[4,5] V. Quod principem castum esse oportet, et auaritiam declinare. Adiecit lex: "Non habebit uxores plurimas, quae afficiant animam eius". Licitum quidem fuit quandoque in populo Dei ut, propagandae sobolis gratia et fidelem populum dilatandi, plures quis sortiretur uxores. In exemplum licentiae huius occurrunt patriarchae, cum Sara usa sit iure suo, corpore scilicet Abrahae, in utero alieno, ancillae ministerio de uiro suscipiens filium Ismaelem. Iacob quoque sororum sibi duplicato coniugio fecundas earundem ancillas adsciuit. Atqui reges perpetuae prohibitionis laqueus tenet et a plurium uxorem amplexibus arcet; et, cum in aliis plures unius esse licitum fuerit, in regibus perpetuo optinet ut una unius sit. Numquid fornicari uel adulterari stuprumue committere licet cum pluribus, cum nec etiam generis multiplicandi causa aut procreandi heredis liceat uxoribus admisceri? Quomodo stupra adulteria aut quaslibet fornicationes puniet potestas eisdem subiecta criminibus? Nec uxores Dauid quisquam obiciat, qui forte in hoc, sicut et in multis aliis, speciali priuilegio gaudet; licet facile concesserim quod et ipse in hac parte deliquerit. Sane eum affectus ille uxorius proditione et homicidio in adulterium impegit, nec in illius excusatione laboro, qui prophetica conuentus et conuictus parabola seipsum uirum mortis esse respondit. Habes itaque regem cum regibus delinquentem; et utinam cum penitente peniteant et fateantur cum confitente culpam et satisfacientes cum satisfaciente reuertantur ad uitam! Ipsam quoque sapientiam Salomonis mulierum infatuauit amor. Sequitur: "Nec habebit argenti et auri immensa pondera". Eant nunc, et Domino prohibente argentum sibi et aurum thesaurizent, facientes ex calumpnia quaestum, de paupertatibus aliorum abundantiam quaerant, de rapinis diuitias, et singularem sibi beatitudinem statuant in calamitate multorum. Sed copiam Salomonis obicit aliquis. Esto, principem locupletem fieri non prohibeo sed auarum. Nonne aurum et argentum Salomonis tempore uiluerunt? Non utique uiluissent, si eorum immensa pondera et quae usum excederent, sibi rex cupidus congessisset. Potuerat ea in terram defodiens, quo cariora fierent, humanis usibus subraxisse. Apud Petronium Trimalchio refert fabrum fuisse, qui uitrea uasa faceret tenacitatis tantae ut non magis quam aurea uel argentea frangerentur. Cum ergo fialam huiusmodi de uitro purissimo et solo (ut putabat) dignam Cesare fabricasset, cum munere suo Cesarem adiens, admissus est. Laudata est species muneris, commendata manus artificis, acceptata est deuotio donantis. Faber uero, ut admirationem intuentium uerteret in stuporem, et sibi plenius gratiam conciliaret imperatoris, petitam de manu Cesaris fialam recepit, eamque ualidius proiecit in pauimentum tanto impetu ut nec solidissima et constantissima eris materia maneret illesa. Cesar autem ad haec non magis stupuit quam expauit. At ille de terra sustulit fialam, quae quidem non fracta erat sed collisa, ac si eris substantia uitri speciem induisset. Deinde martiolum de sinu proferens uitium correxit aptissime, et tamquam collisum uas eneum crebris ictibus reparauit. Quo facto se celum Iouis tenere arbitratus est, eo quod familiaritatem Cesaris et admirationem omnium se promeruisse credebat. Sed secus accidit. Quaesiuit enim Cesar an alius sciret hanc condituram uitreorum. Quod cum negaret, eum decollari praecepit imperator dicens quia, si hoc artificium innotesceret, aurum et argentum uilescerent quasi lutum. An uera sit relatio et fidelis incertum est, et de facto Cesaris diuersi diuersa sentiunt. Ego uero sapientiorum non praeiudicans intellectui deuotionem potentis artificis male remuneratam arbitror, et inutiliter humano generi prospectum, cum ars egregia deleta sit, ut fomes auaritiae, pabulum mortis, contentionum praeliorumque causa pecunia pecuniaeque materia seruaretur in pretio, quod sine diligentia hominis fuerat habitura, cum sine se esse non possit quae rerum pretium est. Vtique: "In pretio pretium nunc est; dat census honores, census amicitias; pauper ubique iacet". Longe utilius quidam omnem materiam iurgiorum et causam odii a suis rebus publicis exterminare studuerunt, ut causa deficiente effectus malitiae euanesceret; quale est decretum Ligurgi apud Lacedemonios, et in antiqua Grecia, quae nunc pars Italiae est, Samii doctrina Pitagorae, qui constitutionum suarum robore et uirtute traditur totam seruasse Italiam. Vtinam aurum cum argento uilescat, dum sit sola uirtus in pretio et illa quorum usum optima dux uiuendi natura commendat. Pauper itaque non iacebit, nec diues solius pecuniae beneficio honorabitur, dum unusquisque sui ipsius dote erit in pretio uel uilescet. Porro quaedam a se, quaedam ab aliorum opinione habent pretii dignitatem. Panis siquidem aut uictualia, quae in alimentis aut indumentis necessariis constant, dictante natura sunt ubique terrarum in pretio. Quae sensus oblectant naturaliter omnibus grata sunt. Quid multa? Quae naturae sunt, non modo eadem sed uigent apud omnes; quae opinionis arbitrium sequuntur, incerta sunt; et, sicut ad placitum sunt, ita et ad placitum euanescunt. Non fuerat ergo timendum imperatori ne materia commerciorum deficeret, cum etiam adhuc apud illos uenalitium frequens sit, qui pecuniam non nouerunt. Scio equidem tantae sapientiae fuisse Salomonem, ut numquam timuerit ne aurum et argentum uilesceret posteris, quorum naturam uidebat esse famelicam et pro parte maxima nichil aliud quam pecuniam esurire. Vnde per inspiratam sapientiam hanc rubiginem rex contempsit egregius, ut ad contemptum pecuniae sui ipsius exemplo posteros inuitaret. Praeterea esse regem expedit copiosum, ita tamen ut diuitias suas populi reputet. Non habebit ergo diuitias quas nomine possidet alieno, nec sibi priuata erunt bona fiscalia quae publica confitetur. Nec mirum, cum nec ipse suus sit sed subditorum.