[3,0] LIBER III. PROLOGUS. 1 Hostis multorum fio, dum ineptias nugatorum excutio. Qua de causa otiari decreueram et silere, sed alterum mihi negotiorum tumultus excutit, alterum motus animi interrumpit. Qui enim sub potestate constitutus est, si sapit obtemperat imperio praesidentis. Quem stimuli affectuum pungunt, dissimulare non potest, quin moueatur ad formam passionis. 2 Exsultat ergo quem gaudii aura demulcet, spes inducit hilaritatem, metus trepidat, dolentis animus moerore confunditur. Haec apud singulos alternat facies boni aut mali. Verum sensus malorum altior est, et saepius in omnes incurrit; quis est enim qui malorum asperitate saepius non uratur, quam demulceatur fomento bonorum? Rarus est, qui totius fortunae impetum a se toto possit arcere. Qui suis uiribus praeualet, aut in amici aut familiaris corpore, uel sorte tentatur. 3 Licet parum humanus sit, quem extraneorum iactura non concutit: non satis homo est quem aliena non mouent. Sed sapientioribus iam uenit in dubium, an quidquam hominis, recte sit, homini alienum. Virtutis uero processus, ambiguitatis huius nodum soluit, cum et comicus nihil humani alienum a se reputet, et Magister coelestis hominem homini diligendum docuerit ut se ipsum. 4 Unde patet indignum esse tanto Magistro discipulum, qui ueritati non congaudet, et aduersus publicae salutis hostes non excandescit. Eos uero pro parte praesentis opusculi, aliquatenus tangit intentio; et nugas eorum, quo potest et consueuit, telo decutiet. [3,1] Caput I. 1 Est igitur salus publica, quae uniuersos fouet, et singulos, incolumitas uitae. Nihil enim homini praestantius uita eius: incolumitate uitae, nihil salubrius. Hominem uero constare ex anima rationali, et carne corruptibili, antiqui sapientes definierunt. Caro siquidem uiuit ab anima, cum aliunde corpori uita esse non possit, quod semper inertiae suae torpore quiescit, nisi spiritualis naturae beneficio moueatur. Haec autem habet et ipsa uitam suam. 2 Deus etenim uita animae est. Quam sententiam modernorum quidam grauiter quidem et uere, licet metrica leuitate complexus est, Vita animae Deus est, haec corporis, hac fugiente Soluitur hoc, perit haec, destituente Deo. 3 Sicut ergo corpori uiuere est uegetari, moueri ab anima, et dispositione sui motibus animae acquiescere, et ei quadam obediendi necessitate concordare: sic et anima ex eo uiuit, quod suo modo uegetatur, et uere mouetur a Deo, et ei subiecta deuotione obtemperat, et in omnibus acquiescit. Si quo minus, et eo minus uiuit. Nam et corpus, qua parte sui non mouetur ab anima, iam in ea torporem mortis incurrit. 4 Dum ergo totum uiuit, ad eam totum disponitur, quae se non per partes infundit partibus, sed tota est, et operatur in uniuersis et singulis. Sic et Deus animam perfecte uiuentem, totam occupat, totam possidet, regnat et uiget in tota. Nullus ei angulus exceptus est. Sed quid in anima angulum uel partem dico? Partium expers est, simplicisque naturae, et totius duplicitatis ignara. Partes tamen quas potuit, sibi a distributore bonorum uindicauit. Quas? inquis. Virtutes utique, quibus uiget et operatur, et sui experimentum facit. Si non ergo multiplicitate partium, et quantitatis quadam distentione crescit, ratione tamen et intellectu, appetitu boni, auersione mali, manente simplicitatis natura dilatatur. 5 Cum uero partes istas spiritus implet (Deus enim spiritus est) solida et perfecta est uita animae. Cum enim intellectus Deum, qui summe bonus est, uisus sui acumine, quantum ualet et licet apprehendit, et bonum quod ille uidet, incorrupta uoluntas appetit, et ratio ne declinet ad dexteram uel sinistram, qui sano affectu ad bonum trahitur, uiam aperit, iam quamdam immortalitatis assecuta est gloriam. 6 Quod forte iam sentiebat, qui in suauitate conscientiae suae dicebat: Cor meum, et caro mea exsultauerunt in Deum uiuum. Utique qui hac uia incedit non sperat aut extimescit, non contristatur aut condolet alicui eorum, quae a summo et uero bono recedendo deficiunt. Et forte fideles animas inuitat sermo propheticus, dicens: Conuertimini ad me in toto corde uestro, ut scilicet angelus gaudii aut moeroris, timoris aut spei, non auertatur a facie mea, et meae non displiceat uoluntati. 7 Implet autem haec uita omnem creaturam, quia sine ea nulla est substantia creaturae. Omne enim quod est eius participatione est id quod est. Sed cum sit in omnibus per naturam, sola rationalia inhabitat per gratiam. Sunt ergo, quia in eis ueritas est. Illustrantur, quia in eis sapientia est. Bonum diligunt, quia in eis fons bonitatis, et charitatis est. 8 Omnis etenim uirtus angelica et humana, quoddam diuinitatis uestigium est, rationali creaturae quodammodo impressum. Spiritus sanctus inhabitans imprimit animae sanctitatem, eiusdemque riuulos multifariam spargit, diuersarum exercens charismata gratiarum. Et haec mihi uidetur uera, et unica incolumitas uitae, cum mens, uiuificante Spiritu, ad rerum notitiam illustratur, et accenditur ad amorem honestatis, et cultum uirtutis. 9 Praecedit ergo scientia uirtutis cultum, quia nemo potest fideliter appetere, quod ignorat, et malum nisi cognitum sit, utiliter non cauetur. Porro scientiae thesaurus nobis duobus modis exponitur, cum aut rationis exercitio, quod sciri potest intellectus inuenit; aut quod absconditum est reuelans gratia oculis ingerens patefacit. 10 Sic utique aut per naturam, aut per gratiam ad ueritatis agnitionem, et scientiam eorum, quae necessaria sunt, unusquisque potest accedere. Quodque magis mirere, quilibet quasi quemdam librum sciendorum, officio rationis apertum, gerit in corde. In quo non modo uisibilium species, rerumque omnium natura depingitur, sed ipsius opificis omnium inuisibilia Dei digito conscribuntur. Adeo quidem ut nequaquam ualeant per ignorantiam excusari, quibus beneficio naturae, uel gratiae, gerendorum series innotescit. 11 Sicut scriptum est: Quod enim notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim reuelauit illis. Non tamen corruptae naturae aduersus gratiam magnifico fimbrias, aut phaleras erigo, quasi ipsa aliquid boni habeat quod non acceperit; cum certum sit quia sine ea nihil possumus facere. Agnitio igitur ueritatis, cultusque uirtutis, publica singulorum, et omnium, et rationalis naturae, uniuersalis incolumitas est. Contrarium uero eius ignorantia, et odibilis et inimica propago eius, uitium est. 12 Et recte quidem ignorantia mater uitii est, quia nunquam adeo sterilis est, ut non odibilium fructum pariat infelicem. Inquit ethicus: "Tu adeo ... nullo thure litabis, Haereat in stultis breuis ut semiuncia recti". Agnitio quidem certitudinem habet, et uel in scientia, uel in fide consistit. 13 Sed fidei regula paulisper differatur, quoniam eam tempus, et locus suus exspectat. Caeterum scientia sui notitiam habet. Quod euenire non potest, si non metiatur uires suas, si ignorat alienas.