Hieronymus Aduersus Iouinianum LIBER 1 pauci admodum dies sunt, quod sancti ex urbe roma fratres cuiusdam mihi iouiniani commentariolos transmiserunt, rogantes, ut eorum ineptiis responderem, et epicurum christianorum, euangelico atque apostolico uigore conterrerem. quos cum legissem, et omnino non intelligerem, coepi reuoluere crebrius, et non uerba modo atque sententias, sed singulas pene syllabas discutere, uolens prius scire quid diceret, et sic uel probare, uel redarguere, quod dixisset. uerum scriptorum tanta barbaries est, et tantis uitiis spurcissimus sermo confusus, ut nec quid loquatur, nec quibus argumentis uelit probare quod loquitur, potuerim intelligere. totus enim tumet, totus iacet: attollit se per singula, et quasi debilitatus coluber, in ipso conatu frangitur. non est contentus nostro, id est, humano more loqui, altius quiddam aggreditur. parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. quod ipse, non sani esse hominis, non sanus iuret orestes. praeterea sic inuoluit omnia et quibusdam inextricabilibus nodis uniuersa perturbat, ut illud plautinarum litterarum ei possit aptari: has quidem praeter sibyllam leget nemo. nam diuinandum est. furiosas apollinis uates legimus; et illud uirgilianum: dat sine mente sonum. heraclitum quoque cognomento skoteinon~g, sudantes philosophi uix intelligunt. sed quid ad nostrum ainigmatistai~g, cuius libros multo difficilius est nosse, quam uincere? quanquam et in uictoria non parua sit difficultas. quis enim superare queat, cuius assertionem penitus ignoret? et ne lectorem longius traham, cuiusmodi eloquentiae sit, et quibus uerborum floribus ornatus incedat, secundi libri eius monstrabit exordium, quod hesternam crapulam ructans, ita euomit: "satisfacio inuitatis, non ut claro curram nomine, sed a rumore purgatus uiuam uano. obsecro agrum, nouella plantationum, arbusta teneritudinis, erepta de uitiorum gurgitibus, audientiam communitam agminibus. scimus ecclesiam, spe, fide, charitate, inaccessibilem, inexpugnabilem. non est in ea immaturus, omnis docibilis: impetu irrumpere, uel arte eludere potest nullus." rogo, quae sunt haec portenta uerborum? quod descriptionis dedecus? nonne uel per febrem somniare eum putes, uel arreptum morbo phrenetico, hippocratis uinculis alligandum? quotiescunque eum legero, ubi me defecerit spiritus, ibi est distinctio. totum incipit, totum pendet ex altero: nescias quid cui cohaereat; et exceptis testimoniis scripturarum, quae illo uenustissimo eloquentiae suae flore mutare non ausus est, reliquus sermo omni materiae conuenit, quia nulli conuenit. quae res mihi aliquam suspicionem intelligentiae dedit, uelle eum ita nuptias praedicare, ut uirginitati detrahat. quando enim minora maioribus coaequantur, inferioris comparatio, superioris iniuria est. neque uero nos marcionis et manichaei dogma sectantes, nuptiis detrahimus; nec tatiani principis encratitarum errore decepti, omnem coitum spurcum putamus; qui non solum nuptias, sed cibos quoque quos deus creauit ad utendum, damnat et reprobat. scimus in domo magna, non solum uasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. et super fundamentum christi, quod paulus architectus posuit, alios aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: alios e contrario fenum, ligna, stipulam. non ignoramus, honorabiles nuptias, et torum immaculatum. legimus primam dei sententiam, crescite et multiplicamini, et replete terram: sed ita nuptias recipimus, ut uirginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. nunquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis, poma praeferantur et fructus? ut poma ex arbore, frumentum e stipula, ita uirginitas e nuptiis. centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus quanquam de una terra, et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. triginta referuntur ad nuptias. nam et ipsa digitorum coniunctio, quasi molli se complexans osculo, et foederans, maritum pingit et coniugem. sexaginta uero ad uiduas, eo quod in angustia et tribulatione sunt positae. unde et superiori digito deprimuntur; quanto que maior est difficultas expertae quondam uoluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium. porro centesimus numerus (diligenter, quaeso, lector, attende) de sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eum manu, quibus in laeua nuptae significantur et uiduae, circulum faciens, exprimit uirginitatis coronam. haec de impatientia magis quam iuxta ordinem disputationis dixerim. cum enim adhuc uix de portu egrediar, et rudentibus uela sustollam, in medium me quaestionum pelagus, subitus loquendi aestus abripuit. unde cohibebo cursum, et paulisper sinus contraham; nec indulgebo mucroni, iam nunc pro uirginitate ferire cupienti. ballista quanto plus retrahitur, tanto fortius mittit. non est damnum dilatio, ubi certior fit ex dilatione uictoria. proponam breuiter aduersarii sententias, et de tenebrosis libris eius quasi de foueis serpentes protraham, neque sinam uenenosum caput, spiris maculosi corporis. pateat quod noxium est, ut possit conteri, cum patuerit. dicit, "uirgines, uiduas, et maritatas, quae semel in christo lotae sunt, si non discrepent caeteris operibus, eiusdem esse meriti." nititur "approbare eos, qui plena fide in baptismate renati sunt, a diabolo non posse subuerti." tertium proponit, "inter abstinentiam ciborum et cum gratiarum actione perceptionem eorum, nullam esse distantiam." quartum quod et extremum, "esse omnium qui suum baptisma seruauerint, unam in regno coelorum remunerationem." haec sunt sibila serpentis antiqui, his consiliis draco de paradiso hominem expulit. nam et saturitatem ieiuniis praeferendo, repromisit eos immortales futuros, quasi nunquam possent corruere; et dum diuinitatem aequalem deo pollicetur, expulit eos de paradiso, ut qui nudi et expediti, et absque ulla macula uirgines, domini consortio fruebantur, deiecti in uallem lacrymarum, tunicis consutis et pelliceis uestirentur. sed ne lectorem diutius morer, sequar uestigia partitionis expositae, et aduersus singulas propositiones eius, scripturarum uel maxime nitar testimoniis: ne querulus garriat, se eloquentia magis quam ueritate superatum. quod si expleuero, et illum utriusque instrumenti nube oppressero, assumam exempla saecularis quoque litteraturae, ad quam et ipse prouocat. docebo que etiam inter philosophos et egregios in republica uiros, uirtutes uoluptatibus, id est, pythagoram, platonem et aristidem, aristippo, epicuro et alcibiadi ab omnibus solere praeferri. uos, quaeso, utriusque sexus uirgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adiuuetis. cunctorum in commune iouinianus hostis est. nam qui aequalia omnium asserit merita, tam uirginitati facit iniuriam, dum eam nuptiis comparat, quam et nuptiis, sic eas licitas asserens, ut secunda et tertia matrimonia. sed et digamis et trigamis aduersarius est, ibi ponens scortatores quondam et libidinosissimos post poenitentiam, ubi duplicata et triplicata matrimonia: nisi quod in eo digami et trigami dolere non debent, quia idem scortator et poenitens in regno coelorum etiam uirginibus adaequatur. proponam igitur manifestioribus uerbis et habentibus aliquam consequentiam, argumenta eius et exempla de nuptiis, eodem que ordine omnia, quo ab eo dicta sunt, digeram. nec molestum lectori sit, si nauseam eius et uomitum legere compellatur. libentius antidotum christi bibet, cum diaboli uenena praecesserint. audite patienter, uirgines; audite, quaeso, uoluptuosissimum concionatorem, imo quasi sirenarum cantus et fabulas clausa aure transite. uestras ferte paulisper iniurias; putate uos cum christo crucifixas, pharisaeorum audire blasphemias. "prima," inquit, "dei sententia est, propter quod dimittet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una". ac ne forte diceremus hoc scriptum in ueteri testamento, asserit a domino quoque idipsum in euangelio confirmari, quod deus coniunxit, homo non separet: statim que subnectit, crescite et multiplicamini, et replete terram; et per ordinem replicat, seth, enos, cainam, malaleel, iared, enoch, mathusalem, lamech, noe, omnes habuisse uxores, et ex dei sententia filios procreasse (quasi generationis ordo et historia conditionis humanae, sine coniugibus et liberis potuerit enarrari): "iste," inquit, "est enoch, qui ambulauit cum deo, et raptus in coelum est. iste noe, qui, cum essent utique multi uirgines propter aetatem, solus cum filiis et uxoribus naufrago orbe seruatus est. rursus post diluuium, quasi altero principio generis humani, uirorum et uxorum paria iunguntur, et ex integro generationis instauratur benedictio: crescite, et multiplicamini, et replete terram." insuper etiam comedendarum carnium licentia relaxatur: et omne quod mouetur, erit uobis in escam; sicut olera herbarum dedi uobis uniuersa. currit ad abraham, isaac, et iacob, e quibus prior trigamus, secundus monogamus, tertius quatuor uxorum est: liae, rachel, balae, et zelphae; et asserit abraham ob fidei meritum, benedictionem in generatione filii accepisse. saram in typum ecclesiae, cui defecerant muliebria, maledictionem sterilitatis, partus benedictione mutasse. quod rebecca ierit quasi prophetes interrogare dominum, et audierit ab eo, duae gentes et duo populi in utero tuo sunt. quod iacob pro uxore seruierit: et existimante rachel, uiri esse dare liberos, ac dicente: da mihi filios: sin autem moriar; responderit: numquid pro deo ego sum, qui te conclusit? in tantum, inquit, sciebat fructus nuptiarum domini esse, non mariti. quod ioseph uir sanctus atque castissimus, et omnes patriarchae uxores habuerint, quibus aequaliter per moysen benedicat deus. iudam quoque proponit, et thamar: et occisum onam perstringit a domino, quia fratri inuidens semen, nuptiarum opera perdebat. moysen proponit, et mariae lepram, quae fratri pro uxore detrahens, illico dei ultione percussa est. laudat samson, et uxorium nazaraeum miris effert praeconiis. debboram quoque replicat et barach, quod absque uirginitatis bonis, sisaram et iabin et currus ferreos debellarint. iahel uxorem haber cynei adducit in medium, et palo armatam praedicat manum. inter iephte patrem et filiam uirginem, quae immolata sit domino, dicit nullam fuisse distantiam; quin potius fidem patris praefert ei, quae caesa sit lugens. uenit ad samuel alterum nazaraeum domini, qui ab infantia nutritus in tabernaculo est, et uestitus ephod bad, quod interpretatur, uestibus lineis: dicit que eum filios procreasse, nec sacerdotalem pudicitiam uxoris imminutam esse complexu. booz cum sua ruth in area collocat, et iesse, ac dauid inde producit. ipsum quoque dauid ducentis praeputiis, etiam cum uitae periculo, regis filiae quaesisse concubitus. quid dicam de salomone, quem ponens in catalogo maritorum, imaginem asserit saluatoris? et de illo uult esse scriptum: deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis. et, dabitur ei de auro arabiae, et orabunt pro eo semper. ac repente transcendit ad eliam et elisaeum, et narrat quasi grande mysterium, quod requieuerit spiritus eliae in elisaeo: et cur hoc dixerit, tacet: nisi forte eliam quoque et elisaeum habuisse arbitretur uxores. transit ad ezechiam: et cum in eius laudibus immoretur, miror cur oblitus sit dicere: amodo filios faciam. iosiam uirum iustissimum, sub quo in templo deuteronomii liber repertus est, ab holda uxore sellum instructum refert. daniel quoque, et tres pueros inter maritos ponit. et ad euangelium repente transcendens, zachariam, et elisabeth, petrum ponit, et socrum eius, caeteros que apostolos. et consequenter infert dicens: "si autem uoluerint assumere uanam defensionem, et obtendere, quod rudis mundus eguerit incremento, audiant paulum loquentem: adolescentiores uiduas uolo nubere, filios procreare. et honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum. et, mulier alligata est uiro, quandiu uiuit uir eius. si autem mortuus fuerit, nubat cui uult, tantum in domino. et, adam non est seductus: mulier autem seducta, facta est in praeuaricationem. salua autem fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. certe cessat hic illud apostolicum, et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant: nisi forte dicetis, propterea uult eas nubere, quia iam quaedam conuersae sunt retro post satanam: quasi ex uirginibus nulla cadat, et non sit earum maior ruina. ex quo manifestum est uos manichaeorum dogma sectari, prohibentium nubere, et uesci cibis, quos deus creauit ad utendum, cauteriatam habentium conscientiam." et post multa, quae nunc otiosum est reuoluere, excutit se quasi in locum rhetoricum, et facit apostropham ad uirginem, dicens: "non tibi facio, uirgo, iniuriam: elegisti pudicitiam propter praesentem necessitatem: placuit tibi, ut sis sancta corpore et spiritu: ne superbias: eiusdem ecclesiae membrum es, cuius et nuptae sunt". nimius fortasse fuerim in expositione propositionum eius, et legenti fastidium fecerim; sed utile ratus sum cuncta molimina eius, quasi instructam aciem contra me ponere, et totum hostilem exercitum cum suis turmis ac ducibus congregare, ne post primam uictoriam, alia mihi deinceps praelia nascerentur. igitur non dimicabo contra singulos, nec paucorum ero passim congressione contentus: toto certandum est agmine, et incompositi hostium cunei, ac latrocinii more pugnantes, instructa et ordinata acie repellendi. opponam in prima fronte apostolum paulum, et quasi fortissimum ducem, suis telis, id est, suis armabo sententiis. sciscitantibus enim super hac quaestione corinthiis, plenissime respondit doctor gentium, et magister ecclesiae. quidquid autem statuerit, hoc christi in eo loquentis, legem putemus. simul que ne lectoris tacita cogitatio cum coeperimus singula, quae proposita sunt, diluere, semper ad apostolum se reseruet, et studio ualidissimarum quaestionum, priora negligens, ad extrema festinet. inter caetera corinthii per litteras quaesierant, utrum post fidem christi caelibes esse deberent, et continentiae causa quas habebant uxores dimittere, an si uirgines credidissent, inirent matrimonia? et cum e duobus ethnicis, unus credidisset in christum, utrumnam credens relinqueret non credentem? et si essent ducendae uxores, christianas tantum accipi iuberet, an et ethnicas? uideamus igitur quid ad haec paulus rescripserit: de his autem quae scripsistis mihi bonum est homini mulierem non tangere. propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque uirum suum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor proprii corporis non habet potestatem, sed uir. similiter et uir proprii corporis sui non habet potestatem, sed uxor. nolite fraudare inuicem, nisi forte ad tempus ex consensu, ut uacetis orationi. et iterum ad idipsum reuertimini, ne tentet uos satanas, propter incontinentiam uestram. hoc autem dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium. uolo autem omnes homines esse ut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet ex deo, alius quidem sic, alius autem sic. dico autem innuptis et uiduis, bonum est eis, si sic permanserint ut ego. si autem se non continent, nubant. melius est enim nubere, quam uri. reuertamur ad caput testimonii: bonum est, inquit, homini mulierem non tangere. si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere: nihil enim bono contrarium est nisi malum. si autem malum est, et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat. quale autem illud bonum est, quod conditione deterioris conceditur? nunquam enim subiecisset, unusquisque uxorem suam habeat, nisi praemisisset, propter fornicationem autem. tolle fornicationem, et non dicet, unusquisque uxorem suam habeat. uelut si quis definiat: bonum est triticeo pane uesci, et edere purissimam similam. tamen ne quis compulsus fame comedat stercus bubulum, concedo ei, ut uescatur et hordeo. num idcirco frumentum non habebit puritatem suam, si fimo hordeum praeferatur? bonum est illud naturaliter, quod comparationem non habet mali, quod praelatione alterius non obumbratur. simul que animaduertenda est apostoli prudentia. non dixit, bonum est uxorem non habere: sed, bonum est mulierem non tangere: quasi et in tactu periculum sit: quasi qui illam tetigerit, non euadat, quae uirorum pretiosas animas rapit, quae facit adolescentium euolare corda: alligabit quis in sinu ignem, et non comburetur? aut ambulabit super carbones ignis, et non ardebit? quomodo igitur qui ignem tetigerit, statim aduritur: ita uiri tactus et feminae sentit naturam suam, et diuersitatem sexus intelligit. narrant et gentilium fabulae mithram et erichthonium, uel in lapide, uel in terra, de solo aestu libidinis esse generatos. unde et noster ioseph, quia tangere eum uolebat aegyptia, fugit ex manibus eius, et quasi ad morsum rabidissimae canis, ne paulatim uirus serperet, pallium quod tetigerat, abiecit. propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque uirum suum habeat. non dixit, propter fornicationem unusquisque ducat uxorem; alioquin hac excusatione libidini frena laxasset, ut quotiescunque uxor moritur, toties ducenda sit alia, ne fornicemur; sed, unusquisque uxorem suam habeat. suam, inquit, habeat, sua utatur, quam habebat antequam crederet, quam bonum erat non tangere, et post fidem christi sororem tantum nosse, non coniugem, nisi fornicatio tactum eius excusabilem faceret. uxor proprii corporis non habet potestatem, sed uir. similiter et uir sui corporis non habet potestatem, sed uxor. omnis haec quaestio de his est qui in matrimonio sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et dominus in euangelio prohibuit. unde et apostolus, bonum est homini, ait, uxorem non tangere. sed quia qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu, se non ualet abstinere, nec dare repudium non peccanti, reddat coniugi debitum: sponte quippe se alligauit, ut reddere cogeretur. nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. oro te, quale illud bonum est, quod orare prohibet? quod corpus christi accipere non permittit? quandiu impleo mariti officium, non impleo continentis. iubet idem apostolus in alio loco, ut semper oremus. si semper orandum est, nunquam ergo coniugio seruiendum, quoniam quotiescunque uxori debitum reddo, orare non possum. petrus apostolus experimentum habens coniugalium uinculorum, uide quomodo informet ecclesiam, quid doceat christianos: similiter uiri cohabitantes iuxta scientiam, quasi infirmiori uasculo muliebri tribuentes honorem, et sicut cohaeredes multiplicis gratiae, ut non impediantur orationes uestrae. ecce eodem sensu, quia eodem et spiritu, impediri dicit orationes officio coniugali. quod autem ait, similiter, idcirco ad imitationem prouocat uiros, quia iam supra uxoribus praeceperat, dicens: ut uideant uiri in timore castam uestram conuersationem, quarum sit non exterius compositio crinium, et distinctio auri, et in cultu uestis ornatus; sed absconditus cordis homo, in incorruptione mitis et silentis spiritus. hoc est coram deo placens. cernis, quale coniugium inter uiros uxores que praecipiat? cohabitantes iuxta scientiam, ut nouerint quid uelit, quid desideret deus, ut tribuant honorem uasculo muliebri. si abstinemus nos a coitu, honorem tribuimus uxoribus: si non abstinemus, perspicuum est honori contrariam esse contumeliam. ad uxores quoque, ut uideant, inquit, uiri castam conuersationem uestram, et ornatum in abscondito cordis hominem, in incorruptione mitis et silentis spiritus. o uere digna uox apostolo, et petra christi! maritis uxoribus que dat legem, et damnato carnis ornatu, castitatem praedicat, et ornatum interioris hominis, in incorruptione mitis et silentis spiritus, quodammodo hoc dicens: quoniam exterior uester homo corruptus est, et beatitudinem incorruptionis, quae proprie uirginum est, habere desiistis, imitamini incorruptionem spiritus saltem per seram abstinentiam, et quod corpore non potestis, mente praestate. has enim christus diuitias, et hos uestrae coniunctionis quaerit ornatus. uerum ne quis putet ex eo quod sequitur: ut uacetis orationi, et iterum reuertimini ad ipsum, apostolum hoc uelle, et non propter maiorem ruinam concedere, statim infert: ne tentet uos satanas propter incontinentiam uestram. pulchra nimirum indulgentia, et iterum ad ipsum. quod erubescit suo uocare nomine, quod tentationi praefert satanae, quod causam habet incontinentiam, laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit ipse quod scripsit: hoc autem, inquit, dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium. et mussitamus adhuc nuptias non uocare indulgentiam, sed praeceptum, quasi non eodem modo et secunda et tertia matrimonia concedantur, quasi non et fornicatoribus per poenitentiam fores aperiantur ecclesiae, quod que his est maius, et incestis? nam illum uiolatorem nouercae, quem in prima ad corinthios epistola tradiderat satanae, in interitum carnis, ut spiritus saluus fieret, in secunda retrahit, et ne abundantiori tristitia absorbeatur frater, laborat. aliud est, uelle quid apostolum, aliud est ignoscere. in uoluntate promeremur, in uenia abutimur. uis scire quid uelit apostolus? iunge quod sequitur: uolo autem omnes homines esse sicut meipsum. beatus qui pauli similis erit. felix qui audit apostolum praecipientem, non ignoscentem. hoc, inquit, uolo, hoc desidero, ut imitatores mei sitis, sicut et ego christi. ille uirgo de uirgine, de incorrupta incorruptus. nos quia homines sumus, et natiuitatem saluatoris non possumus imitari, imitemur saltem conuersationem. illud diuinitatis est et beatitudinis, hoc humanae conditionis est et laboris. uolo omnes homines similes mei esse, ut dum mei similes sunt, similes fiant et christi, cuius ego similis sum. qui enim in christum credit, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare. sed unusquisque proprium donum habet ex deo: alius quidem sic, alius autem sic. quid, inquit, uelim, perspicuum est. sed quoniam in ecclesia diuersa sunt dona, concedo et nuptias, ne uidear damnare naturam. simul que considera, quod aliud donum uirginitatis sit, aliud nuptiarum. si enim eadem esset merces nuptarum et uirginum, nunquam dixisset post praeceptum continentiae: sed unusquisque proprium habet donum ex deo: alius quidem sic, alius autem sic. ubi proprietas singulorum est, ibi altrinsecus diuersitas. concedo et nuptias esse dei donum, sed inter donum et donum magna diuersitas est. denique et apostolus de eodem post incestum poenitente, e contrario, inquit, donate ei et consolamini, et si cui quid donastis, et ego. ac ne putaremus donum hominis esse contemnendum, addidit: nam et ego quod donaui, si quid donaui propter uos, coram christo. diuersa sunt dona christi. unde et ioseph in typo eius uariam habebat tunicam. et in psalmo quadragesimo quarto legimus: astitit regina a dextris tuis, in uestitu deaurato, circumdata uarietate. et petrus apostolus, sicut cohaeredes, ait, multiplicis gratiae dei. quod significantius graece dicitur poikil�s~g, id est, uariae. sequitur: dico autem innuptis et uiduis: bonum est eis, si sic permanserint, ut ego. si autem non se continent, nubant. melius enim est nubere, quam uri. postquam nuptis concesserat usum coniugii, et ostenderat ipse quid uellet, quid ue concederet, transit ad innuptas et uiduas, et sui proponit exemplum, et felices uocat, si sic permanserint. si autem non se continent, nubant; idipsum quod supra, propter fornicationes autem, et, ne tentet uos satanas, propter incontinentiam uestram. reddit que causam, cur dixerit, si se non continent, nubant. melius est enim nubere, quam uri. ideo melius est nubere, quia peius est uri. tolle ardorem libidinis, et non dicet, melius est nubere. melius enim semper ad comparationem deterioris respicit, non ad simplicitatem incomparabilis per se boni. uelut si diceret: melius est unum oculum habere, quam nullum: melius est uno inniti pede, et alteram partem corporis baculo sustentare, quam fractis cruribus repere. quid ais, apostole? non tibi credo dicenti, etsi imperitus sermone, non tamen scientia. quomodo illud de humilitate descendit, quia non sum dignus uocari apostolus. et, mihi minimo omnium apostolorum. et, tanquam abortiuo, sic et hoc humilitatis dictum puto. nosti sermonum proprietates, quamobrem, et de epimenide, et de menandro, et de arato quaedam sumis testimonia. ubi de continentia loqueris et uirginitate: bonum est, ais, homini mulierem non tangere. et, bonum est eis, si sic permanserint ut ego. et, puto hoc bonum eis esse propter instantem necessitatem. et, quia bonum est homini sic esse. ubi ad nuptias uenis, non dicis, bonum est nubere, quia non potes iungere, quam uri; sed dicis: melius est nubere quam uri. si per se nuptiae sunt bonae, noli illas incendio comparare: sed dic simpliciter, bonum est nubere. suspecta est mihi bonitas eius rei, quam magnitudo alterius mali malum esse cogit inferius. ego autem non leuius malum, sed simplex per se bonum uolo. hucusque primum capitulum edissertum est, ueniamus ad sequentia. his autem qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere. quod si discesserit, manere innuptam, aut uiro suo reconciliari. et uir uxorem non dimittat. nam caeteris ego dico, non dominus: si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittet illam; et caetera usque ad eum locum, ubi ait: unusquisque sicut uocauit eum deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. hic locus ad praesentem controuersiam non pertinet. docet enim, iuxta sententiam domini, uxorem, excepta causa fornicationis, non repudiandam, et repudiatam, uiuo marito, alteri non nubere, aut certe uiro suo reconciliari debere. his autem quos in matrimonio deprehendisset fides, hoc est, si unus credidisset e duobus, praecipit ne credens repudiet non credentem. causis que expositis, quod candidatus fidei sit infidelis, si nolit a credente discedere: e contrario iubet, si infidelis repudiet fidelem propter fidem christi, discedere debere credentem, ne coniugem praeferat christo, cui etiam anima postponenda est. at nunc pleraeque contemnentes apostoli iussionem, iunguntur gentilibus, et templa christi idolis prostituunt; nec intelligunt se corporis eius partem esse, cuius et costae sunt. ignoscit apostolus infidelium coniunctioni, quae habentes maritos, in christum postea crediderunt; non his, quae cum christianae essent, nupserunt gentilibus, ad quas alibi loquitur: nolite iugum ducere cum infidelibus. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conuentio christi ad belial? aut quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo dei cum idolis? uos enim estis templum dei uiui. licet enim in me saeuituras sciam plurimas matronarum; licet eadem impudentia qua dominum contempserunt, in me pulicem et christianorum minimum debacchaturas: tamen dicam quod sentio: loquar quod me apostolus docuit, non illas iustitiae esse, sed iniquitatis; non lucis, sed tenebrarum; non christi, sed belial; non templa dei uiuentis, sed fana et idola mortuorum. uis apertius discere, quod christianae omnino non liceat ethnico nubere? audi eumdem apostolum, mulier, inquit, alligata est quanto tempore uir eius uiuit; quod si dormierit uir eius, liberata est: cui uult nubat, tantum in domino, id est, christiano. qui secundas tertias que nuptias concedit in domino, primas cum ethnico prohibet. unde et abraham adiurat seruum in femore suo, hoc est, in christo, qui de eius erat semine nasciturus, ut filio suo isaac alienigenam non adducat uxorem. et ezras offensam dei huiuscemodi uxorum repudiatione compescit. et malachias propheta: praeuaricatus est, inquit, iudas, et abominationem fecit in israel et in ierusalem. polluit enim sanctum domini, et dilexit, et habuit filiam dei alieni. disperdat dominus uirum qui fecerit hoc, magistrum, et discipulum, de tabernaculis iacob; et offerentem munera domino uirtutum. haec idcirco dixi, ut qui nuptias uirginitati comparant, sciant saltem tales nuptias digamiae et trigamiae subiiciendas. ad superiorem disputationem, in qua docuerat fidelem ab infideli non debere discedere, sed permanere in matrimonio sicut eos inuenisset fides, et unumquemque uel coelibem, uel maritum ita durare ut esset christi baptismate deprehensus, infert subito parabolas circumcisi et ethnici, serui et liberi: et sub metaphora earum de nuptis disputat et innuptis. circumcisus aliquis uocatus est, non adducat praeputium. in praeputio uocatus est, non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. seruus uocatus es, non sit tibi curae. sed et si potes liber fieri, magis utere. qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini. similiter et qui liber uocatus est, seruus est christi. pretio empti estis: nolite fieri serui hominum. unusquisque ergo in quo uocatus est frater, in eo permaneat apud deum. ac primum, quia nonnullos hanc intelligentiam reprehensuros arbitror, interrogare libet quae sit consequentia, ut de maritis et uxoribus disputans, repente transiret ad comparationem iudaei et ethnici, serui et liberi: et rursum, hac disputatione finita, rediret ad uirgines dicens: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo. quid sibi uult inter coniugia et uirginitatem, iudaei et ethnici, serui liberi que collatio? secundo quomodo possit intelligi, circumcisus aliquis uocatus est, non adducat praeputium? nunquid qui semel amputatum habet praeputium, potest si uelit rursus illud adducere? deinde quo sensu exponendum sit, qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini? similiter qui liber uocatus est, seruus est christi? quarto, quomodo ille qui praecepit seruis obedire dominis carnalibus, nunc dicat: nolite fieri serui hominum? ad extremum, quid pertineat ad seruitutem, uel circumcisionem, unusquisque in quo uocatus est frater, in eo permaneat apud deum? nam et contrarium est superiori sententiae. si enim illud audiuimus: nolite fieri serui hominum, qua ratione possumus in ea permanere uocatione qua uocati sumus, cum multi crediderint habentes carnales dominos, quibus nunc seruire prohibentur? porro ad circumcisionem quid facit permanere in ea uocatione, in qua uocati sumus, cum in alio loco idem apostolus clamitet: ecce ego paulus dico uobis, quoniam si circumcidamini, christus uobis nihil proderit? restat igitur, ut circumcisio et praeputium, seruus et liber, superiori sensui coaptentur, et de antecedentibus pendeant. circumcisus aliquis uocatus est, non adducat praeputium. eo, inquit, tempore quo uocatus es, et credidisti in christum, si circumcisus uocatus es ab uxore, et coelebs eras: noli ducere uxorem, hoc est, noli adducere praeputium, ne circumcisionis et pudicitiae libertatem oneres sarcina nuptiarum. rursum si in praeputio quis uocatus est, non circumcidatur. habebas, inquit, uxorem, cum credidisti: noli fidem christi putare causam dissidii, quia in pace uocauit nos deus. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed obseruatio mandatorum dei. nihil enim prodest absque operibus coelibatus, et nuptiae, cum etiam fides, quae proprie christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur; et hac lege uirgines quoque uestae, et iunonis uniuirae in sanctarum queant ordine numerari: unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. quando credidit, siue habebat, siue non habebat uxorem, in eo permaneat, in quo uocatus est. ac per hoc non tam uirgines cogit ut nubant, quam repudia prohibet. et sicut habentibus uxores tollit licentiam dimittendi eas, sic uirginibus nubendi amputat facultatem: seruus uocatus es, non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere. etiam si habes, inquit, uxorem, et illi alligatus es, et soluis debitum, et non habes tui corporis potestatem; atque (ut manifestius loquar) seruus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam, nec de amissa uirginitate suspires. sed etiam si potes causas aliquas inuenire dissidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere. habeto paulisper uxorem, nec praecurras morantem: exspecta dum sequitur. si egeris patienter, coniux mutabitur in sororem: qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini: similiter qui liber uocatus est, seruus est christi. reddit causas cur nolit uxores deseri. idcirco ait: praecipio, ut in christum de gentilitate credentes inita ante fidem matrimonia non relinquant; quia qui uxorem habens credidit, non tanto dei seruitio detinetur, quanto uirgines et innuptae; sed quodammodo est liberior, et seruitutis illi frena laxantur; et dum uxoris est seruus, ut ita dicam, libertus est domini. porro qui uxorem non habens, credidit, et liber a seruitute coniugii uocatus est a domino, ille uere seruus est christi. quanta felicitas, non uxoris seruum esse, sed christi; non carni seruire, sed spiritui! qui enim adhaeret domino, unus spiritus est. ac ne forsitan in eo, quod supra dixerat, seruus uocatus es, non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere, suggillasse continentiam uideretur, et in famulatum nos tradidisse coniugum, infert sententiam, quae omnem amputet cauillationem: pretio empti estis, nolite fieri serui hominum. redempti sumus pretiosissimo sanguine christi: immolatus est pro nobis agnus, et aspersi calidissimo rore hyssopi, omnem pituitam noxiae uoluptatis excoximus. quibus in baptismate mortuus est, pharao, et uniuersus eius suffocatus est exercitus, cur rursum aegyptum quaerimus, et post manna, angelorum cibum, allia et cepe et pepones, et carnes pharias suspiramus? maritorum et continentium disputatione praemissa, tandem ad uirgines uenit, et ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis. existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. hic aduersarius tota exsultatione bacchatur; hoc uelut fortissimo ariete, uirginitatis murum quatiens: "ecce," inquit, "apostolus profitetur de uirginibus domini se non habere praeceptum: et qui cum auctoritate de maritis et uxoribus iusserat, non audet imperare quod dominus non praecepit. et recte. quod enim praecipitur, imperatur; quod imperatur, necesse est fieri: quod necesse est fieri, nisi fiat, poenam habet. frustra enim iubetur, quod in arbitrio eius ponitur, cui iussum est." si uirginitatem dominus imperasset, uidebatur nuptias condemnare, et hominum auferre seminarium, unde et ipsa uirginitas nascitur. si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? nisi ante fundamenta iecisset, qua ratione aedificium exstrueret, et operturum cuncta desuper culmen imponeret? multo labore fossorum subuertuntur montes; terrarum pene inferna penetrantur, ut inueniatur aurum. cum que de granis minutissimis prius conflatione fornacis, deinde callida artificis manu fuerit monile compactum, non ille beatus uocatur, qui de luto excreuit aurum, sed qui auri utitur pulchritudine. noli igitur admirari, si inter titillationes carnis, et incentiua uitiorum, angelorum uitam non exigimur, sed docemur. quia ubi consilium datur, offerentis arbitrium est: ubi praeceptum, necessitas est seruientis. praeceptum, inquit, domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino. si non habes praeceptum domini, quare audes dare consilium, de quo non habes iussionem? respondebit mihi apostolus: et uis ut ego iubeam, quod dominus obtulit potius, quam praecepit? ille creator et figulus sciens fragilitatem uasculi, quod operatus est, uirginitatem in audientis potestate dimisit, et ego doctor gentium, qui omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, onus perpetuae castitatis statim in principio credentium imponam ceruicibus infirmorum? discant prius ferias nuptiarum, uacent ad tempus orationi, ut accepto gustu pudicitiae, id semper habere desiderent, quo ad modicum delectati sunt. dominus tentatus a pharisaeis, utrum secundum legem moysi uxores liceret dimittere, omnino fieri prohibuit. quod discipuli considerantes, dixerunt ei: si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. quibus ille respondit: non omnes capiunt uerbum, sed quibus datum est. sunt enim eunuchi, qui de utero matris ita nati sunt, et sunt eunuchi, qui ab hominibus eunuchizati sunt; et sunt eunuchi, qui se castrauerunt propter regnum coelorum. qui potest capere, capiat. in propatulo est cur apostolus dixerit, de uirginibus autem praeceptum domini non habeo; profecto quia praemiserat dominus: non omnes capiunt uerbum, sed quibus datum est. et, qui potest capere, capiat. reddit causas cur nolit uxores deseri. idcirco ait: praecipio, ut in christum de gentilitate credentes inita ante fidem matrimonia non relinquant; quia qui uxorem habens credidit, non tanto dei seruitio detinetur, quanto uirgines et innuptae; sed quodammodo est liberior, et seruitutis illi frena laxantur; et dum uxoris est seruus, ut ita dicam, libertus est domini. porro qui uxorem non habens, credidit, et liber a seruitute coniugii uocatus est a domino, ille uere seruus est christi. quanta felicitas, non uxoris seruum esse, sed christi; non carni seruire, sed spiritui! qui enim adhaeret domino, unus spiritus est. ac ne forsitan in eo, quod supra dixerat, seruus uocatus es, non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere, suggillasse continentiam uideretur, et in famulatum nos tradidisse coniugum, infert sententiam, quae omnem amputet cauillationem: pretio empti estis, nolite fieri serui hominum. redempti sumus pretiosissimo sanguine christi: immolatus est pro nobis agnus, et aspersi calidissimo rore hyssopi, omnem pituitam noxiae uoluptatis excoximus. quibus in baptismate mortuus est, pharao, et uniuersus eius suffocatus est exercitus, cur rursum aegyptum quaerimus, et post manna, angelorum cibum, allia et cepe et pepones, et carnes pharias suspiramus? maritorum et continentium disputatione praemissa, tandem ad uirgines uenit, et ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis. existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. hic aduersarius tota exsultatione bacchatur; hoc uelut fortissimo ariete, uirginitatis murum quatiens: "ecce," inquit, "apostolus profitetur de uirginibus domini se non habere praeceptum: et qui cum auctoritate de maritis et uxoribus iusserat, non audet imperare quod dominus non praecepit. et recte. quod enim praecipitur, imperatur; quod imperatur, necesse est fieri: quod necesse est fieri, nisi fiat, poenam habet. frustra enim iubetur, quod in arbitrio eius ponitur, cui iussum est." si uirginitatem dominus imperasset, uidebatur nuptias condemnare, et hominum auferre seminarium, unde et ipsa uirginitas nascitur. si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? nisi ante fundamenta iecisset, qua ratione aedificium exstrueret, et operturum cuncta desuper culmen imponeret? multo labore fossorum subuertuntur montes; terrarum pene inferna penetrantur, ut inueniatur aurum. cum que de granis minutissimis prius conflatione fornacis, deinde callida artificis manu fuerit monile compactum, non ille beatus uocatur, qui de luto excreuit aurum, sed qui auri utitur pulchritudine. noli igitur admirari, si inter titillationes carnis, et incentiua uitiorum, angelorum uitam non exigimur, sed docemur. quia ubi consilium datur, offerentis arbitrium est: ubi praeceptum, necessitas est seruientis. praeceptum, inquit, domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino. si non habes praeceptum domini, quare audes dare consilium, de quo non habes iussionem? respondebit mihi apostolus: et uis ut ego iubeam, quod dominus obtulit potius, quam praecepit? ille creator et figulus sciens fragilitatem uasculi, quod operatus est, uirginitatem in audientis potestate dimisit, et ego doctor gentium, qui omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, onus perpetuae castitatis statim in principio credentium imponam ceruicibus infirmorum? discant prius ferias nuptiarum, uacent ad tempus orationi, ut accepto gustu pudicitiae, id semper habere desiderent, quo ad modicum delectati sunt. dominus tentatus a pharisaeis, utrum secundum legem moysi uxores liceret dimittere, omnino fieri prohibuit. quod discipuli considerantes, dixerunt ei: si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. quibus ille respondit: non omnes capiunt uerbum, sed quibus datum est. sunt enim eunuchi, qui de utero matris ita nati sunt, et sunt eunuchi, qui ab hominibus eunuchizati sunt; et sunt eunuchi, qui se castrauerunt propter regnum coelorum. qui potest capere, capiat. in propatulo est cur apostolus dixerit, de uirginibus autem praeceptum domini non habeo; profecto quia praemiserat dominus: non omnes capiunt uerbum, sed quibus datum est. et, qui potest capere, capiat. qui autem sine uxore est, primum nullius debitor est, deinde circumcisus, tertio liber, ad extremum solutus. curramus per reliqua, neque enim nos patitur magnitudo uoluminis diutius in singulis immorari. si autem acceperis uxorem, non peccasti. aliud est non peccare, aliud benefacere. et si nupserit uirgo, non peccauit. non illa uirgo, quae se semel dei cultui dedicauit: harum enim si qua nupserit, habebit damnationem, quia primam fidem irritam fecit. si autem hoc de uiduis dictum obiecerit, quanto magis de uirginibus praeualebit, cum etiam his non liceat, quibus aliquando licuit! uirgines enim, quae post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt, quam incestae. ac ne uideretur in eo quod dixerat: et si nupserit uirgo non peccauit, rursum coelibes ad nuptias prouocare, statim se refrenat, et aliud inferendo, infirmauit quod concesserat, dicens: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. qui sunt isti qui tribulationem carnis habebunt? quibus supra indulserat: si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccauit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. nos ignari rerum, putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam. si autem nubentibus etiam in carne tribulatio est, in qua sola uidebantur habere delicias, quid erit reliquum propter quod nubant, cum et in spiritu, et in anima, et in ipsa carne tribulatio sit? ego autem uobis parco. sic, ait, obtendo carnis tribulationem, quasi non maiora sint propter quae nubere non debeatis. igitur hoc dico, fratres: tempus breue est. reliquum est, ut qui habent uxores, sic sint tamquam non habentes. nequaquam iam de uirginibus disputo, quos nulla ambiguitas est esse felices. ad maritos uenio. tempus breue est, dominus prope est. etiamsi nongentis uiueremus annis, ut antiqui homines, tamen breue putandum esset, quod haberet aliquando finem, et esse cessaret. nunc uero cum breuis sit non tam laetitia, quam tribulatio nuptiarum, quid accipimus uxores, quas cogemur cito amittere? et qui flent, inquit, et gaudent, et emunt, et utuntur hoc mundo, sic sint quasi non fleant, gaudeant, emant, utantur hoc mundo. praeterit enim figura huius mundi. si mundus transit, quo uniuersa clauduntur; imo figura et conuersatio huius mundi, quasi nubes praeterit, inter caetera mundi opera, et nuptiae praeteribunt. neque enim erunt post resurrectionem coniugia. si autem mors finis est nuptiarum, cur necessitatem non in uoluntatem uertimus? et quod inuitis extorquendum est, cur non spe praemiorum offerimus deo? qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, quomodo placeat deo. qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. intueamur curarum uirginis, mariti que distantias. uirgo domino, maritus uxori placere desiderat, et ut uxori placeat, sollicitus est de his quae sunt mundi, quae cum mundo utique transitura sunt: et diuisus est, in multas scilicet sollicitudinum partes miseriarum que distractus. non est huius loci nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis rhetorico exsultare sermone. plenius super hac re contra heluidium, et in eo libro quem ad eustochium scripsi, arbitror absolutum. certe et tertullianus, cum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia. et praeceptor meus gregorius nazianzenus uirginitatem et nuptias disserens, graecis uersibus explicauit. nunc illud breuiter admoneo, in latinis codicibus hunc locum ita legi: diuisa est uirgo et mulier. quod quanquam habeat suum sensum, et a me quoque pro qualitate loci sic edissertum sit, tamen non est apostolicae ueritatis. siquidem apostolus ita scripsit, ut supra transtulimus: sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est; et hac sententia definita, transgreditur ad uirgines et continentes, et ait: mulier innupta, et uirgo cogitat quae sunt domini ut sit sancta corpore et spiritu. non omnis innupta, et uirgo est. quae autem uirgo, utique et innupta est. quanquam ob elegantiam dictionis potuerit id ipsum altero uerbo repetere, mulier innupta et uirgo: uel certe definire uoluisse quid esset innupta, id est, uirgo; ne meretrices putemus innuptas, nulli certo matrimonio copulatas. quid ergo cogitat innupta et uirgo? quae domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. ut nihil aliud esset, ut nulla merces uirginem amplior sequeretur, sufficeret ei haec sola praelatio, cogitare quae domini sunt. statim que docet quae sit ipsa cogitatio, ut sit sancta corpore et spiritu. nonnullae quippe sunt uirgines carne, non spiritu, quarum corpus integrum est, anima corrupta. sed illa uirginitas hostia christi est, cuius nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculauit. e contrario, quae nupta est, cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat uiro. sicut qui uxorem habet, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, sic nupta res mundi cogitat, quomodo placeat uiro. nos autem non sumus de hoc mundo, qui in maligno positus est, cuius figura praeterit, de quo dicitur ad apostolos: si essetis de hoc mundo, amaret utique mundus quod suum erat. ac ne forsitan putaretur onus grauissimum castitatis nolentibus imponere, statim iungit causas suadendi, et ait: hoc autem ad utilitatem uestram dico: non ut laqueum uobis iniiciam, sed ut ad id quod honestum est, et intente facit seruire domino, absque ulla distractione. proprietatem graecam latinus sermo non explicat: quibus enim uerbis quis possit edicere, pros~g to~g eusch�mon~g kai~g euprosedron~g t�i~g kuri�i~g aperispast�s~g? unde et in latinis codicibus, ob translationis difficultatem, hoc penitus non inuenitur. utamur igitur eo quod uertimus. non imponit nobis apostolus laqueum, nec cogit esse quod nolumus; sed suadet quod honestum est et decorum, et intente facit seruire domino et semper esse sollicitum, et exspectare paratam domini uoluntatem, ut cum quid imperauerit, quasi strenuus et armatus miles statim impleat quod praeceptum est, et hoc faciat sine ulla distentione: quae data est secundum ecclesiasten hominibus huius mundi, ut distendantur in ea. si quis autem considerat uirginem suam, id est, carnem lasciuire, et ebullire in libidinem, nec refrenare se potest: duplex que ei incumbit necessitas, aut accipiendae coniugis, aut ruendi; quod uult faciat, non peccat, si nubat. faciat, inquit, quod uult, non quod debet. non peccat, si ducit uxorem; non tamen bene facit, si duxerit: nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae uoluntatis, et hoc iudicat in corde suo seruare uirginem suam, bene facit. igitur et qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit. signanter et proprie supra dixerat, qui ducit uxorem, non peccat: hic, qui seruat uirginem suam, bene facit. aliud est autem non peccare, aliud est bene facere. declina, inquit, a malo, et fac bonum. illud declinamus, hoc sequimur. in altero initium, in altero perfectio est. uerum ne in eo quod dixit, et qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, existimet aliquis obseruationem nostram non stare; protinus hoc ipsum bonum extenuat, et obumbrat comparatione melioris, et dicit: et qui non iungit melius facit. nisi illaturus esset, melius facit, nunquam praemisisset, bene facit. ubi autem bonum et melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium; et ubi non unum praemium, ibi utique dona diuersa. tantum est igitur inter nuptias et uirginitatem, quantum inter non peccare, et bene facere; imo, ut leuius dicam, quantum inter bonum et melius. finita disputatione coniugiorum et uirginitatis, inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, ut nec ad sinistram, nec ad dexteram diuerteret, sed uia regia graderetur, et illud impleret: ne sis iustus multum, rursum monogamiam digamiae comparat, et quomodo nuptias subdiderat uirginitati, ita digamiam primis nuptiis subiicit, et ait: mulier alligata est, quanto tempore uir eius uiuit; quod si dormierit uir eius, liberata est; cui uult nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum. puto autem quod et ego spiritum dei habeam. concedit secundas nuptias, sed uolentibus, sed his, quae se continere non possunt; ne luxuriatae in christo, nubere uelint, habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerint, et hoc concedit, quia multae abierunt retro post satanam. caeterum beatiores, inquit, erunt si sic permanserint, continuo que subiungit apostolicam auctoritatem, secundum meum consilium. porro ne auctoritas apostoli, quasi hominis, leuior uideretur, addidit: puto autem quod et ego spiritum dei habeam. ubi ad continentiam prouocat, ibi non hominis, sed spiritus dei consilium est; ubi autem nubendi concedit ueniam, spiritum dei non nominat, sed prudentiae librat consilium, ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre potest. iuxta hunc sensum omnia illa sunt accipienda: nam quae sub uiro est mulier, uiuente uiro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit uir, soluta est a lege uiri. igitur, uiuente uiro, uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro. si autem mortuus fuerit uir eius, soluta est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio uiro. et illud ad timotheum; uolo ergo iuniores uiduas nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. iam enim quaedam conuersae sunt retro post satanam, et reliqua his similia. quomodo enim uirginibus ob fornicationis periculum concedit nuptias, et excusabile facit, quod per se non appetitur, ita ob eamdem fornicationem uitandam, concedit uiduis secunda matrimonia. melius est enim licet alterum et tertium, unum uirum nosse, quam plurimos: id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis. siquidem et illa in euangelio ioannis samaritana sextum se maritum habere dicens, arguitur a domino, quod non sit uir eius. ubi enim numerus maritorum est, ibi uir, qui proprie unus est, esse desiit. una costa a principio in unam uxorem uersa est. et erunt, inquit, duo in carne una: non tres, neque quatuor, alioquin iam non duo, si plures. primus lamech sanguinarius et homicida, unam carnem in duas diuisit uxores: fratricidium et digamiam, eadem cataclysmi poena deleuit. de altero septies, de altero septuagies septies uindicatum est. quantum distant in numero, tantum et in crimine. quam sancta sit digamia, hinc ostenditur, quod digamus in clerum eligi non potest, et ideo apostolus ad timotheum: uidua, inquit, eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius uiri uxor. hic omne praeceptum de his est uiduis, quae ecclesiae pascuntur eleemosynis. et idcirco aetas praescribitur, ut illae tantum accipiant pauperum cibos, quae iam laborare non possunt. simul que considera, quod quae duos habuit uiros, etiamsi anus sit, et decrepita, et egens, ecclesiae stipes non meretur accipere. si autem panis illi tollitur eleemosynae, quanto magis ille panis qui de coelo descendit, quem qui indigne comederit, reus erit uiolati corporis et sanguinis christi! quanquam haec testimonia quae supra posui, in quibus uiduis conceditur ut, si uelint, denuo nubant, quidam interpretantur super his uiduis, quas, amissis maritis, sic inuenerit fides christi. nec enim consequens esset ut apostolus post baptisma, uiro mortuo, iubeat alteri nubere, cum habentibus quoque uxores praeceperit, ut sic sint quasi non habentes, et ob hanc causam non esse uxorum numerum definitum: quia post baptisma christi, etiam si tertia et quarta uxor fuerit, quasi prima reputetur. alioqui si post baptisma, primo mortuo, accipitur secundus, quare non secundo et tertio, et quarto, et quinto mortuo, accipiatur sextus, et reliqui? potest enim accidere, ut infelicitate quadam, uel iudicio dei succidentis nuptias repetitas, adolescentula plures accipiat uiros, et anus primo marito in extrema aetate uiduetur. primus adam monogamus: secundus agamus. qui digamiam probant, exhibeant tertium adam digamum, quem sequantur. uerum fac ut concesserit paulus secunda matrimonia; eadem lege et tertia concedit, et quarta, et quotiescunque uir moritur. multa compellitur apostolus uelle, quae non uult. circumcidit timotheum, rasit ipse caluitium, nudipedalia exercuit, comam nutriuit, et totondit in cenchris. et certe castigauerat galatas, petrum que reprehenderat, quod se propter obseruationes iudaicas a gentibus separaret. quomodo igitur in caeteris ecclesiae disciplinis iudaeis iudaeus, ethnicis ethnicus, et omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret: sic et digamiam concessit incontinentibus, nec nuptiarum numerum praefiniuit, ut dum uident sibi mulieres ita post mortem mariti secundum concedi, ut tertius quartus que conceditur, erubescant alterum accipere, ne trigamis et quadrigamis comparentur. ubi enim unus exceditur, nihil refert secundus, an tertius sit, quia desinit esse monogamus. omnia licent, sed non omnia expediunt. non damno digamos, imo nec trigamos, et, si dici potest, octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem. quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est. sed quoniam ad uetus nos trahit testamentum, et incipiens ab adam, ad zachariam et elisabeth peruenit: ac deinde opponit petrum et caeteros apostolos, nos quoque debemus per eadem currere uestigia quaestionum, et docere castitatem semper operi nuptiarum fuisse praelatam. ac de adam quidem et eua illud dicendum, quod ante offensam in paradiso uirgines fuerint: post peccatum autem, et extra paradisum protinus nuptiae. deinde, quod hoc ipsum interpretetur apostolus: propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, statim que subiungit: sacramentum hoc magnum est. ego autem dico in christo et in ecclesia. christus in carne uirgo, in spiritu monogamus. unam enim habet ecclesiam, de qua idem apostolus: uiri, inquit, diligite uxores uestras, sicut et christus ecclesiam. si christus sancte, si caste, si absque ulla macula ecclesiam diligit: uiri quoque in castitate uxores suas diligant, et sciat unusquisque uas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae nesciunt deum: neque enim uocauit nos deus in immunditiam, sed in sanctificationem: exuentes nos ueterem hominem cum operibus suis, et induentes nouum, qui renouatur in cognitionem secundum imaginem creatoris sui: ubi non est masculus et femina, graecus et iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et scytha, seruus et liber, sed omnia in omnibus christus. imago creatoris non habet copulam nuptiarum. ubi diuersitas sexus aufertur, et ueteri homine exuimur, et induimur nouo, ibi in christum renascimur uirginem, qui et natus ex uirgine, et renatus per uirginem est. quod autem ait: crescite et multiplicamini, et replete terram, necesse fuit prius plantare siluam et crescere, ut esset quod postea posset excidi. simul que consideranda uis uerbi, replete terram. nuptiae terram replent, uirginitas paradisum. sed et hoc intuendum duntaxat iuxta hebraicam ueritatem, quod cum scriptura in primo, et tertio et quarto, et quinto, et sexto die expletis operibus singulorum dixerit: et uidit deus quia bonum est, in secundo die hoc omnino subtraxit; nobis intelligentiam derelinquens non esse bonum duplicem numerum, quia ab unione diuidat, et praefiguret foedera nuptiarum. unde in arca noe omnia animalia, quaecumque bina ingrediuntur, immunda sunt. impar numerus est mundus. quanquam in duplici numero ostendatur et aliud sacramentum, quod ne in bestiis quidem et in immundis auibus digamia comprobata sit. bina enim ingrediuntur immunda; et septena quae munda sunt, ut haberet noe, post diluuium, quod de impari numero statim deo posset offerre. si autem transfertur enoch, et seruatur in diluuio noe, non reor idcirco translatum enoch, quod uxorem habuerit; sed quod primus inuocauerit deum et crediderit in creatorem, de quo paulus apostolus in epistola ad hebraeos plenissime docet. porro noe, qui quasi secunda radix humano generi seruabatur, utique cum uxore et filiis debuit reseruari. quanquam in hoc mysterium scripturarum sit. arca illa, iuxta apostolum petrum, typus ecclesiae fuit, in qua octo animae saluae factae sunt. quando ingreditur in eam noe, tam ipse, quam filii eius, ab uxoribus separantur; quando uero egreditur in terram, iunguntur paria; et quod in arca, id est, in ecclesia fuerat separatum, in mundi conuersatione sociatur. simul que si arca plures habuit mansiones et nidulos, et bicamerata, et tricamerata, et diuersas bestias; et pro qualitate animalium habitationes quoque uel maiores uel minores, aestimo quod diuersitas illa mansionum praefigurauerit ecclesiae uarietatem. quod autem nobis obiicit, in secunda dei benedictione comedendarum carnium licentiam datam, quae in prima concessa non fuerat, sciat quomodo repudium iuxta eloquium saluatoris ab initio non dabatur; sed propter duritiam cordis nostri, per moysen humano generi concessum est; sic et esum carnium usque ad diluuium ignotum fuisse. post diluuium uero, quasi in eremo murmuranti populo coturnices: ita dentibus nostris neruos et uirulentias carnis ingestas. docet apostolus scribens ad ephesios deum proposuisse in adimpletione temporum recapitulare omnia: et ad principium trahere in christum iesum, quae sunt super coelos et super terram. unde et ipse saluator in apocalypsi ioannis: ego sum, inquit, a~g et �~g, initium et finis. ab exordio conditionis humanae, nec carnibus uescebamur, nec dabamus repudium, nec praeputia nobis eripiebantur in signum. hoc cursu usque ad diluuium peruenimus. post diluuium autem cum datione legis, quam implere nullus potuit, carnes ingestae sunt ad uescendum, et repudia concessa duritiae, et cultellus circumcisionis appositus; quasi dei manus plus in nobis creauerit, quam necesse est. postquam autem christus uenit in fine temporum, et �~g reuoluit ad a~g, et extremitatem retraxit ad principium: nec repudium nobis dare permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente apostolo: bonum est uinum non bibere, et carnes non comedere. et uinum enim cum carnibus post diluuium dedicatum est. quid loquar de abraham, ut ipse asserit, trigamo, qui signum fidei in circumcisione suscepit? si imitamur uxorum illius numerum, imitemur et circumcisionem. neque enim in parte sectandus, et in parte repudiandus est. porro isaac unius rebeccae uir, christi praefigurat ecclesiam, et digamiae suggillat lasciuiam. si autem duas bigas uxorum et concubinarum habuit iacob, et non uult aduersarius acquiescere, lippientem liam deformem atque fetuosam synagogae typum praetulisse: rachel uero pulchram et diu sterilem, ecclesiae significasse mysterium, sciat, eo tempore hoc fecisse iacob, quando erat inter assyrios, et in mesopotamia laban durissimo domino seruiebat. quando autem terram sanctam ingredi uoluit; et in monte galaad exstruxit aceruum testimonii, in quo nihil inter sarcinas eius mesopotamiae possessor inuenerat, iurans se nunquam ad locum in quo seruierat reuersurum; et ad torrentem iaboch cum angelo luctatus, claudicare coepit, et platu~g neuron~g eius emarcuit, statim que israel sortitus est nomen: et illa quondam dilecta coniux, pro qua seruierat iuxta bethleem, in qua erat uirginitatis praeco dominus nasciturus, a filio doloris occiditur; et consortia mesopotamiae euangelica in ciuitate moriuntur. miror autem cur iudam et thamar nobis proposuerit in exemplum, nisi forte et meretricibus delectatur; aut occisum onam, quod fratri semen inuiderit: quasi nos qualemcunque seminis fluxum absque liberorum opere comprobemus. perspicuum est de moyse, quod periclitatus esset in diuersorio, nisi sephora, quae interpretatur auis, filium circumcidisset, et praeputium nuptiarum cultro euangelico desecasset. iste nempe moyses est, qui cum uidisset uisionem magnam, et angelum, siue dominum loquentem in rubo nequaquam ualuit ad eum accedere, nisi soluisset corrigiam calceamenti sui, et abiecisset uincula nuptiarum. nec mirum hoc de amico et propheta et legifero dei, cum omnis populus accessurus ad montem sina, et dei auditurus eloquium, tribus diebus sanctificari iussus sit, et se ab uxoribus abstinere. quod quidem scimus (licet praepostere faciam historiae ordinem confundere) etiam ad dauid fugientem ab achimelech sacerdote dictum: si mundi sunt pueri ab uxoribus. et ille respondit: ab heri et nudius tertius. panes enim propositionis, quasi corpus christi, de uxorum cubilibus consurgentes edere non poterant. et nobis in transitu est contemplandum quod dixit: si mundi sunt pueri ab uxoribus? uidelicet quod ad munditias corporis christi, omnis coitus immundus sit. in lege quoque praecipitur, ut pontifex nisi uirginem non ducat uxorem, nec uiduam accipiat. si eadem uirginis uiduae que conditio est, quare altera recipitur, altera reprobatur? et sacerdotalis uidua in domo iubetur sedere patris sui, nec secundum nosse matrimonium. si soror uirgo moritur sacerdotis, quomodo ipse ad patris ac matris exsequias, ita ad eam iubetur incedere. si uero nupta sit, quasi aliena contemnitur. qui uxorem duxerit, et qui plantauerit uineam uelut propagines filiorum, prohibetur ad bella procedere. non enim potest domini seruire militiae seruus uxoris. et de speculis mulierum ieiunantium, quasi de purissimis corporibus uirginum, luter in tabernaculo funditur: et intrinsecus in sanctuario tam cherubim, quam propitiatorium, et arca testamenti, et mensa propositionis, et candelabrum, et thuribulum ex auro mundissimo sunt. neque enim in sancta sanctorum inferri poterat argentum. quid moror in moyse, cum mihi propositum sit cursim celeriter que dictanti, singula breuiter perstringere et intelligentiae quasdam lineas ducere? transcendam ad iesum filium naue, qui ante dictus est ause, siue, ut rectius habetur in hebraeo, osee, id est, saluator. ipse enim, secundum epistolam iudae, saluauit, et eduxit populum israel ex aegypto, et in terram repromissionis induxit. hic iesus statim ut uenit ad iordanem, aquae nuptiarum, quae semper in lege fluxerant, arefactae sunt, et steterunt: et siccis pedibus ac nudis populus omnis transiit, et uenit in galgala, ibi que secundo est circumcisus. quod si iuxta litteram accipimus, penitus stare non potest. si enim duplex haberemus praeputium, uel excisa pellicula iterum nasceretur, recte secunda circumcisio haberet locum. nunc autem hoc significatur, quod iesus cultello euangelii populum, qui per desertum uenerat, circumcidit, et circumcidit cultello petrino, ut quod in moysi filio praefigurabatur ante in paucis, id sub iesu impleretur in cunctis. sed et ipsa praeputia in unum cumulum coaceruata et sepulta, et terra obruta, et ablatum opprobrium aegypti, et nomen loci galgala, quod interpretatur reuelatio, ostendunt, dum in praeputio ambularet populus per desertum, oculos eius fuisse caecatos. uideamus et consequentia. post euangelii circumcisionem, et consecrationem duodecim lapidum in loco reuelationis, statim pascha celebratur: immolatur eis agnus, et sanctae terrae uescuntur alimentis. egreditur iesus, occurrit ei princeps militiae gladium tenens, id est, uel pro circumciso populo pugnare se monstrans, uel dissecans glutinum nuptiarum. similiter que ut moysi praeceptum fuerat, et huic praecipitur: solue calceamentum tuum. locus enim in quo stas, terra sancta est. quia sic erat domini armatus exercitus in tubis sacerdotalibus, quasi ad euangelicam praedicationem sub typo iericho, mundus subuertitur. et ut infinita praeteream (neque enim nunc mihi propositum est omnia ueteris testamenti aperire mysteria), quinque reges, qui in terra repromissionis ante regnabant, resistebant que euangelico exercitui, iesu pugnante, superantur. hoc puto intellectu esse perspicuum, quod antequam dominus populum suum educeret de aegypto, et circumcideret eum, uisus, odoratus, gustus, auditus, tactus que regnauerint, et his quasi principibus fuerint uniuersa subiecta. quos iesus ad speluncam corporis confugientes, et ad tenebrosum locum, ipsum ingrediens corpus interfecit: ut per id occiderentur, per quod ante regnabant. uerum iam tempus est, ut castitatis iesu uexillum leuemus. moyses scribitur habuisse uxorem. moysen autem et dominus noster, et apostolus interpretantur legem: habent moysen et prophetas. et: ab adam usque ad moysen regnauit peccatum, etiam super eos qui non peccauerunt, in similitudine praeuaricationis adae: nulli que dubium est, in utroque testimonio moysen legem significare. sicut ergo legimus quod moyses, id est, lex habuerit uxorem, ostende mihi iesum naue uel uxorem habuisse, uel filios: et si potueris monstrare, uictum me esse fatebor. et certe pulcherrimum terrae iudaeae in partitione accepit locum, moritur que, non in uicenario numero, qui semper in scripturis infaustus est, in quo seruiuit iacob, et uenditus est ioseph, et quem diligit esau accipiens in eo quaedam munera, sed in decimo, de cuius laude crebro diximus: sepelitur que in thamnath sare, id est, in perfectissimo principatu, siue in numero operimenti noui: ut uirginum significaret greges, saluatoris auxilio coopertos in monte ephraim, hoc est, in monte frugifero, ab aquilone montis gaas, qui interpretatur commotio: mons enim sion, latera aquilonis, ciuitas regis magni, quae opposita semper inuidiae est, et per singulas tentationes dicit: mei uero pene moti sunt pedes. cum que in sepultura iesu, liber qui ex nomine eius appellatur, expletus sit; rursum in iudicum uolumine, quasi uiuens resurgens que describitur: et sub anakephalai�sei~g opera ipsius praedicantur: et legitur, misit iesus populum, et abierunt filii israel, unusquisque in haereditatem suam, ut possiderent terram. et, seruiuit populus domino cunctis diebus iesu, et caetera. statim que subiungitur: et mortuus est iesus naue seruus domini centum decem annorum. porro moyses uidit tantum terram repromissionis, et intrare non potuit, et mortuus est in terra moab, et sepeliuit eum dominus in ualle terrae moab contra domum phogor, et non cognouit uir sepulchrum eius usque in diem hunc. comparemus utriusque sepulturam: moyses in terra moab moritur, iesus in terra iudaeae. ille sepelitur in ualle contra domum phogor, quod interpretatur ignominia (proprie quippe phogor lingua hebraea priapus appellatur); hic in monte ephraim ab aquilone montis gaas. et est in uerbis simplicibus semper diuinarum scripturarum sensus augustior. quia apud iudaeos gloria erat in partubus et parturitionibus; et maledicta sterilis, quae non habebat semen in israel; et beatus cuius erat semen in sion, et domestici in ierusalem: et in benedictione maxima ponebatur, uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae. filii tui sicut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae; idcirco sepulcrum eius positum in ualle describitur contra domum idoli, quod proprie libidini consecratur. nos autem qui militamus sub iesu duce, usque ad praesentem diem ignoramus ubi moyses sit sepultus. contemnimus enim phogor, et omnem ignominiam eius, scientes quod qui in carne sunt, deo placere non possunt. et dominus ante diluuium quoque dixerat: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. quamobrem et moyses moriens plangitur a populo israel: iesus autem quasi uicturus non plangitur. nuptiae enim finiuntur in morte, uirginitas post mortem incipit coronari. samson quoque producit in medium, nec decaluatum quondam domini nazaraeum a muliere considerat; qui licet typum teneat saluatoris, quod meretricem ex gentibus adamarit ecclesiam: et multo plures hostium moriens, quam uiuus occiderit: tamen coniugalis pudicitiae exempla non praebet. et certe iste est secundum prophetiam iacob, qui cum concitus equi pernicitate ferretur, a serpente percussus, retrorsum cecidit. debboram autem et barach, et uxorem aber cynei cur enumerauerit, prorsus non intelligo: cum aliud sit bellorum principes et historiae ordinem texere: aliud figuras aliquas significare coniugii, quae in istis omnino non comparent. porro quod praefert iephte patris fidem lacrymis uirginis filiae pro nobis facit. et nos enim non tam uirgines saeculi, quam eas quae propter christum sunt uirgines, praedicamus: et a plerisque hebraeorum reprehenditur pater uoti temerarii, qui dixerit: si tradens tradideris filios ammon in manibus meis, quicunque exierit de domo mea in occursum mihi, cum reuerti coepero in pace a filiis ammon, erit domino, et offeram illum holocaustum. si canis (inquiunt), si asinus occurrisset, quid faceret? ex quo uolunt dei dispensatione esse factum ut qui improspecte uouerat, errorem uotorum in filiae morte sentiret. si autem samuel nutritus in tabernaculo duxit uxorem, quid hoc ad praeiudicium uirginitatis? quasi non hodie quoque plurimi sacerdotes habeant matrimonia; et apostolus episcopum describat unius uxoris uirum, habentem filios cum omni castitate. simul que noscendum, quod samuel leuita, non sacerdos, non pontifex fuerit. unde et faciebat illi mater sua ephod bad, superhumerale uidelicet lineum, qui habitus proprie leuitarum et minoris est ordinis. unde et in psalmis non nominatur inter sacerdotes, sed inter eos qui inuocant nomen domini: moyses et aaron in sacerdotibus eius, et samuel inter eos, qui inuocant nomen eius. leui enim genuit caath, caath genuit aminadab, aminadab genuit chore, chore genuit assir, assir genuit helchana, helchana genuit sub, sub genuit tou, tou genuit eliu, eliu genuit ieroam, ieroam genuit helchana, helchana genuit samuelem. nulli que dubium est sacerdotes de aaron et eleazar et phinees stirpe generatos. qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore encratitarum ducti, contenderemus matrimonia reprobanda: et non esset noster pontifex secundum ordinem melchisedec sine patre, sine matre, agenealog�tos~g, hoc est, sine nuptiis. et reuera magnos fructus ex liberis samuel capit: ut quia ipse placuit deo, tales genuerit, qui domino displicerent. quod si booz et ruth nobis obiicit ad comprobandam digamiam, sciat in euangelio ob typum ecclesiae, etiam raab meretricem in ordine maiorum domini enumeratam. porro quod dauid ducentis praeputiis emisse iactat uxorem, nouerit illum et alias habuisse quamplurimas, et michol filiam saul, quam pater alteri tradiderat, postea recepisse, et iam senem sunamitidis puellae calefactum esse complexibus. nec hoc dico, quod sanctis uiris quidquam detrahere audeam; sed quod aliud sit in lege uersari, aliud in euangelio. ille occidit uriam hethaeum, moechus exstitit in bethsabee. et quia erat uir sanguinarius, non (ut plerique existimant) propter bella, sed propter homicidium, templum domini aedificare prohibetur. nos autem si unum de minimis scandalizauerimus, et si fratri dixerimus raca, et non recta uiderimus, expedit ut mola asinaria ligetur circa collum nostrum, et rei erimus gehennae, et adulterium in solo nobis aspectu reputabitur. transit ad salomonem, per quem se cecinit ipsa sapientia; et cum uxorium eum dicat, atque in illius laudibus immoretur, miror cur non iungat et illud de cantico canticorum: sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae; et adolescentulae, quarum non est numerus. et illud de regnorum tertio, quod septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, et alias innumerabiles. hae nempe sunt, quae auerterunt cor eius a domino: et tamen antequam plures haberet uxores, et carnis uitiis laberetur, in principio regni et adolescentiae exstruit domino templum. unusquisque enim non de futuris, sed de praesentibus iudicatur. quod si salomonis exempla ei placent, iam non digamus erit et trigamus; sed nisi septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, typum eius et meritum implere non poterit. obsecro te, lector, et id ipsum saepe commoneo, ut scias me, quae loquor, necessitate dicere: nec detrahere his qui in lege praecesserint, sed seruisse eos temporibus et conditionibus suis, et illam domini implesse sententiam: crescite, et multiplicamini, et replete terram; et quod his maius est, futurorum typos praebuisse. nobis autem, quibus dicitur: tempus in collecto est, superest, ut qui habent uxores, sic sint quasi non habeant, aliud praecipi, et uirginitatem a saluatore uirgine dedicari. eliam et elisaeum quam stulte in catalogo posuerit maritorum, me tacente, manifestum est. si enim ioannes baptista uenit in spiritu et uirtute eliae, et ioannes uirgo est; utique non solum in spiritu eius uenit, sed etiam in corporis castitate. porro illud quod de ezechia commemorari potest, quanquam hoc ille solita stoliditate non uiderit, quod post uitam recuperatam, et quindecim annorum spatia protelata, dixerit: amodo filios faciam; sciat in hebraeis uoluminibus non haberi, sed legi pro hoc: pater filiis notam faciet ueritatem tuam. nec mirum si olda uxor sellum prophetissa consulatur ab iosia rege iudae, iam captiuitate uicina, et ira domini stillante super ierusalem: cum haec norma sit scripturarum, ut deficientibus uiris sanctis, mulieres in uirorum laudentur opprobria. superfluum autem est de daniele dicere, cum hebraei usque hodie autument, et illum, et tres pueros fuisse eunuchos, ex illa dei sententia, quam isaias loquitur ad ezechiam: et de filiis tuis qui nascentur ex te, tollent et facient eunuchos in domo regis. rursus que in daniele legimus: et dixit rex asphanez principi eunuchorum, ut introduceret de filiis captiuitatis israel, et de semine regio, et de phorthommim pueros, in quibus non esset macula, pulchros facie, et intelligentes sapientiam. et argumentantur, si de semine regio electi sunt daniel et tres pueri; de semine autem regio eunuchos fore scriptura praedixit, hos esse qui eunuchi facti sunt. si uero et illud opposuerit, quod in ezechiele dicitur, noe et daniel et iob in terra peccatrice filios et filias liberare non posse, respondendum est, quod iuxta hypothesin dictum sit. nec enim eo tempore noe et iob erant quos multis ante saeculis fuisse cognouimus. et est sensus: si tales et tales uiri fuerint in terra peccatrice, filios suos et filias liberare non poterunt; quia iustitia patris non liberabit filium, nec peccatum alterius alteri imputabitur. anima enim quae peccauerit, ipsa morietur. sed et hoc dicendum, danielem iuxta historiam libri eius, cum ioachim rege captum eo tempore, quo ezechiel quoque ductus est in captiuitatem. quomodo ergo potuit habere filios, qui adhuc puer erat? et expleto triennio, introductus est ad regis obsequium. ac ne quis putet ezechiel iam uiri meminisse danielis, et non pueri: factum est, inquit, in anno sexto, regis scilicet ioachim, in mense sexto, in quinta mensis; et, ego sedebam in domo mea, et senes iuda sedebant coram me. atque in eadem die ad eum dicitur, si fuerint noe, et daniel, et iob. erat igitur daniel adhuc puer, et notus populo, uel propter interpretationem somniorum regis, uel propter susannae liberationem, et occisionem presbyterorum. et perspicue comprobatur, eo tempore quo haec dicebantur de noe et daniele et iob, adhuc puerum fuisse danielem, nec potuisse habere filios et filias, quos sua iustitia liberaret. huc usque de lege. uenit ad euangelium, et proponit nobis zachariam et elisabeth, petrum et socrum eius, et consueta uecordia non intelligit istos quoque inter eos, qui legi seruierint, debuisse numerari. neque enim euangelium ante crucem christi est, quod passione et sanguine ipsius dedicatur. iuxta quam regulam petrus et caeteri apostoli, ut ei ex superfluo interim concedam, habuerunt quidem uxores, sed quas eo tempore acceperant, quo euangelium nesciebant. qui assumpti postea in apostolatum, relinquunt officium coniugale. nam cum petrus ex persona apostolorum dicit ad dominum: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, respondit ei dominus, amen dico uobis, quoniam nemo est qui dimiserit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum dei, qui non recipiat multo plura in saeculo isto, et in saeculo futuro uitam aeternam. si autem nobis illud opposuerit ad probandum, quod omnes apostoli uxores habuerint, numquid non habemus potestatem mulieres uel uxores circumducendi (quia gun�~g apud graecos utrumque significat) sicut caeteri apostoli, et cephas, et fratres domini, iungat et illud quod in graecis codicibus est: numquid non habemus potestatem sorores mulieres, uel uxores circumducendi? ex quo apparet eum de aliis sanctis dixisse mulieribus, quae iuxta morem iudaicum magistris de sua substantia ministrabant, sicut legimus ipsi quoque domino factitatum. nam et ordo uerborum hoc significat: numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi, aut sorores mulieres circumducendi? ubi de comedendo et bibendo, ac de administratione sumptuum praemittitur, et de mulieribus sororibus infertur, perspicuum est, non uxores debere intelligi, sed eas, ut diximus, quae de sua substantia ministrabant. quod et in ueteri lege de sunamitide illa scribitur, quae solita sit elisaeum recipere, et ponere ei mensam, et panem, et candelabrum, et caetera. aut certe si gunaikas~g, uxores, accipimus, non mulieres, id quod additur, sorores, tollit uxores, et ostendit eas germanas in spiritu fuisse, non coniuges. quanquam, excepto apostolo petro, non sit manifeste relatum de aliis apostolis quod uxores habuerint; et cum de uno scriptum sit, ac de caeteris tacitum, intelligere debemus sine uxoribus eos fuisse, de quibus nihil tale scriptura significet. et tamen ille qui nobis obiecit zachariam et elisabeth, petrum et socrum eius, sciat, de zacharia et elisabeth ioannem fuisse generatum, id est, de nuptiis uirginem, de lege euangelium, de matrimonio castitatem, ut a propheta uirgine uirgo dominus et annuntiaretur, et baptizaretur. possumus autem de petro dicere, quod habuerit socrum eo tempore quo credidit, et uxorem iam non habuerit, quanquam legatur in periodois~g, et uxor eius, et filia. sed nunc nobis de canone omne certamen est. et quia ad apostolos prouocauit, quod principes disciplinae nostrae, et christiani dogmatis duces, uirgines non fuerint, ut eos interim uirgines concedamus non fuisse (neque enim hoc praeter petrum probari potest) nouerit hos esse apostolos, de quibus isaias uaticinatur: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi sodoma essemus, et similes gomorrae fuissemus. qui ergo erant ex iudaeis, uirginitatem quam in iudaismo amiserant, in euangelio habere non poterant. et tamen ioannes unus ex discipulis, qui minimus traditur fuisse inter apostolos, et quem fides christi uirginem repererat, uirgo permansit, et ideo plus amatur a domino, et recumbit super pectus iesu. et quod petrus, qui uxorem habuerat, interrogare non audet, illum rogat ut interroget. et post resurrectionem, nuntiante maria magdalene quod dominus resurrexisset, uterque cucurrit ad sepulcrum; sed ille praeuenit. cum que essent in naui et piscarentur in lacu genezareth, iesus stabat in littore, nec sciebant apostoli quem uiderent; solus uirgo uirginem agnoscit, et dicit petro: dominus est. rursum post auditam sententiam, quod ab alio cingendus esset petrus, et ducendus quo nollet, et crucis fuisset illi passio prophetata, et ille diceret: domine, quid iste? nolens deserere ioannem, cum quo semper fuerat copulatus, dicit ei dominus: quid ad te si eum uolo sic esse? unde et sermo exiuit inter fratres, illum discipulum non moriturum. ex quo ostenditur uirginitatem non mori, nec sordes nuptiarum abluere cruore martyrii, sed manere cum christo, et dormitionem eius transitum esse, non mortem. si autem obnixe contenderit ioannem uirginem non fuisse, et nos amoris praecipui causam uirginitatem diximus, exponat ille, si uirgo non fuit, cur caeteris apostolis plus amatus sit? at dicis, super petrum fundatur ecclesia: licet id ipsum in alio loco super omnes apostolos fiat, et cuncti claues regni coelorum accipiant, et ex aequo super eos ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio. sed cur non ioannes electus est uirgo? aetati delatum est, quia petrus senior erat, ne adhuc adolescens ac pene puer, progressae aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus, qui occasionem iurgii debuerat auferre discipulis, et qui dixerat eis: pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis; et, qui uoluerit inter uos maior esse, minimus omnium sit, in adolescentem quem dilexerat, causam praebere uideretur inuidiae. ut autem sciamus ioannem tunc fuisse puerum, manifestissime docent ecclesiasticae historiae, quod usque ad traiani uixerit imperium, id est, post passionem domini sexagesimo octauo anno dormierit: quod et nos in libro de illustribus uiris, breuiter perstrinximus. petrus apostolus est; et ioannes apostolus, maritus, et uirgo, sed petrus apostolus tantum; ioannes et apostolus et euangelista, et propheta. apostolus, quia scripsit ad ecclesias ut magister; euangelista, quia librum euangelii condidit, quod excepto matthaeo, alii ex duodecim apostoli non fecerunt. propheta: uidit enim in pathmos insula, in qua fuerat a domitiano principe ob domini martyrium relegatus, apocalypsim infinita futurorum mysteria continentem. refert autem tertullianus, quod romae missus in feruentis olei dolium, purior et uegetior exiuerit, quam intrauerit. sed et ipsum eius euangelium multum distat a caeteris. matthaeus quasi de homine incipit scribere: liber generationis iesu christi, filii dauid, filii abraham: lucas a sacerdotio zachariae; marcus a prophetia malachiae prophetae, et isaiae. primus habet faciem hominis, propter genealogiam; secundus faciem uituli, propter sacerdotium; tertius faciem leonis, propter uocem clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. ioannes uero noster quasi aquila ad superna uolat, et ad ipsum patrem peruenit, dicens: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum, et caetera. exposuit uirginitas, quod nuptiae scire non poterant, et ut breui sermone multa comprehendam, doceam que cuius priuilegii sit ioannes, imo in ioanne uirginitas, a domino uirgine, mater uirgo uirgini discipulo commendatur. uerum casso labore sudamus. obiicit quippe nobis aduersarius apostolicam sententiam, et ait: adam primus formatus est, deinde eua, et adam non est seductus; mulier autem seducta in praeuaricationem facta est. salua autem fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. consideremus cur apostolus ad hanc sententiam, et unde peruenerit: uolo ergo uiros orare in omni loco, leuantes sanctas manus sine ira et cogitationibus. consequenter itaque mulieribus dat praecepta uitae, et ait: similiter et mulieres in habitu ornato, cum uerecundia et castitate, ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, uel margaritis, siue ueste pretiosa: sed secundum quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. mulier in silentio discat cum omni subiectione. docere autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum; sed esse in silentio. et ne uideretur mulieris dura conditio, quae eam in mariti redigeret seruitutem, legis recordatur antiquae et ad originale exemplum redit; quod adam primus factus sit, deinde mulier ex costa eius; et quod adam diabolus seducere non potuerit, sed euam; et quod post offensam dei statim uiro subiecta sit, et ad maritum illius facta conuersio; quod que errorem ueterem illa quae semel connubio copulata est, et redacta in conditionem euae, filiorum procreatione deleret; ita tamen, si ipsos filios erudiret in fide et dilectione christi, et in sanctificatione et pudicitia; non enim (ut male habetur in latinis codicibus) sobrietas est legenda, sed castitas, id est, s�phrosun�~g. uide igitur quomodo ex hoc quoque ipso testimonio supereris, et quod putabas esse pro nuptiis, pro uirginitate sentire cogaris. nam si saluatur mulier in filiorum generatione, et liberorum numerus salus matrum est, cur addidit, si permanserint filii in charitate et sanctificatione cum castitate? tunc ergo saluabitur mulier, si illos genuerit filios, qui uirgines permansuri sunt: si quod ipsa perdidit, acquirat in liberis, et damnum radicis et cariem, flore compenset et pomis. supra in transitu, ubi nobis aduersarius proposuerat salomonem multinubum, qui templum dei exstruxit, strictim responderam, ut per quaestiones reliquas currerem. nunc ne clamitet et hunc et alios in lege patriarchas et prophetas et sanctos uiros a nobis esse temeratos, proponamus huius ipsius, qui multas uxores et concubinas habuit, de nuptiis uoluntatem. nemo enim melius scire potest quid sit uxor, uel mulier, illo qui passus est. loquitur ergo in prouerbiis: mulier insipiens et audax, inops panis efficitur. cuius panis? nempe illius qui de coelo descendit: statim que subiungit: terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt. qui sunt terrigenae qui apud eam pereunt? utique illi, qui sequuntur primum adam, qui de terra est, et non secundum, qui de coelo est. et rursum in alio loco: sicut in ligno uermis, ita perdit uirum suum uxor malefica. si autem asseueraueris hoc de malis coniugibus dictum esse, et ego tibi breuiter respondebo: quae enim mihi incumbit necessitas uenire in dubium, utrum bona an mala futura sit quam duxero? melius est, inquit, habitare in terra deserta, quam cum uxore litigiosa et iracunda. quam rarum sit uxorem sine his uitiis inueniri, nouit ille qui duxit uxorem. unde pulchre uarius geminus sublimis orator: qui non litigat, inquit, coelebs est. melius est habitare in angulo tecti, quam cum uxore maledica in domo communi. si domus communis mariti et uxoris erigit uxorem in superbiam et contumeliam uiro facit: quanto magis si ditior uxor fuerit, et in domo eius uir manserit! incipit enim non uxor esse, sed domina; et uiro si offenderit, migrandum est. stillicidia eiiciunt hominem in die hiemali de domo sua, similiter et mulier maledica de propria domo. assiduis quippe iurgiis et quotidiana garrulitate facit perfluere domum eius, et eiicit eum de aedibus suis, id est de ecclesia. unde et supra ab eodem salomone praecipitur: fili, ne supereffluas. et apostolus ad hebraeos: propterea, inquit, debemus intendere amplius his quae dicuntur, ne forte supereffluamus. illud uero quis taceat, quod sub aenigmate scribitur? sanguisugae tres filiae erant dilectione dilectae, sed istae non saturauerunt eam, et quartae non sufficit dicere satis est: infernus, et amor mulieris, et terra quae non satiatur aqua, et ignis non dicit satis est. sanguisuga diabolus est, diaboli filiae sunt dilectione dilectae, quae satiari interfectorum cruore non possunt: infernus, et amor mulieris, et terra arens, et ignis exaestuans. non hic de meretrice, non de adultera dicitur, sed amor mulieris generaliter accusatur, qui semper insatiabilis est, qui exstinctus accenditur, et post copiam rursum inops est, animum que uirilem effeminat, et excepta passione quam sustinet, aliud non sinit cogitare. simile quid et in sequenti parabola legimus: per tria mouetur terra, quartum autem non potest ferre: si seruus regnet, et stultus si saturetur panibus, et odiosa uxor si habeat bonum uirum, et ancilla si eiiciat dominam suam. ecce et hic inter malorum magnitudinem uxor ponitur. quod si responderis, sed uxor odiosa, dicam tibi quod et supra. atqui hoc periculum in memet fieri graue est. qui enim ducit uxorem, in ambiguo est, utrum odiosam, an amabilem ducat. si odiosam duxerit, ferri non potest. si amabilem, amor illius inferno, et arenti terrae, et incendio comparatur. ueniamus ad ecclesiasten, de ipso quoque pauca testimonia ponentes: omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. tempus pariendi, et tempus moriendi, tempus plantandi, et tempus euellendi quod plantatum est. peperimus in lege cum moyse, moriamur in euangelio cum christo. plantauimus in nuptiis, euellamus per pudicitiam quod plantatum est. tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu. tempus amandi, et tempus odiendi. tempus belli et tempus pacis. simul que nos commonet, ne legem euangelio praeferamus; nec puritatem uirginitatis, nuptiis putemus aequandam: meliora sunt, dicens, nouissima sermonis, quam initium eius. statim que subiungit: ne dixeris, quid factum est, quia dies priores meliores erant, quam hi? quia non sapienter interrogasti de hoc; et reddit causam quare dies posteriores meliores sint quam priores: quia bona, inquit, est sapientia cum haereditate. in lege enim sapientiam carnis, mors sequebatur occidens; in euangelio sapientiam spiritus, haereditas exspectat aeterna: ecce hoc inueni, dicit ecclesiastes, hominem unum de mille inueni, et mulierem in his omnibus non inueni. uerumtamen reperi quod fecit deus hominem rectum; et ipsi quaesierunt cogitationes malas. rectum hominem inuenisse se dicit. considera uim uerbi. in hominem, et uir et femina continetur. et mulierem, inquit, in his omnibus non inueni. legamus principium geneseos, et inueniemus adam, hoc est, hominem, tam uirum quam feminam nuncupari. cum ergo boni creati simus et recti a deo, ipsi uitio nostro sumus ad peiora delapsi; et quod in paradiso rectum in nobis fuerat, egredientibus de paradiso deprauatum est. quod si obieceris, antequam peccarent, sexum uiri et feminae fuisse diuisum, et absque peccato eos potuisse coniungi, quid futurum fuerit incertum est. neque enim dei possumus scire iudicia, et ex nostro arbitrio illius sententiae praeiudicare. hoc quod factum est, in propatulo est, quod qui in paradiso uirgines permanserunt, eiecti de paradiso copulati sunt. aut quid nocebat, si paradisus nuptias recipit, et nulla est inter maritatam uirginem que diuersitas, etiam in paradiso eos ante sociari? eiiciuntur de paradiso; et quod ibi non fecerunt, in terra faciunt, ut statim a principio conditionis humanae uirginitatem paradisus, et terra nuptias dedicauerit. in omni tempore sint uestimenta tua candida. candor uestium sempiternus, uirginitatis est puritas. in matutino seminauimus semen nostrum et ad uesperam non cessemus. qui seruiuimus in lege nuptiis, uirginitati in euangelio seruiamus. transeo ad canticum canticorum, et quod aduersarius totum putat esse pro nuptiis, uirginitatis continere sacramenta monstrabo. audiamus quid loquatur sponsa, antequam sponsus eius ad terras ueniat, patiatur, inferos penetret, ac resurgat. similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in accubitu suo est. antequam resurgeret dominus, et euangelium coruscaret, non habebat aurum sponsa, sed similitudines auri. argentum autem quod in nuptiis habere se pollicetur, habebat uarium atque distinctum in uiduis, continentibus, ac maritatis. deinde sponsus respondet ad sponsam, et eam docet quod ueteris legis umbra transierit, et ueritas euangelii uenerit. surge, ueni, proxima mea, sponsa mea, quoniam ecce hiems transiit, pluuia abiit sibi. hoc de ueteri testamento. rursum de euangelio et uirginitate: flores uisi sunt in terra, tempus sectionis aduenit. nonne tibi uidetur idipsum dicere, quod et apostolus: superest ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant? et manifestius de praeconio castitatis: uox, inquit, turturis audita est in terra nostra. turtur auis pudicissima, semper habitans in sublimibus, typus est saluatoris. legamus physiologos, et reperiemus turturis hanc esse naturam, ut si parem perdiderit, alteri non iungatur; et intelligemus digamiam etiam a mutis auibus reprobari. statim que turtur dicit ad turturem: ficus protulit grossos suos, id est, ueteris legis praecepta ceciderunt, et de euangelio uites florentes dederunt odorem. unde et apostolus: christi bonus odor sumus. surge, ueni, proxima mea, sponsa mea, et ueni. tu columba mea in uelamento petrae iuxta promurale, et ostende mihi faciem tuam, et auditam fac mihi uocem tuam, quoniam uox tua suauis, et facies tua speciosa. dum uultum tuum tegeres cum moyse et uelamentum esset in lege, nec faciem tuam uidebam, nec uocem tuam dignabar audire, dicens: et si multiplicaueritis preces uestras, nec sic exaudiam uos. nunc autem reuelata facie contemplare gloriam meam, et petrae firmissimae tegere promurali. quod audiens sponsa aperit sacramenta pudicitiae: fratruelis meus mihi, et ego illi qui pascit inter lilia, hoc est, inter uirginum candidissimos choros. uis scire quale uerus salomon pacificus noster solium quales habeat armigeros. ecce, ait, lectus salomonis, sexaginta potentes in circuitu eius de potentibus israel, omnes tenentes frameam, et docti bello, uniuscuiusque uiri gladius in femore ipsius. qui in circuitu salomonis sunt, gladium habent in femore, sicut aoth ille iudex amphoterodexios~g, qui interfecit hostem pinguissimum et totum carni deditum, omnes amputans uoluptates. ibo, inquit, ad montem myrrhae; ad eos scilicet qui mortificauerunt corpora sua; et ad collem libani, ad purissimos uirginum greges, et loquar sponsae meae: tota speciosa es, amica mea, et non est macula in te. unde et apostolus: ut exhibeat, inquit, sibi sanctam ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam. ueni a libano, sponsa, ueni a libano. uenies, et pertransibis ab initio fidei, a capite sanir et hermon, a cubilibus leonum, a montibus leopardorum. libanus leukasmos~g, id est, candor interpretatur. ueni ergo, sponsa candidissima, de qua alibi dicitur: quae est ista, quae ascendit dealbata? et transit per uiam huius saeculi; ab exordio fidei, et ex sanir, quod interpretatur dens lucernae, iuxta illud quod in psalmo legimus: lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine, et lux semitis meis; et hermon, id est, consecratione; et fuge leonum cubilia, et leopardorum montes, qui non possunt mutare uarietatem suam. fuge, inquit, cubilia leonum, fuge superbiam daemonum, ut postquam mihi fueris consecrata, possim tibi dicere: uulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uulnerasti cor meum, in uno oculorum tuorum, in uno ornamento colli tui. quod dicit, huiuscemodi est. non repudio nuptias, habes et sinistrum oculum, quem tibi dedi propter imbecillitatem eorum, qui recta uidere non possunt. sed magis mihi dexter uirginitatis oculus placet, qui si caecatus fuerit, omne corpus in tenebris est. ac ne putaremus eum amorem carnis, et nuptias significare corporeas, illico excludit hunc sensum, et ait: uulnerasti cor meum, soror mea sponsa. ubi sororis nomen est, suspicio omnis foedi amoris excluditur. quam speciosa sunt ubera tua uino, de quibus et supra dixerat: fratruelis meus mihi, et ego illi; in medio uberum meorum commorabitur: in principali cordis, ubi habet sermo dei hospitium. quam speciosa sunt ubera tua uino. quod istud uinum est, quod sponsae mammas pulcherrimas facit, et pudicitiae lacte fecundat? nempe illud, de quo sponsus in consequentibus loquitur: bibi uinum meum cum lacte meo. manducate, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres. unde et apostoli dicebantur musto pleni; musto, inquit, non uino ueteri; quia uinum nouum in utres nouos mittitur; et non ambulabant in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus. hoc est uinum quod cum inebriauerit adolescentes et puellas, statim uirginitatem sitiunt; et in crapulam castitatis eructant, et expletur illud uaticinium zachariae, duntaxat iuxta hebraicam ueritatem de ecclesiae uirginibus prophetantis: complebuntur infantibus et puellis ludentibus plateae eius. quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius: nisi frumentum electorum, et uinum germinans uirgines? istae sunt uirgines, de quibus in quadragesimo quarto psalmo scriptum est: adducentur regi uirgines post eam, proximae eius afferentur tibi in laetitia, et exsultatione. adducentur in templum regis. sequitur: hortus conclusus, soror mea sponsa: hortus conclusus, fons signatus. quod clausum est atque signatum, similitudinem habet matris domini, matris et uirginis. unde et in sepulcro saluatoris nouo, quod in petra durissima fuerat excisum, nec ante, nec postea quisquam positus est. et tamen haec uirgo perpetua multarum est mater uirginum. sequitur enim: emissiones tuae paradisus malogranatorum cum fructu pomorum. in malogranatis et pomis, omnium uirtutum significatur in uirginitate concentus. fratruelis meus candidus et rubicundus; candidus in uirginitate, rubicundus in martyrio. et quia rubicundus et candidus est, idcirco statim additur, guttur eius dulcedines, et totus concupiscentia. sponsus uirgo, laudatus a sponsa uirgine, laudat uicissim uirginem sponsam, et dicit ei: speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia aminadab, quod interpretatur, populi se sponte offerentis. uirginitas enim uoluntaria est, et ideo gressus ecclesiae in castitatis pulchritudine collaudantur. non est huius temporis in morem commentarii omnia de cantico canticorum uirginitatis pandere sacramenta, quia et haec ipsa fastidioso lectori nares contractura non ambigo. loquatur isaias spei nostrae fidei que mysterium: ecce uirgo in utero concipiet et pariet filium, et uocabis nomen eius emmanuel. scio iudaeos opponere solere, in hebraeo uerbum alma non uirginem sonare, sed adolescentulam. et reuera uirgo proprie bethula appellatur, adolescentula autem uel puella, non alma dicitur, sed naara. quid est igitur quod significat alma? absconditam uirginem, id est, non solum uirginem, sed cum epitasei~g uirginem; quia non omnis uirgo abscondita est, nec ab hominum fortuito separata conspectu. denique et rebecca in genesi, ob nimiam castitatem et ecclesiae typum, quem in sua uirginitate signabat, alma scribitur, non bethula sicut manifestum esse poterit ex sermonibus pueri abraham, quos loquitur in mesopotamia: et dixit: domine deus domini mei abraham, si tu dirigis uiam meam per quam ego ingredior, ecce dum stetero super fontem aquae, uirgo quae egredietur, ut hauriat aquam, et dixero ad eam: da mihi paululum aquae, ut bibam de hydria tua; et responderit: et tu bibe, et camelis tuis hauriam: haec erit uxor, quam praeparauit dominus filio domini mei. in eo enim loco, in quo ait: uirgo quae egredietur, ut hauriat aquam, in hebraico scriptum est alma, id est, uirgo secreta, et nimia parentum diligentia custodita. aut certe ostendant mihi ubi hoc uerbo appellentur et nuptae, et imperitiam confitebor. ecce uirgo in utero concipiet, et pariet filium. si non praefertur nuptiis uirginitas, spiritus sanctus cur maritatam, cur uiduam non elegit? nam illo tempore erat anna filia phanuelis de tribu aser, insignis pudicitiae, et semper uacans orationibus et ieiuniis in templo dei. si conuersatio tantum et bona opera et ieiunia absque uirginitate, spiritus sancti ad se merentur aduentum, potuit et ista mater esse domini. curramus ad reliqua: spreuit te, inquit, et despexit, uirgo filia sion. quam filiam dixerat, appellauit et uirginem: ne si tantum filiam nominasset, arbitrareris et nuptam. haec est uirgo filia ad quam alibi dicitur: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. ista est de qua per ieremiam loquitur deus, dicens: nunquid obliuiscetur sponsa ornamenti sui, aut uirgo fasciae pectoralis suae? de hac in eadem prophetia grande miraculum est, quia femina circumdederit uirum, et uniuersitatis parentem uirginis uenter incluserit. "esto," inquit, "nuptiarum et uirginitatis sit diuersa conditio, quid ad hoc potes dicere? si uirgo et uidua fuerint baptizatae, et ita permanserint, quae erit inter utramque diuersitas?" quod de petro et ioanne, anna et maria dudum diximus, hoc praesenti loco proficiat. si enim inter uirginem et uiduam baptizatas nihil interest, quia baptisma nouum hominem facit, eadem conditione et scorta atque prostibula si fuerint baptizatae, uirginibus aequabuntur. si enim praeteritae nuptiae nihil nocent uiduae baptizatae, et praeteritae in meretricibus uoluptates, exposita que publicae libidini corpora, post lauacrum uirginitatis praemia consequentur. aliud est purissimam mentem et nulla recordatione pollutam deo iungere, aliud meminisse amplexuum uiri foedae necessitatis: et quod corpore non agas, recordatione simulare. ieremias, qui in utero sanctificatus est, et cognitus in uulua matris, ideo hoc priuilegio fruitur, quia uirginitatis erat beatitudini destinatus. et cum omnes capti sint, uasa quoque templi babylonio rege uastante direpta, iste solus liber ab hostibus est, et captiuitatis nescit iniurias, et a uictoribus accepit stipendia, et nabuzardan, cui de sanctis sanctorum nabuchodonosor non praeceperat, praecepit de ieremia. hoc enim uerum templum dei est, et haec sancta sanctorum, quae uirginitatis puritate domino consecrantur. at e contrario ezechiel, qui captiuus tenebatur in babylone, qui tempestatem ab aquilone uenientem uiderat, et turbinem cuncta rapientem, ait: mortua est uxor mea ad uesperam, et feci mane sicut praeceptum mihi erat. praedixerat enim ei dominus, quod in die illa aperiretur os eius, et loqueretur, et non taceret amplius. diligenter attende, donec uxor uiueret non habebat libertatem populum commonendi. moritur uxor, et coniugale uinculum soluitur, et absque ulla trepidatione semper in officio prophetali est. qui enim liber uocatus est, uere est seruus christi. non nego beatas esse uiduas, quae ita post baptismum manserint; nec illarum detraho merito, quae cum uiris in castitate perdurant, sed sicuti hae maioris apud deum praemii sunt, quam nuptae coniugali officio seruientes, ita et ipsae aequo animo patiantur uirginitatem sibi praeferri. si enim illas sera pudicitia post despumatas corporis uoluptates erigit contra maritatas, cur non infra perpetuam castitatem esse se nouerint? "frustra," inquit, "haec loqueris, quia et episcopi et presbyteri et diaconi, unius uxoris uiri, et habentes filios, ab apostolo constituuntur". quomodo de uirginibus apostolus dicit se non habere praeceptum, et tamen dat consilium, quasi misericordiam consecutus a domino, et hoc agit in omni illa disputatione, ut uirginitatem praeferat matrimonio, et suadet quod imperare non audet, ne iniicere uideatur laqueum, et plus imponere ponderis, quam potest hominum sustinere natura: ita et in ecclesiastico ordine constituendo, quia rudis ex gentibus constituebatur ecclesia, leuiora nuper credentibus dat praecepta, ne territi ferre non possent. denique et apostoli et seniores de hierosolymis litteras mittunt, ut non amplius imponatur oneris his qui de gentibus crediderunt, nisi ut abstineant se ab idololatria, et fornicatione, et a sanguine, et a suffocatis; et quasi paruulis atque infantibus lac potum dant, non solidum cibum; nec praecipiunt de continentia, nec de uirginitate significant, nec ad ieiunia prouocant, neque dicunt illud quod in euangelio ad apostolos dirigitur, ne habeant duas tunicas, ne peram, ne aes in zonis, ne uirgam in manu, ne calceamenta in pedibus, aut certe illud: si uis perfectus esse, uade et uende omnia tua, et da pauperibus: et ueni, sequere me. si enim adolescens ille qui se iactauerat cuncta fecisse quae legis sunt, audiens hoc, tristis abiit, quia habebat possessiones multas, et pharisaei huiuscemodi domini sententiam subsannabant: quanto magis tanta gentium multitudo, cui summa uirtus erat aliena non rapere, non habebat necesse praeceptum de castitate et continentia perpetua, quibus scribebatur ut abstinerent se ab idolis, et a fornicatione, et in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae ne inter gentes quidem est! sed et ipsa episcopalis electio me cum facit. non enim dicit: eligatur episcopus, qui unam ducat uxorem, et filios faciat; sed qui unam ducat uxorem, et filios in omni subditos disciplina. certe confiteris non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat. alioqui, si deprehensus fuerit, non quasi uir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint uirgines quod mariti: aut si sacerdotibus non licet uxores tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam uirginalem. sed et hoc inferendum. si laicus et quicunque fidelis orare non potest, nisi careat officio coniugali, sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est. si semper orandum est, ergo semper carendum matrimonio. nam et in ueteri lege qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non erant, sed purificabantur ad tempus ab uxoribus separati, et uinum et siceram non bibebant, quae solent libidinem prouocare. eliguntur mariti in sacerdotium, non nego; quia non sunt tanti uirgines, quanti necessarii sunt sacerdotes. nunquid quia in exercitu fortissimus quisque eligendus est, idcirco non assumentur et infirmiores, cum omnes fortes esse non possint? si exercitus uiribus tantum constaret, et non etiam numero militum, abiicerentur imbecilliores. nunc et secundarum et tertiarum uirium gradus assumitur, ut turba et numero exercitus compleatur. et quomodo, inquies, frequenter in ordinatione sacerdotali, uirgo negligitur, et maritus assumitur? quia forte caetera opera non habet uirginitati congruentia, aut uirgo putatur, et non est: aut est uirginitatis infamis, aut certe ipsa uirginitas ei parit superbiam, et dum sibi applaudit de sola corporis castitate, uirtutes caeteras negligit. non fouet pauperes: pecuniae cupidior est. euenit interdum ut tristior uultus, adductum supercilium, incessus pomparum ferculis similis, offendat populum, et quia nihil habet quod reprehendat in uita, habitum solum oderit et incessum. multi eliguntur non amore sui, sed alterius odio. in plerisque suffragium meretur sola simplicitas, et alterius prudentiae et calliditati quasi malitiae opponuntur. nonnunquam errat plebis uulgi que iudicium, et in sacerdotibus comprobandis, unusquisque suis moribus fauet, ut non tam bonum quam sui similem quaerat praepositum. euenit aliquoties ut mariti, quae pars maior in populo est, maritis quasi sibi applaudant, et in eo se arbitrentur minores non esse uirginibus, si maritum uirgini praeferant. dicam aliquid quod forsitan cum multorum offensa dicturus sum; sed boni mihi non irascentur, quia eos peccati conscientia non remordebit. interdum hoc et pontificum uitio accidit, qui non meliores, sed argutiores in clerum allegunt, et simpliciores quosque atque innocentes inhabiles putant, uel affinibus et cognatis quasi terrenae militiae officia largiuntur, siue diuitum obediunt iussioni. quod que his peius est, illis clericatus donant gradum, quorum sunt obsequiis deliniti. alioqui si, iuxta sententiam apostoli, non erunt episcopi nisi mariti, ipse apostolus episcopus esse non debuit, qui dixit: uolo autem omnes sic esse, sicut ego sum. et ioannes indignus hoc gradu existimabitur, et omnes uirgines, et continentes, quibus quasi pulcherrimis gemmis ecclesiae monile decoratur. episcopus et presbyter et diaconus non sunt meritorum nomina, sed officiorum. nec dicitur: si quis episcopatum desiderat, bonum desiderat gradum; sed bonum opus desiderat, quod in maiori ordine constitutus possit, si uelit, occasionem exercendarum habere uirtutum. oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, ut nulli uitio mancipatus sit; unius uxoris uirum, qui unam uxorem habuerit, non habeat; sobrium, siue, ut melius in graeco dicitur, uigilantem, id est, n�phaleon~g; pudicum, hoc enim significat s�phron~g; ornatum, et castitate et moribus; hospitalem, ut imitetur abraham, et cum peregrinis, imo in peregrinis, christum suscipiat; doctorem, nihil enim prodest conscientia uirtutum frui, nisi et creditum sibi populum possit instruere, ut ualeat exhortari in doctrina, et eos qui contradicunt redarguere; non uinolentum, quia qui semper in sanctis sanctorum est, et offert hostias, uinum et siceram non bibet, quia in uino luxuria est. sic bibat episcopus, ut an biberit ignoretur. non percussorem, id est, qui conscientias non percutiat singulorum: neque enim pugilem describit sermo apostolicus, sed pontificem instituit, quid facere non debeat. docet nunc e regione quid faciat: sed modestum, non litigiosum, non cupidum, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate. uide quanta pudicitia exigatur in episcopo, ut si filii eius impudici fuerint, ipse episcopus esse non possit, et eodem uitio offendat deum quo offendit heli pontifex, qui corripuerat quidem filios, sed quia non abiecerat delinquentes, retrorsum cecidit, et mortuus est, antequam lucerna dei exstingueretur. mulieres similiter pudicas, et reliqua. in omni gradu et sexu tenet pudicitia principatum. cernis igitur quod episcopus, presbyter, et diaconus non ideo sint beati, quia episcopi, uel presbyteri sint, aut diaconi, sed si uirtutes habuerint nominum suorum et officiorum. alioqui si diaconus sanctior episcopo suo fuerit, non ex eo quod inferior gradu est, apud christum deterior erit. aut stephanus diaconus, qui primus martyrio coronatus est, minor futurus est in regno coelorum multis episcopis, et timotheo ac tito, quos ut subiicere non audeo, ita nec anteponere. quomodo in legionibus et exercitu sunt duces, sunt tribuni, sunt centuriones, sunt ferentarii, ac leuis armaturae, et miles gregarius, et manipuli: commissa que pugna, uacant nomina dignitatum, et sola fortitudo quaeritur: ita in hoc campo et praelio, quo contra daemones dimicamus, non quaeruntur nomina, sed opera; et gloriosior ille sub uero imperatore christo, non qui nobilior, sed qui fortior est. at dices: si omnes uirgines fuerint, quomodo stabit humanum genus? par pari referam. si omnes uiduae fuerint, uel in matrimonio continentes, quomodo stirps mortalium propagabitur? hac ratione nihil omnino erit, ne aliud esse desistat. uerbi gratia: si cuncti philosophi sint, agricolae non erunt. quid loquar de agricolis? non oratores, non iurisconsulti, non reliquarum artium praeceptores. si uniuersi principes, quis erit miles? si omnes caput, cuius uocabuntur caput, cum caetera membra defuerint? uereris, ne si uirginitatem plures appetierint, cessent lupae, cessent adulterae, ne infantes in urbibus uillis que non uagiant? quotidie moechorum sanguis effunditur, adulteria damnantur, et inter ipsas leges et secures ac tribunalia flagrans libido dominatur. noli metuere ne omnes uirgines fiant; difficilis res est uirginitas, et ideo rara, quia difficilis: multi uocati, pauci electi. incipere plurimorum est, perseuerare paucorum. unde et grande praemium eorum qui perseuerauerint. si omnes uirgines esse possent, nunquam et dominus diceret: qui potest capere, capiat; et apostolus in suadendo non trepidaret: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo. et cur, inquies, creata sunt genitalia, et sic a conditore sapientissimo fabricati sumus, ut mutuum nostri patiamur ardorem, et gestiamus in naturalem copulam? periclitamur responsionis uerecundia, et quasi inter duos scopulos, et quasdam necessitatis et pudicitiae sumpl�gadas~g, hinc atque inde, uel pudoris, uel causae naufragium sustinemus. si ad proposita respondeamus, pudore suffundimur. si pudor impetrarit silentium, quasi de loco uidebimur cedere, et aduersario feriendi occasionem dare. melius est tamen clausis, quod dicitur, oculis andabatarum more pugnare, quam directa spicula clypeo non repellere ueritatis. poteram quidem dicere: quomodo posterior pars corporis et meatus per quem alui stercora egeruntur relegatus est ab oculis, et quasi post tergum positus, ita et hic qui sub uentre est, ad digerendos humores et potus, quibus uenae corporis irrigantur, a deo conditus est. sed quoniam ipsa organa et genitalium fabrica, et nostra feminarum que discretio, et receptacula uuluae ad suscipiendos et coalendos fetus condita, sexus differentiam praedicant, hoc breuiter respondebo: nunquam ergo cessemus a libidine, ne frustra huiuscemodi membra portemus. cur enim maritus se abstineat ab uxore? cur casta uidua perseueret, si ad hoc tantum nati sumus, ut pecudum more uiuamus? aut quid mihi nocebit, si cum uxore mea alius concubuerit? quomodo enim dentium officium est mandere, et in aluum ea quae sunt mansa transmittere, et non habet crimen qui coniugi meae panem dederit: ita si genitalium hoc est officium, ut semper fruantur natura sua, meam lassitudinem alterius uires superent: et uxoris, ut ita dixerim, ardentissimam gulam fortuita libido restinguat. quid sibi autem uult apostolus, ut ad continentiam cohortetur, si contra naturam est? quid ipse dominus qui eunuchorum praecipit uarietates? certe apostolus, qui ad suam nos prouocat pudicitiam, debet constanter audire. cur portas ueretrum, o paule? cur a sexu feminarum, barba, pilis, alia que membrorum qualitate distingueris? cur tuae non intumescunt papillae, non dilatantur renes, non pectus arctatur? uox obsoletior est, sermo ferocior, et hirsutius supercilium. frustra haec omnia uirorum habes, si complexu non uteris feminarum. compellor aliquid loqui et insipiens fieri; sed uos me, ut loqui audeam, coegistis. dominus noster atque saluator, qui cum in forma dei esset, formam serui dignatus est assumere, factus obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis, quid necesse erat, ut in his membris nasceretur, quibus usurus non erat? qui certe ut sexum ostenderet etiam circumcisus est. cur ioannem apostolum et baptistam sua dilectione castrauit, quos uiros nasci fecerat? qui ergo in christum credimus, christi sectemur exempla. et si noueramus illum iuxta carnem, sed iam non nouimus eum secundum carnem. certe in resurrectione eadem erit corporum substantia qua nunc utimur, licet auctior gloria. nam et saluator in tantum ipsum corpus habuit post inferos, in quo et crucifixus est, ut manus perforatas clauis et lateris uulnus ostenderet. porro si clausis ingressus est ostiis, quod humanorum corporum natura non patitur, ergo et petrum et dominum negamus uera habuisse corpora, quia ambulauerunt super aquas, quod contra naturam est. in resurrectione mortuorum, non nubent neque nubentur, sed similes erunt angelis. quod alii postea in coelis futuri sunt, hoc uirgines in terra esse coeperunt. si angelorum nobis similitudo promittitur, (inter angelos autem non est sexus diuersitas), aut sine sexu erimus, quod angeli sunt: aut certe, quod liquido comprobatur, resurgentes in proprio sexu, sexus non fungemur officio. uerum quid agimus argumentis, et propositiones aduersarii callida cupimus responsione superare? uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua. curram per apostolorum sententias, et quomodo in salomonis exemplis breues expositiunculas subdidi, ob intelligendi facilitatem, ita et nunc castitatis et continentiae christianae exempla replicabo, et de multis testimoniis quasi unum corpus efficiam, quo et nihil quod ad pudicitiam pertineat, praetermittam, et nimiae prolixitatis declinem fastidium. scribit inter caetera paulus apostolus ad romanos: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc uero liberati a peccato, serui autem dei facti, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. puto quod et nuptiarum finis mors sit. fructus autem sanctificationis, qui uel ad uirginitatem, uel ad continentiam pertinet, uita pensatur aeterna. ac deinde: itaque, fratres, mei, et uos mortificati estis legi per corpus christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit: ut fructificemus deo. cum enim essemus in carne, passiones quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur; ut seruiamus in nouitate spiritus, et non in uetustate litterae. cum inquit, essemus in carne, et non in nouitate spiritus, sed in uetustate litterae, faciebamus ea quae carnis erant, et fructificabamus morti. nunc autem quia mortui sumus legi, per corpus christi, fructificemus deo, ut simus eius qui ex mortuis resurrexit. necnon et in alio loco cum praedixisset, scio quia lex spiritualis est; et cum de uiolentia carnis quod crebro nos impellat facere quod nolimus, latius disputasset, ad extremum intulit: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per iesum christum dominum nostrum. et iterum, ipse igitur mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. et, nihil damnationis est his, qui sunt in christo iesu, qui non secundum carnem ambulant. lex enim spiritus in christo iesu liberauit me a lege peccati et mortis. ac manifestius in consequentibus docet, christianos non ambulare secundum carnem, sed secundum spiritum, dicens: qui enim secundum carnem sunt, quae sunt carnis sapiunt. qui uero secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. nam prudentia carnis, mors est; prudentia autem spiritus, uita et pax; quoniam prudentia carnis, inimicitia est in deum. legi enim dei non subiicitur, nec enim potest. qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. uos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis, et reliqua usque ad illum locum, in quo ait: ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uixeritis, moriemini. si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. quicunque enim spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt. si prudentia carnis inimicitia est in deum, et qui in carne sunt deo placere non possunt; arbitror eos qui seruiunt officio coniugali, quod prudentiam carnis diligant, et in carne sint. a qua nos retrahens apostolus, et iungens spiritui, deinceps loquitur: obsecro uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium uestrum. et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate sensus uestri, ut probetis quae sit uoluntas dei bona, et beneplacens, et perfecta. dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad pudicitiam (non ad sobrietatem, ut male in latinis codicibus legitur), sed sapere, inquit, ad pudicitiam. siquidem graece scriptum est, eis~g to~g s�phronein~g. consideremus sententiam apostoli: reformamini, inquit, in nouitate sensus uestri, ut probetis quae sit uoluntas dei bona, et beneplacens, et perfecta. quod dicit, huiuscemodi est. concedit quidem deus nuptias, concedit digamiam, et, si necesse fuerit, fornicationi et adulterio praefert etiam trigamiam. sed nos qui corpora nostra exhibere debemus hostiam uiuam, sanctam, placentem deo, rationabile obsequium, nostrum, non quid concedat deus, sed quid uelit, consideremus: ut probemus quae sit uoluntas dei bona et beneplacens, et perfecta. ergo quod concedit, nec bonum, nec beneplacens est, nec perfectum. reddit que causas cur hoc suadeat: scientes tempus, quia hora est iam nos de somno surgere. nunc autem propior est nostra salus, quam cum credidimus. nox praecessit, dies autem appropinquauit. et in extremo: induimini dominum iesum christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. aliud est uoluntas dei, aliud indulgentia. unde et ad corinthios scribens, ait: ego, fratres, non potui loqui uobis sicut spiritualibus: sed sicut carnalibus; sicut paruulis in christo, lac uobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed neque nunc potestis. adhuc enim carnales estis. qui animalis est, et non recipit ea quae spiritus dei sunt (stultitia enim illi est, nec potest intelligere, quia spiritualiter diiudicatur), iste non perfectae castitatis cibo, sed rudi nuptiarum lacte nutritur. sicut per hominem mors, sic et per hominem resurrectio mortuorum. quomodo in adam omnes morimur, sic in christo omnes uiuificabimur. seruiuimus in lege ueteri adam, seruiamus in euangelio nouo adam. factus est enim primus homo adam in animam uiuentem, et nouissimus adam in spiritum uiuificantem. primus homo de terra terrenus. secundus homo de coelo coelestis. qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. hoc tam clarum est, ut nulla expositione queat manifestius fieri: caro, inquit, et sanguis regnum dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem. si corruptio ad omnem coitum pertinet, incorruptio autem proprie castitatis est, praemia pudicitiae nuptiae possidere non possunt. scimus enim quoniam si terrena domus huius habitationis destructa fuerit, aedificationem habeamus ex deo, domum non manufactam, sempiternam in coelis. in quo ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes. cupimus enim egredi de corpore, et habitare cum christo; propter quod et studiosissime nitimur, siue in corpore, siue extra corpus placere deo. et ut plenius exponeret, quales non esse uellet, in alio loco docet, dicens: despondi enim uos uni uiro, uirginem castam exhibere christo. quod si ad totam ecclesiam credentium uolueris referre, et in hac desponsione christi, et maritatas, et digamas, et uiduas, et uirgines contineri, hoc quoque pro nobis facit. nam dum omnes ad pudicitiam et praemium uirginitatis inuitat, ostendit cunctis gradibus uirginitatem esse potiorem. rursum que ad galatas: ex operibus, inquit, legis, non iustificabitur omnis caro. opera legis et nuptiae sunt, unde et maledicuntur in ea, qui non habent filios. quae si conceduntur etiam in euangelio, aliud est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud uirtutibus praemia polliceri. dicam et ego nuptiatoribus meis, qui post castitatem et diuturnam continentiam subant ad coitum, et pecudum more lasciuiunt: sic insipientes estis, ut cum coeperitis spiritu, nunc carne consummemini? tanta passi estis sine causa? apostolus, quod continentiae quibusdam nodos relaxat, et dimittit frena currentibus, propter infirmitatem carnis hoc facit. contra quam scribens denuo loquitur: spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem. non necesse est nunc de operibus carnis dicere, quia longum est, et facile potest de apostoli epistola sumere, qui uoluerit. dicam tantum de spiritu, cuius fructus sunt; charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. omnes uirtutes spiritus, quasi solidissimum fundamentum, et sublime culmen, continentia sustentat et protegit. aduersum huiuscemodi non est lex. qui autem sunt christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. si uiuimus spiritu, spiritu et ambulemus. qui cum christo carnem nostram, et passiones eius desideria que crucifiximus, quid rursum ea quae carnis sunt agere cupimus? quodcunque seminauerit homo, hoc et metet. qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem. qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam. existimo quod qui uxorem habet, quandiu reuertitur ad idipsum, ne tentet eum satanas, in carne seminat, et non in spiritu. qui autem in carne seminat (non ego, sed apostolus loquitur) metit corruptionem. elegit nos in christo deus pater ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram eo. ambulauimus in concupiscentiis carnis, facientes uoluntatem eius, et cogitationum, et fuimus filii irae, sicut et caeteri. nunc autem conresuscitauit, et consedere nos fecit in coelestibus in christo iesu, ut deponamus secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur iuxta desideria erroris, et aptari nobis illa benedictio possit, quae mysticam ad ephesios epistolam tali fine concludit: gratia uobis cum omnibus qui diligunt dominum in incorruptione. conuersatio nostra in coelis est. unde et saluatorem exspectamus dominum nostrum iesum christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme fieri corpori gloriae suae. quaecunque ergo sunt uera, quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque ad castitatem pertinentia, his copulemur, haec sequamur. reconciliauit nos christus in corpore suo deo patri per mortem, et exhibuit sanctos, et immaculatos, et absque ulla reprehensione coram se: in quo et circumcisi sumus circumcisione non manufacta, in exspoliationem corporis carnis, sed circumcisione christi, consepulti ei in baptismo, in quo et consurreximus. si ergo consurreximus cum christo, ea quae sursum sunt quaeramus, ubi christus est in dextera dei sedens; ea sapiamus quae sursum sunt, non quae super terram. mortui enim sumus, et uita nostra abscondita est cum christo in deo. cum enim christus apparuerit uita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria. nemo militans deo, implicat se negotiis saecularibus, ut possit ei placere, qui se elegit. apparuit enim gratia dei saluatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste et iuste et pie uiuamus in praesenti saeculo. dies me deficiet, si uoluero omnia de castitate apostoli praecepta memorare. ista sunt de quibus ad apostolos dominus loquebatur: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis ea portare modo. cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. post crucem christi, statim in actis apostolorum una domus philippi euangelistae quadrigam producit uirginum filiarum: ut caesarea, in qua ex gentibus ecclesia per centurionem cornelium fuerat dedicata, etiam uirginum puellarum praeberet exempla. cum que dominus in euangelio dixerit: lex et prophetae usque ad ioannem, istae, quia uirgines erant, etiam post ioannem prophetasse referuntur. neque enim poterant ueteris testamenti lege retineri, quae uirginitatis fulserant claritate. transeamus ad iacobum, qui frater domini dicebatur, tantae sanctitatis, tantae que iustitiae, et perpetuae uirginitatis, ut iosephus quoque historicus iudaeorum, propter huius necem hierosolymam subuersam referat. hic primus episcopus ex iudaeis hierosolymae credentis ecclesiae, ad quem paulus cum tito barnaba que pergebat, loquitur in epistola sua: nolite errare, fratres mei dilecti. omne datum bonum, et omnis perfecta donatio, de sursum est, descendens a patre luminum, apud quem non est differentia, aut auersionis obumbraculum. uolens genuit nos uerbo ueritatis, ut simus primitiae creaturarum eius. uirgo mystice uirginitatem docet. omne perfectum donum de sursum descendit, ubi non sunt nuptiae: et descendit non a quolibet, sed a patre luminum, qui dicit ad apostolos: uos estis lux mundi. apud quem non est differentia iudaei, siue gentilis, nec illa umbra quae uersabatur in lege, premit eos qui de nationibus crediderunt; sed uerbo nos genuit, et uerbo ueritatis, quia umbra et imago et species quaedam ueritatis praecessit in lege, ut simus primitiae creaturarum eius. et quomodo ipse primogenitus ex mortuis omnes in se mortuos suscitauit: sic ipse uirgo primitias uirginum suorum in se uirgine dedicauit. petrus quoque quid de uocatione gentium sentiat, contemplemur: benedictus, inquit, deus, et pater domini nostri iesu christi, qui secundum magnam misericordiam suam, regenerauit nos in spem uitae, per resurrectionem iesu christi ex mortuis, in haereditatem incorruptam et immaculatam et immarcescibilem, quae seruatur in coelis, in uos qui uirtute dei custodimini per fidem in salutem, quae praeparata est reuelari in tempore nouissimo. ubi incorrupta praedicatur haereditas, et immaculata, et immarcescibilis, et praeparata in coelis, et in tempus nouissimum reseruata, et spes uitae aeternae, quando non nubent, neque nubentur, ibi aliis uerbis uirginitatis priuilegia describuntur. nam et in sequentibus hoc ipsum docet: propter hoc accincti lumbos mentis uestrae, uigilantes perfecte, sperate in eam gratiam, quae uobis deferenda est in reuelatione iesu christi. quasi filii obedientiae non conformemini prioribus ignorantiae uestrae desideriis; sed secundum eum, qui uos uocauit, sanctum, et ipsi sancti estote, in omni conuersatione. scriptum est enim: sancti estote, quia ego sanctus sum. neque enim corruptibili auro et argento redempti sumus; sed pretioso sanguine immaculati agni iesu christi, ut castificemus animas nostras in obedientia ueritatis, renati non ex coitu corruptibili, sed ex incorruptione, per uerbum uiuentis dei et permanentis; et sicut lapides uiui aedificemur in domum spiritualem, sanctum sacerdotium, offerentes spirituales uictimas, per christum dominum nostrum. nos enim sumus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. christus pro nobis carne mortuus est. armemur eadem conuersatione qua christus, quoniam qui passus est in carne, quieuit a peccato, ut nequaquam in desideriis hominum, sed in uoluntate dei, reliquum in carne tempus exigamus. sufficit enim nobis praeteritum tempus, quando ambulauimus in luxuriis et desideriis caeteris que uitiis. grandia nobis et pretiosa uirginitatis promissa donauit, ut per hanc efficiamur diuinae consortes naturae, fugientes eam quae in mundo est concupiscentiam corruptionis. nouit dominus pios de tentatione eripere, et iniquos cruciandos in diem reseruare iudicii, praecipue eos qui post carnem in desideriis pollutionis ambulant, et dominationes despiciunt, audaces et procaces. isti enim quasi irrationabilia iumenta in uentrem et libidinem proni sunt, blasphemantes, qui et in corruptione sua corrumpentur, recipient que mercedem iniquitatis luxuriam: qui putant delicias esse iniustitiam, sordes, et maculas, et nihil aliud nisi de uoluptatibus cogitantes. qui habent oculos plenos adulterio et insatiabili libidine, et decipiunt animas necdum christi charitate robustas. loquuntur enim uerba tumentia, et indoctos facile illecebris carnis irretiunt: repromittentes eis libertatem, cum ipsi serui uitiorum sint atque luxuriae et corruptionis. unusquisque enim ei subiacet passioni, a qua uincitur. quod si fugientes coinquinationes mundi per scientiam saluatoris nostri iesu christi, iisdem rursum superantur, quae ante superauerant, facta sunt ei nouissima peiora prioribus. melius que eis erat non nosse uiam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum conuerti, et relinquere sanctum mandatum quod eis traditum fuerat. completum que est in eis uerissimum illud prouerbium: canis reuersus ad uomitum suum, et sus lota in uolutabro luti. nolui omnem locum secundae petri epistolae ponere, ne longum facerem, sed tantummodo ostendi spiritus sancti uaticinio, huius temporis et doctores et haeresim praenuntiatam. denique manifestius eosdem notat, dicens: uenient enim in nouissimis diebus illusores seducentes, iuxta propria desideria ambulantes, et caetera. descripsit sermo apostolicus iouinianum loquentem buccis tumentibus et inflata uerba trutinantem, repromittentem in coelis libertatem, cum ipse seruus sit uitiorum atque luxuriae, canis reuertens ad uomitum suum. nam cum monachum esse se iactitet: et post sordidam tunicam, et nudos pedes, et cibarium panem, et aquae potum, ad candidas uestes, et nitidam cutem, ad mulsum et elaboratas carnes, ad iura apitii et paxami ad balneas quoque ac fricticulas, et popinas se conferat, manifestum est quod terram coelo, uitia uirtutibus, uentrem praeferat christo, et purpuram coloris eius putet regna coelorum. et tamen iste formosus monachus, crassus, nitidus, dealbatus, et quasi sponsus semper incedens, aut uxorem ducat, ut aequalem uirginitatem nuptiis probet: aut si non duxerit, frustra contra nos uerbis agit, cum opere nobis cum sit. sed et ioannes in eadem uerba concordat: nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo. quoniam omne quod in mundo est, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et superbia huius uitae, quae non est de patre, sed de mundo. et, mundus praeterit, et desiderium eius. qui autem facit uoluntatem dei, manet in aeternum. mandatum nouum scripsi uobis, quod est uerissimum, et in christo, et in nobis: quia tenebrae praeterierunt, et lux iam lucet. et rursum: charissimi nunc filii dei sumus, et necdum apparuit quid futuri sumus. scimus autem, quia cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam uidebimus eum sicuti est. et omnis qui habet hanc spem, castificat semetipsum, sicut et ille castus est. in hoc perfecta est nostra charitas, si fiduciam habeamus in diem iudicii: ut quomodo ille est, sic et nos simus in hoc saeculo. epistola quoque iudae tale quid significat, odientes et carnis pollutam tunicam. legamus apocalypsim ioannis, et ibi reperiemus agnum super montem sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia signatorum, habentium nomen eius, et nomen patris eius scriptum in frontibus suis, qui cantant canticum nouum, et nemo potest dicere canticum illud, nisi hi qui empti sunt de terra. isti sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt, uirgines enim permanserunt. hi sequuntur agnum quocunque uadit: empti sunt enim ex hominibus primitiae deo et agno, et in ore ipsorum non est inuentum mendacium, et sine macula sunt. de singulis tribubus, excepta tribu dan, pro qua reponitur tribus leui, duodecim millia uirginum signatorum creditura dicuntur, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. ac ne putaremus de his dici, qui scorta non norunt, statim intulit: uirgines enim permanserunt. ex quo ostendit omnes qui uirgines non permanserunt, ad comparationem purissimae et angelicae castitatis, et ipsius domini nostri iesu christi, esse pollutos. hi sunt qui cantant canticum nouum, quod nemo potest canere, nisi qui uirgo est. hi sunt primitiae dei et agni, et sine macula. si uirgines primitiae dei sunt: ergo uiduae et in matrimonio continentes, erunt post primitias, id est, in secundo et tertio gradu: nec prius perditus populus saluari poterit, nisi tales hostias castitatis deo obtulerit, et immaculatum agnum, purissimis uictimis reconciliauerit. infinitum est de euangelio decem uirginum exponere sacramentum quinque stultarum et quinque sapientum. hoc solum nunc dico, quod quomodo absque caeteris operibus uirginitas sola non saluat, sic omnia opera absque uirginitate, puritate, continentia, castitate, imperfecta sunt. ex quo nequaquam nos illud poterit impedire, quod aduersarius obiicit, fuisse dominum in cana galilaeae, et nuptiarum festa celebrasse, quando aquas uertit in uinum. hoc enim breuissime respondebo, quod qui octaua die circumcisus est, et pro quo par turturum, et duo pulli columbarum die purgationis oblati sunt, cum caeteris, antequam pateretur, iudaicam consuetudinem comprobauit: ne illis occasionem iuste se interficiendi tribuere uideretur, quasi legem destruens damnans que naturam. quanquam et hoc pro nobis. qui enim semel uenit ad nuptias, semel docuit esse nubendum. et tunc uirginitati posset officere, si nuptias post uirginitatem, et uiduitatis castimoniam non in gradu tertio poneremus. nunc autem cum haereticorum sit damnare coniugia, et dei spernere conditionem, quidquid de laude dixerit nuptiarum, libenter audimus. ecclesia enim matrimonia non damnat, sed subiicit: nec abiicit, sed dispensat: sciens, ut supra diximus, in domo magna non solum esse uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et alia esse in honorem, alia in contumeliam; et quicunque se mundauerit, eum futurum esse uas honorabile, et necessarium in omne opus bonum praeparatum. satis abunde que christianae pudicitiae et uirginitatis angelicae, de diuinis libris exempla praebuimus. sed quoniam intellexi in commentariis aduersarii, prouocari nos etiam ad mundi sapientiam, quod nunquam hoc genus in saeculo sit probatum, et nouum dogma contra naturam religio nostra prodiderit, percurram breuiter graecas et latinas barbaras que historias, et docebo uirginitatem semper tenuisse pudicitiae principatum. referunt fabulae atalantam calydoniam uirginem semper in uenatibus, semper in siluis, non tumentes uteros feminarum fastidia que conceptuum, sed expeditam et castam amasse uirtutem. harpalicen quoque uirginem thraciam insignis poeta describit; et reginam uolscorum camillam, quam turnus, cui auxilio uenerat, laudare uolens, non amplius habuit quod diceret, nisi uirginem nominaret. o decus italiae, uirgo! chalchioecus quoque illa filia leo, uirgo perpetua, pestilentiam patriae scribitur spontanea morte soluisse; et iphigeniae uirginis sanguis aduersos placasse uentos. quid referam sibyllas erythraeam atque cumanam, et octo reliquas? nam uarro decem fuisse autumat, quarum insigne uirginitas est, et uirginitatis praemium diuinatio. quod si aeolici genere sermonis sibylla theoboul�~g appellatur, recte consilium dei sola scribitur nosse uirginitas. cassandram quoque et chrysein uates apollinis, ac iunonis uirgines legimus. et sacerdotes dianae tauricae, et uestae, innumerabiles exstiterunt. quarum una minutia propter suspicionem stupri uiua defossa est: iniusta, ut reor, poena, nisi grande crimen putaretur laesa uirginitas. certe romanus populus quanto honore uirgines semper habuerit, hinc apparet, quod consules et imperatores, et in curribus triumphantes, qui de superatis gentibus trophaea referebant, et omnis dignitatis gradus, eis de uia cedere solitus sit. claudia uirgo uestalis cum in suspicionem uenisset stupri, et simulacrum matris idaeae in uado tiberis haereret, ad comprobandam pudicitiam suam fertur cingulo duxisse nauem, quam multa millia hominum trahere nequiuerant. melius tamen, inquit lucani poetae patruus, cum illa esset actum, si hoc quod euenit, ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae, quam dubiae patrocinium. nec mirum hoc de hominibus, cum mineruam quoque et dianam uirgines deas finxerit error gentilium, et inter duodecim signa coeli, quibus mundum uolui putant, uirginem collocarint. magna iniuria nuptiarum, ut ne inter scorpios quidem et centauros, et cancros, et pisces, et aegocerotas, uxorem maritum que contruserint. triginta atheniensium tyranni cum phidonem in conuiuio necassent, filias eius uirgines ad se uenire iusserunt, et scortorum more nudari; ac super pauimenta, patris sanguine cruentata, impudicis gestibus ludere: quae paulisper dissimulato dolore, cum temulentos conuiuas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, inuicem se complexae praecipitauerunt in puteum, ut uirginitatem morte seruarent. demotionis areopagitarum principis uirgo filia, audito sponsi leosthenis interitu, qui bellum lamiacum concitarat, se interfecit: asserens quanquam intacta esset corpore, tamen si alterum accipere cogeretur, quasi secundum acciperet, cum priori mente nupsisset. spartiatae et messenii diu inter se habuere amicitias, in tantum ut ob quaedam sacra etiam uirgines ad se mutuo mitterent. quodam igitur tempore, cum quinquaginta uirgines lacedaemoniorum messenii uiolare tentassent, de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes libentissime pro pudicitia occubuerunt. quamobrem graue bellum et longissimum concitatum est, et post multum temporis mamertia subuersa est. aristoclides orchomeni tyrannus adamauit uirginem stymphalidem, quae cum, patre occiso, ad templum dianae confugisset, et simulacrum eius teneret, nec ui posset auelli, in eodem loco confossa est. ob cuius necem, tanto omnis arcadia dolore commota est, ut bellum publice sumeret, et necem uirginis ulcisceretur. aristomenes messenius, uir iustissimus, uictis lacedaemoniis, et quodam tempore nocturna sacra celebrantibus, quae uocabantur hyacinthia, rapuit de choris ludentium uirgines quindecim, et tota nocte gradu concito fugiens, excessit de finibus spartanorum. cum que eas comites eius uellent uiolare, monuit quantum potuit, ne hoc facerent, et ad extremum quosdam non parentes interfecit, caeteris metu coercitis. redemptae postea a cognatis puellae, cum aristomenem uiderent caedis reum fieri, tandiu ad patriam non sunt reuersae, quandiu iudicum aduolutae genibus defensorem pudicitiae suae cernerent absolutum. quo ore laudandae sunt scedasi filiae in leuctris boeotiae, quas traditum est, absente patre, duos iuuenes praetereuntes iure hospitii suscepisse. qui multum indulgentes uino uim per noctem intulere uirginibus. quae amissae pudicitiae nolentes superuiuere, mutuis conciderunt uulneribus. iustum est et locridas uirgines non tacere, quae cum ilium mitterentur ex more per annos circiter mille, nulla obscoeni rumoris et pollutae uirginitatis ullam fabulam dedit. quis ualeat silentio praeterire septem milesias uirgines, quae, gallorum impetu cuncta uastante, ne quid indecens ab hostibus sustinerent, turpitudinem morte fugerunt, exemplum sui cunctis uirginibus relinquentes, honestis mentibus magis pudicitiam curae esse quam uitam? nicanor, uictis thebis atque subuersis, unius uirginis captiuae amore superatus est. cuius coniugium expetens, et uoluntarios amplexus, quod scilicet captiua optare debuerat, sensit pudicis mentibus plus uirginitatem esse quam regnum, et interfectam propria manu flens et lugens amator tenuit. narrant scriptores graeci et aliam thebanam uirginem, quam hostis macedo corruperat, dissimulasse paulisper dolorem, et uiolatorem uirginitatis suae iugulasse postea dormientem: se que interfecisse gladio, ut nec uiuere uoluerit post perditam castitatem, nec ante mori quam sui ultrix exsisteret. apud gymnosophistas indiae, quasi per manus, huius opinionis auctoritas traditur, quod buddam, principem dogmatis eorum, e latere suo uirgo generarit. nec hoc mirum de barbaris, cum mineruam quoque de capite iouis, et liberum patrem de femore eius procreatos doctissima finxerit graecia. speusippus quoque sororis platonis filius, et clearchus in laude platonis, et anaxilides in secundo libro philosophiae, perictionem matrem platonis, phantasmate apollinis oppressam ferunt, et sapientiae principem non aliter arbitrantur, nisi de partu uirginis editum. sed et timaeus scribit pythagorae uirginem filiam choro uirginum praefuisse, et castitatis eas instituisse doctrinis. diodorus socraticus quinque filias dialecticas insignis pudicitiae habuisse narratur, de quibus et philo carneadis magister plenissimam scribit historiam. ac ne nobis dominum saluatorem de uirgine procreatum romana exprobraret potentia, auctores urbis et gentis suae ilia uirgine et marte genitos arbitrantur. haec de uirginibus saeculi currens per multiplices historias, et properans sermo perstrinxerit. ueniam ad maritatas, quae mortuis uel occisis uiris superuiuere noluerunt, ne cogerentur secundos nosse concubitus, et quae mire unicos amauerunt maritos; ut sciamus digamiam apud ethnicos etiam reprobari. dido, soror pygmalionis, multo auri et argenti pondere congregato, in africam nauigauit, ibi que urbem carthaginem condidit, et cum ab iarba rege libyae in coniugium peteretur, paulisper distulit nuptias, donec conderet ciuitatem. nec multo post exstructa in memoriam mariti quondam sichaei pyra, maluit ardere quam nubere. casta mulier carthaginem condidit, et rursum eadem urbs in castitatis laude finita est. nam hasdrubalis uxor, capta et incensa urbe, cum se cerneret a romanis capiendam esse, apprehensis ab utroque latere paruulis filiis, in subiectum domus suae deuolauit incendium. quid loquar nicerati coniugem, quae, impatiens iniuriae uiri, mortem sibi ipsa consciuit, ne triginta tyrannorum, quos lysander uictis athenis imposuerat, libidinem sustineret? artemisia quoque uxor mausoli insignis pudicitiae fuisse perhibetur. quae cum esset regina cariae, et nobilium poetarum atque historicorum laudibus praedicetur, in hoc uel maxime effertur quod defunctum maritum sic semper amauit ut uiuum, et mirae magnitudinis exstruxit sepulcrum, in tantum ut usque hodie omnia sepulcra pretiosa ex nomine eius mausolaea nuncupentur. teuta illyricorum regina, ut longo tempore uiris fortissimis imperaret, et romanos saepe frangeret, miraculo utique meruit castitatis. indi, ut omnes pene barbari, uxores plurimas habent. apud eos lex est, ut uxor charissima cum defuncto marito cremetur. hae igitur contendunt inter se de amore uiri; et ambitio summa certantium est, ac testimonium castitatis, dignam morte decerni. itaque uictrix in habitu ornatu que pristino iuxta cadauer accubat, amplexans illud et deosculans, et suppositos ignes pudicitiae laude contemnens. puto quae sic moritur, secundas nuptias non requirit. alcibiades ille socraticus, uictis atheniensibus, fugit ad pharnabazum. qui, accepto pretio a lysandro principe lacedaemoniorum, iussit eum interfici. cum que suffocato caput esset ablatum, et missum lysandro in testimonium caedis expletae, reliqua pars corporis iacebat insepulta. sola igitur concubina, contra crudelissimi hostis imperium, inter extraneos, et imminente discrimine, funeri iusta persoluit, mori parata pro mortuo, quem uiuum dilexerat. imitentur matronae, et matronae saltem christianae, concubinarum fidem, et praestent liberae quod captiua seruauit. strato regulus sinodis manu propria se uolens confodere, ne imminentibus persis ludibrio foret, quorum foedus aegyptii regis societate neglexerat, retrahebatur formidine, et gladium quem arripuerat circumspectans, hostium pauidus exspectabat aduentum. quem iamiamque capiendum uxor intelligens, extorsit acinacem de manu, et latus eius transuerberauit. composito que ex more cadaueri se moriens superiecit, ne post uirginalia foedera alterius coitum sustineret. xenophon in cyri maioris scribit infantia, occiso abradote uiro, quem panthea uxor miro amore dilexerat, collocasse se iuxta corpus lacerum, et confosso pectore, sanguinem suum mariti infudisse uulneribus. iustam causam regis occidendi putauit uxor, quam maritus nudam amico suo et ignorantem monstrauerat. iudicauit enim se non amari, quae et alteri posset ostendi. rhodogune, filia darii, post mortem uiri, nutricem quae illi secundas nuptias persuadebat, occidit. alcestin fabulae ferunt pro admeto sponte defunctam: et penelopes pudicitia homeri carmen est. laodamia quoque poetarum ore cantatur, occiso apud troiam protesilao, noluisse superuiuere. ad romanas feminas transeam; et primam ponam lucretiam, quae uiolatae pudicitiae nolens superuiuere, maculam corporis cruore deleuit. duillius qui primus romae nauali certamine triumphauit, biliam uirginem duxit uxorem, tantae pudicitiae, ut illo quoque saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum erat, non uitium. is iam senex et trementi corpore in quodam iurgio audiuit exprobrari sibi os foetidum, et tristis se domum contulit. cum que uxori questus esset quare nunquam se monuisset, ut huic uitio mederetur: fecissem, inquit illa, nisi putassem omnibus uiris sic os olere. laudanda in utroque pudica et nobilis femina, et si ignorauit uitium uiri, et si patienter tulit, et quod maritus infelicitatem corporis sui, non uxoris fastidio, sed maledicto sensit inimici. certe quae secundum ducit maritum, hoc non potest dicere. marcia catonis filia minor, cum quaereretur ab ea cur post amissum maritum denuo non nuberet, respondit non se inuenire uirum qui se magis uellet quam sua. quo dicto ostendit diuitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam, et multos non oculis sed digitis uxores ducere. optima sane res, quam auaritia conciliat. eadem cum lugeret uirum, et matronae ab ea quaererent quem diem haberet luctus ultimum, ait: quem et uitae. arbitror, quae ita uirum quaerebat absentem, de secundo matrimonio non cogitabat. brutus porciam uirginem duxit uxorem: marciam cato non uirginem; sed marcia inter hortensium catonem que discurrit, et sine catone uiuere marcia potuit; porcia sine bruto non potuit. magis enim se unicis uiris applicant feminae; et nihil aliud nosse, magnum arctioris indulgentiae uinculum est. anniam cum propinquus moneret, ut alteri uiro nuberet (esse enim ei et aetatem integram, et faciem bonam): nequaquam, inquit, hoc faciam. si enim uirum bonum inuenero, nolo timere ne perdam; si malum, quid necesse est post bonum pessimum sustinere? porcia minor cum laudaretur apud eam quaedam bene morata, quae secundum habebat maritum, respondit: felix et pudica matrona nunquam praeterquam semel nubit. marcella maior rogata a matre sua gauderet ne se nupsisse, respondit: ita ualde, ut amplius nolim. ualeria messalarum soror, amisso seruio uiro, nulli uolebat nubere. quae interrogata cur faceret, ait sibi semper maritum seruium uiuere. sentio in catalogo feminarum multo me plura dixisse quam exemplorum patitur consuetudo, et a lectore erudito iuste posse reprehendi. sed quid faciam, cum mihi mulieres nostri temporis apostoli ingerant auctoritatem; et necdum elato funere prioris uiri, memoriter digamiae praecepta decantent? ut quae christianae pudicitiae despiciunt fidem, discant saltem ab ethnicis castitatem. fertur aureolus theophrasti liber de nuptiis, in quo quaerit an uir sapiens ducat uxorem. et cum definisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus, si ipse sanus ac diues, sic sapientem aliquando inire matrimonium, statim intulit: haec autem in nuptiis raro uniuersa concordant. non est ergo uxor ducenda sapienti. primum enim impediri studia philosophiae; nec posse quemquam libris et uxori pariter inseruire. multa esse quae matronarum usibus necessaria sint, pretiosae uestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex uaria, lecticae et esseda deaurata. deinde per noctes totas garrulae conquestiones: illa ornatior procedit in publicum; haec honoratur ab omnibus, ego in conuentu feminarum misella despicior. cur aspiciebas uicinam? quid cum ancillula loquebaris? de foro ueniens quid attulisti? non amicum habere possumus, non sodalem. alterius amorem suum odium suspicatur. si doctissimus praeceptor in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere, nec cum sarcina ire possumus. pauperem alere, difficile est; diuitem ferre, tormentum. adde quod nulla est uxoris electio, sed qualiscunque obuenerit, habenda. si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si foetida, quodcunque uitii est post nuptias discimus. equus, asinus, bos, canis, et uilissima mancipia, uestes quoque, et lebetes, sedile ligneum, calix, et urceolus fictilis probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non ostenditur, ne ante displiceat quam ducatur. attendenda semper eius est facies, et pulchritudo laudanda: ne si alteram aspexeris, se existimet displicere. uocanda domina, celebrandus natalis eius, iurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum, honoranda nutrix eius, et gerula, seruus patrinus, et alumnus, et formosus assecla, et procurator calamistratus, et in longam securam que libidinem exsectus spado: sub quibus nominibus adulteri delitescunt. quoscunque illa dilexerit, ingratis amandi. si totam domum regendam ei commiseris, seruiendum est. si aliquid tuo arbitrio reseruaueris, fidem sibi haberi non putabit; sed in odium uertetur ac iurgia, et nisi cito consulueris, parabit uenena. anus, et aruspices, et hariolos et institores gemmarum sericarum que uestium si intromiseris, periculum pudicitiae est; si prohibueris, suspicionis iniuria. uerum quid prodest etiam diligens custodia, cum uxor seruari impudica non possit, pudica non debeat? infida enim custos est castitatis necessitas; et illa uere pudica dicenda est, cui licuit peccare si uoluit. pulchra cito adamatur, foeda facile concupiscit. difficile custoditur, quod plures amant. molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa seruatur. nihil tutum est, in quod totius populi uota suspirant. alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat. aliquo modo, uel aliquando expugnatur, quod undique incessitur. quod si propter dispensationem domus et languoris solatia, et fugam solitudinis, ducuntur uxores: multo melius seruus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et dispositioni eius obtemperans, quam uxor, quae in eo se existimat dominam, si aduersum uiri faciat uoluntatem, id est, quod placet, non quod iubetur. assidere autem aegrotanti magis possunt amici, et uernulae beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputat lacrymas suas, et haereditatis spe uendit illuuiem, et sollicitudinem iactans, languentis animum desperatione conturbat. quod si ipsa languerit, coaegrotandum est, et nunquam ab eius lectulo recedendum. aut si bona fuerit et suauis uxor (quae tamen rara auis est), cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. sapiens autem nunquam solus esse potest. habet se cum omnes qui sunt, qui unquam fuerunt boni, et animum liberum quocunque uult, transfert. quod corpore non potest, cogitatione complectitur. et si hominum inopia fuerit, loquitur cum deo. nunquam minus solus erit quam cum solus erit. porro liberorum causa uxorem ducere, ut uel nomen nostrum non intereat, uel habeamus senectutis praesidia, et certis utamur haeredibus, stolidissimum est. quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro alius nominetur: cum et filius non statim patris uocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem appellentur nomine? aut quae senectutis auxilia sunt enutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut peruersissimis sit moribus? aut certe cum ad maturam aetatem uenerit, tarde ei uidearis mori. haeredes autem meliores et certiores amici sunt et propinqui, quos iudicio deligas, quam quos, uelis nolis, habere cogaris. licet certior haereditas sit, dum aduiuis, bene abuti substantia tua, quam tuo labore quaesita in incertos usus relinquere. haec et huiuscemodi theophrastus disserens, quem non suffundat christianorum, quorum conuersatio est in coelis, qui quotidie dicunt: cupio dissolui, et esse cum christo? haeredem nimirum desiderabit hominem cohaeres christi? et optabit liberos, nepotum que serie delectabitur, quos forsitan sit occupaturus antichristus; cum legamus moysen et samuelem filiis suis alios praetulisse; nec putasse liberos quos uidebant domino displicere? cicero rogatus ab hirtio, ut post repudium terentiae sororem eius duceret, omnino facere supersedit, dicens non posse se uxori et philosophiae pariter operam dare. illa interim coniux egregia, et quae de fontibus tullianis hauserat sapientiam, nupsit sallustio inimico eius, et tertio messalae coruino, et quasi per quosdam gradus eloquentiae deuoluta est. socrates xantippen et myron neptem aristidis duas habebat uxores. quae cum crebro inter se iurgarentur, et ille eas irridere esset solitus, quod propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalua fronte, pilosis humeris, et repandis cruribus, disceptarent: nouissime uerterunt in eum impetum, et male mulctatum fugientem que diu persecutae sunt. quodam autem tempore cum infinita conuicia ex superiori loco ingerenti xantippae restitisset, aqua perfusus immunda, nihil amplius respondit, quam capite deterso: sciebam, inquit, futurum ut ista tonitrua imber sequeretur. l- syllae felicis (si non habuisset uxorem) metella coniux palam erat impudica: et (quia nouissimi mala nostra discimus) id athenis cantabatur, et sylla ignorabat; secreta que domus suae primum hostium conuicio didicit. cn- pompeio mutiam uxorem impudicam, quam pontici spadones, et mithridaticae ambiebant cateruae, cum eum putarent caeteri scientem pati, indicauit in expeditione commilito, et uictorem totius orbis tristi nuntio consternauit. m- cato censorius habuit uxorem actoriam paulam, humili loco natam, uinolentam, impotentem; et (quod nemo posset credere) catoni superbam. hoc ideo dico, ne quis putet, si pauperem duxerit, satis se concordiae prouidisse. philippum regem macedonum, contra quem demosthenis philippicae tonant, introeuntem ex more cubiculum uxor exclusit irata: qui exclusus tacuit, et iniuriam suam uersu tragico consolatus est. gorgias rhetor librum pulcherrimum de concordia graecis tunc inter se dissidentibus recitauit olympiae. cui melanthius inimicus eius: hic nobis, inquit, de concordia praecipit, qui se et uxorem et ancillam tres in una domo concordare non potuit. aemulabatur quippe uxor eius ancillulae pulchritudini, et castissimum uirum quotidianis iurgiis exagitabat. totae euripidis tragoediae in mulieres maledicta sunt. unde et hermione loquitur: malarum me mulierum decepere consilia. in lepti urbe semibarbara, et posita in solitudine, moris est ut nurus altera die socrum ollam mutuam postulet. cui illa statim negat: ut scias illud uerum esse terentii, quod consulto ambigue extulit: quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus legimus quemdam apud romanos nobilem, cum eum amici arguerent, quare uxorem formosam et castam et diuitem repudiasset, protendisse pedem, et dixisse eis: et hic soccus quem cernitis, uidetur uobis nouus et elegans: sed nemo scit praeter me ubi me premat. scribit herodotus, quod mulier cum ueste deponat et uerecundiam. et noster comicus fortunatum putat qui uxorem nunquam duxerit. quid referam pasiphaen, clytemnestram, et eriphylam: quarum prima deliciis diffluens, quippe regis uxor, tauri dicitur expetisse concubitus, altera occidisse uirum ob amorem adulteri; tertia prodidisse amphiaraum, et saluti uiri monile aureum praetulisse. quidquid tragoediae tument, et domos, urbes, regna que subuertit, uxorum pellicum que contentio est. armantur parentum in liberos manus; nefandae apponuntur epulae; et propter unius mulierculae raptum, europa atque asia decennali bello confligunt. quasdam repudiatas, altero nuptiarum die, statim nupsisse legimus. uterque reprehendendus maritus, et cui tam cito displicuit, et cui tam cito placuit. epicurus uoluptatis assertor (quanquam metrodorus discipulus eius leontiam habuerit uxorem) raro dicit sapienti ineunda coniugia, quia multa incommoda admixta sunt nuptiis. et quomodo diuitiae et honores et corporum sanitates, et caetera quae indifferentia nominamus, nec bona nec mala sunt; sed uelut in meditullio posita, usu et euentu uel bona, uel mala fiunt: ita et uxores sitas in bonorum malorum que confinio. graue autem esse uiro sapienti uenire in dubium, utrum bonam, an malam ducturus sit. ridicule chrysippus ducendam uxorem sapienti praecipit, ne iouem gamelium et genethlium uiolet. isto enim modo apud latinos ducenda uxor non erit, quia iouem non habent nuptialem. quod si deorum, ut putat, nomina, uitae hominum praeiudicant, offendet ergo statorem iouem, qui libenter sederit. scripserunt aristoteles et plutarchus et noster seneca de matrimonio libros, ex quibus et superiora nonnulla sunt, et ista quae subiicimus: amor formae, rationis obliuio est, et insaniae proximus; foedum minime que conueniens animo sospiti uitium. turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit; querulos, iracundos, temerarios, dure imperiosos, seruiliter blandos, omnibus inutiles, ipsi nouissime amori facit. nam cum fruendi cupiditate insatiabilis flagrat, plura tempora suspicionibus, lacrymis, conquestionibus perdit; odium sui facit, et ipse nouissime sibi odio est. tota amoris insectatio apud platonem exposita est; et omnia eius incommoda lysias explicat, quod non iudicio, sed furore ducatur: et maxime uxorum pulchritudini grauissimus custos accubet. refert praeterea seneca cognouisse se quemdam ornatum hominem, qui exiturus in publicum, fascia uxoris pectus colligabat, et ne puncto quidem horae praesentia eius carere poterat; potionem que nullam, nisi alternis tactam labris uir et uxor hauriebant; alia deinceps non minus inepta facientes, in quae improuida uis ardentis affectus erumpebat. origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis. nihil autem interest, quam ex honesta causa quis insaniat. unde et xystus in sententiis: adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior. in aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius. sapiens uir iudicio debet amare coniugem, non affectu. regat impetus uoluptatis, nec praeceps feretur in coitum. nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. certe qui dicunt se causa reipublicae, et generis humani, uxoribus iungi, et liberos tollere, imitentur saltem pecudes, et postquam uxorum uenter intumuerit, non perdant filios; nec amatores uxoribus se exhibeant, sed maritos. quorumdam matrimonia adulteriis cohaeserunt; et, o rem improbam! iidem illis pudicitiam praeceperunt, qui abstulerant. itaque cito eiusmodi nuptias satietas soluit. cum primum lenocinium libidinis abscessit, quod libebat, euiluit. nam quid, ait seneca, de uiris pauperibus dicam, quorum in nomen mariti, ad eludendas leges quae contra caelibes latae sunt, pars magna conducitur? quomodo potest regere mores et praecipere castitatem, et mariti auctoritatem tenere, qui nupsit? doctissimi uiri uox est, pudicitiam in primis esse retinendam, qua amissa, omnis uirtus ruit. in hac muliebrium uirtutum principatus est. haec pauperem commendat, diuitem extollit, deformem redimit, exornat pulchram; bene meretur de maioribus, quorum sanguinem furtiua sobole non uitiat; bene de liberis, quibus nec de matre erubescendum, nec de patre dubitandum est; bene in primis de se, quam a contumelia externi corporis uindicat. captiuitatis nulla maior calamitas est, quam ad alienam libidinem trahi. uiros consulatus illustrat; eloquentia in nomen aeternum effert; militaris gloria triumphus que nouae gentis consecrat. multa sunt, quae praeclara ingenia nobilitent. mulieris uirtus proprie pudicitia est. haec lucretiam bruto aequauit, nescias an et praetulerit: quoniam brutus non posse seruire a femina didicit. haec aequauit corneliam graccho: haec porciam alteri bruto. notior est marito suo tanaquilla. illum inter multa regum nomina iam abscondit antiquitas. hanc rara inter feminas uirtus altius saeculorum omnium memoriae, quam ut excidere possit, infixit. imitentur ergo nuptae theano, cleobulinam, gorgunten, timocliam, claudias, atque cornelias: et cum apostolum malis mulieribus digamiam uiderint ignoscentem, legant antequam religio nostra fulgeret in mundo, unicubas semper habuisse inter matronas decus, per illas fortunae muliebri sacra fieri solitum, nullum sacerdotem digamum, nullum flaminem bimaritum: hierophantas quoque atheniensium usque hodie cicutae sorbitione castrari, et postquam in pontificatum fuerint allecti, uiros esse desinere. LIBER 2 secunda propositio est, eos qui fuerint baptizati, a diabolo non posse tentari. et ne hoc stulte dicere uideretur, adiecit: "quicunque autem tentati fuerint, ostendi eos aqua tantum, et non spiritu baptizatos, quod in simone mago legimus. unde et ioannes dicit: omnis qui natus est ex deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest peccare, quia ex deo natus est. et in hoc manifesti fiunt filii dei, et filii diaboli. et in fine epistolae: omnis qui natus est ex deo non peccat; sed generatio dei conseruat eum, et malignus non tangit eum." reuera fortis obiectio, et quae indissolubilis permaneret, nisi ipsius ioannis testimonio solueretur. statim enim intulit: filioli, custodite uos a simulacris. si omnis qui natus est ex deo non peccat, et a diabolo tentari non potest, quomodo praecipit ut caueant ne tententur? et in eadem rursus epistola: si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem facimus eum, et uerbum eius non est in nobis. existimo quod ioannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum a diabolo sit. ille peccatorem se confitetur, et sperat remissionem, post baptisma, peccatorum: et iouinianus meus dicit: ne tangas me, quoniam mundus sum. quid ergo? contraria sibi apostolus loquitur? minime. in eodem quippe loco cur hoc dixerit, statim edisserit: filioli mei, haec scribo uobis, ut non peccetis. sed et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem iesum christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. et in hoc scimus, quod cognouimus eum, si mandata eius obseruemus. qui dicit se nosse eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est. qui autem seruat uerbum eius, uere in hoc charitas dei perfecta est. in hoc scimus quoniam in ipso sumus. qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulauit, et ipse ambulare. propterea, inquit, scribo uobis, filioli mei: omnis qui natus est ex deo, non peccat, ut non peccetis, et tandiu sciatis uos in generatione domini permanere, quandiu non peccaueritis. imo qui in generatione domini perseuerant, peccare non possunt. quae enim communicatio luci et tenebris? christo et belial? quomodo dies et nox misceri nequeunt: sic nec iustitia et iniquitas, peccatum et bona opera, christus et antichristus. si susceperimus christum in hospitio nostri pectoris illico fugamus diabolum. si peccauerimus et per peccati ianuam ingressus fuerit diabolus, protinus christus recedet. unde et dauid post peccatum: redde mihi, ait, laetitiam salutaris tui: scilicet quam peccando amiserat. qui dicit se nosse eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc ueritas non est. christus ueritas appellatur: ego sum, inquit, uia et uita et ueritas. frustra nobis in eo plaudimus, cuius mandata non facimus. scienti bonum, et non facienti illud, peccatum est. quomodo corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est. nec grande putemus unum deum nosse, cum et daemones credant et contremiscant. qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare. eligat aduersarius e duobus quod uult: optionem ei damus. manet in christo, an non manet? si manet, ita ergo ambulet ut christus. si autem temerarium est similitudinem uirtutum domini polliceri, non manet in christo, quia non ingreditur ut christus. ille peccatum non fecit, neque inuentus est dolus in ore eius, qui cum malediceretur, non remaledixit, et tanquam agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum; ad quem uenit princeps mundi istius, et inuenit in eo nihil; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit deus. nos autem, iuxta epistolam iacobi, multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec si unius quidem diei fuerit uita eius. quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis? tenemur que rei in similitudinem praeuaricationis adam. unde et dauid: ecce, ait, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea. et beatus iob: si fuero iustus, os meum impia loquetur, et si sine crimine, prauus inueniar. et si purificatus in niue et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et exsecratum est me uestimentum meum. uerum ne penitus desperemus, arbitrantes nos post peccata baptismi non posse saluari, statim hoc ipsum temperat: et si quis peccauit, aduocatum habemus apud patrem iesum christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. hoc ad credentes post baptisma loquitur, et aduocatum pro delictis eorum dominum pollicetur. nec dicit: si quid peccaueritis, aduocatum habetis apud patrem christum, et ipse est propitiatio pro peccatis uestris; ne eos diceres, non plena fide baptisma consecutos; sed aduocatum, inquit, habemus apud patrem iesum christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; et non solum pro ioannis, illorum que peccatis; sed etiam pro totius mundi. in toto autem mundo et apostoli sunt omnes que credentes. ex quibus liquido comprobatur, post baptisma posse peccari. frustra enim habemus aduocatum iesum christum, si peccari non potest. petrus apostolus, ad quem dictum fuerat: qui lotus est, non necesse habet ut iterum lauet: et, tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; ab ancilla perterritus negat. et ipse dominus: simon, simon, ecce, inquit, satanas postulauit uos, ut cribraret sicut triticum. ego autem rogaui pro te, ne deficeret fides tua. et in eodem loco: uigilate et orate, ne intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. quod si ante crucem dictum responderis, certe post crucem in oratione dominica dicimus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, quae in baptismate iam dimissa sunt? quid oramus ne intremus in tentationem, et ut liberemur a malo, si diabolus tentare non potest iam baptizatos? aliud autem est, si ad catechumenos haec oratio pertinet, et non conuenit fidelibus et christianis. paulus electionis uas castigat corpus suum, et in seruitutem redigit, ne aliis praedicans, ipse reprobus inueniatur: et datus est mihi, inquit, stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet. et ad corinthios: timeo, inquit, ne sicut serpens decepit euam in astutia sua, ita corrumpantur sensus uestri a simplicitate quae est in christo. et alibi: cui autem aliquid donastis, et ego. nam et ego quod donaui, si quid donaui, propter uos, in persona christi, ut non circumueniamur a satana. non enim eius ignoramus astutias. et rursum: tentatio uos non apprehendat, nisi humana. fidelis autem deus, qui non dimittet uos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam prouentum, ut possitis sustinere. et, qui sibi uidetur stare, uideat ne cadat. et ad galatas: currebatis bene, quis uos impediuit ueritati non obedire? et alibi: uoluimus uenire ad uos: ego quidem paulus, et semel et iterum, sed impediuit nos satanas. et ad maritos: et iterum reuertimini ad idipsum, ne tentet uos satanas propter incontinentiam uestram. et rursum: dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis illa faciatis. ex utroque compacti, necesse est ut utriusque contra se substantiae bella patiamur. et ad ephesios: non est nobis pugna aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, et potestates, aduersus rectores tenebrarum istarum, aduersus spiritualia nequitiae in coelestibus. et existimat aliquis securos, et dormientes nos esse debere post baptismum? necnon ad hebraeos: impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, et gustauerunt donum coeleste, et participes facti sunt spiritus sancti, gustauerunt que nihilominus bonum dei uerbum, uirtutes que saeculi futuri, et prolapsi sunt, renouari iterum ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis filium dei, et ostentui habentes. certe eos qui illuminati sunt, et gustauerunt donum coeleste, et participes facti sunt spiritus sancti, gustauerunt que bonum dei uerbum, negare non possumus baptizatos. si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc apostolus dicit, et prolapsi sunt? uerum ne montanus et nouatus hic rideant, qui contendunt non posse renouari per poenitentiam eos qui crucifixerunt sibimet filium dei, et ostentui habuerunt: consequenter hunc errorem soluit, et ait: confidimus autem de uobis, dilectissimi, meliora et uiciniora saluti, tametsi ita loquimur. non enim iniustus est deus, ut obliuiscatur operis uestri, et dictionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis. et reuera grandis iniustitia dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. ita locutus sum, inquit apostolus, ut uos a peccatis retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. caeterum confido de uobis, dilectissimi, meliora et uiciniora saluti. neque enim iustitiae dei est, ut obliuiscatur bonorum operum, et ministerii quod propter nomen eius exhibuistis et exhibetis in sanctos, et tantum meminerit peccatorum. sed et apostolus iacobus, sciens baptizatos posse tentari, et propria corruere uoluntate: beatus, ait, uir qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae, quam repromisit deus diligentibus se. ac ne putaremus secundum illud geneseos, ubi scribitur abraham a deo fuisse tentatum, nos quoque tentari a deo: nemo, inquit, cum tentatur, dicat, quoniam a deo tentor. deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. unusquisque uero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. dehinc concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem. liberi arbitrii nos condidit deus, nec ad uirtutes, nec ad uitia necessitate trahimur. alioquin ubi necessitas, nec corona est. sicut in bonis operibus perfector est deus, non est enim uolentis, neque currentis, sed miserentis et adiuuantis dei, ut peruenire ualeamus ad calcem: sic in malis atque peccatis, semina nostra sunt incentiua, et perfectio diaboli. cum uiderit nos super fundamentum christi aedificare fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. aedificemus ergo aurum, argentum, lapides pretiosos, et tentare non audebit: quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. sedet quippe leo in insidiis et in occultis, ut interficiat innocentem. et uasa figuli probat fornax, homines autem iustos tentatio tribulationis. et in alio loco scribitur: fili, accedens ad seruitutem dei, praepara te ad tentationem. rursum idem iacobus loquitur: estote factores uerbi, et non auditores tantum. si quis auditor est uerbi, et non factor, iste similis est uiro, qui considerat uultum natiuitatis suae in speculo. considerauit illud, et statim recedens oblitus est qualis sit. frustra monuit, ut iungerent opera fidei, si post baptisma peccare non poterant. qui totam legem, inquit, seruauerit, et peccauerit in uno, factus est omnium reus. quis nostrum absque peccato? conclusit deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur. petrus quoque, nouit, inquit, dominus pios de tentatione eripere. et de falsis doctoribus: hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruatur. superba enim uanitatis loquentes pelliciunt in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum effugerant, et ad errorem reuersi sunt. nonne tibi uidetur pinxisse sermo apostolicus nouam imperitiae factionem? aperiunt enim quasi fontes scientiae, quia quem non habent, doctrinarum promittunt imbrem, uelut nubes propheticae, ad quas perueniat ueritas dei, et turbinibus exagitantur daemonum atque uitiorum. loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est: immundus est autem apud deum omnis qui exaltat cor suum. ut qui paululum refugerant a peccatis, ad suum reuertantur errorem; et suadent in luxuria, ciborum carnis que delicias. quis enim non libenter audiat: manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? sapientes et prudentes, prauos uocant: eos uero qui dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. ioannes apostolus, imo in ioanne saluator scribens angelo ephesi ecclesiae: scio, inquit, opera tua, et laborem et patientiam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: sed habeo aduersus te, quod charitatem tuam primam reliquisti. memor esto unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera fac. sin autem, ueniam tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco, nisi poenitentiam egeris. similiter et caeteras ecclesias, smyrnam, pergamum, thyatiram, sardis, philadelphiam, laodiciam ad poenitentiam prouocat, et nisi reuertantur ad opera pristina, comminatur. et in sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinauerunt uestimenta sua, et ambulaturi sunt cum eo in albis, quia digni sunt. cui autem dicit: memento unde cecideris. et, ecce missurus est diabolus ex uobis in carcerem, ut tentemini. et, scio ubi habitas, ubi sedes est satanae. et, in mente habe qualiter acceperis, et audieris, et serua, et poenitentiam age, et reliqua utique ei dicit qui credidit, et baptizatus est, et stans quondam, corruit per delictum. paulisper de ueteri testamento exempla distuleram; quia solent ubicumque contra eos facit, dicere: lex et prophetae usque ad ioannem. caeterum quis ignorat sub altera dispensatione dei, omnes retro sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc christiani sunt? quomodo ante abraham placuit in coniugio; sic nunc uirgines placent in perpetua castitate. seruiuit ille legi et tempori suo; seruiamus et nos euangelio et tempori nostro, in quos fines saeculorum decurrerunt. dauid electus secundum cor domini, qui omnes eius fecerat uoluntates, et qui in quodam psalmo dixerat: iudica me, domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in domino sperans non infirmabor. proba me, domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum, postea tentatur a diabolo, et post peccatum poenitens loquitur: miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. magnum peccatum magna deleri uult misericordia. salomon, amabilis domini, et cui bis deus fuerat reuelatus; quia amator mulierum fuit, a dei amore discessit. manassen impiissimum regem post captiuitatem babylonicam, in pristinam dignitatem liber dierum restitutum refert. et iosias uir sanctus, in campo magedo ab aegyptio rege confoditur. iesus quoque filius iosedech, sacerdos magnus, quanquam in typo, praecesserit saluatoris, qui nostra peccata portauit, et alienigenam sibi ex gentibus ecclesiam copulauit, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dextris eius; et candida illi uestimenta deinceps redduntur. superfluum est de moyse et aaron scribere, quod ad aquam contradictionis offenderint deum, et terram repromissionis non intrauerint: cum beatus iob angelos quoque et omnem creaturam peccare posse commemoret, dicens: quid enim, nunquid homo coram deo mundus est? aut in operibus suis sine macula uir? si contra seruos suos non credit, et aduersum angelos suos prauum quid reperit; quanto magis habitantes in domibus luteis! de quibus et nos ex eodem luto sumus! tentatio est uita hominis super terram. et cecidit lucifer, qui mittebat ad uniuersas nationes. et ille qui in paradiso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, uulneratus a monte domini, ad inferna descendit. unde et saluator in euangelio: uidebam, inquit, satanam quasi fulgur de coelo cadentem. si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? si in coelo ruinae, quanto magis in terra? et tamen cum ceciderit lucifer (imo post casum coluber antiquus), uirtus eius in lumbis eius, et potestas eius super umbilicum uentris. obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit iuxta iuncum et calamum et caricem. ipse est rex omnium quae in aquis sunt: ubi scilicet uoluptas et luxuria, et propago, et irrigatio nuptiarum. quis enim denudabit faciem uestitus eius? et portas uultus eius quis aperiet? saginantur in eo nationes, et partiuntur eum phoenicum gentes. ac ne forsitan tacite legentis cogitatio putaret, eas tantum phoenicum gentes et populos aethiopum significari, quibus draco in escam datus sit, statim de his qui per mare huius saeculi transeunt, et ad portum salutis peruenire festinant, dicitur: et in nauibus piscatorum caput eius stat sicut incus infatigabilis: reputat ferrum ut paleas, et sicut lignum putre aes. et omne aurum maris sub eo, sicut lutum. feruescere facit abyssum, sicut uas aeneum: aestimat mare sicut deletum, et tartarum abyssi ut captiuum. omne altum uidet. et arbitratur iouinianus meus facile sibi eum posse succumbere. quid loquar de sanctis uiris et de angelis qui cum creaturae dei sint, possunt utique recipere peccatum? filium dei tentare ausus est, et prima eius et secunda sententia repercussus, nihilominus caput leuat, et tertio uulneratus, usque ad tempus recedit, differens magis tentationem, quam auferens: et nos nobis blandimur de baptismate: quod sicut priora peccata dimittit, sic in futurum seruare non potest, nisi baptizati omni custodia seruauerint cor suum. tandem peruenimus ad cibos, et tertiae quaestionis nobis opponitur difficultas: "ad hoc creata esse omnia, ut usui mortalium deseruirent. et quomodo homo, rationale animal, quasi quidam habitator et possessor mundi, deo subiacet, et suum ueneratur auctorem, ita cuncta animantia, aut in cibos hominum, aut in uestitum, aut ad scindendam terram, aut ad subuectionem frugum, aut ipsius hominis esse creata: unde et iumenta ab eo quod iuuent, appellentur. quid est, ait dauid, homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam uisitas eum? minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora campi, uolucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. esto, inquit, bos ad arandum, ad sedendum equus, canis ad seruandum, caprae ad lac, oues ad lanitia conditae sint. quis usus porcorum, absque esu carnium? quid capreae, ceruuli, damulae, apri, lepores, et huiusmodi uenatio? quid anseres siluestres et domestici? quid anates, quid ficedulae? quid attagen? quid fulica? quid turdus? cur in domibus gallina discurrit? si non comeduntur, haec omnia frustra a deo creata sunt. uerum quid opus est argumentis cum manifestissime scriptura doceat, omne quod mouetur, sicut olera herbarum, data nobis in escam: et apostolus clamitet: omnia munda mundis, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur: et uenturos in nouissimo, qui prohibeant nubere, et uesci cibis, quos deus creauit ad utendum. ipse dominus uini potator et uorator a pharisaeis appellatur, et publicanorum conuiua et peccatorum; zachaei prandium non recusans, uadens ad nuptiarum epulas. porro aliud est, si stulta contentione dicitis, eum isse, ad prandium ieiunaturum, et impostorum more dixisse: hoc comedo, illud non comedo: nolo uinum bibere: quod ex aquis creaui. in typo sanguinis sui non obtulit aquam, sed uinum. post resurrectionem piscem et fauum comedit, non sesama, nuces et sorbitiunculas. petrus apostolus non exspectat stellam more iudaico, sed hora sexta in solarium pransurus ascendit. paulus in naui panem frangit, non caricas. timotheo dolenti stomachum, uinum suadet bibere, non piracium. de ciborum sibi placent abstinentia, quasi non et superstitio gentilium castum matris deum obseruet et isidis." sequar ergo uestigia propositionis expositae: et antequam ad scripturas ueniam, doceam que ex eis deo grata ieiunia, et acceptabilem continentiam, argumentis philosophorum argumenta componam; et probabo, non empedoclis et pythagorae nos dogma sectari, qui propter metempsuch�sin~g omne quod mouetur et uiuit edendum non putant, et eiusdem criminis reos arbitrantur, qui abietem quercum que succiderint, cuius parricidae sunt et uenefici: sed uenerari conditorem nostrum, qui in usus hominum cuncta creauit. et quomodo bos ad arandum, equus ad sedendum, canes ad seruandum, caprae ad lac, oues ad lanitia conditae sunt; ita sues et ceruos, et capreas et lepores, et caetera: sed illa non statim ad comedendum creata esse, sed in alios usus hominum. si enim omne quod mouetur et uiuit ad uescendum factum est, et praeparatum gulae, respondeant mihi cur elephanti, cur leones, ursi, leopardi, lupi; cur uiperae, scorpii, cimices, culices, pulices que; cur uultur, aquila, coruus, accipiter; cur ceti, delphines, phocae, minutae que cochleolae conditae sint. quis nostrum leonem, quis uiperam, quis uulturem, quis ciconiam, quis miluum, quis reptantes in littoribus uermiculos unquam comedit? sicut igitur haec proprios usus habent, ita possumus dicere et caeteras bestias, pisces, aues, non ad esum, sed ad medicinam creatas. denique carnes uiperae, unde theriaca conficitur, quantis rebus aptae sint, norunt medici. segmenta eboris in medelas uarias assumuntur. fel hyaenae oculorum restituit claritatem, et stercus eius et canum putrida curat uulnera. et (quod forsitan legenti mirum sit) hominis fimus quantis curationibus proficiat, galenus en~g haplois~g docet. aiunt physici, quod pellis colubri, qua exuitur, decocta in oleo, mire dolorem aurium mitiget. quid ita inutile uidetur nescientibus ut cimices? si sanguisuga faucibus haeserit, fumo eius excepto, statim euomitur: et difficultas urinae huius appositione laxatur. porcorum autem, et anserum, et gallinarum, phasianorum que adipes quid commodi habeant, omnes medicorum declarant libri: quos si legeris, uidebis tot curationes esse in uulture quot membra sunt. paui fimus podagrae feruorem mitigat. grues, ciconiae, fel aquilae, sanguis accipitris, struthiocamelus, ranae, chamaeleontes, hirundinis stercus, et carnes, quibus morbis aptae sint, dicerem, si mihi propositum esset de medela corporum disputare. legat qui uult aristotelem et theophrastum prosa, marcellum sidetem, et nostrum flauium hexametris uersibus disserentes: plinium quoque secundum, et dioscoridem, et caeteros tam physicos quam medicos, qui nullam herbam, nullum lapidem, nullum animal tam reptile, quam uolatile, et natatile, non ad suae artis utilitatem referunt. igitur, cum mihi dixeris cur porcus creatus est, statim tibi respondebo, puerorum more certantium, cur uiperae, cur scorpii. nec deum superfluorum iudicabis artificem, quia plurimae et bestiae et uolucres sunt quas tuae fauces recusent. sed ne contentiosum hoc, et pugnax magis uideatur esse quam uerum, audi idcirco sues, et apros, et ceruos, et reliquas animantes creatas, ut milites, et athletae, nautae, rhetores, metallorum que fossores, et caeteri duro operi mancipati, haberent cibos, quibus fortitudo corporum necessaria est: qui portant arma et cibaria: qui pugnis et calcibus sua inuicem membra debilitant, qui remos trahunt, quorum latera ad clamandum dicendum que sunt ualida: qui subuertunt montes, et sub sudo et imbribus dormiunt. caeterum nostra religio, non pukt�n~g, non athletam, non nautas, non milites, non fossores; sed sapientiae erudit sectatorem, qui se dei cultui dedicauit: et scit cur creatus sit, cur uersetur in mundo quo abire festinet. unde et apostolus loquitur: quando infirmor, tunc fortior sum. et, si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem; et, cupio dissolui, et esse cum christo. et, carnis curam ne feceritis in desideriis. numquid omnibus praeceptum est, ne duas tunicas habeant: ne cibos in pera, aes in zona, uirgam in manu, calceamentum in pedibus? ut uendant uniuersa quae possident, dent que pauperibus, et sequantur iesum? sed his utique, qui uolunt esse perfecti. alioquin a ioanne baptista aliud praecipitur militibus, aliud publicanis. dominus autem dicit in euangelio ad eum, qui se iactauerat legis uniuersa complesse: si uis perfectus esse, uade, et uende omnia quae habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me. ne graue onus nolenti uideretur imponere, in propria audientis uoluntate dimisit dicens: si uis perfectus esse. quamobrem et ego tibi dicam: si uis perfectus esse, bonum est uinum non bibere, et carnem non manducare. si uis perfectus esse, melius est saginare animam, quam corpus si autem paruulus es et cocorum iura te delectant, nemo eripit faucibus tuis esculentas dapes. manduca et bibe, et si tibi placet, cum israele lude consurgens, et canito: manducemus et bibamus, cras enim moriemur. manducet et bibat, qui post cibos exspectat interitum; qui cum epicuro dicit: post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est. nos paulo credimus intonanti: esca uentri, et uenter escis. deus autem et hunc et illam destruet. haec autem de scripturis pauca posuimus, ut congruere nostra cum philosophis doceremus. caeterum quis ignoret, unamquamque gentem non communi lege naturae, sed his, quorum apud se copia est, uesci solitam? uerbi gratia, arabes et saraceni, et omnis eremi barbaria camelorum lacte et carnibus uiuit: quia huiuscemodi animal pro temperie et sterilitate regionum facile apud eos et gignitur et nutritur. hi nefas arbitrantur porcorum uesci carnibus. sues enim, qui glande, castaneis, radicibus filicum, et hordeo ali solent, aut raro apud eos, aut penitus non inueniuntur: et si inuenti fuerint, alimenta non habent, quae supra diximus. e regione septentrionales populos, si ad esum asinorum camelorum que compellas, simile putabunt eorum uesci carnibus, ac si lupum comedere cogantur, aut coruum. in ponto et phrygia, uermes albos et obesos, qui nigello capite sunt, et nascuntur in lignorum carie, pro magnis reditibus paterfamilias exigit. et quomodo apud nos attagen et ficedula, mullus et scarus in deliciis computantur: ita apud illos xulophagon~g comedisse luxuria est. rursum orientales et libyae populos, quia per desertum et calidam eremi uastitatem locustarum nubes reperiuntur, locustis uesci moris est. hoc uerum esse ioannes quoque baptista probat. compelle phrygem et ponticum, ut locustam comedat, nefas putabit. coge syrum, afrum et arabem ut uermes ponticos glutiat, ita eos despiciet, ut muscas, millepedas, et lacertos, quanquam syri et crocodilis terrenis, afri etiam lacertis uiridibus uesci soleant. in aegypto et palaestina propter boum raritatem nemo uaccam comedit, taurorum que carnes et boum uitulorum que assumunt in cibis. at in nostra prouincia scelus putant uitulos deuorare. unde et imperator ualens nuper legem per orientem dederat, ne quis uitulorum carnibus uesceretur, utilitati agriculturae prouidens, et pessimam iudaizantis uulgi emendans consuetudinem, pro altilibus et lactentibus, uitulos consumentis. nomades, et troglodytae, et scythae, et hunnorum noua feritas, semicrudis uescuntur carnibus. porro ichthyophagi, gens errans in littore maris rubri, super petras solis calore feruentes assant pisces, et hoc solo alimento uictitant. sarmatae, quadi, uandali, et innumerabiles aliae gentes, equorum et uulpium carnibus delectantur. quid loquar de caeteris nationibus, cum ipse adolescentulus in gallia atticotos, gentem britannicam, humanis uesci carnibus: et cum per siluas porcorum greges et armentorum pecudum que reperiant, pastorum nates et feminarum, et papillas solere abscindere, et has solas ciborum delicias arbitrari? scotorum natio uxores proprias non habet: et quasi platonis politiam legerit, et catonis sectetur exemplum, nulla apud eos coniux propria est, sed ut cuique libitum fuerit, pecudum more lasciuiunt. persae, medi, indi, et aethiopes, regna non modica, et romano regno paria, cum matribus et auiis, cum filiabus et neptibus copulantur. messagetae et derbices miserrimos putant, qui aegrotatione moriantur: et parentes, cognatos, propinquos, cum ad senectam uenerint, iugulatos deuorant: rectius esse ducentes, ut a se potius, quam a uermibus comedantur. tibareni quos dilexerint, senes suspendunt in patibulis. hircani uolucribus et canibus semiuiuos proiiciunt: caspii iisdem bestiis mortuos. scythae eos qui a defunctis amati sunt, uiuos infodiunt cum ossibus mortuorum. bactri canibus ad hoc ipsum nutritis, obiiciunt senes. quod cum alexandri praefectus stasanor emendare uoluisset, pene amisit prouinciam. coge aegyptium, ut ouium lacte uescatur: impelle, si uales, pelusioten, ut manducet cepe. singulae pene in aegypto ciuitates singulas bestias et monstra uenerantur: et quodcunque coluerint, hoc inuiolabile et sacrum putant. unde et urbes quoque apud eos ex animalium uocabulis nuncupantur: leonto, cyno, lyco, busyris, thmuis, quod interpretatur hircus. et ut sciremus quales deos semper aegyptus recepisset, nuper ab hadriani amasio urbs eorum antinous appellata est. peruides igitur, quod non solum in esu, sed et in sepulturis, et in connubiis, et in omni conuersatione unaquaeque gens suo ritu et proprietatibus uictitet: et hoc eam naturae legem putare, quod didicit. uerum fac esum carnium cunctis nationibus esse communem; et passim licere, quod passim gignitur. quid ad nos, quorum conuersatio in coelis est; qui super pythagoram et empedoclem, et omnes sapientiae sectatores, non ei debemur cui nascimur, sed cui renascimur: qui repugnantem carnem, et ad libidinum incentiua rapientem, inedia subiugamus? esus carnium, et potus uini, uentris que saturitas, seminarium libidinis est. unde et comicus: sine cerere, inquit, et libero friget uenus. per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, uitiorum ad animam introitus est. non potest ante metropolis et arx mentis capi, nisi per portas eius irruerit hostilis exercitus. horum perturbationibus anima praegrauatur: et capitur aspectu, auditu, odoratu, sapore, tactu. si circensibus quispiam delectetur: si athletarum certamine: si mobilitate histrionum: si formis mulierum, splendore gemmarum, uestium, metallorum, et caeteris huiuscemodi, per oculorum fenestras animae capta libertas est, et impletur illud propheticum: mors intrauit per fenestras uestras. rursum auditus uario organorum cantu, et uocum inflexionibus delinitur: et carmine poetarum et comoediarum, mimorum que urbanitatibus et strophis, quidquid per aures introiens, uirilitatem mentis effeminat. odoris autem suauitas, et diuersa thymiamata, et amomum, et cyphi, oenanthe, muscus, et peregrini muris pellicula, quod dissolutis et amatoribus conueniat, nemo nisi dissolutus negat. porro ciborum auiditas, quod auaritiae mater sit, et animum quasi quibusdam compedibus degrauatum in terra teneat, quis ignorat? propter breuem gulae uoluptatem, terrae lustrantur et maria; et ut mulsum uinum pretiosus que cibus fauces nostras transeat, totius uitae opera desudamus. tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus, uicinus insaniae est. ob hunc sensum, cupimus, irascimur, gestimus, inuidemus, aemulamur, solliciti sumus, et expleta uoluptate per quamdam poenitudinem, rursum accendimur: quaerimus que facere, quod cum fecerimus, iterum poeniteamus. igitur cum per has portas, quasi quidam perturbationum cunei, ad arcem nostrae mentis intrauerint, ubi erit libertas, ubi fortitudo eius, ubi de deo cogitatio: maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas uoluptates, et recordatione uitiorum cogat animam compati, et quodammodo exercere quod non agit? his igitur rationibus inuitati multi philosophorum, reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comae, et susurrus auium, fontis speculum, riuus immurmurans, et multae oculorum aurium que illecebrae: ne per luxum et abundantiam copiarum, animae fortitudo mollesceret, et eius pudicitia constupraretur. inutile quippe est crebro uidere per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere, quibus difficulter careas. nam et pythagoraei, huiuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueuerunt. platonici quoque et stoici in templorum lucis et porticibus uersabantur, ut admoniti angustioris habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de uirtutibus cogitarent. sed et ipse plato cum esset diues, et toros eius diogenes lutatis pedibus conculcaret: ut posset uacare philosophiae, elegit academiam uillam ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangeretur: discipuli que sui nullam aliam sentirent uoluptatem, nisi earum rerum quas discerent. quosdam legimus effodisse sibi oculos, ne per eorum uisum a contemplatione philosophiae auocarentur. unde et crates ille thebanus, proiecto in mari non paruo auri pondere, abite, inquit, pessum malae cupiditates: ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis. quod si quis existimat et abundantia ciborum potionum que se perfrui, et uacare posse sapientiae, hoc est, et uersari in deliciis, et deliciarum uitiis non teneri, seipsum decipit. cum enim procul ab his remoti saepe capiamur naturae illecebris, et cogamur ea cupere, quorum copiam non habemus; quanto magis, si circumdati retibus uoluptatum, esse nos liberos arbitremur! sensus noster illud cogitat, quod uidet, audit, odoratur, gustat, attrectat, et ad eius rei trahitur appetitum, cuius capitur uoluptate. quod mens uideat, et mens audiat; et quod nec audire quippiam, nec uidere possimus, nisi sensus in ea quae cernimus et audimus fuerit intentus, uetus quoque sententia est. difficile est, imo impossibile, deliciis et uoluptatibus affluentes, non ea cogitare quae gerimus: frustra que quidam simulant salua fide, et pudicitia et integritate mentis, se abuti uoluptatibus, cum contra naturam sit, copiis uoluptatum sine uoluptate perfrui: et apostolus hoc ipsum cauens, dixerit: quae autem in deliciis est, uiuens mortua est. sensus corporum quasi equi sunt, sine ratione currentes, anima uero in aurigae modum retinet frena currentium. et quomodo equi absque rectore praecipites ruunt: ita corpus sine ratione et imperio animae, in suum fertur interitum. alia quoque comparatio animae et corporis a philosophis ponitur: corpus puerum, animam paedagogum esse dicentibus. unde et historicus: animae, inquit, imperio, corporis seruitio magis utimur. alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. igitur nisi uitia adolescentis et pueri, prudentia paedagogi rexerit, omnis conatus eius et impetus ad lasciuiam properant. sine quatuor sensibus uiuere possumus, id est, sine aspectu, auditu, odoratu, atque complexu. absque gustu autem et cibis impossibile est humanum corpus subsistere. adesse ergo debet ratio, ut tales ac tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegrauetur; quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis uenis, incentiua libidinum sustinenda. luxuriosa res uinum, et contumeliosa ebrietas. omnis qui cum his miscetur, non erit sapiens. nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos, magno partos et perditos labore doleamus. olerum, pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiis que cocorum non indiget: et sine cura sustentat humanum corpus, moderate que sumptus (quia nec auide deuoratur quod irritamenta gulae non habet) leuiori digestione concoquitur. nemo enim uno aut duobus cibis, his que uilibus, usque ad inflationem uentris oneratur, quae diuersitate carnium et saporis delectatione concipitur. cum uariis nidoribus fumant patinae, ad esum sui, expleta esurie, quasi captiuos trahunt. unde et morbi ex saturitate nimia concitantur; multi que impatientiam gulae, uomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt. hippocrates in aphorismis docet crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram compleuerint, nisi ablatione sanguinis cito imminuantur, in paralysim et pessima morborum genera erumpere; et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursum habeant in quae possint crescere. non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse uiuere animal, nisi crescendi capax sit. unde et galenus uir doctissimus, hippocratis interpres, athletas quorum uita et ars sagina est, dicit in exhortatione medicinae, nec uiuere posse diu, nec sanos esse: animas que eorum ita nimio sanguine, et adipibus, quasi luto inuolutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus, et ructu, et uentris ingluuie cogitare. diogenes tyrannos et subuersiones urbium, bella que uel hostilia, uel ciuilia, non pro simplici uictu olerum pomorum que, sed pro carnibus et epularum deliciis asserit excitari. quod que mirandum sit, epicurus uoluptatis assertor, omnes libros suos repleuit oleribus et pomis, et uilibus cibis dicit esse uiuendum; quia carnes, et exquisitae epulae, ingenti cura ac miseria praeparentur, maiorem que poenam habeant in inquirendo quam uoluptatem in abutendo. corpora autem nostra cibo tantum et potu indigere. ubi aqua et panis sit, et caetera his similia, ibi naturae satisfactum. quidquid supra fuerit, non ad uitae necessitatem spectare, sed ad uitium uoluptatis. bibere, et comedere, non deliciarum ardorem, sed sitim famem que restinguere. qui carnibus uescantur, indigere etiam his quae non sunt carnium. qui autem simplici uictu abutantur, eos carnes non requirere. sapientiae quoque operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus, quae labore nimio et cura indiget. cito expletur naturae necessitas: frigus et fames, simplici uestitu et cibo expelli potest. unde et apostolus: habentes, inquit, uictum, et uestitum, his contenti simus. deliciae et epularum uarietates, fomenta auaritiae sunt. grandis exsultatio animae est, cum paruo contentus fueris, mundum habere sub pedibus, et omnem eius potentiam, epulas, libidines, propter quae diuitiae comparantur, uilibus mutare cibis, et crassiore tunica compensare. tolle epularum et libidinis luxuriam, nemo quaeret diuitias, quarum usus, aut in uentre, aut sub uentre est. qui aegrotat, non aliter recipit sanitatem, nisi tenui cibo et castigato uictu, quae lept�~g diaita~g dicitur. quibus ergo cibis recipitur sanitas, his et seruari potest; ne quis putet morbos oleribus concitari. si autem milonis illius crotoniatae uires olera non ministrant, quae nascuntur et aluntur ex carnibus: quid necesse est uiro sapienti et philosopho christi, tantam habere fortitudinem, quae athletis et militibus necessaria est, quam cum habuerit, ad uitia prouocetur? illi arbitrentur carnes sanitati congruas, qui uolunt abuti libidine, et in coenum demersi uoluptatum, ad coitum semper exaestuant. christiano sanitas absque uiribus nimiis necessaria est. nec turbare nos debet, si rari sint huius propositi sectatores; quia rari sunt, et amici boni et fideles, et pudici et continentes, semper que uirtus rara est. lege fabricii continentiam, curii paupertatem, et in tanta urbe uix paucos inuenies quos sequaris. noli timere ne, si carnes non comederis, aucupes et uenatores frustra artificia didicerint. legimus quosdam morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum, ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos, conualuisse. caruerant enim sollicitudine dispensandae domus, et epularum largitate, quae et corpus frangunt et animam. irridet horatius appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt poenitentiam: sperne uoluptates, nocet empta dolore uoluptas. et cum in amoenissimo agro in morsum uoluptuosorum hominum se crassum pinguem que describeret, lusit his uersibus: me pinguem et nitidum, bene curata cute, uises, cum ridere uoles, epicuri de grege porcum. sed et ex uilissimis cibis uitanda satietas est. nihil enim ita obruit animum, ut plenus uenter et exaestuans, et huc illuc que se uertens, et in ructus uel in crepitus uentorum efflatione respirans. quale illud ieiunium est, aut qualis illa refectio post ieiunium, cum pridianis epulis distendimur, et guttur nostrum meditatorium efficitur latrinarum? dum que uolumus prolixioris inediae famam quaerere, tantum uoramus, quantum uix alterius diei nox digerat. itaque non tam ieiunium appellandum est, quam crapula, ac fetens et molesta digestio. dicaearchus in libris antiquitatum, et descriptione graeciae, refert sub saturno, id est, in aureo saeculo, cum omnia humus funderet, nullum comedisse carnes, sed uniuersos uixisse frugibus et pomis, quae sponte terra gignebat. persarum regis cyri uitam xenophon octo uoluminibus explicat: polenta et cardamo et sale ac pane cibario eos asserens uictitare. lacedaemoniorum mensae frugalitatis que, et suprascriptus xenophon et theophrastus, et omnes pene scriptores graeciae testes sunt. chaeremon stoicus, uir eloquentissimus, narrat de uita antiquorum aegypti sacerdotum, quod omnibus mundi negotiis curis que postpositis, semper in templo fuerint; et rerum naturas, causas que ac rationes siderum contemplati sint; nunquam mulieribus se miscuerint; nunquam cognatos et propinquos, ne liberos quidem uiderint, ex eo tempore, quo coepissent diuino cultui deseruire; carnibus et uino semper abstinuerint, propter tenuitatem sensus et uertiginem capitis quam ex paruo cibo patiebantur: et maxime propter appetitus libidinis, qui ex his cibis et ex hac potione nascuntur. pane raro uescebantur, ne onerarent stomachum. et si quando comedebant, tusum pariter hyssopum sumebant in cibo, ut escam grauiorem illius calore decoquerent. oleum tantum in oleribus nouerant, uerum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leniendam. quid loquar, inquit, de uolatilibus, cum ouum quoque pro carnibus uitauerint, et lac? quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, colore mutato? cubile eis de foliis palmarum, quas baias uocant, contextum erat: scabellum accline, et ex una parte obliquum, in terra pro puluillo capiti supponebant, bidui tridui que inediam sustinentes. humores corporis, qui nascuntur ex otio et ex mansione unius loci, nimia uictus castigatione siccabant. iosephus in secunda iudaicae captiuitatis historia, et in octauo decimo antiquitatum libro, et contra appionem duobus uoluminibus, tria describit dogmata iudaeorum: pharisaeos, sadducaeos, essaenos. quorum nouissimos miris effert laudibus, quod et ab uxoribus et uino et carnibus semper abstinuerint, et quotidianum ieiunium uerterint in naturam. super quorum uita et philo, uir doctissimus, proprium uolumen edidit. neanthes cizycenus, et asclepiades cyprius, aetate qua pygmalion in oriente regnabat, scribunt esum carnium non fuisse. eubulus quoque, qui historiam mithrae multis uoluminibus explicuit, narrat apud persas tria genera magorum, quorum primos, qui sint doctissimi et eloquentissimi, excepta farina et olere, nihil amplius in cibo sumere. apud eleusinam, etiam uolucribus et piscibus, et quibusdam pomis abstinere, solemne est. bardesanes, uir babylonius, in duo dogmata apud indos gymnosophistas diuidit: quorum alterum appellat brachmanas; alterum samanaeos: qui tantae continentiae sint, ut uel pomis arborum iuxta gangen fluuium, uel publico orizae, uel farinae alantur cibo: et cum rex ad eos uenerit, adorare illos solitus sit, pacem que suae prouinciae in illorum precibus arbitrari sitam. euripides, in creta iouis prophetas non solum carnibus, sed et coctis cibis abstinuisse refert. xenocrates philosophus de triptolemi legibus apud athenienses tria tantum praecepta in templo eleusinae residere scribit: honorandos parentes, uenerandos deos, carnibus non uescendum. orpheus in carmine suo esum carnium penitus detestatur. pythagorae, socratis, antisthenis, et reliquorum frugalitatem referrem in confusionem nostram: nisi et longum esset, et proprii operis indigeret. hic certe est antisthenes, qui cum gloriose docuisset rhetoricam, audisset que socratem, dixisse fertur ad discipulos suos: abite, et magistrum quaerite; ego enim iam reperi. statim que uenditis quae habebat, et publice distributis, nihil sibi amplius quam palliolum reseruauit. paupertatis que eius et laboris, et xenophon testis est in symposio, et innumerabiles libri eius: quorum alios philosophico, alios rhetorico genere conscripsit. huius diogenes ille famosissimus sectator fuit, potentior rege alexandro et naturae uictor humanae. nam cum discipulorum antisthenes nullum reciperet, et perseuerantem diogenem remouere non posset, nouissime claua minatus est, nisi abiret. cui ille subiecisse dicitur caput, atque dixisse: nullus tam durus baculus erit, qui me a tuo possit obsequio separare. refert satyrus, qui illustrium uirorum scribit historias, quod diogenes palliolo duplici usus sit propter frigus: peram pro cellario habuerit: se cum que portarit clauam ob corpusculi fragilitatem, qua iam senex membra sustentare solitus erat, et h�merobios~g uulgo appellatus sit, in praesentem horam poscens a quolibet, et accipiens cibum. habitauit autem in portarum uestibulis et porticibus ciuitatum. cum que se contorqueret in dolio, uolubilem se habere domum iocabatur, et se cum temporibus immutantem. frigore enim os dolii uertebat in meridiem; aestate ad septentrionem, et utcunque sol se inclinauerat, diogenis simul praetorium uertebatur. quodam uero tempore habens ad potandum caucum ligneum, uidit puerum manu concaua bibere, et elisisse illud fertur ad terram, dicens: nesciebam quod et natura haberet poculum. uirtutem eius et continentiam mors quoque indicat. nam cum ad agonem olympiacum, qui magna frequentia graeciae celebrabatur, iam senex pergeret, febri in itinere dicitur apprehensus, accubuisse in crepidine uiae: uolentibus que eum amicis, aut in iumentum, aut in uehiculum tollere, non acquieuit: sed transiens ad arboris umbram locutus est: abite, quaeso, et spectatum pergite: haec me nox aut uictorem probabit, aut uictum. si febrem uicero, ad agonem ueniam: si me uicerit febris, ad inferna descendam. ibi que per noctem eliso gutture, non tam mori se ait, quam febrem morte excludere. unius tantum philosophi exemplum posui, ut formosuli nostri et torosuli, et uix summis pedibus adumbrantes uestigia: quorum uerba in pugnis sunt, et syllogismi in calcibus: qui paupertatem apostolorum et crucis duritiam, aut nesciunt, aut contemnunt, imitentur saltem gentilium parcitatem. haec de argumentis philosophorum exemplis que disserui. nunc ad exordium generis humani, id est ad nostra, transiens docebo primum adam in paradiso accepisse praeceptum, ut, caetera poma comedens, ab una arbore ieiunaret. beatitudo paradisi absque abstinentia cibi non potuit dedicari. quandiu ieiunauit, in paradiso fuit; comedit, et eiectus est; eiectus statim duxit uxorem. qui ieiunus in paradiso uirgo fuerat, satur in terra matrimonio copulatur; et tamen eiectus, non protinus accepit licentiam carnium uescendarum; sed tantum poma arborum et fruges segetum, et herbarum olera ei traduntur in cibum; ut exsul quoque paradisi, non carnibus, quae in paradiso non erant, sed similitudine frugum paradisi uesceretur. postea uero uidens deus quod diligenter appositum esset ad malitiam cor hominis ab adolescentia, et spiritus eius in his permanere non posset, quia erant caro, opera carnis diluuio condemnauit, et auidissimam hominum gulam probans, dedit eis licentiam comedendarum carnium: ut dum sibi intelligunt licere omnia, non desiderarent magnopere quod licebat; ne mandatum in causam uerterent praeuaricationis. quanquam et tunc ex parte imperatum ieiunium sit. nam cum alia munda dicantur, alia immunda: et in arca noe de immundis bina, de mundis introducantur imparia (et utique immundorum esus ablatus sit, ne sine causa dicerentur immunda), ex parte ieiunium dedicatum est, docens abstinentiam omnium in quorumdam recisione. cur perdidit esau primogenita sua? nonne propter cibum? impatientiam que gulae lacrymis emendare non potuit. eiectus de aegypto populus israel, et in terram repromissionis lacte et melle manantem introducendus, aegyptias carnes, et pepones allia que desiderat. utinam, inquiens, obissemus percussi a domino in terra aegypti, quando super ollas carnium sedebamus! et iterum: quis nos uescet carnibus? uenerunt in mentem nobis pisces quos in aegypto comedebamus gratis, et cucumeres, et pepones, et porri, et cepe, et allia. at nunc anima nostra arida, nihil nisi manna oculi nostri conspiciunt. angelorum cibum contemnentes, carnes aegyptias suspirabant. moyses quadraginta diebus et noctibus ieiunus in monte sina, etiam tunc probans non in pane solo uiuere hominem, sed in omni uerbo dei, cum domino loquitur: populus autem satur idola fabricatur. ille, uacuo uentre, legem accipit scriptam digito dei. iste, manducans et bibens, consurgens que ludere, aurum conflat in uitulum, et aegyptium bouem praefert domini maiestati. tot dierum labor, unius horae saturitate perit. frangit audacter moyses tabulas: sciebat enim dei sermonem non posse audire temulentos. incrassatus est, et pinguefactus, et dilatatus, et recalcitrauit dilectus, et dereliquit dominum, qui fecerat eum, et abscessit a deo salutari suo. unde et in eodem deuteronomio praecipitur: ne cum manducaueris et biberis, et domos optimas aedificaueris, ouibus et bubus tuis multiplicatis, et argento et auro, extollatur cor tuum, et obliuiscaris domini dei tui. denique manducauit populus et incrassatum est cor eius, ne uideret oculis, et audiret auribus, et corde coniiceret: et uultum ieiunantis moysi et iuxta hebraicam ueritatem, dei confabulatione cornutum, pastus et pinguior populus sustinere non potuit. quamobrem et dominus noster atque saluator non ob indifferentiam uirginitatis et nuptiarum, ut quidam putant, sed ob ieiuniorum consortia, moysen et eliam transfiguratus in monte se cum ostendit in gloria. quanquam moyses et elias typum proprie legis prophetarum que monstrauerint: sicut manifeste euangelii scriptura testatur: dicebant ei exitum quem completurus erat in ierusalem. passionem enim domini non uirginitas et nuptiae, sed lex nuntiat et prophetae. quod si contentiose in moyse nuptias, in elia uirginitatem dixerint demonstrari, breuiter audiant, moysen mortuum et sepultum, eliam igneo curru raptum, ante immortalem esse coepisse, quam mortuum. sed nec secunda conscriptio tabularum absque ieiunio potuit impetrari. quod ebrietas perdiderat, inedia reperit. ex quo ostenditur, posse nos per ieiunium redire in paradisum, unde per saturitatem fueramus eiecti. in exodo aduersus amalec, oratione moysi, et totius populi, usque ad uesperam ieiunio dimicatum est. iesus filius naue stationem imperauit soli et lunae: et inediam plus quam unius diei, uictoris exercitus protelauit. saul, sicut in regnorum primo libro scribitur: maledictus, inquit, qui ederit panem usque ad uesperam, donec ulciscar me de inimicis meis. et non gustauit omnis populus eius, et tota terra prandebat. tanta que fuit auctoritas stationis semel domino destinatae, ut ionathas, qui causa uictoriae exstiterat, deprehenderetur sorte, et ignorantiae crimen declinare non posset, patris que in se concitaret manum, et uix populi precibus saluaretur. elias quadraginta dierum ieiunio praeparatus, deum uidit in monte oreb, et audit ab eo: quid tu hic, elia? multo familiarior ista uox, quam illa in genesi, adam, ubi es? illa enim pastum terrebat et perditum: haec ieiunanti famulo blandiebatur. congregatum samuel populum in masphat, indicto ieiunio roborauit, et fecit hostibus fortiorem. assyriorum impetum, et potentiam sennacherib, ezechiae, regis lacrymae, saccus, et humiliatio uictus, fregit, prostrauit et uicit. et e contrario ciuitas niniue, imminentem iram domini ieiuniorum miseratione detorsit: quam et sodoma placasset et gomorrha, si uoluisset agere poenitentiam, et lacrymas poenitentiae patrocinante conciliare ieiunio. achab rex impiissimus, ut sententiam dei subterfugeret, et euersio domus eius differretur in posteros, ieiunio impetrauit et sacco. anna uxor helcanae inanem cibo uentrem, filio meruit implere. periclitantur in babylone magi, omnis coniector et hariolus et aruspex caeditur. daniel et tres pueri reuelationem merentur ieiunio; et pasti leguminibus, pulchriores sunt et prudentiores his qui de mensa regis carnibus uescebantur. deinde scriptum est, quod daniel tribus hebdomadibus ieiunauerit; panem suauem non comederit: caro et uinum non intrauerit os eius: oleo unctus non sit; et uenerit ad eum angelus, dicens: daniel, homo miserabilis es. qui deo miserabilis apparuerat, post ieiunium leonibus in lacu fuit horribilis. quam pulchra res, quae placat deum, leones mitigat, daemones terret! mittitur ad eum (licet hoc in hebraicis uoluminibus non inuenerimus) abacuc messorum prandium portans. talem enim discophorum inedia meruerat hebdomadis. dauid, periclitante filio, post adulterium exomologesin~g in cinere et ieiunio facit, dicens, quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. et, infirmata sunt in ieiunio genua mea. et certe iam audierat a nathan: dominus abstulit a te hoc peccatum. samson et samuel uinum et siceram non bibunt. erant enim filii repromissionis, et per abstinentiam ieiunium que concepti. aaron et caeteri sacerdotes ingressuri templum, omne quod potest inebriare non potant, ne moriantur. ex quo intelligimus mori eos, qui in ecclesia non sobrii ministrarint. quamobrem exprobratur israeli, potum dabatis nazaraeis meis uinum. ionadab, filius rechab, praecepit filiis suis, ut non biberent uinum usque in aeternum. quibus cum offerret ieremias uinum ut biberent, et illi bibere noluissent, loquitur dominus per prophetam: quia obedistis praecepto ionadab patris uestri, non deficiet uir de stirpe ionadab filii rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. in foribus euangelii, anna filia phanuelis uniuira inducitur, semper que ieiunans; et dominum uirginem longa castitas longa que ieiunia suscepere. praecursor eius et praeco ioannes locustis alitur, et siluestri melle, non carnibus: habitatio que deserti et incunabula monachorum, talibus inchoantur alimentis. sed et ipse dominus baptisma suum quadraginta dierum ieiunio dedicauit; et acriora daemonia docuit non nisi oratione et ieiuniis posse superari. cornelius centurio, ut spiritum sanctum acciperet antequam baptisma, eleemosynis meruit, crebris que ieiuniis. paulus apostolus post famem et sitim, et caeteros labores suos, et pericula latronum, naufragia, solitudines, crebra ieiunia enumerat. et discipulo timotheo dolenti stomachum, et infirmitates plurimas sustinenti, suadet uini modicam potionem: iam noli, inquit, aquam bibere. cui autem dicit, iam noli aquam bibere, ostendit eum aquam ante potasse. quod non concederet, nisi crebrae infirmitates et dolor stomachi postulassent. reprobat quidem apostolus eos, qui prohibebant nuptias, et iubebant cibis abstinere, quos deus creauit ad utendum cum gratiarum actione: sed et marcionem designat, et tatianum, et caeteros haereticos, qui abstinentiam indicunt perpetuam, ad destruenda et contemnenda et abominanda opera creatoris. nos autem creaturam omnem laudamus dei: et maciem saginae, abstinentiam luxuriae, ieiunia praeferimus saturitati. uir quippe in laboribus laborat sibi, et uim facit in interitum suum. et, a diebus ioannis baptistae (ieiunatoris et uirginis) regnum coelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud. timemus enim ne ab aduentu aeterni iudicis, sicut in diebus diluuii, et euersionis sodomae et gomorrhae, deprehendamur manducantes, et bibentes, et nubentes, et nuptui tradentes. nam et diluuium, et ignis de coelo saturitatem pariter, et nuptias quas deleret inuenit. nec mirum, si omne quod in macello uenditur, apostolus emi iubeat, et comedi: cum idololatris et adhuc in templis idolorum, quasi idolothyta uescentibus, pro summa abstinentia fuerit, cibis tantum abstinere gentilium. quod si loquitur ad romanos: is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet; non inter ieiunia et saturitatem aequalia merita dispensat; sed contra eos loquitur qui in christum credentes, adhuc iudaizabant: et eos qui ex gentibus crediderant, monet, ne scandalizent illos cibo suo, qui adhuc in fide infirmiores erant. denique et in consequentibus hoc ipsum sonat: scio et confido in domino iesu, quod nihil commune per seipsum est, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum charitatem ambulas. noli cibo tuo illum perdere, pro quo christus mortuus est. non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est enim regnum dei esca et potus. ac ne quis putaret hoc de ieiuniis dici, et non de superstitione iudaica, statim edisserit: alius credit manducare omnia. qui autem infirmus est, olera manducat. et rursum: alius iudicat diem plus quam diem, alius iudicat omnem diem. unusquisque in suo sensu abundet. qui sapit diem, domino sapit. et qui manducat, domino manducat: gratias enim agit deo. et qui non manducat, domino non manducat, et gratias agit deo. qui enim adhuc infirmi erant in fide, et alias carnes mundas, alias arbitrabantur immundas: et inter diem et diem esse aliquid existimabant, uerbi gratia, sanctius esse sabbatum, et neomenias, et scenopegiam, quam reliquos dies, iubentur olera manducare, quae indifferenter comeduntur ab omnibus. qui uero firmioris erant fidei, omnes carnes et dies omnes aequales esse credebant. illud autem quod proponere ausus est, dominum uoratorem et potatorem uini a pharisaeis appellatum: et quia ad epulas ierit nuptiarum, et conuiuia non despexerit peccatorum, aestimo quod nobis cum faciat. iste est dominus, ut arbitraris, uorator, qui quadraginta diebus christianorum ieiunium sanctificauit; qui beatos appellat esurientes et sitientes; qui escam habere se dicit, non quam discipuli suspicabantur, sed quae in perpetuum non periret; qui de die crastino cogitare prohibet: qui cum esurisse et sitisse dicatur, et isse frequenter ad prandia, excepto mysterio, quod in typum suae passionis expressit, et probandi corporis ueritate, nec gulae scribitur seruisse, nec uentri. qui diuitem purpuratum propter epulas narrat in tartaro, et lazarum pauperem ob inediam dicit esse in sinu abrahae. qui quando ieiunamus, ungi caput et lauari faciem praecipit, ut non gloriae hominum, sed domino ieiunemus. qui comedit quidem post resurrectionem partem piscis assi et fauum, non propter esuriem et gutturis suauitatem: sed ut ueritatem sui corporis comprobaret. nam quotiescunque mortuum suscitauit, iussit ei dari manducare, ne resurrectio phantasma putaretur. et lazarus post resurrectionem, ob hanc causam scribitur cum domino iniisse conuiuium. nec hoc dicimus, quod negemus pisces et caetera (si uoluntas fuerit) in cibo esse sumenda: sed quomodo nuptiis uirginitatem, ita saturitati et carnibus ieiunium spiritum que praeferimus. si autem petrus hora sexta pransurus ascendit in coenaculum, fortuita esuries non facit praeiudicium ieiuniorum. hoc enim modo et dominus, quia ad puteum samaritanae hora sexta fessus resedit, et bibere uoluit, omnibus incumbet necessitas, uelint nolint, hoc tempore bibendi. potuit autem fieri ut uel sabbatum esset, uel dies dominicus: et post bidui, tridui que ieiunium, hora sexta esurierit; nunquam enim crediderim apostolum, si ante unam diem coenauerat, epulis que distentus fuerat, alterius diei esurisse meridie. quod si coenauit pridie, et sequenti die esuriuit ante prandium, non existimo quod usque ad satietatem comederit, qui tam cito potuit esurire. porro si per isaiam loquitur deus, quod non tale ieiunium elegerit, dicens: in diebus ieiuniorum uestrorum inueniuntur uoluntates uestrae, et subiectos percutitis, et in iudicia et in lites ieiunatis, et caeditis pugnis: non tale ieiunium elegi, dicit dominus. quale elegerit, docet: frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. si uideris nudum, uesti: et domesticos seminis tui ne despicias. non igitur ieiunium reprobauit, sed quale uellet, ostendit: neque enim uentris esuries accepta est deo, quam lites et rapinae et libidines destruunt. si non uult ieiunium deus, quomodo in leuitico praecipit ut septimo mense, decima mensis, omnis populus ieiunet usque ad uesperam: et qui non afflixerit animam suam, moriatur et exterminetur de populo suo? quare sepulcra concupiscentiae, ubi carnibus deditus populus ruit, usque hodie in solitudine perseuerant? et crassus populus ortygometram scribitur ad choleram usque ructasse? cur homo dei, ad cuius prophetiam manus aruerat regis ieroboam, qui manducauit contra edictum dei, illico percussus est? et leo qui asinam custodiuit intactam, prophetae leuanti se de prandio non pepercit? qui ieiunus miracula fecerat pransus illico saturitatis poenas luit. sed et ioel clamitat: sanctificate ieiunium: praedicate curationem, ut monstraretur ieiunium sanctificari caeteris operibus; et sanctificatum ieiunium, curationi proficere peccatorum. quomodo autem uirginitati uerae non praeiudicat imitatio uirginum diaboli; ita nec ueris ieiuniis, castum isidis et cybeles, et quorumdam ciborum in aeternum abstinentia: maxime cum apud illos ieiunium panis sagina carnium compensetur. et sicut signa quae faciebat moyses, imitabantur signa aegyptiorum, sed non erant in ueritate: nam uirga moysi uirgas magorum deuorabat: ita per omnia quae per aemulationem dei facit diabolus, non religionis nostrae superstitio, sed nostra arguitur negligentia, id nolentium facere quod bonum esse, etiam saeculi homines non ignorant. "quarta propositio, quae et extrema est, duos esse ordines, ouium et hircorum: alterum iustorum, alterum peccatorum: alios stare a dextris, alios a sinistris; et audire iustos: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. peccatoribus uero dici: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. arborem bonam non posse malos fructus facere, nec malam bonos. unde et saluator loquitur ad iudaeos: uos de patre diabolo estis, et concupiscentias patris uestri facere uultis. decem uirgines proponit, stultas atque sapientes, et quinque, quae oleum non habuerunt, remansisse extrinsecus: alias uero quinque, quae sibi lumen bonorum operum praeparauerant, thalamum intrasse cum sponso. ascendit ad diluuium, et ait: qui erant cum noe iusti seruati sunt: qui uero peccatores, omnes in commune perierunt. apud sodomam et gomorrham, exceptis duobus gradibus bonorum malorum que, nulla diuersitas inuenitur. qui est iustus, eripitur: qui peccator, pari uoratur incendio. una salus liberatis, unus interitus remanentibus. ne paululum quidem a iustitia declinandum, indicio est uxor lot. si autem, inquit, mihi opponis quare iustus laboret in pace, aut persecutionibus, si nullus profectus est, nec maiora praemia: scias hoc eum facere, non ut plus quid mereatur, sed ne perdat quod accepit. in aegypto quoque decem plagas aequaliter omnes sentiunt peccatores: et similes tenebrae domino et seruo, nobili et ignobili, regi imminent et uulgo. sanctis uero dei et populo israel una erat lux. sed et in mari rubro iusti pariter transeunt, peccatores pariter obruuntur. sexcenta hominum millia, excepta imbelli aetate et sexu, in deserto aequaliter ruunt, et duo qui iustitia pares erant, aequaliter liberantur. per quadraginta annos cunctus israel similiter laborat et moritur. gomor mannae uniuersis aetatibus una in cibo mensura est: uestitus pariter non deteruntur, capilli simul non augentur, barba in commune non crescit, calceamenta ex aequo omnibus durant. non incalluere pedes: cibus in ore cunctorum aequaliter sapit. ad mansionem unam pari labore et mercede pergebant. omnis hebraeus aequale habet pascha, aequales scenopegias, aequale sabbatum, aequales neomenias. septimo requietionis anno absque personarum discretione dimittitur, et in iubilaeo uniuersa cunctis debita relaxantur, atque ad antiquam possessionem uenditor redit". parabolam autem in euangelio seminantis, in qua in terra bona centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus exoritur: et e contrario in terra mala, triplex sterilitatis uarietas indicatur, in duos ordines diuidit, bonae terrae et malae. "et quomodo apostolis pro derelictis filiis et uxoribus, in alio euangelio centies, in alio septies dominus repromittit, et in futuro uitam aeternam: nulla que distantia est inter centum, et septem; sic et in hoc numerum non facere praeiudicium, ubi huius terrae fertilitas praedicatur: praesertim cum et euangelista marcus retrorsum numeret triginta, sexaginta et centum. dicit dominus: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. sicut ergo sine aliqua differentia graduum christus in nobis est; ita et nos in christo sine gradibus sumus. omnis qui diligit me, sermonem meum seruabit, et pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mansionem apud eum faciemus. qui iustus est, diligit: qui diligit, ueniunt ad eum pater et filius, et in eius habitant hospitio. ubi autem huiuscemodi habitator est, puto quod nihil deesse possit hospiti. sin autem dicit: multae mansiones sunt apud patrem meum, non in regno coelorum diuersas significat mansiones; sed ecclesiarum in toto orbe numerum, quae constat una per septem. uado, inquit, et praeparabo uobis locum, non loca. si haec repromissio proprie duodecim apostolorum est, ergo paulus exclusus est de hoc loco, et electionis uas superfluus putabitur et indignus. ioannes et iacobus, quia plus caeteris petierunt, non impetrauerunt; et tamen non est dignitas eorum imminuta, quia reliquis apostolis aequales fuerunt. nescitis quia corpora uestra templum est spiritus sancti? templum, inquit, est, non templa; ut similiter in omnibus habitatorem ostenderet deum. non pro his rogo tantum, sed pro illis qui credituri sunt per uerbum eorum in me: ut sicut tu, pater, in me, et ego in te unum sumus; ita omnes unum sint in nobis. gloriam quam dedisti mihi, dedi eis: dilexi eos, sicut me dilexisti. et quomodo nos sumus pater et filius et spiritus sanctus unus deus, sic et unus populus in ipsis sit, hoc est, quasi filii charissimi, diuinae consortes naturae. sponsa, soror, mater, et quaecunque alia putaueris uocabula, unius ecclesiae congregatio est, quae nunquam est sine sponso, fratre, filio. unam habet fidem, nec constupratur dogmatum uarietate, nec haeresibus scinditur. uirgo permanet. quocunque uadit agnus, sequitur illum: sola nouit canticum christi". "si autem", inquit, "mihi opposueris, stella a stella differt in claritate, audies, differre stellam a stella, hoc est, spirituales a carnalibus. omnia membra aequaliter diligimus, nec oculum praeponimus digito, nec digitum auriculae: sed in singulorum amissione, membrorum communis dolor est. aequaliter introimus in hoc saeculum, et aequaliter de eo egredimur. unus adam terrenus, et alter coelestis. qui in terreno fuerit, a sinistris est et peribit: qui in coelesti, a dextris est, et saluabitur. qui fratri dixerit fatue, et raca, reus erit gehennae. et qui homicida fuerit et adulter, mittetur similiter in gehennam. in persecutione qui incenditur, qui suffocatur, qui decollatur, qui fugerit, qui in carcere inclusus obierit: uaria quidem luctae genera, sed una corona uictorum est. inter eum fratrem qui semper cum patre fuerat, et qui postea poenitens est receptus, nulla diuersitas est. operariis primae horae, et tertiae, et sextae, et nonae, et undecimae, unus denarius aequaliter redditur: et quo magis admireris, ab his incipit praemium, qui minus in uinea laborarunt". his et huiuscemodi diuinarum scripturarum testimoniis, quae ad peruersitatem sui dogmatis callidus disputator inclinat, quis non tentetur etiam electorum dei? et quod ioannes apostolus antichristos dicit uenisse multos, haec uera est antichristi praedicatio, quae inter ipsum ioannem et ultimum poenitentem nullam facit esse distantiam. simul que miror, quomodo serpens lubricus et proteus noster in uariarum se mutet portenta formarum. qui enim in coitu et saturitate epicureus est, subito in retributione meritorum stoicus efficitur. hierosolymam citio, iudaeam cypro, christum zenone commutat. si non licet a uirtutibus paululum declinare, et omnia peccata sunt paria, eiusdem que criminis reus, qui panem esuriens surripuerit, et qui hominem occiderit: tu quoque maximorum scelerum reus teneris. porro aliud est, si te dicas ne minima quidem habere peccata, et cum omnes apostoli et prophetae, et sancti, iuxta id quod in secunda propositione disserui, peccatores esse se plangant, solus de iustitia glorieris. ante nudo eras pede: modo non solum calceato, sed et ornato. tunc pexa tunica et nigra subucula uestiebaris, sordidatus, et pallidus, et callosam opere gestitans manum; nunc lineis et sericis uestibus, et atrebatum ac laodiceae indumentis ornatus incedis. rubent buccae, nitet cutis, comae in occipitium frontem que tornantur: protensus est aqualiculus, insurgunt humeri, turget guttur, et de obesis faucibus uix suffocata uerba promuntur. certe in tanta diuersitate uictus et uestitus, necesse est, aut hic, aut ibi esse peccatum. non quod peccatum in cibo aut in uestibus asseram: sed quod uarietas et commutatio in deterius reprehensioni proxima sit. quod autem reprehenditur, a uirtute procul est: quod a uirtute procul est, uitio mancipatur: quod uitiosum arguitur, peccato iungitur. quod peccatum est iuxta tuam sententiam in sinistra parte, et hircorum grege describitur. aut reuerteris igitur ad antiquum propositum, ut ouis possis esse ad dexteram: aut si priorem sententiam peruersa poenitentia commutaris: uelis nolis, quanquam barbam raseris, inter hircos numeraberis. uerum quid prodest luscum uocare luscum, et accusatoris docere inconstantiam, cum propositionum series diluenda sit? oues et haedos a dextera et sinistra, duos iustorum et peccatorum esse ordines non negamus. arborem bonam fructus malos non facere, nec malam bonos, nulli dubium est. decem quoque uirgines sapientes et stultas, in bonas malas que diuidimus. in diluuio liberatos iustos, et peccatores aquis obrutos, non ignoramus. in sodoma et gomorrha ereptum iustum, et impios igne consumptos, omnibus perspicuum est. decem quoque plagis percussam aegyptum, et israel fuisse sospitem nouimus. in mari rubro transisse iustos, et pharaonem cum suo exercitu demersum, etiam in scholis cantant paruuli. sexcenta millia in deserto cecidisse, quia increduli fuerint, et duos tantum terram repromissionis intrasse, scripturae docent, et reliqua, quae usque ad operarios uineae, in duos bonorum et malorum ordines descripsisti. sed quale est, ut quia inter bonos et malos diuisio est, tu asseras inter ipsos bonos, uel e contrario malos, nullam esse distantiam, nihil que referre, utrum in pecore aliquis aries sit an ouicula? utrum primam lanam habeant, an secundam? utrum scabidum pecus sit et morbidum, an uegetum atque sussultans? maxime cum ezechiel oues rationabiles, et diuersitatem inter pecus et pecus, suae prophetiae auctoritate demonstret, dicens: ecce ego iudico inter pecus et pecus, et inter arietes et hircos, et inter pecus pingue et macilentum. pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus uestris uentilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur. et ut sciremus quae ista sint pecora, statim intulit: uos autem, greges mei, oues pascuae meae, homines estis. idipsum ergo erit paulus, et ille poenitens, qui cum patris uxore dormierat, quia in ecclesiam post poenitentiam receptus est; et quia simul a dextris est, in eadem cum apostolo claritate fulgebit? et quomodo in uno agello usque ad messem in consummationem mundi zizania pariter frumenta que succrescunt? qua consequentia pisces boni et mali sagena christi et reti euangelico continentur? cur in typo ecclesiae, in arca noe, diuersa animalia, et pro qualitate meritorum, diuersae sunt mansiones? cur astitit regina a dextris domini in uestitu deaurato, circumdata uarietate? cur ioseph in forma christi uariam habuit tunicam? cur apostolus loquitur ad romanos: unicuique sicut deus diuisit mensuram fidei? sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in christo, singuli autem alter alterius membra. habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, siue prophetiam secundum mensuram fidei, siue ministerium in ministrando, siue qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, et reliqua. et in alio loco: alius iudicat diem plus quam diem, alius iudicat omnem diem. unusquisque in suo sensu abundet. et ad corinthios: ego plantaui, apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. qui plantat et qui rigat, unum sunt. unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. dei enim sumus adiutores. dei agricultura estis, dei aedificatio estis. et rursum alibi: secundum gratiam dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeterquam id quod positum est, quod est christus iesus. si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus apparebit. dies enim domini illud manifestabit, quoniam in igne reuelabitur, et singulorum opus quale sit, ignis probabit. si cuius opus manserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet. si cuius opus arserit, detrimentum patietur. ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. si is cuius opus arsit, et periit, et damnum sustinuit laboris sui, perdet quidem laboris praemium, sed ipse saluabitur, non tamen absque probatione ignis: ergo is cuius opus manserit, quod superaedificauit, sine ignis probatione saluabitur, et inter saluationem et saluationem utique erit diuersitas aliqua. necnon in alio loco: sic nos, inquit, existimet homo quasi ministros christi, et dispensatores mysteriorum dei. hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur. uis scire, quoniam inter dispensatorem et dispensatorem sit multa distantia (non dico de malis et bonis, sed de ipsis bonis qui ad dexteram stant)? audi consequentia: nescitis, quoniam qui in sacrificiis operantur, de sacrificiis comedunt: qui altario deseruiunt, de altario participantur? sic et dominus disposuit his, qui euangelium annuntiant, de euangelio uiuere: ego autem non abutar horum aliquo. non scripsi autem haec, ut sic fiant in me. melius est enim mihi mori quam ut gloriam meam quis euacuet. si enim euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas quippe mihi incumbit. uae enim mihi est, si non euangelizauero. nam si uoluntate hoc ago, mercedem habeo. si autem nolens, dispensatio mihi credita est. quae est ergo merces mea? ut euangelizans sine sumptu, ponam euangelium christi; ut non abutar potestate, quae data est mihi in euangelio. cum enim essem liber, ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem. nunquid potes dicere peccare eos, qui uiuunt de euangelio, et qui de sacrificiis participantur? utique non; dominus enim disposuit, ut qui praedicant euangelium, de euangelio uiuant; apostolus autem qui non abutitur hac licentia, sed laborat manibus suis, ne quem grauet, et die ac nocte operatur, et ministrat his qui se cum sunt, utique ideo hoc facit, ut plus laborans, plus aliquid mercedis accipiat. curramus ad reliqua. diuisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. et diuersiones ministeriorum sunt, idem autem dominus. et diuisiones operationum sunt, idem autem deus, qui operatur omnia in omnibus. unicuique autem data est adapertio spiritus iuxta id quod expedit. et iterum: sicut corpus unum est, et membra plura habet: omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus est; sic et christus. uerum ne dicas in uno corpore diuersa membra unum habere meritum, statim gradus describit ecclesiae, et ait: quosdam quidem posuit deus in ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde uirtutes, et gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. nunquid omnes apostoli? nunquid omnes prophetae? nunquid omnes doctores? nunquid omnes uirtutes? nunquid omnes gratiam habent curationum? nunquid omnes linguis loquuntur? nunquid omnes interpretantur? aemulamini autem dona maiora, et adhuc excellentiorem uiam uobis demonstro. cum que de charitatis uirtutibus latius disputasset, adiecit: siue prophetiae euacuabuntur, siue linguae cessabunt, siue scientia destruetur. ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. et in consequentibus: nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec. maior autem horum est charitas. sectamini charitatem, aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis. et iterum: uolo autem omnes uos loqui linguis, magis autem prophetare. nam maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis. et rursum: gratias ago deo, quod omnium uestrum magis linguis loquor. ubi diuersa sunt dona, et alius maior, alius minor est, et omnes spirituales appellantur, certe oues sunt, et stant a dextris, et inter ouem et ouem est aliqua diuersitas. loquitur quidem de humilitate paulus apostolus: ego sum nouissimus apostolorum, qui non sum dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. gratia autem dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, sed amplius omnibus illis laboraui. non ego autem; sed gratia dei quae in me est. uerumtamen in eo quod se humiliat, ostendit posse apostolos alios minores, alios esse maiores, et qui utique uas electionis dicitur, et cunctis amplius laborauit, non est iniustus deus, ut obliuiscatur operis eius, et dispar meritum aequali mercede compenset. dehinc legimus: sicut in adam omnes moriuntur, ita et in christo omnes uiuificabuntur; unusquisque autem in suo ordine. quando unusquisque in suo resurget ordine, utique diuersa sunt merita resurgentium. non omnis caro, eadem caro; sed alia hominum, alia pecorum, alia uolucrum, alia autem piscium. et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. stella enim a stella differt in claritate. sic erit et resurrectio mortuorum. quod tu scilicet doctus interpres sic exposuisti, ut diceres spirituales differre a carnalibus. ergo et spirituales et carnales in coelestibus erunt, et iam non solum oues, sed etiam hirci tui conscendent regna coelorum. stella, inquit, a stella differt in claritate: non oues et hirci, sed oues et oues, id est, stella et stella. denique, alia, inquit, claritas solis, et alia claritas lunae. ne stellam et stellam totum humanae multitudinis assereres genus, solem posuit et lunam, quos certe inter hircos non poteris numerare. sic, inquit, erit et resurrectio mortuorum, ut iusti claritate solis luceant, et qui in sequenti gradu sunt, lunae splendore rutilent, ut alius lucifer sit, alius arcturus, alius orion, alius mazuroth, et caetera stellarum uocabula, quae sacratae in iob uolumine continentur. omnes enim, ait, manifestari nos oportet ante tribunal christi, ut recipiat unusquisque quae gessit per corpus, siue bonum, siue malum. ac ne forsitan dicas, ante tribunal christi nos manifestari, ut boni bona, mali recipiant mala, in eadem epistola docet: qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. certe et qui plus, et qui minus seminat, de parte sunt dextra. et cum unum sementis genus sit, tamen mensura et numero differunt. scribit ad ephesios idem paulus: ut nota fieret nunc principatibus et potestatibus in coelis per ecclesiam multiplex et uaria sapientia dei. cernis quod in diuersis agminibus ecclesiae uaria et multiplex sapientia dei praedicetur? necnon in eadem epistola: unicuique autem nostrum data est gratia, iuxta mensuram gratiae christi: non quod mensura christi diuersa sit, sed tantum gratiae eius infunditur quantum ualemus haurire. frustra igitur oues et hircos, quinque et quinque uirgines, aegyptios et israelitas, et caetera huiuscemodi replicas, quia non est in praesenti retributio, sed in futuro. unde et dies iudicii in consummatione promittitur, quia nunc non est iudicium. sine causa enim appellatur dies extrema iudicii, si modo iudicat deus. impraesentiarum nauigamus, luctamur, atque pugnamus, ut in fine perueniamus ad portum, coronemur, triumphemus. tu autem peruerse et lubrice praesentis saeculi conuersationem in futurorum exempla proponis, cum utique hic iniustitia sit, ibi iustitia: donec intremus in sanctuarium dei, et intelligamus in nouissimis eorum. non aliter sanctus, aliter peccator moritur. in eodem mari nauigantibus eadem tranquillitas et tempestas est. non aliter latro, aliter martyr occiditur. nec alio modo de adulterio et prostibulis, alio de castis matrimoniis nascuntur liberi. certe dominus et latrones aequali iudicio crucifixi sunt. si idem est huius saeculi futuri que iudicium, ergo qui hic pariter crucifixi sunt, et in futuro similiter habebuntur. paulus et qui eum uinxerant, simul nauigant, simul sustinent tempestatem, simul naui fluctibus dissipata in littus euadunt. negare non potes, quin inter uinctum et uincientes diuersa sint merita. et quomodo unum apostoli militum que naufragium? refert postea paulus apostolus reuelationem, et eos qui in naui fuerant dicit sibi a domino esse donatos. nunquid is, cui donantur, et qui donantur, unius meriti sunt? decem sancti peccatricem possunt eruere ciuitatem. lot cum filiabus ereptus est de incendio: liberati essent et generi, si exire uoluissent. et certe multa differentia est inter lot et generos eius. liberatur segor una urbs de pentapoli, et quae eiusdem meriti erat, atque uni sententiae subiacebat, cui sodoma et gomorrha, adama, et seboim, sancti precibus custoditur. ecce diuersum meritum in lot et segor, et tamen de incendio pariter euadunt. latrunculi qui absente dauid uastauerant siceleg, et uxores eorum et liberos in praedam duxerant, die tertia caeduntur in campo, et quadringenti homines ascensis camelis fugiunt. dic aliquam inter eos qui caesi sunt, et qui fugere potuerunt, esse distantiam. legimus in euangelio turrem siloe cecidisse super decem et octo uiros, et obrutos occidisse. certe, iuxta sententiam saluatoris, non soli fuerant peccatores; sed in formidinem reliquorum puniti sunt, ut pestilente flagellato, stultus sapientior fieret. si omnium peccatorum unum est supplicium, iniuste alius occiditur, et per mortem alterius alius commonetur. opponis mihi gomor mannae, unam que mensuram, et uestitum et capillos, et barbam, et calceamenta, ex aequo fuisse israelitarum; quasi non et nos christi corpus aequaliter accipiamus. una est in mysteriis sanctificatio, domini et serui, nobilis et ignobilis, regis et militis: quanquam pro accipientium meritis diuersum fiat quod unum est. qui enim indigne manducauerit et biberit, reus erit uiolati corporis et sanguinis christi. nunquid quia et iudas de eodem calice bibit, de quo et caeteri apostoli, unius cum reliquis erit meriti? quod si non uis recipere sacramentum, certe omnes aequaliter uiuimus, unum trahimus aerem, eodem humore irrigamur, iisdem cibis pascimur. porro si alimenta cocorum arte mutantur in melius, et fit aliquid suauius condituris, huiuscemodi cibi non naturae satisfaciunt, sed uoluptati. aeque esurimus, aeque algemus: simul contrahimur frigore, aestibus et calore dissoluimur. sol quoque ipse et luna, et omnis astrorum chorus, et pluuiae, et mundus aequaliter nobis currunt, et iisdem omnes iuxta euangelium imbribus irrigamur, boni et mali, iusti et iniusti. si praesentia exempla sunt futurorum, ergo et sol iustitiae aequaliter iustis et peccatoribus, impiis et sanctis, christianis et iudaeis atque gentilibus orietur, cum scriptura dicat: timentibus autem dominum orietur sol iustitiae. si timentibus orietur, ergo contemptoribus et pseudoprophetis occidet. oues quae stant a dextris, ad regna coelorum introducuntur, hirci in tartarum detruduntur. parabola ista non ouium inter se merita, et e contrario describit hircorum; sed inter oues et hircos tantum distantiam facit. neque enim in omnibus locis docentur omnia, sed unaquaeque similitudo ad id refertur cuius similitudo est. sicut et decem uirgines non totius generis humani, sed sollicitorum et pigrorum exempla sunt: quorum alteri semper domini praestolantur aduentum, alteri somno et inertiae se dantes, futurum iudicium non putant. unde et in fine parabolae dicitur: uigilate, quia nescitis diem neque horam. si in diluuio liberatus est noe, et omnis orbis interiit: omnes caro erant, et propterea perierunt. aut non eiusdem meriti dices filios noe, et noe propter quem filii liberati sunt; aut maledictum cham in eodem pones loco in quo et patrem, quia de diluuio simul liberatus est. in passione christi omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; et non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. audebis ne igitur dicere sic negasse petrum et caeteros apostolos qui fugerunt, quomodo caipham et pharisaeos, et clamantem populum, crucifige, crucifige talem? et ut de apostolis taceam, eiusdem ne tibi sceleris uidebitur reus anna, et caiphas, et iudas proditor, cuius et pilatus, qui nolens compulsus est contra dominum ferre sententiam? quanto maioris meriti fuit iudas, tanto maioris criminis est; et quanto maioris criminis, tanto maioris et poenae. potentes, enim potenter tormenta patientur. arbor mala fructus bonos non facit, nec bona malos. si hoc ita est, responde mihi, quomodo paulus cum esset arbor mala, persequens ecclesiam christi, fecit postea fructus bonos? et iudas, cum esset arbor bona, signa faciens cum apostolis, postea uersus in proditorem, fecerit fructus malos? tandiu ergo nec arbor bona malos fructus facit, nec mala bonos, quandiu uel in bonitate sua, uel in malitia perseuerat. porro quod omnis hebraeus aequaliter facit pascha, et septimo anno liber efficitur, et in iubilaeo, id est, quinquagesimo, uniuersa possessio redit ad dominos, hoc non de praesenti dicitur, sed de futuro: quia in sex diebus huius saeculi seruientes, in septimo die, uero et aeterno sabbato, liberi erimus: si tamen uoluerimus esse liberi, dum adhuc seruimus in saeculo. si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula, in testimonium inobedientiae; et cum uxore et liberis nostris, quos praetulimus libertati, id est cum carne et operibus eius iugiter seruiemus. parabola autem sementis, quae ex utraque parte ternos fructus facit; et iuxta apostolum, super fundamentum christi alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos: alius ligna, fenum, stipulam; cum et in domo magna diuersa uasa sint, perspicue patet: et huic uelle contradicere apertissimae impudentiae est. tamen ne exsultet in mendacio et exemplum apostolorum in praeiudicium centenarii et sexagenarii et tricenarii afferat numeri, sciat in matthaeo et in marco apostolis, qui uniuersa sua dimiserant, centuplum repromissum. in euangelio autem lucae multo plura, id est polu~g pleiona~g, et penitus in nullo euangelio pro centum scriptum esse septem; se que aut falsarium, aut imperitiae reum teneri; nec nocere nobis, quia in alio euangelio a centum, in alio a triginta incipit numerari: cum omnis scriptura, maxime uetus, minorem praeponat numerum et sic ad maiorem gradatim conscendat. uerbi gratia, ut dicat aliquem fuisse annorum quinque et septuaginta et centum, nec tamen quinque et septuaginta plura poterunt esse quam centum, quae priora sunt nominata. si non accipis in bonam partem diuersitatem numeri centum et sexaginta et triginta, nec in malam partem accipies: et idem uitium erit seminis, quod secus uiam cecidit, et super petras, et super spinas. sin et illa tria, et haec uel in bonam, uel in malam partem singula sunt, stultum fuit pro duabus rebus sex species numerare, praesertim cum in matthaeo et in marco et in luca narrata parabola, saluator semper intulerit: qui habet aures audiendi, audiat. ubi nihil est quod intrinsecus lateat, frustra ad intelligentiam mysticam prouocamur. si autem pater et filius mansionem faciunt apud credentes, et ubi christus hospes est, ibi nihil deesse existimas, puto quod aliter christus habitauerit in corinthiis, aliter in ephesiis; hoc est aliter in his apud quos paulus apostolus peccata multa deprehendit, et aliter in his quibus sacramenta a saeculis ignorata disseruit: aliter in tito et timotheo, aliter in paulo. certe inter natos mulierum non surrexit maior ioanne baptista. ubi autem maior dicitur, necesse est ut caeteros habuerit minores. et, qui minimus est in regno coelorum, maior est illo. uides ergo, quod in coelis sit maximus et minimus, et inter angelos quoque, et inter inuisibiles creaturas sit multiplex et infinita diuersitas. quare dicunt apostoli: domine, auge nobis fidem, si omnium una mensura est? et dominus ad discipulum: modicae fidei, quid dubitasti? in ieremia quoque de futuro regno legimus: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et feriam domui israel et domui iacob foedus nouum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus uestris. et post paululum: dabo legem meam in uisceribus eorum, et in corde eorum scribam illam, et ero eis in deum, et ipsi erunt mihi in populum; et non docebit uir ultra proximum suum, et uir fratrem suum, dicens: cognosce dominum. omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum. perspicue ex contextu illius loci, futurum christi regnum propheta describit, et qua consequentia ibi erit minimus et maximus, si omnes aequales futuri sunt? utique ea qua et in euangelio dicitur: qui docuerit et fecerit, hic uocabitur maximus in regno coelorum. qui autem docuerit, et non fecerit, erit minimus. in conuiuio saluator praecepit, ut inferiorem occupemus locum: ne cum maior uenerit, de superiori turpiter detrudamur. si cadere non possumus, sed tantum per poenitentiam subleuamur: quid sibi uult scala illa in bethel, per quam angeli descendunt atque ascendunt, qui de coelis ad terram ueniunt? certe inter oues et ad dexteram stabant, dum ibi essent. angeli de coelis descendunt, et iouinianus de eorum possessione securus est. quis autem risum tenere queat in eo, quod multas mansiones apud patrem, ecclesias arbitretur in toto orbe diffusas, cum manifestissime scriptura doceat, secundum euangelium ioannis, non de ecclesiarum numero, sed de coelorum mansionibus, et aeternis tabernaculis, quae propheta desiderat, domino fuisse sermonem? in domo, inquit, patris mei mansiones multae sunt. si quo minus, dixissem uobis, quia uado uobis parare locum; et si abiero et praeparauero uobis locum, iterum ueniam, et accipiam uos ad meipsum, ut ubi ego sum, et uos sitis. locus et mansiones quas praeparare se dicit christus apostolis, in domo utique sunt patris, id est, in regno coelorum, non in terra, in qua ad praesens apostolos relinquebat. simul que sensus scripturae intuendus: dicerem, inquit, uobis, quia uado et praeparabo uobis locum: si non mansiones multae essent apud patrem, hoc est, si non unusquisque mansionem sibi non ex largitate dei, sed ex propriis operibus praepararet: et ideo non est meum parare, sed uestrum, quia et iudae nihil profuit paratus locus, quem suo uitio perdidit. iuxta quem sensum et illud intelligendum, quod ad filios dicitur zebedaei, quorum alter a sinistris, alter cupiebat sedere a dextris: calicem quidem meum bibetis; sedere autem a dextris meis, siue a sinistris, non est meum dare uobis, sed quibus paratum est a patre meo. non est filii dare: et quomodo patris est praeparare? paratae, inquit, sunt in coelo diuersae et plurimae mansiones, plurimis diuersis que uirtutibus, quas non personae accipiunt, sed opera. frustra ergo a me petitis quod in uobis situm est, quod pater meus illis parauit, qui dignis uirtutibus ad tantam ascensuri sunt dignitatem. porro quod ait: iterum ueniam, et accipiam uos ad meipsum, ut ubi ego sum, et uos sitis, proprie ad apostolos loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est: ut quomodo ego et tu pater unum sumus, sic et illi in nobis unum sint, qui crediderunt, qui perfecti sunt, qui possunt dicere, pars mea dominus. si autem non sunt plurimae mansiones, quomodo et in ueteri testamento et in nouo, alium ordinem pontifex tenet, alium sacerdotes, alium leuitae, alium ianitores, alium aeditui. et in uolumine ezechielis, ubi futurae ecclesiae et coelestis ierusalem ordo describitur, sacerdotes qui peccauerant, regradantur in aedituos, et in ostiarios: et cum sint in templo dei, hoc est a dextris, non sunt inter arietes, sed inter minimas oues. in fluuio quoque illo, qui de templo egreditur, et irrigat salsum mare, et uniuersa uiuificat, multae species piscium describuntur. quare in regno coelorum archangeli sunt, angeli, throni, dominationes, potestates, cherubim, et seraphim: et omne nomen quod nominatur, non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro? sine causa diuersitas nominum est, ubi non est diuersitas meritorum. archangelus utique aliorum minorum est angelorum. archangelus, et potestates, et dominationes habent alia, per quae exerceant potestatem, et in quae subiecta dominentur. hoc in coelis est, hoc in ministerio dei, ne nos solito more irrideas, atque subsannes, si imperatores posuerimus, praefectos et comites, et tribunos et centuriones, et manipulos, et reliquum militiae ordinem. illud autem quod ait: nescitis quia corpora uestra templum est spiritus sancti, friuolum est, cum scriptura diuina soleat et unum pluraliter, et plura singulariter appellare: et tamen sciat in templo quoque ipso multas esse mansiunculas: esse exterius atrium, esse interius, esse uestibula, esse sanctum, esse sancta sanctorum. sunt et culinae in templo, sunt et cellariola, sunt et torcularia, et uasorum receptacula. ita et in templo corporis nostri diuersa sunt merita. non aeque deus omnes inhabitat: nec ad eamdem mensuram omnibus infunditur. de spiritu moysi aufertur, et septuaginta presbyteris datur. puto aliam esse abundantiam fluminis, aliam riuulorum. eliae spiritus elisaeo duplex datur: unde et duplex gratia fecit signa maiora. ille uiuus mortuum, iste mortuus mortuum suscitauit. ille famem imprecatus est populo, iste obsessae ciuitati sub una die hostiles copias praebuit. licet hoc quod ait, nescitis quia corpora uestra templum est spiritus sancti, de cuncta credentium dicat ecclesia, qui pariter congregati, unum christi corpus efficiunt. hic iam quaeritur in corpore, qui pedibus christi dignus sit, qui capite; qui oculus eius sit, qui manus. quod et duae mulieres in euangelio, poenitens et sancta, significant: quarum altera pedes, altera caput tenet. tametsi nonnulli existimant unam esse, et quae primum coepit a pedibus, eam gradatim ad uerticem peruenisse. sed et illud quod obiicit. non pro his rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per uerbum eorum in me: ut sicut ego, pater, in te, et tu in me unum sumus, ita omnes unum sint in nobis: et quod omnis populus christianus unum sit in deo, quasi filii charissimi, diuinae consortes naturae. iam supra diximus, et nunc plenius inculcandum est, non nos secundum naturam, sed secundum gratiam unum esse in patre et filio. neque enim eiusdem substantiae est (quod manichaei solent dicere) anima humana et deus. sed, dilexisti, inquit, eos, sicut et me dilexisti. uides ergo quod in consortium substantiae eius assumimur, non naturae esse, sed gratiae: et ideo nos diligit, quia filium dilexit pater: et membra diliguntur, scilicet in corpore. quotquot enim receperunt christum, dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius: qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. uerbum caro factum est, ut nos de carne transiremus in uerbum. nec uerbum desiit esse quod fuerat: nec homo perdidit esse, quod natus est. gloria aucta est, non mutata natura. uis scire quomodo cum christo unum corpus efficiamur? doceat te ipse, qui condidit: qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, hic in me manet, et ego in illo. sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo propter patrem; et qui comedit me, uiuit propter me. iste est panis qui de coelo descendit. sed et ioannes euangelista, qui de pectore christi hauserat sapientiam, in eadem uerba concordat, dicens: in hoc intelligimus quod in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de spiritu suo dedit nobis. si quis confessus fuerit, quoniam iesus est filius dei, deus in eo manet, et ipse in deo est. si credis in christum, quomodo et apostoli crediderunt, unum cum eis in christo corpus efficieris. si autem temerarium est fidem eorum tibi et opera uindicare, qui fidem eamdem et opera non habes, eumdem locum habere non poteris. porro quod iactitas sponsam, sororem, matrem, et omnia haec uocabula unius esse ecclesiae, cunctos que credentes his nominibus significari, contra te facit. si enim unus ordo ecclesiae est, et non habet plurima membra in uno corpore; quid necesse est ut sponsa, soror uocetur et mater: nisi aliorum sponsa, aliorum soror, aliorum mater sit? stant quidem omnes ad dextram: sed alius stat ut sponsus, alius ut frater, alius ut filius. filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. putas ne eiusdem esse meriti eos qui parturiuntur, et qui parturit? unde et stulte asserere uoluisti omnia membra aequaliter nos diligere, nec oculum praeponere digito, nec manum auriculae; sed in singulorum amissione membrorum, dolorem esse communem, cum apostolus doceat ad corinthios, alia membra esse honestiora, alia uerecundiora; et quae uerecundiora sunt, maiore honestate circumdari: quae uero per se honesta, nostri non indigere sollicitudine. eiusdem ne ordinis arbitraris et meriti, os et aluum, oculos et meatus per quos fimus egeritur et urina? lucerna, inquit, corporis tui est oculus tuus. si oculus caecus fuerit, totum corpus in tenebris est. si digitum amputes, si summitatem auriculae, est quidem dolor, sed non tantum damnum, nec tanta cum dolore deformitas, quanta si oculos eruas, trunces nares, os disseces. sine aliis membris uiuere possumus, sine aliis omnino non possumus. sunt peccata leuia, sunt grauia. aliud est decem millia talenta debere, aliud quadrantem. et de otioso quidem uerbo, et adulterio rei tenebimur; sed non est idem suffundi, et torqueri; erubescere, et longo tempore cruciari. putas nostrum esse quod loquimur? audi apostolum ioannem: qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei uitam, peccanti non ad mortem. qui uero peccauerit ad mortem, quis orabit pro eo? cernis quod si pro peccatis minoribus deprecemur, impetremus ueniam. si pro maioribus, difficilis impetratio sit: et inter peccata et peccata magnam esse distantiam. unde et de populo israel, quia peccauerat peccatum ad mortem, dicitur ad ieremiam: noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis deprecationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. si autem omnes aequaliter et introimus saeculum, et eximus de saeculo, et hoc praeiudicium futurorum est: ergo aequaliter et iusti, et peccatores habebimur apud deum, quia nunc pari modo et generamur, et morimur. quod si duos esse contendis adam, alterum terrenum, alterum coelestem; et qui in terreno fuerint, eos esse ad sinistram: qui uero in coelesti, eos esse a dextris; responde mihi interim, ut de duobus te fratribus interrogem: esau in terreno fuit, an in coelesti? nulli dubium est, quin in terreno eum fuisse respondeas. iacob in quo fuit? dices protinus, in coelesti. et quomodo in coelesti fuit, cum adhuc christus non uenisset in carne, qui secundus et coelestis adam dicitur? aut igitur omnes ante incarnationem christi in ueteri reputabis adam, et iusti quoque in terreno homine, et ad sinistram erunt inter hircos tuos: aut si impium est ibi isaac ponere, ubi ismael: ibi iacob, ubi esau; ibi sanctos, ubi peccatores; nouissimus adam ex eo tempore numerabitur, quo christus est natus ex uirgine, et argumentum duorum adam non proficiet ouibus et haedis tuis, quia in primo adam et oues et haedos conuicimus fuisse, et in uno atque eodem homine, alios a dextris dei stetisse, alios a sinistris: ab adam enim usque ad moysen, mors super omnes dominata est, etiam super eos qui non peccauerunt: in similitudinem praeuaricationis adam. de eo autem quod niteris approbare, conuicium et homicidium, raca et adulterium, et otiosum sermonem, et impietatem uno supplicio repensari, iam et supra tibi responsum est, et nunc breuiter respondebo. aut peccatorem te negabis, ut non sis reus gehennae: aut si peccator fueris, etiam de leui crimine duceris ad tartarum. os, inquit, quod mentitur, occidit animam. suspicor te aliquando, ut hominem, fuisse mentitum: omnis enim homo mendax, ut sit solus deus uerax, et iustificetur in sermonibus suis, et uincat cum iudicauerit. aut igitur homo non eris, ne mendax sis: aut si quia homo es, mendax fueris, cum parricidis et adulteris punieris. nulla est enim inter peccata diuersitas; et non tibi habebunt tantas gratias quos de humili in sublime eleuas, quantum irascentur, quos propter leue quotidianum que peccatum, in exteriores tenebras retrusisti. si autem in persecutione, qui suffocatur, et qui decollatur, et qui fugerit, et qui in carcerem retrusus obierit, in uariis luctae generibus una corona uictoriae est, et hoc pro nobis facit. in martyre enim uoluntas, ex qua ipsa mors nascitur, coronatur. meum est opponere me gentilium furori, et dominum non negare. iam in illorum arbitrio est, aut decollare, aut urere, aut recludere in carcerem, aut uaria adhibere genera poenarum. quod si fugero, et in solitudine obiero, nec eadem erit corona morientis, quia non eadem causa mortis est christus. ad illud uero quod dicis inter eum fratrem qui semper cum patre fuerit, et qui postea poenitens est receptus, nihil penitus discrepare; adiicio, si uis, et drachmam unam quae perdita fuerat et inuenta, iunctam esse cum reliquis; et ouem unam quam nonaginta nouem ouibus derelictis bonus pastor inquisiuit et retulit, explesse numerum centenarium. sed aliud est poenitentem esse, et lacrymis ueniam deprecari, aliud semper esse cum patre. unde per ezechielem ad reportatam ouem, et perditum quondam filium, loquitur pastor et pater: et suscitabo pactum meum te cum: et scies quia ego dominus, et recordaberis, et confunderis; ut non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti. ut nihil minus iusto habeant poenitentes, sufficit eis pro omni poena sola confusio. unde et in alio loco dicitur ad eos: et recordabimini uiarum uestrarum pessimarum, et omnium scelerum quibus polluti eratis, et displicebitis uobis in conspectu uestro, in omnibus malitiis uestris quas fecistis; et scietis quia ego dominus, cum benefecero uobis, propter nomen meum, et non secundum uias uestras malas, neque secundum scelera uestra pessima. arguitur quoque a patre filius, quod saluti fratris inuideat, et cum angeli laetentur in coelo, ille liuore crucietur. quanquam duorum fratrum similitudo, frugi et luxuriosi, non ad merita totius generis humani, sed uel ad iudaei pertinent christiani que personas, uel ad sanctorum et poenitentium. super qua parabola libellum quemdam damaso episcopo, dum adhuc uiueret, dedicaui. porro si operariis primae horae et tertiae et sextae et nonae et undecimae, unus denarius redditur, et ab eis incipit praemium, qui nouissimi in uinea laborauerunt: et hic non unius temporis, et unius aetatis homines describuntur; sed ab exordio mundi usque ad finem uocationum sacramenta sunt diuersarum. prima hora uocatus est abel et seth: tertia enoch et noe: sexta abraham, isaac et iacob: nona moyses et prophetae: undecima gentium populus: cui primo redditur merces, quia in crucifixum credens dominum, difficultate fidei magnitudinem meruit praemiorum: multi que reges et prophetae quaesierunt uidere quae uidemus, et non uiderunt. unus autem denarius non unum est praemium, sed una uita, et una de gehenna liberatio. caeterum quomodo ad indulgentiam principalem, diuersorum criminum rei dimittuntur de carcere, et unusquisque, pro labore uel operibus suis, in hoc uel in illo statu uitae est: ita et denarius quasi indulgentia ueri principis, omnes per baptismum emittit de carcere. iam nostri laboris est, pro diuersitate uirtutum, diuersa nobis praemia praeparare. hucusque per partes ad proposita respondimus: sequens sermo in commune ad omnia respondebit. dominus ad discipulos suos: qui uult, inquit, inter uos maior esse, sit omnium minimus. si omnes in coelo aequales futuri sumus, frustra nos hic humiliamus, ut ibi possimus esse maiores. de duobus debitoribus quingentorum denariorum, et quinquaginta, cui plus dimittitur, plus amat. unde et saluator: dico, inquit, tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. cui autem minus dimittitur, minus diligit. qui minus diligit, et minus ei dimittitur, utique in minori gradu erit. paterfamilias proficiscens tradidit seruis suis substantiam, alii quinque talenta, alii duo, alii unum, unicuique secundum proprias uires. simile quid et in alio euangelio scribitur, quod homo nobilis proficiscens in regionem longinquam, ut acciperet sibi regnum, et reuerteretur, uocauerit decem seruos, et dederit eis singulas mnas, de quibus unus lucratus est decem mnas, alius quinque: et singuli iuxta uires suas, et emolumentum, uel decem, uel quinque acceperint ciuitates. porro alius, qui unum talentum, siue unam mnam acceperat, quod accepit, infodit, siue in sudario colligauit, et domini reseruauit aduentui. primo considerandum, quod si iusti non spe profectus laborant, ut uult noster zeno: sed ne perdant quod acceperant, iste qui mnam et talentum infodit, ne perderet quod acceperat, non peccauit: magis que laudanda est cautio reseruantis, quam cassus labor eorum, qui sine laboris praemio desudarunt. deinde quod hoc ipsum talentum quod aufertur a timido, uel negligente seruo, non datur ei qui minus lucri fecerat; sed qui plus, id est, qui super decem positus fuerat ciuitates. si numerus non facit ordinem, quare dixit, dedit unicuique secundum uires suas. si eadem lucra sunt quinque talentorum et decem: cur ei qui minus lucri fecerat, non decem, et ei qui plus, non quinque traduntur urbes? quod autem dominus non his contentus sit quae habemus, sed semper maiora desideret, ipse monstrat dicens: quare non dedisti pecuniam meam ad trapezitas, et ego ueniens cum usura exegissem? quod quidem et paulus apostolus sciens, praeteritorum obliuiscitur, et ad ea quae in ante sunt, se extendit, id est, quotidie proficit, nec seruat in sudario delicate gratiam, quam accepit; sed auarus negotiator renouatur de die in diem, et decrescere se putat, nisi semper creuerit. sex urbes fugitiuorum describuntur in lege, qui homines interfecere nolentes: et ipsae urbes sacerdotales sunt. rogare libet fugitiuos istos inter hircos tuos, an inter oues nostras colloces? si hirci essent, occiderentur ut homicidae caeteri, nec ministrorum dei intrarent ciuitates. si oues dixeris, utique non erunt tales oues, quae absque luporum metu tota libertate pascantur. et probabitur tibi, oues quidem eas esse, sed erroneas: a dextris esse, uerum non stare, sed fugere, donec moriatur sacerdos magnus, et ad inferna descendens, liberet animas fugitiuorum. gabaonitae occurrunt filiis israel, et caesis aliis gentibus, in lignarios et aquarios reseruantur. tanti que apud deum meriti sunt, ut stirps saul ob eorum iniurias sit deleta. inter quos eos collocabis? inter hircos? sed non sunt interfecti, et sententia domini uindicantur? inter oues? sed dicit scriptura diuina quod non sint eiusdem meriti cuius et israelitae. uides ergo quod stent quidem a dextris; sed multo inferiori gradu. inter dauid uirum sanctum, et saul regem pessimum, medius ionathas fuit. quem nec inter haedos possumus ponere, quia prophetae amore dignus est; nec inter arietes, ne parem eum faciamus dauid, maxime cum et ipse interfectus sit. erit igitur inter oues; sed in inferiori ordine. et quomodo inter dauid et ionatham, ita inter ouem et ouem cogeris suscipere differentias. seruus qui cognouit uoluntatem domini sui, et non praeparauit, nec fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multis. qui autem non cognouit, nec fecit digna, plagis uapulabit paucis. omni enim cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendatur multum, plus exigetur ab illo. ecce seruo et seruo plus minus ue committitur, et pro qualitate commissi atque peccati, plagarum quoque numerus irrogatur. tota iudaeae terra tribuum que descriptio futurae ecclesiae in coelis typus est. legamus iesum naue, legamus ezechielis extremas partes, et uidebimus, quidquid in altero quasi per historiam in terra distribuitur, in altero in coelis spiritualiter repromitti. quid sibi uolunt in descriptione templi septem et octo gradus? quid rursum, quod in psalterio post elementa centesimi octaui decimi psalmi, quibus mysticum erudimur alphabetum, per quindecim gradus usque illuc peruenimus, ut possimus canere: ecce nunc benedicite dominum, omnes serui domini. qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri? quare duae et semis tribus trans iordanem habitant, ubi plurima sunt iumenta, et nouem et semis reliquae uel expellunt pristinos habitatores de sedibus suis, uel cum ipsis habitant? cur leuitica tribus in terra partem non accipit; sed dominus pars eius est; et inter ipsos leuitas et sacerdotes ad sancta sanctorum ubi cherubim et propitiatorium est, pontifex solus ingreditur? quare reliqui sacerdotes lineis tantum utuntur uestibus et non habent indumentum auro, hyacintho, cocco, purpura, bysso que contextum? inferioris gradus leuitae et sacerdotes plaustra et boues accipiunt: maioris ordinis gestant arcam domini humeris suis. si tollis ordinem tabernaculi, templi, ecclesiae, si omnes qui a dextris sunt, unum, ut uulgo dicitur, encoma ad militiam, probat, nequidquam episcopi, frustra presbyteri, sine causa diaconi sunt. quid perseuerant uirgines? quid laborant uiduae? cur maritatae se continent? peccemus omnes, et post poenitentiam idem erimus quod apostoli sunt. uerum iam cepimus terram prospectare de pelago, et post montes gurgitum, et spumosos fluctus, et nauim, uel in sublime subrectam, uel in ima praecipitem, paulatim fessis et languentibus portus aperitur. diximus de nuptis, uiduis, uirginibus. uiduitati uirginitatem, uiduitatem praetulimus matrimonio. exposita est perikop�~g apostoli, de huiuscemodi quaestionibus disputantis, singulis oppositionibus responsum est. saecularis quoque litteratura uenit in medium, quae uirgines fuerint, quae uniuirae, et e contrario quas interdum habeat molestias uinculum coniugale. transiuimus ad secundam partitionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare. et docuimus, quod, excepto deo, omnis creatura sub uitio sit, non quod uniuersi peccauerint, sed quod peccare possint, et similium ruina stantium metus sit. tertio uenimus ad ieiunia, et quia aduersarii duplex propositio fuerat, uel ad philosophos, uel ad diuinarum scripturarum prouocantis exempla, nos quoque ad utramque respondimus. quarta, id est extrema diuisio, oues et haedos, dexteram et sinistram, iustos et peccatores, in duos ordines distribuerat, uolens ostendere nullam inter iustum et iustum, peccatorem et peccatorem esse distantiam. et ut hoc probaret, infinita de scripturis exempla congesserat, quasi suo sensui congruentia, cui nos quaestioni, et argumentis, et exemplis respondimus scripturarum, ueterem que zenonis sententiam, tam communi sensu, quam diuina lectione contriuimus. nunc restat ut epicurum nostrum subantem in hortulis suis inter adolescentulos et mulierculas alloquamur. fauent tibi crassi, nitidi, dealbati. adde, si uis, iuxta socraticam irrisionem, omnes sues et canes, et quia carnem amas, uultures quoque, aquilae, accipitres, et bubones. nunquam nos aristippi multitudo terrebit. quoscunque formosos, quoscunque calamistratos, quos crine composito, quos rubentibus buccis uidero, de tuo armento sunt, imo inter tuos sues grunniunt. de nostro grege tristes, pallidi, sordidati, et quasi peregrini huius saeculi, licet sermone taceant, habitu loquuntur et gestu: hei mihi quia peregrinatio mea prolongata est! habitaui cum habitationibus cedar, uidelicet in tenebris huius mundi, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. ne glorieris, quod multos discipulos habeas. filius dei docuit in iudaea, et duodecim tantum illum apostoli sequebantur. torcular, inquit, calcaui solus, et de gentibus uir non est me cum. ille in passione solus remansit, et petri quoque erga eum trepidauit constantia: pharisaeorum autem doctrinae omnis populus applaudebat, dicens: crucifige, crucifige talem. non habemus regem nisi caesarem, id est, uitia sequimur, non uirtutes; epicurum, non christum; iouinianum, non apostolum paulum. quod multi acquiescunt sententiae tuae, indicium uoluptatis est: non enim tam te loquentem probant, quam suis fauent uitiis. in circulis platearum quotidie fictus ariolus stultorum nates uerberat, et obtorto fuste dentes mordentium quatit, nec tamen deest qui semper possit induci? et pro magna sapientia deputas, si plures porci post te currant, quos gehennae succidiae nutrias? post praeconium tuum, et balneas, quae uiros pariter et feminas lauant, omnis impatientia quae ardentem prius libidinem, quasi uerecundiae uestibus protegebat, nudata est et exposita: quae ante in occulto erant, nunc in propatulo sunt. ostendisti tales discipulos, non fecisti. hoc profecit doctrina tua, ut peccata nec poenitentiam quidem habeant. uirgines tuae quas prudentissimo consilio, quod nemo unquam legerat nec audierat, de apostolo docuisti, melius est nubere quam uri, occultos adulteros in apertos uerterunt maritos. non suasit hoc apostolus, non electionis uas. uirgilianum consilium est: coniugium uocat, hoc praetexit nomine culpam. quadringenti ferme anni sunt, quod christi praedicatio fulget in mundo. ex quo innumerabiles haereses tunicam illius consciderunt, uniuersus pene error de chaldaeo et syro et graeco sermone processerat. basilides magister luxuriae et turpissimorum complexuum, post tot annos ita in iouinianum, quasi in euphorbum transformatus est, ut latina quoque lingua haberet haeresim suam. nulla ne fuit alia in toto orbe prouincia, quae reciperet praeconium uoluptatis, in quam coluber tortuosus irreperet, nisi quam petri doctrina super petram fundauerat christum? uexillum crucis et praedicationis austeritas, idolorum templa destruxerat: e regione luxuria penis, uentris et gutturis subuertere nititur fortitudinem crucis. unde per isaiam loquitur deus: populus meus, qui uos beatificant, seducunt uos, et semitas pedum uestrorum conturbant. necnon per ieremiam: fugite de medio babylonis, et seruate unusquisque animam suam, et nolite credere pseudoprophetis, qui dicunt, pax, pax, et non est pax: qui semper ingeminant, templum domini, templum domini. prophetae tui uiderunt tibi falsa et insipientia, non aperuerunt iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam prouocarent; qui deuorant plebem dei, ut cibum panis, deum non inuocauerunt. ieremias captiuitatem nuntians, lapidatus a populo. ananias filius azur frangebat ad praesens ligneas torques, et in futurum ferreas praeparabat. semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, et ad modicum placent. amara est ueritas, et qui eam praedicant, replentur amaritudine. in azymis enim ueritatis et sinceritatis domini pascha celebratur, et cum amaritudinibus comeditur. egregia sane uox et quam audiat sponsa christi, inter uirgines et uiduas, et caelibes (unde et ipsum nomen inditum est, quod coelo digni sint, qui coitu careant). "raro ieiunate, crebrius nubite. non enim potestis implere opera nuptiarum, nisi mulsum, et carnes, et nucleum sumpseritis. uiribus opus est ad libidinem. cito caro consumpta marcescit. nolite timere fornicationem. qui semel in christo baptizatus est, cadere non potest: habet enim, ad despumandas libidines, solatia nuptiarum. quod et si cecideritis, redintegrabit uos poenitentia, et qui in baptismate fuistis hypocritae, eritis in poenitentia solidae fidei. neque turbemini, putantes inter iustum et poenitentem aliquid interesse, et humiliorem gradum dare quidem ueniam, sed coronam tollere. una est enim retributio. qui ad dexteram steterit, introibit in regna coelorum." his consiliis subulci tui pastoribus nostris ditiores sunt, et hirci plurimas se cum capras trahunt: equi insanientes in feminas facti sunt, statim, ut mulieres uiderint, adhinniunt, et impatientiam suam, proh nefas! scripturarum solantur exemplis. sed et ipsae mulierculae miserae et non miserabiles praeceptoris sui uerba cantantes (quid enim nisi semen requirit deus?) non solum pudicitiam, sed etiam uerecundiam perdiderunt, maiori que procacitate defendunt libidinem quam exercent. habes praeterea in exercitu plures succenturiatos, habes scurras et uelites in praesidiis, crassos, comptos, nitidos, clamatores, qui te pugnis calcibus que defendant. tibi cedunt de uia nobiles, tibi osculantur diuites caput. nisi enim tu uenisses, ebrii atque ructantes paradisum intrare non poterant. macte uirtute, imo uitiis, habes in castris tuis et amazones exerta mamma, et nudo brachio et genu, uenientes contra se uiros ad pugnam libidinum prouocantes. et quia opulentus paterfamilias es, in auiariis tuis non turtures, sed upupae nutriuntur, quae tota foetidae uoluptatis lustra circumuolent. me carpe, me disiice, obiice crimina quae uolueris, argue luxuriae et deliciarum, magis me amabis, si talis fuero, ero enim de armento tuo. sed ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam, christi confessione delesti. urbs potens, urbs orbis domina, urbs apostoli uoce laudata, interpretare uocabulum tuum. roma aut fortitudinis nomen est apud graecos, aut sublimitatis iuxta hebraeos. serua quod diceris, uirtus te excelsam faciat, non uoluptas humilem. maledictionem quam tibi saluator in apocalypsi comminatus est, potes effugere per poenitentiam, habens exemplum niniuitarum. caue iouiniani nomen, quod de idolo deriuatum est. squalet capitolium, templa iouis et caeremoniae conciderunt. cur uocabulum eius, et uitia apud te uigeant? adhuc sub regibus, et sub numa pompilio facilius maiores tui pythagorae continentiam, quam sub consulibus epicuri luxuriam susceperunt.