[3,2] Caput II. 1 Est ergo primum hominis sapientiam affectantis, quid ipse sit, qui intra se, quid extra se, quid infra, quid supra, quid contra, quid ante, uel postea sit, contemplari. Inde est forte quod illi, qui prima totius philosophiae elementa posteris tradere curauerunt, substantiam singulorum arbitrati sunt intuendam, quantitatem, ad aliquid, qualitatem, situm esse, ubi, quando, habere, facere et pati, et suas in omnibus his proprietates, an intensionem admittant, et susceptibilia sint contrariorum, et an in eis ipsis aliquid inueniatur aduersum. 2 Prouide quidem haec et diligenter, etsi in eo negligentiores exstiterint, quod sui ipsius notitiam in tanta rerum luce non assecuti sunt, et lucis inaccessibilis notitiam perdiderunt, dum euanuerunt in cogitationibus suis, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quod ex eo conuincitur, quod traditi in passiones ignominiae, faciebant quae nec sexui, nec aetati, nec fortunae conueniant, nec naturae, et personas omnium operis testimonio deuenustent. 3 Dati siquidem sunt in sensum reprobum, quod planum est his qui Apostolum plenius nouerunt. Argumentum tamen ad omnia ualidissimum est, ut de fide et sinceritate singulorum credatur operibus suis. Opera enim quae facit aliquis, testimonium perhibent de eo. Verum qui se ipsum ignorat, quid utiliter nouit? 4 Si ignoras te, inquit, pulcherrima inter mulieres, abi post uestigia sodalium, et post greges. Oraculum Apollinis est, et descendisse de coelo creditur, g-gnohthi g-seauton, id est scito te ipsum. Nonne sciuit hoc ethnicus dicens: "Discite, et o miseri causas cognoscite rerum, Quid sumus, aut quidnam uicturi gignimur, ordo Quis datur, aut metae quam mollis flexus et unde, Quis modus argento, quid fas optare, quid asper Utile nummus habet, pueris charisque propinquis Quantum elargiri deceat, quem te Deus esse iussit, et humana qua parte locatus es in re". 5 Haec etenim contemplatio quadripartitum parit fructum, utilitatem sui, charitatem proximi, contemptum mundi, amorem Dei. Annon est arbor bona, quae tantam fructuum dulcedinem affert, tantam affert utilitatem? Certe non superbit, qui paruus est in oculis suis. Dum quisque quae adsunt uel absunt, expetibilium numerum cogitat, quis de sua paupertate non erubescit? 6 Si quis non appetenda sui recenseat, ei iugis materia modesti doloris et humilitatis occurrit. Quocunque se uertat, in se ipso deiicitur, qui petit a Domino confortari, dicens: Humiliatus sum usquequaque, uiuifica me secundum eloquium tuum. Itemque: Ego, inquit, in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.