[2,0] POLYCRATICUS. LIBER SECUNDUS. PROLOGUS. 1 Omnia cedunt in usum sapientis, habentque materiam uirtutis exercendae, quaecunque dicuntur aut fiunt. Nam et otia eius negotia sunt, et dum rationis libramine rerum omnium uires pensat, prouida dispensatione quidquid ad beatitudinem proficit, quadam quasi manu uirtutis apprehendit. Tunc ergo diuinae sapientiae tuae argumento ualidissimo dupliciter fidem facis, dum et in tuis actibus rectus incedis, et philosopharis in nugis alienis. 2 Alacres itaque exeant nugae nostrae, quas serenitas tua prodire iubet in publicum, ut coniectores, mathematicos, cum quibusdam aliis nugatoribus introducant; quia quibus dedisti egrediendi audaciam, securitatis quoque fiduciam praestabis. Connectantur ergo inferiora superioribus, et si quid in alterutris uitiosum, aut deforme apparuerit, benignitatis tuae prudentia corrigatur. [2,1] Caput I. 1 Rusticanum et forte Offelli prouerbium est: «Qui somniis et auguriis credit, nunquam fore securum.» Ego sententiam et uerissimam et fidelissimam puto. Quid enim refert ad consequentiam rerum, si quis semel aut amplius sternutauerit? Quid si oscitauerit? Quid denique si undecunque sonum emiserit? Haec tamen ex causis quas physici nouerunt, aliquatenus ad eum pertinent circa quem fiunt. 2 Esto, dum aliena opera impedire, aut promouere non queant. Sicut nec inania carmina, aut superstitiosae quaedam ligaturae, quae tota medicorum secta condemnat, licet haec ipsa a quibusdam eminentiori quodam nomine physica soleant appellari. Physicum etenim dicunt, cuius occultissima ratio est, ut humano sensu nequeat comprehendi. 3 Nihil etenim est, uel fit, cuius ortum legitima causa, et ratio non praecedant: et ut alius ait: «Nihil fit in terra sine causa.» Constat itaque quia artificis naturae manum nihil euadit. Ex quo consequenter patet ad physicam omnia pertinere. Ego quidem quocunque modo ista se habeant, indubitanter credo illa sola non esse respuenda, quae ex fide proueniunt, et referuntur ad gloriam omnipotentis Dei; cum scriptum nouerim, "omnia quaecunque in opere, uel uerbo feceritis, in nomine Domini facite, in quo sola uia hominis prosperatur". 4 Sic omnium sanctorum turba praecessit. Guthbertus signifer quidam gentis nostrae in lege Domini Euangelium Ioannis superponebat infirmis, et curabantur. Beati Stephani tunica superposita mortuum suscitauit. Symbolum apostolorum daemoniacum, a quo gestabatur, curauit. Oratio Dominica herbis, dum legebantur aut dabantur ex fide dicta, saepissime contulit optatum salutis effectum. 5 Beatus Benedictus signo crucis uas mortiferum fregit, ac si pro signo lapidem intorsisset. Capitula Euangelii gestata, uel audita, uel dicta, inueniuntur profuisse quamplurimis. Haec equidem et similia non modo licita, sed et utilissima sunt. Alia uero non tam contemnenda quam fugienda. Certum siquidem est, quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Infideles autem et reprobos, aut etiam haesitantes in fide, multis permittit Deus ludificationibus subiacere. 6 Omina tamen omnia tantum possunt, quantum excipientis fides permittit. Unde et Iulius Caesar nullo augurio, nullaue superstitione, a quocunque incoepto potuit absterreri. Contigit enim ut quandoque in Africam nauigio proficiscens in egressu nauis prolaberetur: uerso itaque ad melius omine: «Teneo te, inquit, Africa:» eamque obtinuit. Praeterea Calphurnia uxor eius ea nocte, quam is in terra ultimam gessit, uidit eum multis uulneribus confectum in sinu suo iacere, rogansque ut die sequenti a curia abstineret, non obtinuit, ne ille in uita sua aliquid timidum, quocunque auspicio egisse uideretur. 7 In excidio Massiliensium, lucum qui diis sacratus habebatur, primus ausus est caedere, probans se ab omni superstitione alienum. Beatus quoque Marcus euangelizandi causa Alexandriam proficiscens, cum nauem egressus rupisset calceum, gratias agens, iter suum expeditum esse protestatus est. Si quis reuocatur inter eundum, non ob hoc, si quid in nomine Domini fuerat inchoatum, praetermittat, nisi forte omnem reuocationem ominosam esse corui persuadetur exemplo, qui coloris amisit uenustatem, dum reuocatus a cornice, progredi maluit quam manere. 8 His uero mens nugis incauta seducitur, sed fidelis nequaquam acquiescit.