[2,26] Caput XXVI. 1 Cum itaque immutabilis Dei possit moueri sententia, errantium et discurrentium siderum sermo manebit immobilis? Sed quocunque modo sententia moueatur, consilium Domini manet in aeternum. Quod autem consilii et uoluntatis Dei signum certius est, praeceptione aut prohibitione diuina? Annon recte uidebitur uelle, quod praecipit? 2 Plane patriarcham praecepit unigenitum promissionis filium immolare. Recte, ne patriarcha mandanti acquieuit? Recte quidem per omnia, eo quod mandatum uoluntatis, quae prima omnium causa est, et nunquam suo fraudatur effectu, certissimum indicium sit. Adeo quidem prima est, ut si quaeratur de aliquo, cur ita sit, rectissime dicatur, quoniam ille sic uoluit, qui omnia quaecunque uoluit, fecit. Si uero cur uoluerit inquiratur, inepta quaestio est, quoniam primae causae, uoluntatis scilicet, quaeritur causa, cuius nulla est omnino causa. 3 Equidem dici solet, et uerum est, quia in manu principis est, ut possit mitius iudicare quam leges, cum et qui legem tulit, derogandae, uel abrogandae illius, habeat potestatem. Legi ergo, quam figulus tuus coelo imponit, auctor coeli contradicere non audebit? Interpositam inter ius et aequitatem interpretationem, soli principi et oportet, et licet inspicere. 4 Ubi aliud ius suadet, aliud aequitas, quae in publica utilitate uersatur, principis quaerenda est interpretatio, quae generalis est, et necessaria. Ubi de scripto, et sententia dubitatur, mens est inquirenda auctoris. Quis ergo te coelestium fecit interpretem? Unde, quid expediat, nosti? Qua temeritate aliena opera, tuis, imo Dei stellis, ascribis? 5 Teneo enim tuum illud subtilissimum argumentum : "Tu qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum Gradiue paras?" Sed mendacii pater, qui te hoc docuit coelestibus ascribendum, fraudulenter sic agit tecum, ut cum his notis resperserit creaturam, ipsum creaturae sic infamet auctorem. 6 Postremo animulas miserorum fraude deceptas, ineuitabilium uaticinio futurorum in elationis tumorem suspendere, uel desperationis abyssum praecipitare, dementia est. Porro hunc fructum mathesis suae horoscopi afferunt, et planetis suis magis erronei, dum a scientia pietatis exorbitant, longa peruestigatione signorum, cum eo, qui quasi Lucifer matutinus oriebatur, descendunt cendunt in infernum uiuentes, aliosque ruinae suae participes efficiunt. 7 Sed dum tibi talia proponuntur, uel opponuntur, quid facis? Rides equidem, et nimis uncis naribus indulges, ludibrio habens simplicitatem fidei, recurrisque ad prouidentiae sinum, et te in abyssum inscrutabilem quasi Antus alter totus immergis. Lucem inaccessibilem posuisti refugium tuum, et inde fidei rusticitatem impugnas, ac si fons ueritatis propugnaculum sit erroris. Sed esto, ueterem hanc prouidentiae querelam sopire non possum, et nodos omnium quaestionum soluere non sufficio. 8 Quis enim adeo sapiens est, ut omnibus cuiusuis imperiti, nedum tuis, quaestionibus satisfaciat? Totius denique ueteris philosophiae princeps Plato, leuem (ut fertur), quod tamen de Homero uerius diceretur, nescio quam nautarum quaestionem explicare non potuit. Unde cum ab eisdem impudentius, et protractius derideretur, ut erat uir uerecundi ingenii, quasi toxicato confusionis iaculo perfossus ad mortem, spiritum nouissimum exhalauit. 9 Puduerat enim quod quasi totius academiae improperio, exprobrauerant principem philosophorum Graeciae, etiam minima ignorare. Hoc autem asserit Flauianus in libro, qui De uestigiis philosophorum inscribitur, Xenophontinos faciente inuidia, aduersus Platonis gloriam impudenter finxisse. Licet quamplurimi eum ob sacramentum numeri asserant ultro animam posuisse illo aetatis suae anno expleto, quem nouenarius in se ipsum ductus effecerat, eo quod exinde non accedit humanitati nisi labor et dolor. 10 Fateor equidem me paucula scire, et cum multis plurima ignorare, nec tamen uitae munus quasi Homerus pudore uictus abiicio. Si ergo prouidentiae, et liberi arbitrii litem componere non sufficio, si fatorum et facilitatis naturae repugnantiam nequeo concordare, nunquid ideo minus uerum est ista esse? Sicut in iure ciuili reus frequentissime fauorabilior est, ita quaedam sunt inuestigationibus philosophicis, ubi plerumque potior pars uidetur actoris. 11 Hoc autem ex defectu nostro arbitror euenire. Intellectus enim circa rerum prima principia deficit. In his scrutinium prouidentiae, inuestigationemque materiae, et fidei nostrae multos articulos aptissime censeo numerari. Dum in prouidentia unius quaerelae molestiam perimis, uelut hydrae praeciso capite, plurium succrescunt capita quaestionum. 12 Si in materiae siluam progredimur, illico patimur quod somniantes, inter aliquam et nullam substantiam constituti. Animae quaesita origine, traducem nobis intellectus opponit. Postremo in diuina substantia trinitatem recipere personarum, nisi in fidei uirtute, quomodo Arii laqueos declinabis? Diuinitatis unam simplicem et indiuiduam admitte substantiam, quomodo Sabellii, nisi fidei ratione, manus effugies? 13 Haec tamen non minus uera sunt, quia multis possunt quaestionibus impugnari. Et licet sapientia Dei se Incarnationis mysterio nobis uisibilem fecerit, non tamen eousque se intellectui nostro fecit palpabilem, ut cum ea possimus usquequaque discurrere, scientes rerum omnium quanta sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. 14 Si uero mathematicorum uia esset usquequaque laudabilis, non tantopere poenituisset magnum Augustinum se eorum consultationibus inclinasse. Ad haec doctor sanctissimus ille Gregorius qui melleo praedicationis imbre totam rigauit et inebriauit Ecclesiam, non modo mathesin iussit ab aula recedere, sed ut traditur a maioribus, incendio dedit probatae lectionis Scripta, "Palatinus quaecunque tenebat Apollo". In quibus erant praecipua, quae coelestium mentem, et superiorum oracula uidebantur hominibus reuelare. Quid multa? Nonne satis est quod hanc uanitatem catholica et uniuersalis Ecclesia detestatur, et eos, qui eam ulterius exercere praesumpserint, legitimis poenis mulctat? Sed ne planetariorum non tam persequi, quam sequi uideamur errorem, iam ad reliqua progrediatur oratio. 16 Qui enim huic curiositati inseruiunt, non magis ueraces esse possunt quam humiles et sobrii, qui primos recubitus in coenis appetunt, et epulantur quotidie splendide. Postremo plurimos eorum audiui, noui multos, sed neminem in hoc errore diutius fuisse recolo, in quo manus Domini condignam non exercuerit ultionem.