[4,0] Liber quartus. Prologus. Ardua quidem res est professio ueritatis et quae incursantibus errorum tenebris aut negligentia profitentis frequentissime uitiatur. Quid enim uerum sit quis recte examinat rebus incognitis? Notitia autem rerum, eo quod uias non dirigit contemptoris, iustitiae aculeos exacerbat in penam delinquentis. Est ergo primus philosophandi gradus, genera rerum proprietatesque discutere, ut quid in singulis uerum sit, prudenter agnoscat; secundus, ut quisque id ueritatis, quod ei illuxerit, fideliter assequatur. Haec autem philosophantium strata illi soli peruia est, qui de regno uanitatis proclamat in libertatem qua liberi fiunt quos ueritas liberauit, et Spiritui seruientes colla iugo iniquitatis et iniustitiae subduxerunt. Vbi enim Spiritus Dei, ibi libertas; metusque seruilis uitiisque consentiens exterminator Spiritus sancti est. Porro Spiritus est qui loquitur aequitatem in conspectu principum nec erubescit, et pauperes spiritu regibus anteponit aut aequat, et quos sibi fecerit coherere, docet scire loqui et facere ueritatem. Qui uero ueritatem non uult audire uel loqui, a Spiritu ueritatis alienus est. Sed haec hactenus. Nunc in quo tirannus distat a principe audiamus. [4,1] De differentia principis et tiranni, et quid sit princeps. Est ergo tiranni et principis haec differentia sola uel maxima, quod hic legi obtemperat et eius arbitrio populum regit cuius se credit ministrum, et in rei publicae muneribus exercendis et oneribus subeundis legis beneficio sibi primum uendicat locum, in eoque praefertur ceteris, quod, cum singuli teneantur ad singula, principi onera imminent uniuersa. Vnde merito in eum omnium subditorum potestas confertur, ut in utilitate singulorum et omnium exquirenda et facienda sibi ipse sufficiat, et humanae rei publicae status optime disponatur, dum sunt alter alterius membra. In quo quidem optimam uiuendi ducem naturam sequimur, quae microcosmi sui, id est mundi minoris, hominis scilicet, sensus uniuersos in capite collocauit, et ei sic uniuersa membra subiecit, ut omnia recte moueantur, dum sani capitis sequuntur arbitrium. Tot ergo et tantis priuilegiis apex principalis extollitur et splendescit, quot et quanta sibi ipse necessaria credidit. Recte quidem, quia populo nichil utilius est quam ut principis necessitas expleatur; quippe cum nec uoluntas eius iustitiae inueniatur aduersa. Est ergo, ut eum plerique diffiniunt, princeps potestas publica et in terris quaedam diuinae maiestatis imago. Proculdubio magnum quid diuinae uirtutis declaratur inesse principibus, dum homines nutibus eorum colla submittunt et securi plerumque feriendas praebent ceruices, et impulsu diuino quisque timet quibus ipse timori est. Quod fieri posse non arbitror, nisi nutu faciente diuino. Omnis etenim potestas a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante euum. Quod igitur princeps potest, ita a Deo est, ut potestas a Domino non recedat, sed ea utitur per subpositam manum, in omnibus doctrinam faciens clementiae aut iustitiae suae. Qui ergo resistit potestati, Dei ordinationi resistit, penes quem est auctoritas conferendi eam et, cum uult, auferendi uel minuendi eam. Neque enim potentis est, cum uult seuire in subditos, sed diuinae dispensationis pro beneplacito suo punire uel exercere subiectos. Vnde et in persecutione Hunorum Athila interrogatus a religioso cuiusdam ciuitatis episcopo quis esset, cum respondisset: Ego sum Athila flagellum Dei; ueneratus in eo (ut scribitur) diuinam maiestatem episcopus: Bene, inquit, uenerit minister Dei; et illud: Benedictus qui uenit in nomine Domini, ingeminans reseratis ecclesiae foribus persecutorem admisit, per quem et assecutus est martirii palmam. Flagellum enim Domini excludere non audebat, sciens quia dilectus filius flagellatur, et nec ipsius flagelli esse nisi a Domino potestatem. Si itaque adeo uenerabilis est bonis potestas etiam in plaga electorum, quis eam non ueneretur, quae a Domino instituta est ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum, et legibus deuotione promptissima famulatur? Digna siquidem uox est, ut ait Imperator, maiestate regnantis se legibus alligatum principem profiteri. Quia de iuris auctoritate principis pendet auctoritas; et reuera maius imperio est, summittere legibus principatum; ut nichil sibi princeps licere opinetur, quod a iustitiae aequitate discordet.