[3,10] Caput X. 1 Caeterum in hoc fortunae ludibrio, personae sibi inuicem coaptantur, et si altrinsecus diuertant, totius actus facies immutatur, ut si Glycerium tollas, aut Pamphilum. Sublato enim alterutro, nomen alterius perit, et si cum amantibus suspiciosum tollas senem, nullus est, aut inutilis omnino Dauus. Hinc est illud: "- - - Fortis in armis Caesareis Labienus erat, nunc, transfuga uilis, Cum duce praelato, terras atque aequora lustrat". 2 Si enim personas, quae sibi assueuerunt, sibique faciunt, decretum fortunae dissociet, fit plerumque, ut utraque ad omnia agenda sua uideatur inepta, et quasi exclusa ratione officii depretiatur. Fracta sunt lenocinia Cleopatrae, ex quo nec Iulium inuenit, nec Antonium. Equidem orbis uictorem Caesarem donis flexit, et inuicti uiri insuperabilem animum meretricius decor et prostituta facies superauit. Unde lenocinii eius sollicitudinem poeta exprimens, adiicit: Vultus adest precibus, faciesque incesta perorat. 3 Cum uero Iulius rebus humanis exemptus esset, quae Romani imperatoris coniugio fuerat gloriata, principis Romanorum ausa est affectare seruitutem. Nec frustra, cum ad omnia paratum inuenisset Antonium. Putabat enim ad Caesarem gloriam sibi nihil defore, si lectum eius ascenderet, qui successor rerum Pompeii, et ut simulabat iuris Caesarei, magis de temeritate fortunae, quam de uirtutis conscientia confidebat. 4 Porro cum ad sollicitandum Augustum muliebris impudicitiae audacia accessisset, spe sua frustrata, amorem honestatis reputauit iniuriam, castitati nomen dedit superbiae, bellumque credidit indicendum ei, quem Iulio Caesare experta fuerat fortiorem. Omnes enim nocendi artes aggressa est, tandemque capta, et prouoluta ad pedes Augusti, etiam tunc sollicitauit oculos ducis. Sed frustra quidem. Nam pulchritudo eius infra pudicitiam principis fuit. 5 Quod ubi desperata se ad triumphum uictoris praenouit reseruari, incautiorem nacta custodiam, egressa, se in Mausoleum regum recepit, ibique nobilissimis ex more induta cultibus, odoribus conquisitis, solioque diuitiis usquequaque referto, se iuxta suum collocauit Antonium, et mamillis uenisque suis apponens aspides, sic morte quasi somno resoluta est. 6 Psylli siquidem, Augusti mandato adhibiti, qui malitiam ueneni solent linguis educere, eo quod sero uocati essent, opem ferre non ualuerunt. Digna quidem sic perire meretrix uenenosa, nata mores corrumpere, nobiliumque uirorum pudicitiam expugnare. Profecto antea regibus imperauerat, postmodum misera, nec miserabilis sibi sorte tragicum, sed Romano imperio, quod subuertere moliebatur, finem comicum fecit. 7 Inter caetera clarioribus Augusti titulis connumeratur, quod in tantae pestis congressu, mansit inuictus. Verumtamen in Scipione Africano aliquid non inferius inuenitur, qui post singularem de Hannibale uictoriam, singularis continentiae insigne praeconium meruit. Hannibal namque Romanorum cecidit exercitum usque ad hostium satietatem, et donec praeciperet militi suo, ut uel ferro parceret. 8 De caesorum cadaueribus in torrente Vergello pons solidus factus est uictoris iussu. Duo modii annulorum Carthaginem missi sunt, unde Martem suum Libyae praesidem aureo clypeo, ob insignem uictoriam, honoraret, essetque procul dubio tunc Roma diem ultimum habitura, si Hannibal quemadmodum uincere, sic et uictoria uti sciret. 9 In uindictam istorum a senatu missus est Scipio Africanus, qui a Pyreneis montibus ad columnas Herculis et Oceanum usque tanta felicitate prouinciam recupauerit amissam, ut uix sciatur, citius an facilius uicerit. Qui etiam captiuos pueros et puellas egregiae pulchritudinis, restituit barbaris, nec in conspectum suum, eorum quempiam uenire passus est, ne quid de uirginitatis integritate, saltem oculis delibasse uideretur. 10 Qualiter ei Hannibal cesserit, et manifestam uictoriam nota in puppi praetoria laurus polliceretur, scriptor belli Punici Titus Liuius refert. Caeterum in tanti triumphi gloria, quid illo ciue modestius, qui se in tanto successu, nec dominum, nec uictorem, ab aliquo, nisi ab Hannibale, paucisque complicibus, qui aequas conditiones pacis, rupto foedere, fraudulenter abiecerant, passus est salutari? 11 Eos quoque, qui castigati non obtemperabant prohibentis imperio, quasi adulationis reos, et publicae salutis hostes, ab exercitu remoueri iussit; cum tamen genus Aeneadum hanc mollitiem aurium nondum exuerit, quin adulationibus delectentur. Cum uero ab initio grauissimi fuerint, in quo Troianae leuitatis originem praecipue diffitentur, eos hoc uitio continue laborasse, historiarum celebre testimonium est. 12 Inde est illud: «Romanus omnis adulatione corrumpitur, aut corrumpit.» Certe si non uerbis, possunt omnes fraudulentis muneribus expugnari. Et quos munuscula non deiiciunt, honoribus capiuntur. Urbis auspicia, sacrilegio parricidii, et fraterni sanguinis cruore, numinibus suis Romulus consecrauit. Deinde lemuribus infestatus, honore uano simulata communicatione imperii, fratrem placauit occisum. 13 Suos quoque imperatores, quos de more Romanus populus fideliter iugulabat, deificauit fidelius inani solatio, perfidiam praetexens manifestam, perinde ac si sorbitiunculas ei, quem peremerat, ministraret; eosque mentiebantur in sortem transiisse numinum ac si coelo suo mundoque regendo, nisi tyrannis ascitis, Omnipotentis non sufficiat manus. 14 Facti sunt ergo diui indigetes, aut, ut aliis placet, heroes, quos nec etiam humana sorte dignos Romanorum perfidia reputauit. Tractum est hinc nomen, quo principes uirtutum titulis, et uerae fidei luce praesignes, se diuos audeant, nedum gaudeant appellari, ueteri quidem consuetudine etiam in uitio, et aduersus fidem catholicam obtinente. 15 Si uero ueniatur ad uerba, in eo iam Romanus Graecorum perfidiam antecedit, qui eo usque adulandi lenocinium docuit, ut a docili populo facillime transeatur. Voces quibus mentimur dominis, dum singularitatem honore multitudinis decoramus, natio haec inuenit, et ad finitimos posterosque sui nominis auctoritate transmisit. 16 Si quando quaeris, illud tibi tempus occurrat, quo C. Caesar, exuens nescio an perficiens dictatorem, omnia factus, omnia occupauit. Illius certe temporis mihi saepe occurrit imago, cum ad potentioris nutum, subiectorum omnia disponantur, et licet animo reluctante, in se ipsos parati sunt exsilii, aut mortis dictare sententiam. Hinc quippe potestas terribilis; hinc angentis et urentis conscientiae stimuli meticulosa corda concutiunt, et praecipuam in omnibus sibi uindicant auctoritatem. Adeo quidem, ut sacerdotes legis diuinae praecepta dissimulent, sapientiam nesciant seniores, iuris sit iudex ignarus, praelatus auctoritatis nescius, disciplinae subiectus, libertatem contemnat ingenuus, totus denique populus quietem et pacem. 17 Dum enim omnes unius praesidentis uoluntate feruntur, uniuersi et singuli suo priuantur arbitrio, Nonne haec erat facies temporis quando "- - - Sedere patres censere parati, Si regnum, si templa sibi iugulumque senatus, exiliumque petat. Passurasque infanda nurus eoque solo bene cum ciuibus actum est, quod Caesar plura iubere erubuit, quam Roma pati"? 18 Nonne tyranni opinio, ad tyrannidis transiit successores, dum suspicantur, quod leges a se maluit tolli, quam ab humilibus obseruari? in eoque libertatis seruatur umbra, si se quisque quod praecipitur simulat uoluisse, facitque, imo uidetur facere, de necessitate uirtutem, dum necessitati iungit consensum, et quod incumbit, gratanter amplectitur. 19 Hic porro nullae sunt partes uerae, aut ingenuae libertatis, ubi totum sibi adulatio uindicat, uanitas totum, nihilque ueritati relinquitur, aut uirtuti. Adulationem uero sine dolo esse non dubites, cum in adulatorum persona de se confiteatur Gnato, quia cum maxime decipio tunc triumpho. Sicut enim finis oratoris est persuasisse dictione, medici curasse medicina; sic adulatoris finis est suauiloquio decepisse. 20 Nam et: "Fistula dulce canit, uolucrem dum decipit auceps": Et uenena propinantur melle circumlita, quo citius noceant. Verum "Non est in medico semper releuetur ut aeger", et finem suum qui in altero est, orator non semper assequitur. Sic adulator quidem non semper decipit, aut de amico triumphat, fine tamen suo non destituitur, si ex contingentibus nihil omiserit. 21 Nec enim Ulyxes sirenum uoces euasit, quod ei aliquid suauitatis deesset ad gratiam, sed quia stimulis uoluptatis, et meretricantibus illecebris uanitatis, solidae uirtutis opposuerat robur. Tentator quoque Pharisaeus, et Herodianus insidiator, quas fraudis suae non adhibuerunt artes, ut eum caperent in sermone lingua dolosa, in cuius ore non inuentus est dolus? "Magister", inquit, scimus quia uerax es, et uiam Dei in ueritate doces, et non est tibi cura de aliquo, neque enim accipis personas hominum". Quid quaeso, blandius? Sed dolus quo tendat, inuidia quo feratur, subiecta interrogatio patefecit. 22 Sequitur enim: "Licet censum dare Caesari, an non?" Ecce laqueus paratur pedibus innocentis, et ad subuersionem eius decipulas suas frustra tetendit iniquitas. Si enim censum dandum esse censuerit, peculiarem populum Domini, semen liborum, praeclaram haereditatem Domini, decimis et primitiis et legalibus caeremoniis tantum obnoxiam, subiiciet seruituti. 23 Si uero tributa neganda responderit his, qui pro salute et quiete omnium militabant, quasi seditionis auctor et reus imperatoriae maiestatis a Publicanis iuste poterit comprehendi. Verum quia frustra iacitur rete ante oculos pennatorum, totius calumniae laquei dissoluuntur, dum prolato numismate census, suam cuique censuit restituendam esse imaginem; et ita quae Caesaris sunt, Caesari restituenda, ut suo iure Deus non defraudetur. Equidem non omnibus datum est, ut blanditiarum laqueos sic euadant, cum eos alius non praeuideat, alius etiam praeuisos nequeat declinare. 24 Unum tamen certum est, illis, qui huic uitio dediti sunt, non magis placere uirtutem, quam illos bene olere, qui in culina habitant.