[1,13] Caput XIII. 1 In expeditionem missus consul Romanorum, dum nullius boni ominis sortiretur auspicium, columbas ieiunio confectas, granis sparsis triticeis in uia qua iturus erat, praeferri iussit, ut uel earum omine auspicii duritiam subleuaret. Quae cum diligentius a cibis abstinerent, eas praecipitari iussit in fluuium, ut saltem biberent: submersaeque in flumine, docuerunt consulem cum exercitu submergendum. Hic etenim secutus est euentus. 2 Apes Platonis infantuli mel labiis inferebant, singularem dulcedinem eloquentiae eius futuram praesignantes. Hiero, summus postea Siciliae magistratus, quod uirtute promeruit, a patre nobilissimo uiro expositus est, eo quod ex ancilla susceptus dehonestamentum generis uidebatur, et quasi probrosa clari sanguinis macula. Sed paruulum et indigentem opis humanae apes circa eum melle congesto, plurimis aluere diebus: et sic consilio aruspicum et regnum portendi canentium, a patre agnitus, recollectus, et diligenter institutus est. 3 Paruuli Midae cunabulis formicae grana tritici congerebant, significantes eum futurum ditissimum. Unde et res aureas ipsius attactu fieri poetae finxerunt. Sulpitio sacerdoti lapsus apex de capite, sacerdotium abstulit; occentus soricis auditus M. Fabio praefecturam. Si nugis Iberis per omnia credis, si uestem in operis tui initio a soricibus corrosam senseris, tempera ab incoeptis. 4 Si egrediens limen calcaueris, aut in uia offenderis, pedem contine. Si in procinctu agendorum aliquid damni pertuleris, differes inchoata, ne uel tota intentione frustreris, aut inutiliter impleatur. Exspecta, dum omine meliore faustam agendis horam arripias. Omnia namque sunt aliquid. Cum processeris, abscondita futurorum aues, quas "ominales" uocant, tibi praenuntiabunt. Quaenam sint istae forte interrogas? 5 Quas scilicet de natura hominum in formam auium poetae asserunt esse conuersas. Quid cornix loquatur diligenter ausculta, situmque eius sedentis, aut uolantis nullo modo contemnas. Refert etenim plurimum, a dextris sit an a sinistris, qua positione respiciat cubitum gradientis, loquax sit, an clamosa, an silens omnino, praecedat an sequatur, transeuntis exspectet aduentum, an fugiat; quoue discedat, non negligenter attende. 6 Ait namque Virgilius : "Quod nisi me quacunque nouas incidere lites Ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec uiueret ipse Menalcas". Quamuis in eo uideatur in artem offendisse, quod cornix quam uitae seruatricem asseruit, rerum magnarum ignorat auspicia; nisi forte in ea praeter naturam fiat ostentum, quale est quod imminente bono et optato perosi imperatoris exitio, de rupe Tarpeia per urbem cornix Graeco eloquio protulit: «Bene erit. 7 Quod augur interpretatus ita exposuit: "Nuper quae sedit Tarpei culmine cornix, Est bene non potuit dicere, dixit: Erit". Sed ignosces uiro doctissimo rusticanam simplicitatem exprimenti, aut quia pauperum uita, diuitibus res uideatur exigua, qui humanum genus ut paucis seruiat, asserunt institutum. 8 Coruus uero, quem non minori diligentia obseruabis, rebus maioribus auspicatur, et usquequaque cornici praeiudicat. Porro cycnus in auguriis, ales gratissima nautis, utpote quae aquarum domestica quadam gratia familiaritatis eorumdem secreta praenouerit. An nescis apud Maronem "Bissenos laetantes aere cygnos reducem classem Aeneae, Veneris uaticinio nuntiasse? Eorum namque hilaritas non modo nautis, sed et quibusque peregrinantibus felicium euentuum gratiam spondet, nisi fortioris superetur aduentu. Aquila namque sicut rex auium est, si non alarionem excipias, que forte aquilarum species potentissima est regni sui maiestate omnium auium, si contra loquatur, fidem euacuat. 9 Potuerat apud Statium praesagio uolucrum Graecorum exercitus confortari. Sed fortior ecce aduentans per inane cohors: Amphiarao interprete, Graecorum quoque exitium, patefecit. Licet enim aquila quarumdam auium uiribus superetur, in praenuntiatione ueri nulla potentior est. Cunctis siquidem auibus excellentius uolat, et ab ipsius Iouis arcano nunquam excluditur. 10 Cumque tanto uisus acumine uigere dicatur, ut ab aethere summo pisciculos in fundo maris contueatur, et in ipsum solem, quod nulli animantium licet, figat obtutum, sensuum quidem subtilitate de Iouis gratia conscientiam ueritatis rerumque mysteria mutuatur. Quis enim falsam interpretem dicat, quem consiliorum Iouis nouit esse participem? 11 Locris aduersus Crotonienses dimicantibus, aquila dum pugnabatur superuolans uictoriam dicitur contulisse, cum pauci numero deleuerint infinitos. Hoc tamen ualidiori signo scribitur roboratum, eo quod duo iuuenes procorioris staturae, elegantioris formae, in candido habitu ab utroque latere Locros praecesserint; scilicet, ut erat communis opinio, Castor et Pollux. Omina uero huiusmodi cum geminantur potentiora sunt. 12 Dum Hiero, de quo supra, prima bella iniret, aquila ex improuiso resedit in clypeo progredientis, manu promptum regemque futurum significans. Ea die quia natus est Alexander, duae aquilae tota die praepetes supra culmen domus patris eius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Asiaeque praeferentes. Vultures difficultatem portant, duritiam, rapacitatem, sicut habes in origine urbis condendae. Phoenix singularis felicitatis successus pollicetur, quale est, quod noua Roma, uiso phoenice, melioribus auspiciis condita est. 13 Auis picta urbi Pictauorum contulit nomen, leuitatem gentis colore et uoce praefigurans. Ardea rerum arduarum auspicium est. Ciconia quoniam auis concordiae est, concordiam inuenit, aut concordiam facit. Grus semper affert, quod expedit; unde et gruere uerbum antiquum, a quo congruere, quod proficit; et ingruere contra, quod officit. 14 Unde illud: "Bis uitibus ingruit imber". Nec tamen minores contemptui habeas, cum et pica loquax, sicut ad multa, sic ad susceptionem hospitum te faciat cautiorem. Si auis, quae uulgo dicitur albanellus, praeteruolans uiam, a sinistris feratur ad dextram, de hospitii hilaritate ne dubites: si contra, contrarium exspectabis. 15 Aues domesticae artificii huius non sunt expertes, cum galli cantus spem, iter, uel opus inchoantis promoueat. Tiberio nascituro praesignans Liuia, ouum gallinae subductum eo usque nunc suis, nunc ancillarum manibus fouit donec gallus insigniter cristatus exclusus est; unde et augeres puerum qui nasciturus erat, dixerunt regnaturum. 16 Bubonis, strygis et noctuae, semper infausta sunt omina. Noctua tamen eo quod noctis tenebris non caecatur, diligentis hominis uigilantiam signat; ut in portento, quo in hasta Hieronis, cum primum progrederetur ad bellum, noctua dicitur consedisse, significans eum futurum diligentissimum. Bubonem Dido, dum misceretur Aeneae, sensit infaustum. 17 Si accipiter quidpiamue generis huius, sub oculis proficiscentis, solitam rapinam exerceat, inter eundum rapacitas imminebit. Quod et ioculariter innuens, Naso ait: "Odimus accipitrem quia semper uiuit in armis". Regulus quoque ipse, qui et bitriscus dicitur, uera quandoque portendere non dedignatur. Minutae etiam aues, aduentu suo uel recessu, significant familiam nunc minui, nunc augeri. 18 Omnium uero uolatus quanto serenior, tanto laudabilior est. Unde Melampo, augur praenominatus conqueritur, stragem Graecorum coniiciens ex uolatu, "Vides ut nulla serenos Ales agat cursus". A bestiis quoque uiarum tuarum euentus scrutaberis. Leporis timebis occursum, si tamen euaserit. Est enim procul dubio longe commodior in mensa, quam in uia. 19 Lupo obuio congratulaberis: boni siquidem nuntius est, licet solo uisu nocere soleat, ei quem ante praeuiderit, uocemque praecludere. Iuxta illud: "Vox iugit ipsa, lupi Maerim uidere priores". Hiero Siculus litteratorio insistens studio, inter coaequales stylo operam dabat, eique lupus in turba puerorum repente conspectus, tabellam eripuit, successus hominis firmans, inaudita forma prodigii. Quid multa? 20 lupi efficaciam non negabit, quisquis Romanorum genus lupino lacte non ambigit educatum. Unde plerumque quod in eis dulcius est, adhuc lupinum saporem retinet; primique eorum fidem, quam a matre lupa didicerant, sibi inuicem seruarunt, eademque quadam lege naturae manauit ad posteros. Ouibus gratanter obuiam gradieris, dum capram uites, cui alludens poeta ait: "Occursare capro, cornu ferit ille, caueto". 21 Bobus triturantibus, libentius tamen arantibus, obuiabis. Nec displiceat si uiam ruperint, quia mora itineris hospitii gratia compensabitur. Mulus infaustus est, asinus inutilis; etsi utilissimi sint, ad perferenda onera. Equus quandoque bonus est; sed in eo nihil utilius, quam quod humanis usibus seruit. Habet uero iurgiorum et pugnae significationem. 22 Interdum tamen ex colore et uisu mitigatur. Unde apud Virgilium, uisis albis equis, apparente Italia, senior Anchises exclamat: "Bellum, o bellum, terra hospita, portas". Ceruum, capreolum, aprumque siluestrem, onagrum et caetera huius generis, malo prandenti apponas, quam uianti opponas. 23 Aeneas ceruis pro nauium numero fusis, omen quod contrarium uidebatur, ad se sociorumque fortunam, uirtute retorsit. Canis sequipeda commodissimus est: cuius, si uera est Hebraeorum traditio, nec angelus ipse Tobiae socius aspernatus est comitatum. Quid quod Cyrus scelere aui expositus in siluis ut periret, caniculae uberibus regnum adeptus est Persarum. 24 Locusta etsi minimum possit, itinerantium tamen praepedit uota; ex eo forte sic dicta, quod loco stare faciat gradientes Econtra cicada uiatoris promouet gressum, et initiatorum amoenat exitum. Aranea dum a superioribus filum ducit, spem uenturae pecuniae uidetu afferre. Obuius bufo futuros successus denuntiat, mihi tamen uel solo uisu molestus est. 25 Verumtamen omine illo nihil potentius, nihil efficacius est, nihil mortalium unquam inuenies, quod euidentius exprimat ueritatem. Porro si artem diligenter exsequeris, conditionem eius, et dona naturae, situm, gestum, motumque corporis, sensumque sermonis, tota mentis intentione notabis. Sacerdotum obuium aliumue religiosum, dicunt esse infaustum. 26 Ego quoque perniciosum credo, non modo sacerdotibus, sed et uiris sapientibus contraire. Melius quoque est obuiare genti seruorum, quam his qui summa sunt praediti potestate. Feminam quoque, quae capite discooperto incedit, infelicem crede: nisi, ut apud Plinium legitur, publica sit, aut plurium libidini pateat prostituta. 27 Nec expedit illi occurrere, quae "amoto uelo, caput suum deturpare non erubescit". Ab his quae primo audiens inter operis cuiusque auspicia, quid sequatur praenosces. "Hinc Deus incumbens baculo quem dextra gerebat, Omina principiis, dixit, inesse solent. Auditas uoces timida perpendimus aure. Et primam uisam consulit augur auem". 28 Ea siquidem futurorum praenostica sunt. Petilius consul Romanus oppugnans castrum in Sicilia, cui nomen Letum erat, cum milites accingerentur ad pugnam, ait: «Ego hodie Letum capiam.» Casuque sic accidit, cum ipse eadem die fuerit interemptus. Alius quoque consul cum a senatu destinaretur ad expugnandum regem Persarum, a filia quam in ostio domus flentem obuiam habuit, causam quaesiuit; cumque illa responderet, Persam periisse, (sic enim catulus qui forte perierat, dicebatur) profectus in expeditionem triumphum non inuenit, eo quod rex Persarum perierat, quando filia consulis catulum flebat amissum. 29 Ab ipsis etiam elementis, aut temporis qualitate, rerum frequenter trahuntur auspicia. Fortunae duritiam, gratia roris, aut modestus imber emollit. Roscidum quippe, et suppluuiale tempus, aerque sudus, dum operis cuiusque incunctanter ortum prosequitur, creditur eiusdem fortunare processum. Cum Fortuna quae Phrygios exsules liuenti oculo diu perstrinxerat, tandem benignius, quasi de specula gratiae, respexisset, "Olli caeruleus supra caput astitit imber". 30 Venus naufrago filio, apud Didonem hospitium praeparans, eumdem fido Achate comitatum, dum in reginae gratiam introduceret, caua nube obtexit. Tonitrua quoque uarias habent significationes. Si enim aflerant quamcunque fulminis laesionem, infausta sunt. Unde illud: "Saepe malum hoc nobis (si mens non laeua fuisset) De coelo tactas memini praedicere quercus". 31 In his autem et illud perpenditur, an semita una descenderit, an multifaria aeris ruptione diffusos sparserit ignes. Hoc equidem semper tristius est. Dum Caius Caesar ciuili bello patriae immineret, quam fulminosus aer exstiterit, quot habuerit igneos turbines, quot trabes emiserit, nec ueteres historiae sufficiunt enarrare : "Et tunc ignota obscurae uiderunt sidera noctes". 32 Si uero fulminis careat tempestate, si laeuum sonet, deorum creditur nuntiare fauorem. Aeneas Iouem a sinistris tonantem audiens, se eum praemissis sacrificiis opinatur habere propitium. Sed qualitercunque ista se habeant, innatum timorem hominum poterit mitigare, quod nemo sentiet fulminis ictum, si ante tonitrui sonum audierit, aut praeuiderit coruscationem. 33 Tiberius Caesar, turbatiore coelo, lauream coronam gestabat in capite, quia hoc genus frondis fulmine negatur afflari. Tonitrua siquidem timidissime et uehementer semper exhorruit. Est tamen quod procul dubio longe tutiorem facit hominem, si fidem crucis seruet in pectore, iustitiam fidei gestet in capite, et salutiferum signum fidei manus innocens figat in fronte, illum semper prae mente habens, qui cultoribus suis, omnem mundi timorem excutiens, ait: "A signis coeli ne timueritis, quae timent gentes, quia ego uobiscum Dominus Deus uester". Haec quoque uerba inter tonandum uel audita uel dicta, scribuntur a quibusdam noxam fulminis amouisse. 34 Nihil autem est, quod imminentibus signis, ita totum concutiat hominem, sicut mens sibi conscia iniquitatis, et quae scelerum suorum poenam, ad singula timet exposci. Unde ethicus de criminosis: "Hi sunt qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent". Econtra iustus confidit ut leo. Et illud: Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit. Fulgor equidem igneus si urendo non noceat, celebritatis gloriam affert. 35 Neque quia non urit, igneus non est; si tamen in hoc Plato recipitur. «Duae sunt, inquit ille, ut opinor, uirtutes ignis: altera edax et peremptoria; altera mulcebris et innoxio lumine.» Posteriorem asserit operatricem uisus, et in superioribus uim suam maxime exercere. Ascanium fatalis exsilii cum patre discrimina subeuntem, ignis de coelo quasi succenso capite illustrauit, pronuntians ei deberi felicitatem exsilii, ipsumque futurum in gentem magnam. 36 Alexandri Macedonis et Octauiani Augusti, sub ipso eorum ortu claritas ignis miraculo declarata est. Proficiscentem expeditionem, dum egreditur, prosequens uentus successuum spe fortunat; dum in hostes uexilla feruntur, aeris testimonio uexilla triumphabunt. Si uero patriae imminent, iustissimum metum incutiunt. 37 Terra quoque ipsa mysteriorum conscia est, sed grauia omina frequentius portat, eo quod fundata super stabilitatem suam, mauult quiescere quam moueri. Cum ergo mugitus eius auditur, amaris euentibus condolet, et quo affectu suis compatiatur alumnis, uocis suae tristitia protestatur. Magna siquidem et pia parens omnium est. Studuerat haec ab amplexu hospitis arcere Phoenissam, sed quia conciliatrix hospitii Venus iam praeualuerat, tacta dolore cordis intrinsecus mugiit, quoniam ei mugitus pro gemitu est. 38 Haec eadem quoties tremit, filiis suis praeuidet aliquid metuendum, nisi forte parturiendo laboret. Tunc uero uel omnino facit abortum, aut inutilem fetum parit, quia ut multum, "saepe cum Parturiunt montes, procedit ridiculus mus". Haec sunt quibus totam uigilantiam suam uideas accommodare quam plurimos. Caetera de genere hoc adeo sunt multa, "loquacem Ut lassare queant Fabium". quibus quaecunque domus institerit, eam nec ab ipsa salute arbitror posse saluari.