[0] EPISTOLA CVII. AD LAETAM. De institutione filiae. [1] Apostolus Paulus scribens ad Corinthios, et rudem Christi Ecclesiam sacris instituens disciplinis, inter caetera mandata hoc quoque posuit, dicens: Si qua mulier habet uirum infidelem: et hic consentit habitare cum ea, non dimittat uirum suum. Sanctificatus est enim uir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis, in uiro fideli. Alioquin filii uestri immundi essent, nunc autem mundi sunt. Si cui forte hactenus uidebantur nimium disciplinae uincula laxata, et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi uiri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelliget consilium Apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem, dulcedo fructuum compensaret, et uiles uirgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de impari matrimonio: de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini Pontificis neptis de repromissione matris nasceretur: ut praesente et gaudente auo, paruulae adhuc lingua balbutiens Christi ALLELUIA resonaret, et uirginem Dei in suo gremio senex nutriret? Et bene feliciterque exspectauimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Iam candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum iuuenem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet, et irrideat epistolam meam, et me uel stultum, uel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium. Fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt. Mouetur urbs sedibus suis, et inundans populus ante delubra semiruta, currit ad Martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltem uerecundia. [2] Hoc Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem, et eadem fide qua meruisti filiam, et patrem recipias, totaque domus beatitudine perfruaris, sciens illud a Domino repromissum: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. Numquam est sera conuersio. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor rex Babylonis, post efferationem corporis et cordis, et balluarum in eremo conuictum, mentem recepit humanam. Et, ut omittam uetera, ne apud incredulos nimis fabulosa uideantur ante paucos annos propinquus uester Graccus, nobilitatem patritiam nomine sonans, cum Praefecturam gereret. Urbanam, nonne specum Mithrae, et omnia portentosa simulacra, quibus Corax, Nymphus, Miles, Leo, Perses, Helios, Dromo, Pater initiantur, subuertit, fregit, excussit: et his quasi obsidibus ante praemissis, impetrauit baptismum Christi. Solitudinem patitur et in Urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt. Vexilla militum, crucis insignia sunt. Regum purpuras et ardentes diadematum gemmas, patibuli salutaris pictura condecorat. Iam Aegyptius Serapis factus est Christianus. Marnas Gazae luget inclusus, et euersionem templi iugiter pertimescit. De India, Perside, Aethiopia, monachorum quotidie turbas suscipimus. Deposuit pharetras Armenius, Hunni discunt Psalterium, Scythiae frigora feruent calore fidei: Getarum rutilus et flauus exercitus, Ecclesiarum circumfert tentoria; et ideo forsitan contra nos aequa pugnant acie, quia pari religione confidunt. [3] Pene lapsus sum ad aliam materiam, et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat, sanctae Marcellae, et tuis precibus inuitato ad matrem, id est, ad te sermonem dirigere, et docere quomodo instituere Paulam nostram debeas, quae prius Christo consecrata est, quam genita: quam ante uouisti, quam utero concepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de Prophetalibus libris: Anna sterilitatem alui, foecunditate mutauit. Tu luctuosam foecunditatem, uitalibus liberis commutasti. Fidens loquor, accepturam te filios, quae primum foetum Domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege. Sic natus est Samuel, sic ortus Samson est (Iudic. 13), sic Ioannes Baptista ad introitum Mariae exultauit, et lusit (Luc. 1). Audiebat enim uerba Domini per os Virginis, pertonantis: et de utero matris in occursum ei gestiebat erumpere. Igitur quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in Templo, Ioannes in solitudine praeparatur. Ille sacro crine uenerabilis est, uinum et siceram non bibit; adhuc paruulus cum Domino sermocinatur. Hic fugit urbes, zona pellicea cingitur, locustis alitur ac melle syluestri: et in typum poenitentiae praedicandae, tortuosissimi animalis (Cameli) uestitur exuuiis. [4] Sic erudienda est anima, quae futura est templum Dei. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia uerba non intelligat, cantica mundi ignoret: adhuc tenera lingua, Psalmis dulcibus imbuatur. Procul sit aetas lasciua puerorum: ipsae puellae et pedissequae a saecularibus consortiis arceantur, ne quod male didicerint, peius doceant. Fiant ei litterae uel buxeae, uel eburneae, et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit. Et non solum ordinem teneat litterarum, et memoria nominum in canticum transeat; sed ipse inter se crebro ordo turbetur, et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sono tantum, sed et uisu nouerit: Cum uero ceperit trementi manu stylum in cera ducere, uel alterius superposita manu teneri regantur articuli, uel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur uestigia, et foras non queant euagari. Syllabas iungat ad praemium: et quibus illa aetas delectari potest, munusculis inuitetur. Habeat et in discendo socias, quibus inuideat: quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium, ut et uicisse gaudeat, et uicta doleat Cauendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum praecepta in infantia, ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quae consuescit paulatim uerba contexere, non sint fortuita, sed certa, et coaceruata de industria, Prophetarum uidelicet atque Apostolorum, et omnis ab Adam Patriarcharum series, de Matthaeo Lucaque descendat, ut dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. Magister probae aetatis et uitae, eruditionisque est eligendus, nec puto erubescet uir doctus id facere in propinqua, uel in nobili uirgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum utilitate initia traderet litterarum. Non sunt contenenda quasi parua, sine quibus magna constare non possunt. Ipse elementorum sonus, et prima institutio praeceptorum, aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Unde et tibi est prouidendum, ne ineptis blanditiis feminarum, dimidiata dicere uerba filia consuescat, et in auro atque purpura ludere: quorum alterum linguae, alterum moribus officit: ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est. Graccorum eloquentiae multum ab infantia sermo matris contulisse scribitur. Hortensii oratio in paterno sinu coaluit. Difficulter eraditur, quod rudes animi praebiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum colorem reuocet? Rudis testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Graeca narrat historia , Alexandrum potentissimum regem, orbisque domitorem, et in moribus, et in incessu, Leonidis paedagogi sui non potuisse carere uitiis, quibus adhuc paruulus fuerat infectus. PROCLIVIS est enim malorum aemulatio, et quorum uirtutes assequi nequeas, cito imitaris uitia. Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciua, non garrula: habeat modestam gerulam, nutricium grauem. Cum auum uiderit, in pectus eius transiliat, collo dependeat, nolenti ALLELUIA decantet. Rapiat eam auia, patrem risibus cognoscat, sit omnibus amabilis; et uniuersa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. Discat statim quam habeat et alteram auiam, quam amitam: cui imperatori, cui exercitui tyruncula nutriatur. Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum. [5] Ipse habitus et uestitus doceat eam, cui promissa sit. Caue ne aures eius perfores, ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, nec collum auro et margaritis premas, nec caput gemmis oneres, nec capillum irrufes, et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea uenditis, emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata nobilissima quondam femina, iubente uiro Hymetio, qui patruus Eustochii uirginis fuit, habitum eius, cultumque mutauit, et neglectum crinem mundano more texuit, uincere cupieos et uirginis propositum, et matris desiderium. Et ecce sibi eadem nocte cernit in somnis uenisse Angelum terribili facie minitantem poenas, et haec uerba frangentem: Tu ne ausa es uiri imperium praeferre Christo? Tu caput uirginis Dei, tuis sacrilegis attrectare manibus, quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata quid feceris, et finito mense quinto, ad inferna ducaris. Sin autem perseueraueris in scelere, et marito simul orbaberis, et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt, et seram miserae poenitentiam uelox signauit interitus. Sic ulciscitur Christus uiolatores templi sui: sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare uelim calamitatibus infelicium; sed ut moneam, cum quanto metu et cautione seruare debeas, quod Deo spopondisti. [6] Heli Sacerdos offendit Deum ob uitia liberorum. Episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos, et non subditos. At e contrario de muliere scribitur, quod salua fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, et caritate, et sanctificatione, cum pudicitia. Si perfecta aetas et sui iuris imputatur parentibus, quanto magis lactens et fragilis, quae iuxta sententiam Domini, ignorat dexteram et sinistram, id est, boni et mali differentiam? Si sollicita prouides, ne filia percutiatur a uipera; cur non eadem cura prouideas, ne feriatur a malleo uniuersae terrae; ne bibat de aureo calice Babylonis; ne egrediatur cum Dina, et uelit uidere filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur, nisi melle circumlita, et uitia non decipiunt, nisi sub specie umbraque uirtutum. Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur, nec filiorum parentibus; sed anima, quae peccauerit, ipsa morietur? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in Euangelio scriptum est: Aetatem habet, loquatur pro se. Qui autem paruulus est, et sapit ut paruulus, donec ad annos sapientiae ueniat, et Pythagorae littera eum perducat ad biuium, tam bona eius quam mala parentibus imputantur. Nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati, et non etiam scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium, maiorum lucrum est. Offere necne filiam, potestatis tuae fuit (quanquam alia sit tua conditio, quae) prius eam uouisti, quam conciperes) ut autem oblatam non negligas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam, et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est, quanto magis qui partem corporis sui, et illibatae animae puritatem regis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur? [7] Postquam grandiuscula esse coeperit, et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines, pergat ad templum ueri Patris cum parentibus suis; sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum, et nusquam alibi reperiant, nisi in adyto Scripturarum, Prophetas et Apostolos de spiritualibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo reperit, et ideo forsitan timore perterrita est, quia uirum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria eius filiae regis ab intus. Loquatur et ipsa dilecto, caritatis iaculo uulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum. Nunquam exeat foras, ne inueniant eam qui circumeunt ciuitatem; ne percutiant et uulnerent, et auferant theristrum pudicitiae, et nudam in sanguine derelinquant: quin potius cum aliquis ostium eius pulsauerit, dicat: Ego murus, et ubera mea turris. Laui pedes meos, non possum inquinare eos. [8] Non uescatur in publico, id est, in parentum conuiuio, ne uideat cibos quos desideret. Et licet quidam putent maioris esse uirtutis, praesentem contemnere uoluptatem: tamen ego arbitror securioris continentiae esse, nescire quod quaeras. Legi quondam in scholis puer: Aegre reprehendas, quod sinis consuescere. Dicat iam nunc et uinum non bibere, in quo est luxuria. Ante annos robustae aetatis, periculosa est teneris, et grauis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postulauerit, et balneas adeat, et uino utatur modico propter stomachum, et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et hoc dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioqui quod Iudaica superstitio ex parte facit in reiectione quorumdam animalium atque escarum, quod et Indorum Brachmani, et Aegyptiorum Gymnosophistae in polentae et orizae, et pomorum solo obseruant cibo, cur uirgo Christi non faciat in toto? Si tanti uitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? Quae nata est ex promissione, sic uiuat, ut illi uixerunt, qui de repromissione generati sunt. Aequa gratia aequum habeat et laborem. Surda sit ad organa. Tibia, lyra, cithara, cur facta sint, nesciat. [9] Reddat tibi pensum quotidie de Scripturarum floribus carptum. Discat Graecorum uersuum numerum. Sequatur statim Latina eruditio: quae si non ab initio os tenerum composuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur, et externis uitiis sermo patrius sordidatur. Te habeat magistram, te rudis imitetur infantia. Nihil in te, et patre suo uideat, quod si fecerit, peccet. Mementote uos parentes uirginis, et magis eam exemplis doceri posse, quam uoce. Cito flores pereunt, cito uiolas et lilium et crocum pestilens aura corrumpit. Nunquam absque te procedat in publicum. Basilicas Martyrum et Ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei iuuenis, nullus cincinnatus arrideat Vigiliarum dies et solemnes pernoctationes sic uirguncula nostra celebret, ut ne transuerso quidem ungue a matre discedat. Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. Quidquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes, non compta atque formasa, quae liquido gutture carmen dulce moduletur; sed grauis, pallens, sordidata. subtristis. Praeponatur ei probae fidei, et morum ac pudicitiae uirgo ueterana, quae illam doceat, et assuescat exemplo ad orationes et Psalmos nocte consurgere; mane hymnos canere, Tertia, Sexta, Nona hora stare in acie quasi bellatricem Christi, accensaque lucernula reddere sacrificium uespertinum. Sic dies transeat, sic nox inueniat laborantem. Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Breue uidebitur tempus, quod tantis operum uarietatibus occupatur. [10] Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calathum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum uellera, et aurum in filia lentescens. Talia uestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus uestita corpora nudentur. Cibus eius olusculum sit et simila, raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco locutus sum plenius, sic comedat, ut semper esuriat: ut statim post cibum possit legere et psallere. Displicent mihi, in teneris maxime aetatibus, longa et immoderata ieiunia, in quibus iunguntur hebdomades, et oleum in cibo, ac poma uetantur. Experimento didici, asellum in uia, cum lassus fuerit, diuerticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybeles, qui gulosa abstinentia Phasides aues, ac fumantes turtures uorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuum ieiunium praeceptum sit, ut longo itineri uires perpetes superent: ne in prima mentione currentes, corruamus in mediis. Caeterum, ut ante scripsi, in Quadragesima continentiae uela pandenda sunt, et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus. Quamquam alia sit conditio saecularium, alia Virginum ac Monachorum. Saecularis homo in Quadragesima uentris ingluuiem decoquit, et in cochlearum morem succo uictitans suo, futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat. Virgo et Monachus sic in Quadragesima suos dimittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor maior, infinitus moderatior est. Ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus. [11] Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te, nec possit uiuere, et cum sola fuerit, pertimescat. Non habeat colloquia saecularium, non malarum uirginum contubernia. Non intersit nuptiis seruulorum, nec familiae perstrepentis Insibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne uirgo Christi cum eunuchis lauet, nec cum maritatis feminis: quia alii non deponunt. animos uirorum, aliae tumentibus uteris, praeferunt. foeditatem. Mihi omnino in adulta uirgine lauacra displicent, quae seipsam debet erubescere, et nudam uidere non posse. Si enim uigiliis et ieiuniis macerat corpus suum, et in seruitutem redigit; si flammam libidinis et incentiua feruentis aetatis extinguere cupit continentiae frigore; si appetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem: cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat? [12] Pro gemmis et serico diuinos Codices amet, in quibus non auri et pellis Babylonicae uermiculata pictura; sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primo Psalterium, his se canticis auocet, et in Prouerbiis Salomonis erudiatur ad uitam. In Ecclesiaste consuescat, quae mundi sunt, calcare. In Iob uirtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Euangelia transeat, nunquam ea positura de manibus. Apostolorum Acta, et Epistolas tota cordis imbibat uoluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletauerit, mandet memoriae Prophetas, Heptateuchum, et Regum, et Paralipomenom libros, Esdrae quoque et Esther uolumina. Ad ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum; ne si in exordio legerit, sub carnalibus uerbis, spiritualium nuptiarum epithalamium non intelligens, uulneretur. Caueat omnia apocrypha. Et si quando ea non ad dogmatum ueritatem, sed ad signorum reuerentiam legere uoluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotentur: multaque his admixta uitiosa, ET GRANDIS esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat. Athanasii Epistolas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non uacillet. Caeteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur. [13] Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis, in tanta frequentia hominum, Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes: sed postquam ablactaueris eam cum Isaac, et uestieris cum Samuele; mitte auiae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu uagientis impone. Nutriatur in Monasterio, sit inter Virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, uiuat Angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet. Et, ut caetera taceam, certe te liberet seruandi difficultate, et custodiae periculo. MELIUS TIBI est desiderare absentem, quam pauere ad singula: quid loquatur, cum quo loquatur, cui annuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio paruulam, cuius nunc et ipse uagitus pro te oratio est. Trade comitem sanctitatis, futuram haeredem. Illam uideat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo, et incessus, et habitus, doctrina uirtutum est. Sit in gremio auiae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia; quae longo usu didicit nutrire, seruare, docere uirgines: in cuius corona centenarii quotidie numeri castitas texitur. Felix uirgo, felix Paula Toxotii, QUAE PER AVIAE amitaeque uirtutes nobilior est sanctitate, quam genere. O si tibi contingeret uidere socrum et cognatam tuam, et in paruis corpusculis ingentes animos intueri: pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam, et primam Dei sententiam, secunda Euangelii lege mutares. Nae tu paruipenderes aliorum desideria liberorum; sed teipsam magis offerres Deo. Sed quia tempus est amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus: et uxor non habet potestatem corporis sui : et unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat in Domino: et qui sub iugo est, ita debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in sobole, quod in te interim distulisti. Anna filium quem Deo uouerat, postquam obtulit in Tabernaculo, nunquam recepit: indecens arbitrata, ut futurus Propheta in eius domo cresceret; quae adhuc alios filios habere cupiebat. Denique postquam concepit et peperit, non est ausa ad Templum accedere, et uacua apparere coram Domino, nisi prius redderet quod debebat: talique immolato sacrificio, reuersa domum, quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo pepererat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me et nutricium spondeo. Gestabo humeris, balbutientia senex uerba formabo, multo gloriosior mundi Philosopho: qui non regem Macedonum Babylonio periturum ueneno; sed ancillam et sponsam Christi erudiam, regnis coelestibus offerendam.