[145,0] EPISTOLA CXLV . AD EXUPERANTIUM. [145,1] 1. Inter omnia quae mihi sancti fratris Quintiliani amicitiae praestiterunt, hoc uel maximum est, quod te mihi ignotum corpore, mente sociauit. Quis enim non diligat eum, qui sub paludamento et habitu militari agat opera Prophetarum, et exteriorem hominem aliud promittentem, uincat interiori homine, qui formatus est ad imaginem Creatoris? Unde et prior ad officium prouoco litterarum, et precor, ut mihi occasionem tribuas saepius rescribendi: quo de caetero scribam audacius. [145,2] 2. Illud autem prudentiae tuae breuiter significasse sufficiat, ut memineris Apostolicae sententiae: Vinctus es uxori, ne quaeras solutionem, solutus es, ne quaeras uxorem, id est, alligationem, quae solutioni contraria est. Qui igitur seruit officio coniugali, uinctus est; qui uinctus est, seruus est; qui autem solutus est, liber est. [145,3] 3. Cum ergo Christi gaudeas libertate, et aliud agas, aliud repromittas, ac propemodum in domate constitutus sis, non debes ad tollendam tunicam tecto descendere, nec respicere post tergum, nec aratri semel arrepti stiuam dimittere: Sed si fieri potest, imitare Ioseph, et Aegyptiae dominae pallium relinque, ut nudus sequaris Dominum Saluatorem, qui dicit in Euangelio: Nisi quis dimiserit omnia, et tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus. Proiice sarcinam saeculi, ne quaeras diuitias, quae camelorum prauitatibus comparantur. Nudus et leuis ad coelum euola, ne alas uirtutum tuarum auri deprimant pondera. [145,4] 4. Hoc autem dico, non quod te auarum didicerim; sed quod subintelligam, idcirco adhuc militiae operam dare, ut impleas sacculum, quem euacuare Dominus praecepit. Si igitur qui habent possessiones et diuitias, iubentur omnia uendere, et dare pauperibus, et sic sequi Saluatorem: dignatio tua, aut diues est, et debet facere quod praeceptum est; aut adhuc tenuis, et non debet quaerere, quod erogatura est. Certe Christus pro animi uoluntate omnia in acceptum refert. Nemo Apostolis pauperior fuit: et nemo tantum pro Domino dereliquit. Vidua illa in Euangelio paupercula, quae duo minuta misit in Gazophylacium, cunctis praefertur diuitibus, quia totum quod habuit dedit. Et tu igitur eroganda non quaeras; sed quaesita iam tribue, ut fortissimum tyrunculum suum Christus agnoscat; ut laetus tibi de longissima regione uenienti occurrat Pater; ut stolam tribuat, ut donet annulum, ut immolet pro te uitulum saginatum, ut expeditum cum sancto fratre Quintiliano ad nos cito faciat nauigare. Pulsaui amicitiarum fores: si aperueris, nos crebro habebis hospites.