[2,20] Caput XX. 1 Probabilia quidem sunt haec, quae proponunt, sed tamen uenenum hic sub melle latet. Fatalem etenim quamdam necessitatem rebus imponunt sub praetextu humilitatis et reuerentiae Dei, timentes ne forte ipsius euacuetur dispositio, nisi rerum euentus necessitas comitetur. Praeterea priuilegium diuinae maiestatis irrumpunt, scientiam uindicantes, qua tempora praeuideant et momenta, quae Filii testimonio, Patris reseruata sunt potestati, adeo quidem ut abscondita sint ab oculis eorum quibus Dei Filius quaecunque audierat a Patre patefecit. Deinde mentes hominum tumore elationis extollunt, aut desperationis pusillanimitate prosternunt, dum uel uitam diuturnam, aut mundi prospera deiiciendis promittunt, uel econtra imminentia fata, aut saeculi aduersa minantur erigendis. 2 Certe superiorem timoris, uel inferiorem spei molam, quibus fidelis anima in area mundi teritur, tollere prohibentur. Tollunt tamen tam in suam, et clientelae suae perniciem, quam in contumeliam prohibentis. Verum sicut series rerum Dei prouidentiam non immutat, sic et aeterna dispositio rerum naturam non perimit. 3 Neque enim homo non peccare non poterat, quia eum Deus praenouerat peccaturum, aut quia ille non peccare poterat, eum peccaturum Dominus ignorabat. Neque non mori posse nesciebat, eo quod erat peccati merito moriturus. Neque eum mori necesse erat, quoniam hoc Dominus praesciebat. Factus est igitur quodammodo immortalis, moriturus procul dubio, et mortem culpa attulit, quam naturae conditio non inuexit. 4 Essetque ab ea immortalitate qua non mori poterat, in eam qua mori non posset, transferendus; nisi culpa inobedientiae, praecisa iustitiae semita, tantae gloriae aditum pro tempore praeclusisset. Itaque peccare et non peccare potuit mera praeditus libertate arbitrii, qui nulla dispositionis uiolentia, nullo fatorum impulsu, nullo conditionis stimulo, nullo adhuc naturae defectu urgebatur ad culpam, quae indubitata parens pene hominem sponte lapsum impegit in mortem. Verum quia in iniustitia frena laxauit arbitrii, sic in ea oppressus et obrutus iacet, ut iusto Dei iudicio, quia tunc noluit a peccato abstinere cum potuit, modo nequeat abstinere cum uelit. 5 In eo tamen solo adhuc ei liberum uiget arbitrium, ut sibi ad opus iniquitatis sufficiat, etsi ad bonum non nisi a gratia praeuentus et adiutus assurgat. Sic iustitiam per se deserens, traductus est in regnum peccati, et mortis, ut iugo seruitutis pressus necessitati delinquendi et moriendi subiaceat, quamuis hoc non fatorum series, sed praeuaricationis meritum introducat. 6 Alioquin hominem nulla iustitia condemnabit, cum culpa non in eum, sed in ipsius retorqueatur auctorem. Possibilia itaque sunt, quae nunquam futura sunt; quae si, quia non erunt, euenire non possent, nequaquam possibilia dicerentur. Nauale siquidem bellum fieri, itemque non fieri possibile est, alterum tamen praecise et determinate uerum est et praescitum.