[0] Canticum Canticorum Salomonis. [1] 1 Sponsa. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua uino, 2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulae dilexerunt te. 3 Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super uinum. Recti diligunt te. 4 Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. 5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decolorauit me sol. Filii matris meae pugnauerunt contra me ; posuerunt me custodem in uineis : uineam meam non custodiui. 6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne uagari incipiam post greges sodalium tuorum. 7 Sponsus. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post uestigia gregum, et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. 8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilaui te, amica mea. 9 Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis ; collum tuum sicut monilia. 10 Murenulas aureas faciemus tibi, uermiculatas argento. 11 Sponsa. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. 12 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur. 13 Botrus cypri dilectus meus mihi in uineis Engaddi. 14 Sponsus. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum. 15 Sponsa. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. 16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. [2] 1 Ego flos campi, et lilium conuallium. 2 Sponsus. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. 3 Sponsa. Sicut malus inter ligna siluarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraueram sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. 4 Introduxit me in cellam uinariam ; ordinauit in me caritatem. 5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. 6 Laeua eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 7 Sponsus. Adiuro uos, filiae Ierusalem, per capreas ceruosque camporum, ne suscitetis, neque euigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa uelit. 8 Sponsa. Vox dilecti mei ; ecce iste uenit, saliens in montibus, transiliens colles. 9 Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque ceruorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. 10 En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et ueni : 11 iam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit. 12 Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis aduenit : uox turturis audita est in terra nostra ; 13 ficus protulit grossos suos ; uineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et ueni : 14 columba mea, in foraminibus petrae, in cauerna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet uox tua in auribus meis : uox enim tua dulcis, et facies tua decora. 15 Sponsa. Capite nobis uulpes paruulas quae demoliuntur uineas : nam uinea nostra floruit. 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, 17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Reuertere ; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque ceruorum super montes Bether. [3] 1 In lectulo meo, per noctes, quaesiui quem diligit anima mea : quaesiui illum, et non inueni. 2 Surgam, et circuibo ciuitatem : per uicos et plateas quaeram quem diligit anima mea : quaesiui illum, et non inueni. 3 Inuenerunt me uigiles qui custodiunt ciuitatem : Num quem diligit anima mea uidistis ? 4 Paululum cum pertransissem eos, inueni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. 5 Sponsus. Adiuro uos, filiae Ierusalem, per capreas ceruosque camporum, ne suscitetis, neque euigilare faciatis dilectam, donec ipsa uelit. 6 Chorus. Quae est ista quae ascendit per desertum sicut uirgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et uniuersi pulueris pigmentarii ? 7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, 8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. 9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ; 10 columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constrauit, propter filias Ierusalem. 11 Egredimini et uidete, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronauit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis eius. [4] 1 Sponsus. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. 2 Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lauacro ; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. 3 Sicut uitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. 4 Sicut turris Dauid collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. 5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis. 6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, uadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris. 7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. 8 Veni de Libano, sponsa mea : ueni de Libano, ueni, coronaberis : de capite Amana, de uertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. 9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; uulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. 10 Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua uino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11 Fauus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor uestimentorum tuorum sicut odor thuris. 12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. 13 Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum uniuersis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. 15 Fons hortorum, puteus aquarum uiuentium, quae fluunt impetu de Libano. 16 Sponsa. Surge, aquilo, et ueni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius. [5] 1 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi fauum cum melle meo ; bibi uinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. 2 Sponsa. Ego dormio, et cor meum uigilat. Vox dilecti mei pulsantis : Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. 3 Sponsa. Expoliaui me tunica mea : quomodo induar illa ? laui pedes meos : quomodo inquinabo illos ? 4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et uenter meus intremuit ad tactum eius. 5 Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meae stillauerunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. 6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinauerat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quaesiui, et non inueni illum ; uocaui, et non respondit mihi. 7 Inuenerunt me custodes qui circumeunt ciuitatem ; percusserunt me, et uulnerauerunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. 8 Adiuro uos, filiae Ierusalem, si inueneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. 9 Chorus. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos ? 10 Sponsa. Dilectus meus candidus et rubicundus ; electus ex millibus. 11 Caput eius aurum optimum ; comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi coruus. 12 Oculi eius sicut columbae super riuulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima. 13 Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia eius lilia, distillantia myrrham primam. 14 Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris. 15 Crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri. 16 Guttur illius suauissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem. 17 Chorus. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinauit dilectus tuus ? et quaeremus eum tecum. [6] 1 Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. 3 Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suauis, et decora sicut Ierusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. 4 Auerte oculos tuos a me, quia ipsi me auolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad. 5 Dentes tui sicut grex ouium quae ascenderunt de lauacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. 6 Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis. 7 Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicauerunt ; reginae et concubinae, et laudauerunt eam. 9 Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ? 10 Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut uiderem poma conuallium, et inspicerem si floruisset uinea, et germinassent mala punica. 11 Nesciui : anima mea conturbauit me, propter quadrigas Aminadab. 12 Chorus. Reuertere, reuertere, Sulamitis ! reuertere, reuertere ut intueamur te. [7] 1 Sponsa. Quid uidebis in Sulamite, nisi choros castrorum ? Chorus. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Iuncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. 2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut aceruus tritici uallatus liliis. 3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae. 4 Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. 5 Caput tuum ut Carmelus ; et comae capitis tui sicut purpura regis uincta canalibus. 6 Sponsus. Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis ! 7 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. 8 Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius ; et erunt ubera tua sicut botri uineae, et odor oris tui sicut malorum. 9 Guttur tuum sicut uinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. 10 Sponsa. Ego dilecto meo, et ad me conuersio eius. 11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in uillis. 12 Mane surgamus ad uineas : uideamus si floruit uinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea. 13 Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma : noua et uetera, dilecte mi, seruaui tibi. [8] 1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inueniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat ? 2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meae : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex uino condito, et mustum malorum granatorum meorum. 3 Laeua eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 4 Sponsus. Adiuro uos, filiae Ierusalem, ne suscitetis, neque euigilare faciatis dilectam, donec ipsa uelit. 5 Chorus. Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sponsus. Sub arbore malo suscitaui te ; ibi corrupta est mater tua, ibi uiolata est genitrix tua. 6 Sponsa. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio : lampades eius lampades ignis atque flammarum. 7 Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. 8 Chorus Fratrum. Soror nostra parua, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est ? 9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. 10 Sponsa. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. 11 Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos : tradidit eam custodibus ; uir affert pro fructu eius mille argenteos. 12 Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus eius. 13 Sponsus. Quae habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire uocem tuam. 14 Sponsa. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque ceruorum super montes aromatum.