[4,8] VIII. De moderatione iustitiae et clementiae principis, quae debent in eo ad utilitatem rei publicae contemperari. Obtineat ergo in principe quod debet in omnibus obtinere: Nemo quae sua sunt quaerat sed quae aliorum. uerumtamen ipsius affectionis modus, quo caritatis brachiis subiectos ut fratres amplexatur, moderationis limitibus clauditur. Sic et enim fratres diligit, quod errores eorum medicinaliter corrigit; sic in eis carnem agnoscit et sanguinem, ut ea spiritus subiciat ditioni. Medicorum utique consuetudo est ut morbos, quos fomentis et leuioribus medicinis curare nequeunt, grauioribus adhibitis igne puta uel ferro curent. Nec umquam utuntur grauibus, nisi cum leuium beneficio desiderata sanitas desperatur; sic et potestas cum inferiorum uitia mansueta manu curare non sufficit, penarum acrimoniam dolens recte uulneribus infundit, et pia crudelitate seuit in malos, dum bonorum incolumitas procuratur. Sed quis sine dolore proprii corporis membra ualuit amputare? Dolet ergo cum exigentibus culpis uindictam exposcitur, eam tamen peragit inuita dextra. Sinistram namque non habet princeps et in cruciatu membrorum corporis, cuius ipse caput est, legi tristis et gemens famulatur. Philippus, cum audisset Phiciam quendam bonum pugnatorem alienatum animo sibi, quod tres filias inops uix aleret, nec a rege adiuuaretur, monentibus amicis ut eum caueret: Quid, inquit Philippus, si haberem partem corporis egram, abscideremne potius quam curarem? Deinde familiariter secreto elicitum Phiciam accepta difficultate necessitatum domesticarum pecunia sufficienter instruxit ac meliorem fidelioremque habuit quam fuerit antequam crederetur offensus. ut enim ait Lucius: Principem senem moribus esse oportet et qui moderatiora sequatur consilia, et uicem gerere medicorum qui morbos curant nunc ex inanitione in obpletis, nunc refectione in uacuis, et dolorem sedant nunc cauterio, nunc fomentis. Praeterea sit in uerbo affabilis, munificus in beneficiis, et integrae auctoritatis seruet in moribus dignitatem. Famam namque benignitatis conciliat sermo bonus et lingua gratiosa. Amorem fidelissimum et constantissimum etiam a durioribus extorquent beneficia et, quem fecere, fouent et solidant. Et morum dignitati debetur reuerentia subditorum. Egregie quidem Traianus, gentilium optimus Augustorum, arguentibus eum amicis, quod in omnes nimium et ultra quam imperatorem deceat communis esset, respondit: Se talem uelle imperatorem esse priuatis, quales imperatores sibi esse priuatus optasset. unde et relatu Plinii Secundi ammonitus, qui tunc inter ceteros iudices persecutor Ecclesiae destinatus erat, a nece martirum persecutionis gladium reuocans, edictum temperauit. Et forte cum fidelibus egisset mitius, nisi decessorum suorum legibus et exemplis et prudentum (ut putabatur) consilio et auctoritate iudicum ad delendam sectam hominum opinione publica superstitiosam et uerae religionis inimicam inuitaretur. Nec tamen usquequaque commendo iustitiam hominis qui Christum ignorabat, sed culpam ipsius extenuo, qui aliorum excedebat impulsu et ad beneficium miserendumque propriae pietatis agebatur instinctu, natura clemens in omnes, austerus in paucos quibus parcere nefas esset; adeo ut totius imperii sui curriculo unus dampnatus sit senatorum nobiliumue urbis, licet inueniantur plurimi in ipsum grauiter deliquisse. Hic autem a senatu dampnatus est, ignorante Traiano. Dicebat enim insanum esse qui, oculos si habeat lippientes, eos malit effodere quam curare. Aiebat et ungues, si acriores fuerint, resecandos esse, non auellendos. Si enim citharedus aliique fidicines multa diligentia procurant, quomodo oberrantis cordae compescant uitium, et eandem aliis unanimem reddant, faciantque dulcissimam dissidentium consonantiam, cordis non ruptis sed tensis proportionaliter uel remissis; quanta sollicitudine oportet principem moderari nunc rigore iustitiae, nunc remissione clementiae, ut subditos faciat quasi unanimes esse in domo et quasi discordantium in ministerio pacis et caritatis operibus unam faciat perfectam et maximam armoniam? Hoc autem certum est, quia tutius est cordas remitti intensius quam protendi. Remissarum namque intensio artificis peritia conualescit et debitam soni reddit gratiam; sed quae semel rupta est, nullo artificio reparatur. Profecto, si sonus exigitur quem non habent, frustra tenduntur et saepe citius uenitur ad nullum quam ad eum qui nimis exigitur. Ait ethicus: "Est piger ad penas princeps, ad praemia uelox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox". Alterum namque iustitiae, alterum pietatis est, quae adeo principi necessariae sunt, ut quisquis sine illis non modo principatum sed quemlibet magistratum uendicat, frustra se ipsum irrideat, sed et aliorum in se prouocat risum contemptum et odium. Misericordia, inquit, et ueritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo et scribe eas in tabulis cordis tui, et inuenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. Gratia namque debetur misericordiae, iustitiae disciplina. utique gratia et amor subiectorum, quam diuina producit gratia, optimum instrumentum est omnium gerendorum. Sed et amor sine disciplina non proficit, quia cessante iustitiae stimulo populus se in illicita resoluit. Meditatur ergo iugiter sapientiam, et de ea sic iustitiam operatur, quod lex clementiae semper est in lingua eius; et sic clementiam temperat rigore iustitiae, quod lingua eius iudicium loquitur. Officio namque eius iustitia in iudicium uertitur, ea quidem necessitate, ut uacare non liceat quin seipsum sibi collato destituat honore. Honor etenim regis iudicium diligit et delinquentium culpas tranquilla mentis moderatione compescit. De magistratuum moderatione librum fertur scripsisse Plutarcus, qui inscribitur Archigramaton, et magistratum suae urbis ad patientiam et iustitiae cultum uerbis instituisse dicitur et exemplis. Hic autem seruum habebat, hominem nequam et contumacem sed liberalibus disciplinis eruditum egregie et exercitatum satis in disputationibus philosophicis. Contigit ut ob nescio quam noxam ei tunicam detrahi, caedique iuberet Plutarcus. Loro coeperat uerberari duriuscule, cum tamen infitiaretur culpam, dicens se nichil egisse mali, nichil sceleris admisisse, et obloquebatur se multis demeruisse obsequiis ut uapularet. Postremo, cum non proficeret, uociferari coepit et inter uapulandum iam non querimonias et gemitus eiulatusque sed uerba seria et obiurgatoria iaculabatur; nec ita se habere Plutarcum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse, ei praesertim, qui de malo irae sepius dissertauerat librumque pulcherrimum scripserat de patientia. Adiciebat esse probrosum, quod doctrinam suam moribus impugnabat, eo quod a mentis integritate prolapsus, effusus et prouolutus in iram, plurimis plagis mulctaret innoxium. Ad haec Plutarcus, lente quidem et leniter et summa cum grauitate: Numquid quod uapulas tibi irasci uideor? Estne ira mea, si a me debitum recipis? Ex uultune meo an ex uoce an ex colore an etiam ex uerbis ira me corruptum intelligis aut correptum? Michi quidem neque oculi opinor truces sunt neque os turbidum, neque immaniter clamo, neque in spumam ruboremque feruesco, neque pudenda dico aut penitenda, neque omnino trepido ira aut gestio. Haec omnia quippe, si nescis, signa irarum esse solent. Et simul ad eum qui caedebat conuersus. Interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age; et sine iracundia mea retunde seruilem contumaciam, et iniquum penitere doceas quam iurgare. Sic Plutarcus. In quo nonnichil eruditionis relictum est omnibus qui in sullimitate sunt.