[1,0] POLICRATICUS. LIBER I. [1,1] Cap. 1 Quid maxime noceat fortunatis. Inter omnia quae uiris solent obesse principibus, nichil perniciosius esse arbitror quam quod eis fortunae blandientis illecebra aspectum subtrahit ueritatis, dum diuitias suas et delicias congerit mundus, quibus delicati sensus pruriginem uicissim refouet et accendit, ut animus multiplici lenociniorum fraude captus, quadam alienatione sui ab interiore bono deficiens per exteriora mendacia uariis concupiscentiis euagetur. Nouerca siquidem uirtutis prosperitas beatulis suis sic applaudit ut noceat, et infelici successu sic in uia fortunatis obsequitur ut in fine perniciem operetur, conuiuis suis ab initio propinans dulcia, et cum inebriati fuerint, letale uirus miscet et si, quid deterius est. Quo specie sui clarescit amplius, eo stupentibus oculis densiorem infundit caliginem. Inualescentibus ergo errorum tenebris ueritas euanescit, et uirtutum radice succisa seges germinat uitiorum, lumen rationis extinguitur, et totus homo casu miserabili fertur in praeceps. Sic rationalis creatura brutescit, sic imago creatoris quadam morum similitudine deformatur in bestiam, sic a conditionis suae dignitate degenerat homo, uanitati similis factus, eo quod ex honore collata intumuit et a tumore perdidit intellectum. Quid enim eo indignius qui sui ipsius contemnit habere notitiam, qui tempus, quod parca manu datum est ad mensuram in usum uitae et solum reparari non potest, usuraria quadam accessione et poenali repetendum, in uitae dispendia prodigit et in contumeliam auctoris effundit? Quid eo brutius qui ex defectu rationis et impulsu libidinis, dimissis propriis, aliena negotia curat, et non modo negotiis sed et alienis otiis iugiter occupatur? Quid eo bestialius qui omisso officio de media nocte surgit, ut sagacitate canum, uenatorum industria, studia commilitonum, seruulorum fretus obsequio, temporis et famae iactura, rerum laboris que dispendio, de nocte ad noctem pugnet ad bestias? [1,2] Cap. 2 Quid in studiis alienum. Alienum profecto est quod ratio naturae uel officii non inducit, si tamen interdum recte dicitur alienum quod rectius fuerat semper fuisse nullius. Quae uero naturae sunt, peraeque sunt omnium, quae officii, sua sunt singulorum. Aliud itaque ex officio, aliud ex natura, licet naturae ius ex officio debeatur. Parricidii siquidem species est impugnare iura naturae, et sacrilegii instar parentis leges euacuare, et matri omnium honorem debitum non referre. Quod tamen ratio ex honestis causis admittit, non est simpliciter alienum, si modesta forte iocunditas uel utilitas subest et nemini nocetur. Hoc etenim non aduersatur officio uel naturae; sin autem impugnat alterutrum, statim est et simpliciter alienum et usquequaque non licet. Huius utique contrectatio semper est aut erroris aut criminis. [1,3] Cap. 3. Distributio officiorum ex politica constitutione ueterum. Philosophi gentium iustitiam, quae politica dicitur, praeceptis et moribus informantes, cuius merito res publica hominum subsistit et uiget, unumquemque suis rebus et studiis uoluerunt esse contentum, urbanis et suburbanis, colonis quoque uel rusticis sua singulis loca et studia praescribentes. Sollicitudo singulorum et omnium utilitati publicae seruiebat. Naturae, laboris et industriae fructum unusquisque recipiebat ex merito. Nemo quod esset alterius usurpabat, manente in omnibus indiuiduo caritatis affectu. Primus quidem et medius urbis locus Ariopago cessit, unde ad singulas professiones prout ratio cuiusque officii exigebat dispositione congrua institutas, officiorum iura quasi quidam salutis et uitae riuuli diriuarentur. Porro in his uenandi ars uel officium uix permittitur accedere ad suburbanos, cum uenatores, ut agricolae ceteri que incolae rurum ab urbibus nobiliorum que coetu longius arceantur. Omnino enim iniquum est nobiliora ingenia studiis dehonestari minoribus, et eos quos ardua et grauiora manent officia, uoluptatis aut uanitatis occupationibus agitari. Vnde si licenter exerceatur uenatio, artificium uel officium, si contra, leuitatem eam esse aut maleficium censuerunt, edicto eos punientes qui eam contra officium usurparent.