[4,10] X. Quid utilitatis de cultu iustitiae principes consequantur. Sed legitimae huius obseruantiae quaenam erit utilitas? Eam utique propheticus sermo protinus subdit. Ait enim: Vt longo tempore regnet ipse, et filius eius super Israel. Ecce quaenam tantae difficultatis futura sit merces, dum regna paterna filiis longo tempore protelantur. De uirtute namque parentum protenditur successio filiorum et succedentium felicitas ex decedentium iniquitate praeciditur. Nam Spiritus sancti certum est testimonio quia iniusti disperibunt simul et reliquiae impiorum interibunt. Salus autem iustorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis. Sed cum eternitas totius temporis, quantacumque sit, per minutissima momenta deficiat, et in eo toto non nisi admodum breue momentum subsistat, quid in eo poterit esse longum, cum ea omnia, si colligantur in unum, uerae eternitati collata nec puncti quidem locum obtineant, eo quod finitorum ad infinita omnino nulla est comparatio? Certe centri ad periferiam uel circumferentiam, etsi exigua, aliqua tamen, ut pluribus placet, proportio est; eternitatis et temporis nulla. Quid ergo longum erit in eo quod totum breue est? aut quae beatitudo temporis animae uidebitur diuturna, si ea fidelis et perpetua anima est quantolibet tempore emenso caritura? Sed ego in loco isto, ut tamen sine praeiudicio sententiae sanioris dictum intelligatur, longi temporis regnum dici arbitror ipsius animae indeficientis etatem quam pro bene amministrato regno eternae beatitudinis gloria coronabit. Cum enim certum sit quod Deus remunerabit opera singulorum et omnium in misericordia uberi uel iustitia pleniori, quos lumine clariori respiciet quam illos qui omnes ad iustitiam exercent uel secum traxerunt ad mortem? Sicut ergo potentes potenter tormenta patientur, sic et iustitiae praemiis fruentur plenius, si recte exercuerint potentatum; et tantam in futuro prae subditis habebunt gloriam, quanta uirtute eos in magna delinquendi licentia praecesserunt. Potuit, inquit, transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit; ideo stabilita sunt bona illius in Domino. Ad iustitiam namque principibus reputatur etiam cum temperant ab iniuriis; et facultas delinquendi est eis materia meritorum. Declinare a malo in eis magnum est, etiamsi magna bona non faciunt, dum tamen subditos indulgentia malorum non perimant. Nonne magnum est quod beatitudinis quam habere uidentur, eis, si recte egerint, promittitur continuatio? Impossibile dicunt quidam et hic florere cum mundo et in eternum gaudere cum Christo; et sententia quidem uera est, si inter mundi flores reputes lenocinia uitiorum. Atqui et reges florere possunt et mundialium florum dulcissimos et utilissimos in eternum carpere fructus. Quid autem beatius est quam si de diuitiis ad diuitias, de deliciis ad delicias, de gloria ad gloriam principes transferantur, de temporalibus ad eterna?