[0] HIERONYMUS, DE VIRIS ILLVSTRIBVS. PROLOGUS. Hortaris me, Dexter, ut Tranquillum sequens, ecclesiasticos Scriptores in ordinem digeram et quod ille in enumerandis Gentilium litterarum Viris fecit Illustribus, ego in nostris faciam, id est, ut a passione Christi usque ad decimum quartum Theodosii imperatoris annum, omnes qui de Scripturis sanctis memoriae aliquid prodiderunt, tibi breuiter exponam. Fecerunt quidem hoc idem apud Graecos, Hermippus peripateticus, Antigonus Carystius, Satyrus doctus uir, et longe omnium doctissimus Aristoxenus musicus. Apud Latinos autem Varro, Santra, Nepos, Hyginus, et ad cuius nos exemplum prouocas, Tranquillus. Sed non mea est et illorum similis conditio: illi enim historias ueteres annalesque replicantes, potuerunt quasi de ingenti prato non paruam opusculi sui coronam texere. Ego quid aucturus, qui nullum praeuium sequens, pessimum, ut dicitur, magistrum memetipsum habeo? Quamquam Eusebius Pamphili in decem ecclesiasticae Historiae libris, maximo nobis adiumento fuerit, et singulorum, de quibus scripturi sumus, uolumina aetates auctorum suorum saepe testentur. Itaque Dominum Iesum Christum precor, ut quod Cicero tuus, qui in arce Romanae eloquentiae stetit, non est facere dedignatus in Bruto, Oratorum Latinae linguae texens catalogum, id ego in eius Ecclesiae Scriptoribus enumerandis, digne cohortatione tua impleam. Si qui autem de his qui usque hodie scriptitant, a me in hoc uolumine praetermissi sunt, sibi magis quam mihi debebunt imputare. Neque enim celantes scripta sua, de his quae non legi, nosse potui, et quod aliis forsitan sit notum, mihi in hoc terrarum angulo (Bethleemi ) fuerit ignotum. Certe cum scriptis suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispendia suspirabunt. Discant ergo Celsus, Porphyrius, Iulianus, rabidi aduersus Christum canes, discant eorum sectatores (qui putant Ecclesiam nullos philosophos et eloquentes, nullos habuisse doctores) quanti et quales uiri eam fundauerint, exstruxerint, et adornauerint; et desinant fidem nostram rusticae tantum simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam agnoscant. Vale in Domino Iesu Christo.