens omnia, quae in Lege praecepta sunt, se implesse iactabat: ad quem Dominus in Euangelio, Unum, inquit, tibi deest: Si uis perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus: et ueni, sequere me. Qui omnia se fecisse dicebat, in primo certamine diuitias uincere non potest. Unde et difficile intrant diuites in regna coelorum: quae expeditos, et alarum leuitate subnixos, habitatores desiderant. Vade, inquit, et uende, non partem substantiae, sed uniuersa quae possides, et da pauperibus: non amicis, non consanguineis, non propinquis, non uxori, non liberis; plus aliquid addam: Nihil tibi ex omnibus metu inopiae reseruans, ne cum Anania damneris, et Sapphira, sed da cuncta pauperibus, et fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula , ut me sequaris, ut Dominum mundi, possessionem habeas; ut possis canere cum Propheta: Pars mea Dominus , et ut uerus Leuita nihil de terrena haereditate possideas. [118,6] Et hoc hortor: Si uis esse perfectus, si Apostolicae dignitatis culmen cupis, si sublata cruce Christum sequi, si apprehenso aratro, non respicere post tergum, si in sublimi tecto positus, pristina uestimenta contemnis; et ut euadas Aegyptiam dominam, saeculi pallium derelinquas. Unde et Elias ad coelorum regna festinans, non potest ire cum pallio, sed mundi in mundo uestimenta dimittit. Sed hoc ais, Apostolicae dignitatis est, et eius qui uelit esse perfectus. Cur autem et tu nolis esse perfectus? CUR QUI IN saeculo primus es, non in Christi familia primus sis? An quia uxorem habueris? Habuit et Petrus, et tamen cum reti eam, et nauicula dereliquit. Prouidentissimus Dominus, et omnium salutem desiderans, malensque poenitentiam peccatoris quam mortem, abstulit tibi hanc excusationem, ut non illa te retrahat ad terras, sed tu eam sequaris ad paradisi regna trahentem. Bona liberis pares, qui te ad Dominum praecesserunt; ut partes eorum non in diuitias sororis proficiant, sed in redemptionem animae tuae, atque alimenta miserorum. Haec monilia filiae tuae a te expetunt; his gemmis ornari capita sua uolunt. QUOD PERITURUM erat in serico, uilibus pauperum tunicis seruetur. Repetunt a te partes suas; iunctae Sponso nolunt uideri pauperes et ignobiles, propria ornamenta desiderant. [118,7] Nec est, quod excuses nobilitatem et diuitiarum pondera. Respice sanctum uirum Pammachium, et feruentissimae fidei Paulinum Presbyterum, qui non solum diuitias, sed seipsos Domino obtulerunt. Qui contra diaboli tergiuersationem, nequaquam pellem pro pelle, sed carnes, et ossa, et animas suas Domino consecrarunt. Qui te et exemplo, et eloquio, id est, et opere, et lingua possunt ad maiora perducere. Nobilis es, et illi, sed in Christo nobiliores. Diues et honoratus, et illi, imo ex diuitibus et honoratis pauperes et inglorii: et idcirco ditiores, et magis inclyti, quia pro Christo pauperes et inhonorati. Et tu quidem benefacis, quod Sanctorum diceris usibus ministrare, fouere Monachos, Ecclesiis offerre quam plurima. Sed haec rudimenta sunt militiae tuae. Contemnis aurum, contempserunt et mundi Philosophi. E quibus unus, ut caeteros sileam, multarum possessionum pretium proiecit in pelagus: Abite dicens in profundum malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis. Philosophus gloriae animal, et popularis aurae uile mancipium, totam simul sarcinam deposuit; et tu te putas in uirtutum culmine constitutum, si partem ex toto offeras? Teipsum uult Dominus hostiam uiuam, placentem Deo. Te, inquam, non tua. Et ideo uariis tentationibus commonet, quia multis plagis et doloribus eruditur Israel. Et quem diligit Dominus, corripit. Flagellat autem omnem filium, quem recipit. Paupercula uidua duo aera minuta misit in gazophylacium. Et quia totum obtulit quod habebat, omnes dicitur in oblatione munerum Dei superasse locupletes ; quae non pondere sui, sed offerentium uoluntate pensantur. Ut multis erogaueris censum tuum, et quidam tua gaudeant liberalitate, tamen multo plures sunt, quibus nihil dedisti. Neque enim Darii opes, et Croesi diuitiae ualent explere pauperes mundi. Quod si teipsum Domino dederis, et Apostolica uirtute perfectus, sequi coeperis Saluatorem, tunc intelliges ubi fueris, et in exercitu Christi, quam extremum tenueris locum. [118,8] Non planxisti filias mortuas, et paternae in genis lacrymae Christi timore siccatae sunt. Quanto maior Abraham, qui unicum filium uoluntate iugulauit, et quem haeredem mundi futurum audierat, non desperat etiam post mortem esse uicturum. Iephte obtulit uirginem filiam, et idcirco in enumeratione Sanctorum ab Apostolo ponitur. Nolo tantum ea offeras Domino, quae potest fur rapere, hostis inuadere, proscriptio tollere: quae et accedere possunt, et recedere, et instar undarum ac fluctuum a succedentibus sibi dominis occupantur: atque, ut uno cuncta sermone comprehendam, quae uelis, nolis, in morte dimissurus es. Illud offer, quod tibi nullus hostis possit auferre, nullus eripere tyrannus: quod tecum pergat ad inferos, imo ad regna coelorum, et ad paradisi delicias. Exstruis monasteria, et multus a te per insulas Dalmatiae sanctorum numerus sustentatur. Sed melius faceres, si et ipse sanctus inter sanctos uiueres. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, dicit Dominus . Apostoli gloriantur, quod omnia dimiserint, et secuti sint Saluatorem : et certe praeter retia, et nauem nihil legimus eos dimisisse, et tamen testimonio futuri iudicis coronantur. QUIA SE OFFERENTES, totum dimiserant quod habebant. [118,9] Hoc loquor non in suggillationem operum tuorum, uel quod extenuem liberalitatem et eleemosynas tuas, sed quod te nolim inter saeculares esse monachum, et inter monachos saecularem. Totumque a te expetam, cuius audio mentem diuino cultui deditam. Si huic consilio nostro, uel amicus, uel assecla, uel propinquus renititur, et te ad delicias splendentis mensae reuocat; intelligito eum non de tua anima, sed de suo uentre cogitare; et omnes opes lautaque conuiuia, subita morte finiri. Octo et sex annorum, intra uiginti dies, duas filias amisisti, et arbitraris senem diu posse uiuere? Cuius ut aetas longa tendatur, audit a Dauid: Dies uitae nostrae septuaginta anni. Si autem amplius, octoginta: et quidquid superest, labor, et dolor est. Felix et omni dignus beatitudine, quem senectus Christo occupet seruientem, quem extrema dies Saluatori inuenerit militantem, qui non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta; cui in introitu paradisi dicetur: Recepisti mala in uita tua, nunc autem hic laetare. Nec enim ulciscetur bis Dominus in eadem re. Diuitem purpuratum gehennae flamma suscepit; Lazarus pauper et ulceribus plenus, cuius carnes putridas lambebant canes, et uix de micis mensae locupletis miserabilem sustentabat animam, in sinu Abrahae recipitur, et tanto Patriarcha parente laetatur. Difficile, imo impossibile est ut et praesentibus quis et futuris fruatur bonis: ut et hic uentrem, et ibi mentem impleat; ut de deliciis transeat ad delicias; ut in utroque saeculo primus sit; ut et in coelo et in terra appareat gloriosus. [118,10] Quod si tibi tacita cogitatio scrupulum mouerit: cur monitor ipse non talis sim, qualem te esse desidero; et nonnullos uideris in medio itinere corruisse, illud breuiter respondebo, non mea esse quae dico, sed Domini Saluatoris. Non monere quid ipse possim; sed quid debeat uelle uel facere qui seruus futurus est Christi. ET ATHLETAE SUIS incitatoribus fortiores sunt; et tamen monet debilior, ut pugnet ille qui fortior est. Noli respicere Iudam negantem, sed Paulum respice confitentem. Iacob ditissimi patris filius, solus et nudus in baculo suo pergit Mesopotamiam, iacet lassus in itinere, et qui delicatissime a Rebecca matre fuerat educatus, lapide ad caput pro puluillo utitur. Vidit scalam de terra usque ad coelum, et ascendentes per eam Angelos et descendentes, et desuper innitentem Dominum, ut lapsis manum porrigeret, ut ascendentes suo ad laborem prouocaret aspectu. Unde et uocatur locus ipse Bethel, hoc est, Domus Dei; in qua quotidie ascenditur atque descenditur. Et Sancti enim corruunt, si fuerint negligentes; et peccatores pristinum recipiunt gradum, si sordes fletibus lauerint. Hoc ideo dixi, ut non te terreant descendentes, sed prouocent ascendentes. Nunquam exemplum a malis sumitur: etiam in saeculi rebus semper a me meliori parte incitamenta uirtutum sunt. [118,11] Oblitus propositi et epistularis breuitatis, plura dictare cupiebam; ad materiae quippe dignitatem, et ad meritum personae tuae, parum est omne, quod dicitur: et ecce tibi noster Ausonius coepit schedulas flagitare, urgere notarios, et hinnitu feruentis equi, ingenioli mei festinus arguere tarditatem. Memento igitur nostri, et cura, ut in Christo ualeas, Atque ut caetera taceam, domestica sanctae Verae exempla sectare, quae uere secuta Christum, peregrinationis molestias sustinet, et sit tibi tanti dux femina facti.