LIBER QUARTUS. CAPUT I. Quod liber Analyticorum est rationum examinatorius. 1 Campidoctor itaque Peripateticae disciplinae, quae prae caeteris in ueritatis indagatione laborat, infelicem summam operis dedignatus, totum componit; certus, quod cuiusque artis perfectio, gloriam sui praeconatur auctoris. Unde cum inuentionis instrumenta procurasset et usum, quasi in conflatorio sedens, examinatorium quoddam studuit cudere, quo diligentissima fieret examinatio rationum. 2 Hic autem est Analyticorum liber, qui ad iudicium principaliter spectat, et tamen ad inuentionem aliquatenus proficit. Nam disciplinarum omnium connexae sunt rationes, et quaelibet sui perfectionem ab aliis mutuatur. Vix est, quae sine alterius adminiculo, si tamen omnino aliqua est, quae ad summum possit ascendere. 3 Ut autem opinionis meae iudicium plene cognoscas, quid de hoc opere sentiam, paucis aduerte. CAPUT II. Quod scientia haec utilis est ad omnia, et unde haec sortita sit nomen. 1 Analyticorum quidem perutilis est scientia, et sine qua quisquis logicum profitetur, ridiculus est. Ut uero ratio nominis exponatur, quam Graeci g-Analytikehn dicunt, nos possumus resolutoriam appellare, familiarius tamen assignabimus, si dixerimus aequam locutionem; nam illi ana aequale, lexim locutionem dicunt. 2 Frequens autem est, cum sermo parum est intellectus, ut eum in notiorem resolui desideremus aequiualenter; unde et interpres meus cum uerbum audiret ignotum, et maxime in compositis, dicebat analetiza hoc, quod uolebat aequiualenter exponi. Nam haec resolutio intellectui ad scientiam adminiculatur quam plurimum. Caeterum, licet necessaria sit doctrina, liber non eatenus necessarius est; quidquid enim continet, alibi facilius et fidelius traditur, sed certe uerius aut fortius nusquam. 3 Siquidem et ab inuito fidem extorquet: quippe uiolentus est, et quodam Caesareo impetu, «nullas nisi hoste subacto, gaudet habere uias:» amici gratiam nullius momenti facit. Quod utique satis congruit officio iudicantis, cum affectus amici uel hostis, sinceritatem iudicii peruertere soleat. Porro exemplorum confusione, et traiectione litterarum, quas tum de industria, tum causa breuitatis, tum ne falsitas alicubi exemplorum argueretur, interseruit, adeo confusus est, ut cum magno labore eo perueniatur, quod facillime tradi potest; et plerumque dum mendacium uitat, nec uerus nec falsus est, aut forte mentitur; si tamen proteruia calumniam facit. CAPUT III. Quod liber non eatenus utilis est ad phrasim comparandam. 1 Sicut autem regulae utiles sunt, et necessariae ad scientiam, sic liber fere inutilis est ad phrasim instruendam, quam nos uerbi supellectilem possumus appellare. Est enim phrasis commoda uerbi facilitas in quauis lingua. Ergo scientia memoriter est firmanda, et uerba pleraque excerpenda sunt; ea enim debet esse philosophantis cautela, ut uerborum intellectui semper insistat, et praeter hoc diligenter excerpat uerba, quae alio commode transferuntur, et quorum potest esse frequentior usus. Reliqua coaequantur foliis sine fructu, et ob hoc aut calcantur, aut sua relinquuntur in arbore. 2 Unde qui Aristotelem sequuntur, in turbatione nominum et uerborum, et intricata subtilitate, ut suum uindicent, aliorum obtundunt ingenia, partem pessimam mihi praeelegisse uidentur, quo quidem uitio Anglicus noster Adam mihi prae caeteris uisus est laborasse, in libro, quem artem disserendi inscripsit. Et «utinam bene dixisset, bona quae dixit! 3 » et licet familiares eius et fautores, hoc subtilitati ascribunt, plurimi tamen hoc ex desipientia uel inuidentia uani, ut aiunt, hominis, contigisse interpretati sunt. Adeo enim expressit Aristotelem intricatione uerborum, ut sobrius auditor recte subiungat: . . .Nonne hoc spumosum, et cortice pingui, Ut ramale uetus praegrandi subere coctum. Habenda est tamen auctoribus gratia, quia de fonte eorum haurientes, labore ditamur alieno. CAPUT IV. Quae sit libri primi conceptio. 1 Caeterum quod necesse est sciri, uerissime et certissime traditur. Hoc equidem est, quid propositio dialectica, aut demonstratiua; uniuersalis, particularis, aut infinita: quid terminus, praedicatus uidelicet, aut subiectus; quid syllogismus perfectus, aut imperfectus; quid in toto esse, aut non esse, quas propositiones ad usum syllogizandi conuerti contingat, et quas non: quidue obtineat in his, quae modernorum usu dicuntur esse de naturali materia, aut contingenti, aut remota. 2 Quibus praemissis, trium figurarum subnectit rationes, et tam extremitatum quam medii definitione praemissa, quot et qui modi in singulis figuris, ex complexione extremitatum proueniant, docet; data quidem semente rationis eorum, quos, sicut Boetius asserit, Theophrastus et Eudemius addiderunt. Deinde habita modalium ratione, transit ad commistiones quae de necessario sunt, aut contingenti cum his quae sunt de inesse, ut quid ex his in singulis figuris proueniat, ostendatur. 3 Nec tamen dico ipsum Aristotelem alicubi, quod legerim, nisi forte quod ad propositum, de modalibus sufficienter egisse; sed procedendi de omnibus fidelissimam scientiam tradidit. Expositores uero diuinae paginae, rationem modorum pernecessariam esse dicunt; et modum siue expressus, siue tacitus sit, plurimum attendendum. 4 Nam in hac, quam perfecisti destruxerunt, modus subticetur, et intelligitur perinde ac si modus hic, uoluntate scilicet, apponeretur. Ut et ibi: Tenerum spe deuorat agnum. Est enim modus, ut aiunt, quasi quidam medius habitus terminorum. Et profecto licet nullus modos omnes, unde modales dicuntur, singulatim enumerare sufficiat, quod quidem nec ars exigit, tamen magistri scholarum inde commodissime disputant, et, ut pace multitudinis loquar, Aristotele ipso commodius opinor. 5 Utique quod siue ob uerum modum, siue ob solam formam dicantur modales, earum, apud plurimos Scripturarum locos, necessaria est cognitio. Caeterum in his praecipuam arbitror esse usus auctoritatem, qui sermonum auget aut minuit, mutat aut euacuat, significationes. Quod patet in eo quod est contingens, cuius latissimus usus, quo possibili aequabatur, in communi modernorum usu parietes scholarum nusquam egreditur. Ad haec subiungit, unde idoneitas syllogizandi proueniat, quoniam parum est generationem nosse syllogismorum, nisi quis et potentiam habeat faciendi. Sequitur ratio reducendi syllogismos in primae figurae modos; et sic primi libri conceptio clauditur. CAPUT V. Quod sit conceptio secundi. 1 Secundus autem transit ad rationem inferendi, quae in formam conclusionis patet, adiiciens quomodo ex falsis in secunda et tertia figura uerum syllogizetur; quod eos forte praeterit, qui ex falso nihil sequi contendunt. Deinde ad circulares progreditur syllogismos, et eos in omnibus figuris exsequitur: tunc ad conuersiones syllogismorum in omni figura. 2 Ut quidem imperfecti redeant ad perfectos, et omnium fides pariter elucescat, ista praecedunt quae directae ratiocinationis forma est: subiungitur ratio hypotheseos, quae necessitate impossibilis euentus, aut non probabilis, propositum astruit. Cuius quidem ratio est, ut si concludenti non acquiescatur sumpta contradictoria conclusionis, et altera concessarum, eisque in prima figura dispositis, colligatur oppositum alicuius concessarum. Quod qualiter in omni figura fiat, ostendit: omnesque modos, per impossibilem euentum, ueros esse conuincit. 3 Ad haec qualiter, et in qua figura syllogizetur ex propositionibus oppositis, fideliter aperit. Adiicit et regulam petitionis principii, quae speculatio tam demonstratori quam dialectico satis accommodata est: licet hic probabilitate gaudeat, ille ueritatem duntaxat amplectatur. Praeterea si non causa ponatur ut causa, puta, cum quis non urgente se ratione complexionis, ad impossibile ductus esse causatur, sed eo quod falsum aliquid positum fuerit, sequitur de causa falsae conclusionis, ut catasyllogismi, et elenchi, et de fallacia secundum opinionem, et de conuersione medii et extremorum, cuius tamen tota utilitas longe commodius tradi potest. 4 Subiungitur ratio reducendae inductionis, quam dicit rhetoricum syllogismum itidem et exempli, et de deductione; deinde quid instantia, quid ?????, quam probabilem propositionem dicit, etsi eius possit esse instantia, id est non perpetuo obtineat; ut matres amare, nouercas inuidere. 5 Quid item signum et quomodo enthymema constet ex eicotibus et signis. Postremo agit de cognitione naturarum. Grande quidem capitulum, et quod licet aliquatenus proposito conferat, fidem tamen promissi nequaquam implet. Unum scio, me huius capituli beneficio, neminem in cognitione naturarum uidisse perfectum. CAPUT VI. De difficultate posteriorum analyticorum et unde contingat. 1 Posteriorum uero analyticorum subtilis quidem scientia est, et paucis ingeniis peruia, quod quidem ex causis pluribus euenire perspicuum est. Continet enim artem demonstrandi, quae prae caeteris rationibus disserendi, ardua est. Deinde haec utentium raritate iam fere in desuetudinem abiit, eo quod demonstrationis usus, uix apud solos mathematicos est; et in his fere, apud geometras duntaxat; sed et huius quoque disciplinae non est celebris usus apud nos, nisi forte in tractu Ibero uel confinio Africae. 2 Etenim gentes istae, astronomiae causa geometriam exercent prae caeteris; similiter Aegyptus, et nonnullae gentes Arabiae. Ad haec, liber quo demonstratiua traditur disciplina, caeteris longe turbatior est, et transpositione sermonum, traiectione litterarum, desuetudine exemplorum, quae a diuersis disciplinis mutuata sunt. Et postremo quod non attingit auctorem, adeo scriptorum deprauatus est uitio, ut ere quot capita, tot obstacula habeat. 3 Et bene quidem, ubi non sunt obstacula capitibus plura. Unde a plerisque, in interpretem difficultatis culpa refunditur, asserentibus, librum ad nos non recte translatum peruenisse. CAPUT VII. Quare Aristoteles nomen philosophi prae caeteris meruerit. 1 Fuit autem apud peripateticos tantae auctoritatis scientia demonstrandi, ut Aristoteles, qui alios fere omnes et fere in omnibus, philosophos superabat, hinc commune nomen sibi quodam proprietatis iure uindicaret, quod demonstratiuam tradiderat disciplinam. Ideo enim, ut aiunt, in ipso nomen philosophi sedit. Si mihi non creditur, audiatur uel Burgundio Pisanus, a quo istud accepi. 2 Et quoniam haec ignorantiae tenebras tollit, facitque quemdam praenoscendi praerogatiua scientem, sectam Academicorum, quam in his, quae sapienti dubitabilia sunt, profitemur, de caligine sua frequenter educit in lucem; et sicut in primis examinatorium cudens, instruxit iudicem, sic clientem suum Aristoteles in his ad docentis prouehit auctoritatem. 3 Eleganti quidem ordine, quia qui recte iudicantis implet officium, merito ad docentis cathedram sublimatur. CAPUT VIII. De officio demonstratiuae, et ex quibus sit demonstratio, et quomodo; et quod sensus scientiae principium est, et quomodo. 1 Sed ad hanc disciplinam quis idoneus est? Profecto et si quis in aliquo, eam in multis nullus perfecte assequitur. Necesse enim est disciplinarum praenosse principia, et ex his ex necessitate uerorum sequelam colligere consertis rationibus et, ut sic dixerim, calcatius urgendo, ne quis, quasi ex defectu necessitatis, uideatur hiatus, qui demonstratiuae scientiae praeiudicium afferat. 2 Non utique omnis scientia demonstratiua est, sed illa duntaxat, quae ex ueris, et primis est, et immediatis. Nam sicut non omnis syllogismus demonstratio, sed omnis demonstratio syllogismus est, sic demonstratiuam scientia inconuertibiliter ambit. Communes itaque conceptiones animi praecedunt, deinde per se nota; et ex his, demonstratiua exoritur. 3 Refert autem in iis, quae nota sunt, an natura, an ad nos notiora sint; nam proxima sensui, notiora nobis, remotiora uero, utpote uniuersalia, simpliciter et naturaliter notiora. Ex principiis itaque disciplinarum, per propositiones immediatas, id est quae probatione non indigent, ad id quo tendit, uia est demonstratori. Et licet ad iudicium maxime dicatur haec scientia pertinere, inuentioni tamen plurimum confert. Docet enim ex quibus et qualiter contingat demonstrare, et quando, et quomodo propriis aut communibus sit utendum; nam scientiae sibi inuicem adminicula conferunt. 4 Et quia non omnis locus demonstratori commodus est (utpote ab accidente, eo quod corruptibilium, nec demonstratio, nec scientia simpliciter est), necessarios sibi uindicat locos, reliquos dialectico cedit et oratori. Quibus satisfactum est, si uerisimillimus fiat syllogismus. Praeterea quibus syllogismis, quibusue propositionibus utendum sit aperit, et quam uim in astruendo afferat propositionis quantitas aut qualitas, diligenter inspecta; quis autem syllogismus, cui faciat quaestioni, quaeue sit figura syllogismo accommodata, pandit, et sic demonstrandi scientiam statuit, ac si sensu corporeo teneatur, quae ratio indubitata sic esse conuincit. 5 Communes enim conceptiones, a singulorum inductione fidem sortiuntur. Impossibile enim est uniuersalia speculari, non per inductionem; quoniam, ut ait, quae ex abstractione dicuntur, per inductiones, ignota, nota fiunt. Inducere autem non habentes sensum impossibile est. Singularium enim sensus est; nec contingit ipsorum accipere scientiam, neque ex uniuersalibus sine inductione, nec per inductionem, sine sensu. 6 Fit ergo ex sensu memoria; ex memoria multorum saepius iterata, experimentum; ab experimentis scientiae, aut artis ratio manat. Porro ab arte, quae usu et exercitatione firmata est, prouenit facultas exsequendi ea, quae ex arte gerenda sunt. Sic itaque sensus corporis, qui prima uis, aut primum exercitium animae est, omnium artium praeiacit fundamenta; et praeexistentem format cognitionem, quae primis principiis uiam non modo aperit, sed et parit. CAPUT IX. Quid sensus; et quomodo omnis philosophiae species, ex ipso conualescat per imaginationem 1 Planum autem est hoc diligentius inspicienti per singula. Nam cum sensus, secundum Aristotelem, sit naturalis potentia indicatiua rerum, aut omnino non est, aut uix est cognitio, deficiente sensu; si quis opera naturae, quae ex elementis, uel materia constant et forma, pertractet cum physico, ratiocinandi uiam ab indicio sensuum mutuatur. 2 Si uero cum mathematico figuras abstrahat, aut numeros partiatur discretae multitudinis, aut continuorum corporum copiam fidelibus oculis ingerit. Philosophus quoque qui rationalem exercet, qui etiam tam physici quam mathematici cliens est, ab iis incipit, quae sensuum testimonio conualescunt, et proficiunt ad intelligibilium incorporaliumque notitiam. 3 Est autem sensus, ut Chalcidio placet, passio corporis ex quibusdam extra positis et uarie pulsantibus corpus usque ad animam commeans. Nisi enim eadem aliquid uiolentiae habeat, nec ad animam peruenit, nec cadit in sensus forma. Si uero eadem passio grata est, lenitate sui uoluptatem gignit, et si inualescit, gaudium nominatur. 4 Quod si asperitate sui exulcerat, dolorem gignit. Aristoteles autem sensum potius uim animae asserit, quam corporis passionem. Sed haec eadem uis, ut iudicium suum de rebus formet, passionibus excitatur. Et quia res percipit, earumdem apud se deponit imagines. Quare retentione et frequenti reuolutione, quasi thesaurum memoriae sibi format. 5 Dum uero rerum uoluit imagines, nascitur imaginatio; quae non modo praeceptorum recordatur, sed ad eorum exempla conformanda, sui uiuacitate progreditur. Quaesitum tamen est an a sensu distet imaginatio naturaliter, an a solo percipiendi modo. Recolo enim fuisse philosophos, quibus placuit, sicut incorpoream simplicem, et indiuiduam esse substantiam animae, ita et unam esse potentiam, quam multipliciter, pro rerum diuersitate, exercet. 6 Eorum ergo opinio est, quod eadem potentia nunc sentiat, nunc memoretur, nunc imaginetur; nunc discernat inuestigando, nunc inuestigata assequendo intelligat. Sed plures sunt econtrario sentientes, animam quidem quantitate simplicem, sed qualitatibus compositam, et sicut multis obnoxiam passionibus, sic multis potentiis utentem. 7 Et facile quidem crediderim plures esse, quam eorum sit libris expressum, cum anima, dum a Domino peregrinatur, suae originis nimis ignara, uix uires suas agnoscat. CAPUT X. De imaginatione, et quod ex ipsa oriuntur affectiones, quibus anima componitur, aut turbata deturbatur. 1 Imaginatio itaque a radice sensuum per memoriae fomitem oritur, et non modo praesentiam, sed et absentiam, loco quidem, uel tempore, per quamdam symplasim, quam nos conformationem possimus dicere, intuetur. Hinc est illud, Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina neuit, Iniectae collo sic decuere comae 2 Quod autem abstractiua sit, innuit Maro, dum se sui Astyanactis imaginem abstraxisse recordatione quadam Andromache fatetur: O mihi sola mei super Astyanactis imago! Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat Et nunc aequali tecum pubesceret aeuo. Et quia, ut in Politia ait Plato, facile est assequi naturalia arcana, ex his quae frequenter accidunt, imaginem eorum, quae futura sunt, concipit ex qualitate eorum, quae praesentialiter sentit, uel aliquando sensit. 3 Ergo si passionem asperam concipit de futuro, timor oritur; spes autem, si utilitate uel amoenitate, iucundam. Hinc nascitur et cupiditas, perniciosissima pestis, et quae philosophandi proposito plurimum aduersatur. Impossibile enim est quemquam cupiditati et philosophiae pariter operam dare. Mista autem est ex contrariis, cum spes fruendi uoluptatem pariat, sed dilatio tristitiam et dolorem; quae, si inualuerint ut exordinent et turbent animam, ex ea concussione fit ira. 4 Itaque ad compescendos motus illicitos parit imaginatio cautelam, quae ei nociua declinet: ut sunt ex quibus dolor, ira, cupiditas, et sequelae istorum, puta inuidia, odium, detractio, luxuria, uanitas. Dum uero nimis cauet, ad formidinem; dum parum, ad temeritatem accedit. Et in hunc modum ex sensu proueniunt caetera, per imaginationis opem: ut amor, qui ad tutelam corporis, uel ad conseruationem utilium, uel ad procurandam successionem, plurimum operatur. CAPUT XI. Quid imaginatio; et de opinione et fallacia opinionis et sensus: et de ortu phronesis, quam nos prudentiam nominamus. 1 Est ergo imaginatio primus motus animae, extrinsecus pulsatae, quo secundum exercetur iudicium, aut per recordationem redit primum. Primum enim iudicium uiget in sensu, dum aliquid album aut nigrum, aut calidum aut frigidum, esse pronuntiat. Secundum uero imaginationis est: ut, cum aliquid perceptorum, retenta imagine, tale uel tale asserit, de futuro iudicans uel remoto. 2 Hoc autem alterutrius iudicium opinio appellatur. Et est quidem certa si, prout se habent, de rebus iudicat; si uero aliter, infidelis. Hanc autem asserit Aristoteles animae passionem, eo quod dum exercetur, rerum imagines animae imprimantur. Quod si una pro altera imprimatur, pro errore, quo fallitur in iudicio, fallax uel falsa opinio nominatur. 3 Nam saepissime falluntur sensus, non modo in paruulis, ubi ratio putatur otiosa, sed et in prouecta aetate. Quod Aristoteles docens, dicit ex eo contingere lactentes omnes uiros putare patres, feminas autem matres, quod sensus rudis fallitur, nec firmum potest afferre iudicium. Baculus uero, in aqua fractus uidetur etiam perspicacissimis. Et quia sensuum fallaciam deprehendit, in eo agitatur ut et fidele aliquid teneat, cui sine errore fiducialiter possit inniti. 4 Ab hac agitatione nascitur uirtus, quam Graeci g-phronehsin, Latini prudentiam uocant. CAPUT XII. Quid prudentia, quae materia eius quae partes, et quomodo scientia ex sensu. 1 Prudentia autem est, ut ait Cicero, uirtus animae, quae in inquisitione et perspicientia solertiaque ueri uersatur. Materia enim huius uirtutis, in qua exercetur, ueritas est: reliquarum uero, domesticae quaedam necessitates. Ne ergo undecunque fallatur, ad futura prospectum intendit, et prouidentiam format, uel praeterita ad mentem reuocans, thesaurizat memoriae: uel de praesentibus callet, et astutiae uel calliditatis speciem parit: aut se pariter ad uniuersa diffundit, et ei circumspectio nascitur. Cum autem ueritatem fuerit assecuta, in speciem scientiae transit. 2 Ex his patet, quod cum de sensu imaginatio, et ex his duobus opinio, et ex opinione prudentia nascatur, quae in scientiam conualescat, quod scientia de sensu trahit originem. Nam, ut dictum est, multi sensus aut etiam unus, memoriam unam, multae memoriae, experimentum, multa experimenta, regulam, multae regulae reddiderint unam artem, ars uero facultatem. CAPUT XIII. De differentia scientiae, et sapientiae: et quid fides. SHOW APPARATUS 1 Inde est, quod maiores prudentiam uel scientiam, ad temporalium et sensibilium notitiam retulerint: ad spiritualium uero, intellectum, uel sapientiam. Nam de humanis scientia, de diuinis, sapientia dici solet. Adeo autem de sensu scientia pendet, ut eorum, quae sensu sciuntur, non sit scientia, rebus a sensu subductis. Constat enim hoc ab Aristotele. 2 Potest tamen esse fidelis opinio: ut cum post noctem sol creditur rediturus. Unde quia humana transitoria sint, certum opinionis de iisdem nequit esse iudicium, nisi raro: si autem, quod non usquequaque certum est, pro certo statuatur, fit accessus ad fidem, quam Aristoteles definit esse uehementem opinionem. 3 Fides autem, tam in humanis quam in diuinis rebus, maxime necessaria est; cum nec contractus sine ea celebrari inter homines possent, aut aliqua exerceri commercia, quinimo inter homines quoque meritorum praemiorumque nequit esse commercium, fide subtracta. Haec autem tum habet meritum, cum ueros de religione tenet articulos: et est, ut ait Apostolus, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Est et media inter opinionem et scientiam quoniam per uehementiam certam aperit, ad cuius certitudinem per scientiam non accedit. 4 Unde magister Hugo: Fides est uoluntaria certitudo absentium supra opinionem, infra scientiam constituta. Sed hic scientiae nomen dilatatum est, et usque ad diuinorum comprehensionem protenditur. CAPUT XIV. De cognitione f????se??, et ????e?a?, et de ortu phronesis, et quae ratio. 1 Et quia ueritas prudentiae materia est (nam in ueri comprehensione laborat), finxerunt antiqui phronesin et ????e?a? esse germanas, eo quod prudentiae cum ueritate est quaedam diuina cognatio. Inde est quod ab aspectu ueritatis prudentia, si perfecta est, nequit arceri: uerum quia hoc hominum non est, latens uerum auide quaerit infirma conditio. Et quidem propter fallacias sensuum et opinionum, uix in eius inuestigatione fideliter incedit; uix est in comprehensione secura: recolit enim se deceptam esse, et posse decipi. 2 Sollicitatur ergo, ut firma perceptione gaudeat, indubitatoque iudicio, quod potest ratio appellari: siquidem ratum et firmum est rationis examen. Philologiam ergo parit phronesis, dum amor ueri sollicitat prudentiam ad notitiam rerum, de quibus ferri uult sincerum firmumque iudicium. Et est philologia, sicut philosophia, nomen temperatum; quia sicut appetere, quam habere sapientiam facilius est, sic amare quidem, quam exercere rationem. 3 Ratio enim, id est sincera iudicii firmitudo, paucorum est. CAPUT XV. Item quid ratio, et quod nomen rationis multiplex est: et quod rationes sempiternae. 1 Anima itaque pulsata sensibus, et prudentiae sollicitudine ualidius concussa, seipsam exerit, collectisque in unum uiribus, dolos sensuum et opinionum studet intentius declinare. Sua uero intentione perspicacius uidet, firmius tenet, et sincerius iudicat. Et haec est uis, quae ratio nominatur; si quidem ratio est potentia spiritualis naturae, discretiua rerum corporalium et incorporalium, quae res appetit firmo et sincero examinare iudicio. 2 Ipsum quoque iudicium eius, censetur nomine rationis. Sed et illa censentur rationes, de quibus sola ratio iudicat, et quorum essentia, a sensibilium singulariumque natura distincta est. Has Pater Augustinus et multi alii asserunt sempiternas. Haec autem sunt, in quibus ab initio, et sine initio, aeternae constitutionis decretum et suae dispositionis seriem sanxit ratio primitiua, quam si dixero, Sapientiam Dei, utique non errabo. 3 Infinita quidem huiusmodi, uel in ipsis ueris, palam est inuenire: nam Deum esse Deum, et Patrem habere Filium, et Spiritum sanctum utrique consubstantialem esse, nonnihil utique sunt haec enuntiabilia, sed ab aeterno uera, et diuino firma iudicio, et non modo in ueris, sed in aliis hoc ipsum liquet; cum ratio duorum ad tria, et item trium ad duo, et in hunc modum plurima, auctore Augustino, sempiterna sunt. 4 Quod si cui uideatur absurdum, librum eius de libero arbitrio legat, et ita esse constabit. CAPUT XVI. Distinctio multiplicitatis, et quod bruta non habent rationem, etsi discernere uideantur: et unde homo eam sortitus sit iuxta Hebraeos. 1 Cassiodorus uero, in libro De anima, tali utitur definitione: Rationem dico, animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur et nota sunt, ad aliquid incognitum ducit, perueniens ad ueritatis arcanum. Ergo et potentia, et potentiae motus, ratio appellatur. Hunc autem motum asserit Plato in Politia, uim esse deliberatiuam animae, quae, quid honestum, uel utile sit, appetendumue, aut fugiendum, pensatis rerum speciebus, specierumque causis iudicio fideli examinat. 2 Habent enim et bruta animalia uim quodammodo discretiuam, qua discernunt cibos, declinant insidias, praecipitia transiliunt, necessitudinem recognoscunt; non tamen rationem exercent, sed naturali appetitu uigent et imaginantur pleraque, sed causas rerum discutere nequaquam possunt. Quod quidem ex eo prouenire dicunt Hebraei, quod cum, Domino disponente, ab initio creaturarum caetera coaluerint, et fotu caloris et humoris, sortita sint spiritum naturalem, animalem, sensibilem, ex quibus oriuntur appetitus, et imaginatio, quam habent bruta: solus homo assecutus est uim efficacius et sincerius disserendi, quod ei uitam inspirans Deus, diuinae rationis uoluit esse participem. 3 Hominis uero spiritus, quoniam a Deo datus et ad Deum rediturus est, solus diuina meditatur, et in eo fere solo caeteris animalibus praestat. Res enim corporeas, non modo imaginatio, sed sensus comprehendit. Ad haec, et rerum corporalium formas, ueram quoque ipsam cohaerentiam discohaerentiamque, pro parte cognoscit. 4 Sensus enim uidet hominem, rem utique corporalem; uidet colores et motus, formas utique corporalium; uidet etiam hominem mouere manum, quod quidem amplius est, quam uidere hominem mouentem, id est, qui mouet manum. Quod, si cui mirum est, acquiescat uel Augustino. Porro ratio transcendit omnem sensum, et iudicium suum, etiam in corporalibus et spiritualibus rebus immergit. 5 Contemplatur omnia inferiora, et ad superiora prospectum intendit. Rationi Hebraeorum consentit Senecae definitio, etsi ille aliud senserit. Ait enim: Ratio est quaedam pars diuini Spiritus humanis immersa corporibus. Quod tamen aut errori gentilium accommodandum est, qui animam mundi, in animas singulas discerptam opinabantur, ipsamque mentiebantur esse Spiritum sanctum; aut benignius interpretandum est: ut pars, non in quantitate, sed in uirtute dicta credatur. 6 Nam ut uerbi figuram exprimeret, adiecit quaedam. Licet enim ratio quodammodo uirtus diuina sit, nequaquam tamen pars eius est, quia absolutissimae simplicitatis est. CAPUT XVII. De officio rationis, et quare sensus in capite, quibus ratio praesidet; et quas pedissequas habeat philologia. 1 Cum ergo ratio origine diuina nobilitetur, et diuino polleat exercitio, eam super omnia colendam esse, totius philosophiae decreto sancitum est. Haec enim inordinatos motus compescit, et ad normam bonitatis componit uniuersa, ut nihil sit quod ordinationi diuinae repugnet, cui si quis obtemperat, felici processu peraget aeuum; si detrectat, ut in Timaeo ait Plato, Claudum iter uitae, et mancum serpens, cum familiari stultitia demum reuocatur ad inferna. 2 Agit haec corporis curam et animae, et utrumque componit. Qui uero utrumque contemnit, mancus et debilis est, qui alterum, claudus. Et quia sensuum examinatrix est, qui ob fallendi consuetudinem possunt esse suspecti, natura optima parens omnium, uniuersos sensus locans in capite, uelut quemdam senatum in Capitolio animae, rationem quasi dominam in arce capitis statuit, mediam quidem sedem tribuens inter cellam phantasticam et memoriam, ut uelut e specula sensuum, et imaginationum, possit examinare iudicia. 3 Proinde quidem, quia haec ipsa uis, etsi diuina sit, quasi quodam sensuum et imaginationum uentilabro excitatur, et quia prudentia ad inuestigationem ueri, quaerit rationis sincerum examen, et philologiam parit, quam duae pedissequae periergia, et g-agrypnia, iugiter prosequuntur. 4 Est autem periergia quae laborem circuit operis, g-agrypnia uigilans diligentia, quae exercitium temperat, ne quid nimis; amor enim otiosus non est. Habet enim terrenam et mortalem philologia originem: sed cum ad diuina transit, immortalitate quadam deificatur. Quia cum prudentia, quae de terrenis est, et rationis amor, ad incorruptae ueritatis, diuinorumque arcana consurgit, in sapientiam transiens, quodammodo a mortalium conditione eximitur. CAPUT XVIII. De differentia rationis, et intellectus: et quid intellectus. 1 Qua uero proportione ratio transcendit sensum, ea, sicut Plato in Politia auctor est, excedit intellectus rationem. Nam intellectus assequitur, quod ratio inuestigat: si quidem in labores rationis intrat intellectus, et sibi ad sapientiam thesaurizat quod ratio praeparans acquisiuit. Est igitur intellectus, suprema uis spiritualis naturae, quae humana continens, et diuinas penes se causas habet omnium rationum, naturaliter sibi perceptibilium. 2 Sunt enim quae exsuperant omnem sensum, tam hominum, quam angelorum, diuinae rationes. Et nonnullae aliis plus aut minus, pro diuinae dispensationis decreto, innotescunt. Hunc solius Dei esse, et admodum paucorum hominum selectorum, asserit Plato. CAPUT XIX. Quid sapientia, et quod ipsa de sensu per gratiam. SHOW APPARATUS 1 Sapientia uero sequitur intellectum, eo quod diuina de his rebus, quas ratio discutit, intellectus excerpsit, suauem habent gustum, et in amorem suum animas intelligentes accendunt. Nam et ex eo sapientiam dici reor, quod boni saporem habeat in diuinis. Unde Patres scientiam referunt ad actiuam, ad contemplatiuam uero, sapientiam. Patet ex his quod, si quis praemissos gradus recenseat, de scaturigine sensuum etiam sapientiam, praeeunte et opitulante gratia, uidebit emanare. 2 Et ut prophetico testimonio gaudeamus, timor ipse, qui est initium sapientiae, de sensu, uel imaginatione poenae contingit. Qui cum sollicitetur, ne uapulet, punientis habens memoriam, ipsius declinat offensam. Praemiorum quoque sensu, uel imaginatione, ad obsequium punire et beare potentis, incitatur. 3 Pietatem ergo exercuit, qui declinat offensam, sed per experientiam obsequii scientiam assecutus est. Haec enim actionis est. Si uero assuescat experientiae, ex consuetudine gerendorum prouenit fortitudo. Ut autem obsequium rationabile, quod gratissimum est, praestet, consilium deliberationis, super actis, uel agendis, oboritur. Deliberationem sequitur intellectus, meliorem partem retinens in sinu suo; uersatur enim in diuinis, quorum gustus, et amor, et inhaerentia, uera demum sapientia est. 4 Hos tamen gradus non operatur natura, sed gratia, quae de fonte sensuum, pro arbitrio suo, elicit uarios uirulos scientiarum, et sapientiae: inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, manifestat, et manifestata, quadam charitatis unitate communicat, et hominem Deo unit. CAPUT XX. De cognitione animae, et simplicitate, et immortalitate, secundum Ciceronem. 1 Unde et quidam minuti philosophi, eo quod a sensibus ad scientiam sit processus nisi eorum, quae sentiuntur, ullam negant esse scientiam. Quod quantum philosophandi proposito aduersetur, perspicuum est. Perit enim exercitium rationis, quo rerum apud se notiones, quas Graeci ennoias dicunt, quaerit et tenet: sine quo, nec nomen constare potest. 2 Est ergo, ut ait Cicero in Tusculanis, magni ingenii, reuocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere. Nec enim Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quidem sit, et libera, et segregata ab omni concretione mortali. Singularis est quaedam natura, atque uis animi, seiuncta ab his usitatis notisque naturis: quidquid illud sit, profecto diuinum est. 3 Non ualet tamen animus, ut plene seipsum uideat: sed ut oculus, sic animus se non uidens, alia cernit. Non uidet autem quod minimum est, formam suam fortasse. Quanquam id quoque, sed haec relinquamus. Vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem uidet. Haec magna, haec diuina, haec sempiterna sunt. Qua facie quidem sit, aut ubi habitet, ne quaerendum est quidem. Itaque sic mentem hominis, quamuis eam non uideas, ut Deum non uides; tamen ut Deum agnoscis ex operibus eius, sic ex memoria rerum, et inuentione, et celeritate motus, omnique pulchritudine uirtutis, uim diuinam mentis agnoscito. 4 In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei simus, quin nihil sit animis admistum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. Quod cum ita sit, certe nec secerni, nec diuidi, nec discerpi, nec distrahi potest: igitur nec interire. Haec ille in Tusculanis, ut et uim deliberatiuam, rationem scilicet, diuinam quidem, et animas hominum esse immortales doceat. 5 Haec quidem, de passione sensuum, et uiribus, et dignitate animae, multa breuitate perstricta sunt, ut constaret, quia, ut ait Aristoteles: Ars siue scientia originem trahit a sensu. Si quis enim uellet de uiribus animae copiosius disputare, materia subtilis ingenium acutum, capacem memoriam, et expeditum otium quaerens, cum studio diligenti, in maximorum uoluminum quantitatem erumperet. 6 Qui uero naturam animae diligentius inuestigare uoluerint, non modo Platonis, Aristotelis, Ciceronis, et ueterum philosophorum scripta reuoluant, sed Patrum, qui ueritatem fidelius expresserunt. Nam et doctores Ecclesiae, et post eos Claudianus, et alii moderniores, de anima multa scripserunt, quos si quis non potest euoluere, uel Phrenouphysicon legat, librum de anima copiosissime disputantem. 7 Eum tamen aliis omnibus non praepono. Sed haec hactenus, nunc ad propositum redeamus. CAPUT XXI. Quod praecedentibus, etsi non sufficienter, Aristoteles aliquod hypotheticorum seminarium dedit. 1 Dialecticam et apodeicticam, quam nos demonstratiuam dicimus, praecedentia docent: in iis tamen de hypotheticis syllogismis nihil, aut parum, est actitatum. Seminarium tamen datum est ab Aristotele, ut et istuc, per industriam aliorum, possit esse processus. Cum enim tam probabilium, quam necessariorum loci monstrati sunt, ostensum est, quid ex quo sequitur probabiliter, aut necessario. Quod quidem ad hypotheticorum indicium maxime spectat, ut arbitror, ut consequentia constet. 2 Praeterea Boetius hoc pro seminario inueniendorum dicit acceptum, quod Aristoteles ait in Analyticis, idem, cum sit et non sit, non necesse est idem esse. Ergo ipse, et alii aliquatenus suppleuerunt imperfectum Aristotelem in hac parte: sed quidem, ut mihi uisum est, imperfecte. Itaque in hypotheticis syllogismis, qui syllogismi fiant, in priori forma per positionem antecedentis, qui in posteriori per destructionem consequentis: quaeue sint figurae, aut modi qui constant, ex compositis hypotheticis, et de propositionibus, aequimodis, et non aequimodis, et quae sit natura eorum, qui fiunt ex disiunctis, ostenditur. 3 Sed forte ab Aristotele, de industria relictus est hic labor: eo quod plus difficultatis quam utilitatis uidetur habere liber illius, qui diligentissime scripsit. Profecto si hunc Aristoteles more suo exsequeretur, uerisimile est tantae difficultatis fore librum, ut, praeter Sibyllam, intelligat nemo. Nec tamen hic de hypotheticis satis arbitror expeditum, supplementa uero scholarum perutilia et necessaria sunt. CAPUT XXII. De sophistica, et utilitate eius. SHOW APPARATUS 1 Sophisticam esse, dictum est, quae falsa imagine tam dialecticam quam demonstratiuam aemulatur, et speciem quam uirtutem sapientiae magis affectat. Unde ne cliens Aristotelis, mechanicae huius supplantetur insidiis, eam praecedentibus recte subiungit. Opus quidem dignum Aristotele, et quo aliud magis expedire iuuentuti non facile dixerim: iuuentus enim, etsi sapientiam ueram in omnibus plene nequeat obtinere, sapientiae tamen opinionem affectat, et gloriam suam aliorum uult iudicio celebrari. 2 Hoc est utique quod sophistica pollicetur: est enim apparens sapientia, non existens. Unde et sophista, copiosus ab apparente sapientia, sed non existente. Haec autem omnium disciplinarum aemulatrix est, et sub earum specie, suas omnibus tendiculas parat, incautosque subuertit. Frustra, sine hac, se quisque gloriabitur esse philosophum, cum nequeat cauere mendacium, aut alium deprehendere mentientem. 3 Hoc utique in unaquaque disciplina opus scientis est. Videas huius ignaros, cum ab aliis, uel a se, paralogizentur homines Nicodemianos, cum fuerint supplantati dicentes prae stupore: Domine, quomodo possunt haec fieri? Nihil autem est, quod minus deceat aut gloriae aut uictoriae captatorem. Sane litigiosus uictoriam, sophista gloriam quaerit, finisque utriusque in disceptationibus et contentionibus plurimum placet. 4 Unde et ad phrasim conciliandam, et totius philosophiae inuestigationes, sophisticae exercitatio plurimum prodest: ita tamen, ut ueritas, non uerbositas, sit huius exercitii fructus. Sic enim ueritatis et sapientiae famula est: alioquin adultera, prodens amatores: quos excaecatos exponit erroribus, et in praecipitium ducit. Ait Sapientia: Qui sophistice loquitur, odibilis est : sed plane odibilior est, qui sophistice uiuit: error enim uitae, quam uerbi, perniciosior. Vix est tamen qui in uita non imitetur sophistam, cum hi, qui non sunt, uelint uideri boni, et hoc modis omnibus agant; et qui boni sunt, aliorum saepe circumuenire quaerant iudicia, ut meliores quam sint, uideantur. 5 Quod quidem est, in ratione uiuendi, sophistam induere, si tamen gloriam propriam simulator affectat; nam si diuinam, et quidem ex scientia, forte poterit excusari. CAPUT XXIII. De sophisticis elenchis. 1 Hanc itaque in scholam Peripateticam Aristoteles introducit, et fallaciarum nube depulsa, docet qualiter admitti debeat, aut uitari. Vires eius uniuersas exponit, et instrumentum, quo illa utitur, manifestat. Sicut enim dialecticus elencho, quem nos reluctatorium dicimus syllogismum, eo quod contradictionis est: sic et ista, sophistica elencho utitur; qui utique imaginarius est syllogismus, eo quod non contradictionis est sed uidetur. 2 Paralogismus enim est, id est syllogismus umbratilis. Supponit et genera disputationum, ut appareat quomodo nunc docentem ex principiis, nunc ex probabilibus colligentem, nunc ex his, quae non uidentur, probabilia arguentem, quod est demonstratoris, dialectici, et tentatoris officium, sophista imitetur. Is, inquam, qui agonizans litigiosam exercet, adiicit sophistarum notas quinque, procurantium quomodo aduersarius in redargutionem incidat, aut falsum, aut inopinabile, aut soloecismum, aut nugandi ineptias. 3 Sufficit autem cauillatori, si uel hoc facere uideatur. Subiungit his arguendi modos, qui sunt in dictione: ut aequiuocatio, amphibologia, compositio, diuisio, accentus, et figura dictionis: et item eos, qui sunt extra dictionem, ut in ea specie, quae est secundum accidens, et in ea qua simpliciter, uel non simpliciter dicitur; et tertia quae est secundum elenchi ignorantiam; et quarta secundum consequens; et quinta secundum quod est in principio sumere; et sexta, quod est non causam ut causam ponere: et septima, plures interrogationes unam facere. 4 Itaque, qualiter opponentem aut respondentem in his uersari oporteat, per singula capita diligenter exsequitur, et, sicut optimus campiductor, hunc, ad inferendam pugnam, illum instruit ad cautelam. Cum ergo ex his liqueat quae adesse debeant, quae abesse, et probabilium, quae sola sufficit humana infirmitas comprehendere, patefacti sint loci, rationumque monstratae sint necessariae complexiones, docendi sint rationes, et uiae explanatae, fallaciarum sublata sint impedimenta, luce clarius est rationem disserendi suis esse limitibus et partibus absolutam. CAPUT XXIV. De his qui Aristotelis opera carpunt. 1 Satis ergo mirari non possum, quid mentis habeant (si quid tamen habent), qui haec Aristotelis opera carpunt, quae utique non exponere propositum fuerat, sed laudare. Magister Theodoricus, ut memini, Topica, non Aristotelis, sed Trecassini Drogonis irridebat. Eadem tamen quandoque docuit. Quidam auditores magistri Roberti de Meliduno, librum hunc fere inutilem esse calumniantur. Alii detrahunt categoriis. 2 Unde in commendatione eorum diutius moratus sum, reliquos, eo quod omnium iudicio commendantur, morose non censui commendandos. Elenchis tamen, sed inepte, opponitur, quod uersus habent poeticos: sed constat quod idioma linguarum commode in commercium non deducitur. In eo autem mihi uidentur analyticis praeferendi, quod non minus ad exercitium conferunt, et faciliori intellectu eloquentiam promouent. CAPUT XXV. Quod Cornificius, Bromio scurra deorum, uilior est: et de laude logicae quid Augustin. et alii philosophi dicant. 1 Cum itaque logicae tanta sit uis, quisquis eam causatur ineptam, ineptissimus est. Pallas Bromium, qui eam Marsicam aut ueneficam irridebat, in nuptiis Philologiae compescit, et superis multa praedicatione consociat. Porro, ut est in fabulis, Bromius deorum scurra contemnitur: sed Cornificius noster, logicae criminator, philosophantium scurra, non immerito contemnetur. 2 Ut de Platone taceam, Aristotele, Tullio, a quo, ut maiores perhibent, philosophia inchoata est, et perfecta, Pater Augustinus, cui temerarium est obuiare, eam tantis effert praeconiis, ut uituperari non possit, nisi ab his, quorum nulla est prudentia, sed impudentia multa. Ait ergo in secundo libro De ordine: Cum perfecta esset dispositaque grammatica, admonita est ratio quaerere atque attendere hanc ipsam uim, quae peperit artem. 3 Nam eam definiendo, distribuendo, colligendo, non solum digesserat, atque ordinauerat, uerum etiam ab omni falsitatis irruptione defenderat. Quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa, sua prius, quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret, notaret, digereret, proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam uocant? 4 Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat, atque aperit quae sit, quae uelit; et quid ualeat scire, scit sola. Scientes facere, non solum uult, sed et potest. Quid ad haec Cornificius? Nempe quod cuiusque deficientis ingenii est, et desidiae, quae ad hortamenta uirtutis stertere consueuit, quod non potest assequi, criminatur. CAPUT XXVI. Quo consilio utendum sit aduersus eum, et proteruos, et calumniatores. 1 Utamur ergo aduersus eum, et compigrescentes (quoniam iam habet consortes erroris), consilio, quod se post multa, quae per ipsam didicit, in primo contra Academicos, dicit Augustinus a dialectica dedicisse. Docuit me, inquit, cum de re constat, propter quam uerba dicuntur, de uerbis non debere contendi. Et quisquis faciat id, si ex imperitia facit, docendum esse; si ex malitia, deserendum; si doceri non potest, monendum, ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat; si non obtemperat, negligendum. 2 De captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breue praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea, quae concessa sunt, redeundum esse. Si uerum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intelligitur: quod explicari non potest, relinquendum. Si autem modus, in aliquibus rebus, latet penitus hominem, scientiam eius non esse quaerendam. CAPUT XXVII. Quod Aristoteles in multis errauit; quod in logica eminet. 1 Haec aduersus Cornificium. Caeterum contra eos qui ueterum fauore potiores Aristotelis libros excludunt, Boetio fere solo contenti, possent plurima allegari. Sed non oportet, quia palam est omnibus, usque ad miserationem, imperfectio illorum, qui in sola Boetio tempus et rem consumpserunt, ut fere nihil sciant. 2 Nec tamen Aristotelem ubique plane aut sensisse, aut dixisse protestor, ut sacrosanctum sit, quidquid scripsit. Nam in pluribus, obtinente ratione et auctoritate fidei, conuincitur errasse: siquidem non modo studiosum quemlibet, sed et Deum ipsum praua posse committere asserit. Item, prouidentiam Dei, usque ad regionem lunae progredi diffitetur: et ut diuinationem tollat praenoscentiamque futurorum, asserit inferiora non regi per diuinae decreta Prouidentiae, nec angelorum prodesse opem, aut daemonum in his, aut in futuris aliquam esse perspicientiam. 3 Sunt et multi errores eius, qui in scripturis tam ethnicis quam fidelibus poterunt inueniri; uerum in logica parem habuisse non legitur. Unde sic accipiendus est, ut ad promouendos iuuenes ad grauioris philosophiae instituta, doctor sit, non morum, sed disceptationum. CAPUT XXVIII. Quomodo ea sit utendum. 1 Sed licet ars ista ad quammulta sit utilis, qui aliorum ignarus est, non tantum huius eruditione ad philosophiam iuuatur, quantum hinc, sumpta uerbositate et temeritate, impeditur. Fere enim inutilis est logica, si sit sola. Tunc demum eminet, cum adiunctarum uirtute splendescit. Tenerae tamen aetati indulgendum est amplius, et ut copiam eloquentiae comparet, interim est ferenda uerbositas. Sicut enim corpora, sic et ingenia puerilia, in primis alenda sunt ne inarescant: et ut a plenitudine et copia alimentorum succo distendantur ad robur concipiendum, et ut caro, quodam dilatationis suae uitio in hac aetate luxuriet. 2 Hoc autem et laboris exercitium, et pondus sollicitudinis, et diligens opera, sequenti aetate satis excoquet et purgabit. Procedente ergo aetate, et sensu, uerbositatis cohibeatur licentia, et sophisticae (quam Aristoteles dictitiuam, nos circumuentoriam uel cauillatoriam dicere possumus), improbitas conquiescat. Manet haec sollicitudo eum qui doctoris nomen et officium uindicat. 3 Porro inutilis est opera praeceptorum, si non usu et exercitio assiduo roboretur; nisi forte in habitum transierit dispositio. CAPUT XXIX. Quod temeritas adolescentiae reprimenda, et quare Mercurius societur Philologiae, et quae sint praecipue expetenda. SHOW APPARATUS 1 Non tamen ea licentia est indulgendum gymnasiorum exercitiis quae, quasi iocus quidam et palaestra philosophiae agitantur in spe proficiendi, ut in annos maturiores, aut in studia grauiora protendantur. Scurriles ineptiae, insulsa loquacitas, et clamosa, itemque leuitas puerilis, cum prima lanugine deponenda sunt. Haec siquidem agere, est philosophum diffiteri, et ad male sanos accedere. 2 Unde, ut a fabulis instruamur, Mercurius, eloquentiae praesul, hortatu matris in Philologiae nuptias transit ab adolescentia prima, eo quod iam pubentes genae, seminudum eum incedere, chlamydeque indutum parua, inuelatumque caetera, humerorum cacumen obnubere, sine magno risu Cypridis, non sinebant. Cypris enim, quae mistura interpretabatur, uigens in eis, qui sapientiae et eloquentiae mistura condiuntur, inermis, nudae uentosaeque facundiae deridet ineptias. 3 Latet autem sensum hominis, quem multa cogitantem terrena inhabitatio deprimit, trium, maxime expetendorum, arcana praestantissimaque natura. Haec autem sunt uera bonitas, ueritas sincera, ratio incorrupta et certa. Horum tamen quasi olfaciens dulcedinem natura humana, cui Deus sicut in libro Sirac legitur: Posuit oculum supra cor, ut ostenderet magnalia operum suorum, ut laudaretur in bonitate, et glorificaretur in mirabilibus suis : horum, inquam, dulcedinem sentiens, appetit nosse uerum, apprehendere bonum, et ei, ne dispendium patiatur, firmiter adhaerere. 4 Appetitus enim hic naturaliter a Deo insitus est homini, etsi per naturam sine gratia perficere non possit. Unde tres sorores, filias Phronesis, fabulosa gentium finxit antiquitas, Philologiam, Philosophiam et Philocaliam. Genus Philosophiae et Philocaliae Augustinus, Philologiae Marcianus, sed cognationem trium indicat Aesopus. Ergo quia ueram bonitatem, sapientiam, rationem, etsi polliceri sibi arroganter non audeat, affectat tamen indesinenter humana infirmitas, uersatur in amore istorum, donec amoris exercitio per gratiam, res ipsas quas desiderat, assequatur. 5 Has quidem affectiones Phronesis parit, quia sapor, qui humanae naturae dulcescit, ad ueri bonique prouocat appetitum. Nam f???? Graece dicitur sapio, quod quidem saporem appetitus potius exprimit, quam sapientiam, quae in diuinorum contemplatione consistit. Illa enim, non Phronesis, sed g-sophia appellatur. CAPUT XXX. Idem. 1 Harum uero philologia prima est, et quae aliarum naturam, uim et consilia indicat: siquidem cum undique probabilia multa occurrant (quia, ut ait Pythagoras, fere de omni re potest in contrarium disputari), rerum certitudinem quaerit, et diligenti cautela declinat errores; et sicut uirtus est uitium fugere et sapientia prima, stultitia caruisse, sic quae praecaueret errorem has quae uirtutes afferunt naturaliter antecedit: et, ut Iunonis, aut, ut rectius dixerim, Martiani uerba ponantur, an quisquam est, qui philologiae se asserat priuilegia laborata, et lucubrationum praemium nescire Pallorem, quae etiam deos quiescentes ad se uenire inaudita obsecratione compellit: et paulo supra coelum, terram, mare, et quae in eis sunt, prima scrutatur: quae Peruigil in modico penetrans arcana labore, Quae potis est docta totum praeuertere cura Quod superis praescire datum est. 2 Quin crebrius in nos Ius habet illa, deos urgens iniussa coactos, Et quod nulla queat superum tentare potestas Inuito scit posse Ioue. Siquidem, ut ait alius, non inferior Martiano, . . . . . Labor improbus omnia uincit. 3 Liquet autem ex praecedentibus ad hoc, ut sensus sit, plura concurrere: ut sint exterius offendiculum, in quem impingit spiritus, minister sentiendi, idemque spiritus qui exterioris obstaculi qualitatem ad notitiam animae profert. Ut sint tria, anima quae sentit, spiritus, quo sentit, et offendiculum, quod extrinsecus sentit. 4 His, ut praedictum est, excitatur uis deliberatiua, quam supra nominauimus rationem, suumque iudicium exercet, quod itidem ratio appellatur; quod quidem interdum uerum, interdum probabile est. Sed ratio uera non est, nisi sit certa et firma: eo quod ratio, nomen firmitudinis est. Nam et ratum non dicitur, nisi quod firmum est. 5 Ut itaque magno placuit Augustino: Ratio uera solius Dei est, et eorum, quibus ipse certam notitiam firmumque iudicium de rebus habere concessit. Est autem praedicamentalis inspectio, et prima fere philosophandi uia, de qualibet re proposita quid sit attendere, itemque quibus proprietatibus ab aliis differat, et quomodo aliis conformetur. Deinde an sit ei quid contrarium, et an ipsum susceptibile sit contrariorum. 6 Quae cum innotuerunt, res familiarius assignata, in notitiam transit. Utique hunc ordinem, etsi pro uoto exprimere nequeam, in tantae rei inuestigatione tamen, quia commodissimus est, placuit imitari. Nec est ubi iustius de rationis ueritatisque substantia quaeratur, quam ubi uis logicae discutitur, quae se profitetur scientiam ueritatis, ut asserit Augustinus, et utinam assequi ualeat quod promittit! 7 Constat autem quia plurimum prodest, et inueniendi examinandique rationes, uiam et copiam parat. CAPUT XXXI. Quod philologia alias duas praecedit: et quae sit praedicamentalis inspectio sequenda in discussione rationis et ueritatis. 1 Sicut autem ratio in creaturis est uis quaedam spiritualis, naturae rerum examinatrix, et tam corporalium, quam intelligibilium assequens notitiam: ita primitiua quaedam ratio est, quae sua uirtute res omnes, tam corporales quam intelligibiles comprehendit, et naturam, et uim singulorum plene fideliterque, id est absque omni errore, examinat. Hanc, siue sapientiam, siue uirtutem Dei dixero, et rerum omnium firmitudinem esse, procul dubio non errabo. 2 Penes hanc omnium rerum natura, processus finisque subsistit. Quippe haec est sphaera quam poetico figmento Martianus obnubilans, ex omnibus elementis dicit esse compactam, ut nihil absit, quod ab aliqua natura credatur contineri. Illic coelum omne, aer, freta, diuersitasque telluris, claustraque tartarea, urbes, compita, cum actibus fortunisque suis, cunctarumque species rerum, tam in specie quam in genere numerandae. 3 Quae quidem sphaera, imago quaedam uidebatur, ideaque mundi. Plato autem quaestionem inducit, una sit idea, an plures. Et profecto si substantiam scientiae aut rationis quis attendat, una est: si pluralitatem rerum, quas penes se ratio intuetur, ideae sunt infinitae. Hanc intuens stoicus, g-pronoian, quam nos appellare possumus prouidentiam, ueneratur, et legibus ipsius, ad necessitatem omnia dicit arctari. 4 Epicurus econtra rerum facilitatem attendens, exstinguit g-pronoian, et omnia a lege necessitatis absoluit. Peripateticus uero, utrinque erroris praecipitium metuens, nec ad paradoxas stoici, nec ad g-kyriodoxas Epicuri mouetur: sed sic in stoico g-pronoian asserit, ut rebus non inducat necessitatem, sic cum Epicuro, a necessitate res expendit, ut prouidentiae non auferat ueritatem. 5 Res itaque partim necessarias asserit esse, partim facilitati naturae, et libero arbitrio subiacere. Academicus uero fluctuat, et quid in singulis uerum sit definire non audet. Haec tamen secta trifariam diuisa est: habet enim, qui se nihil omnino scire profiteantur, et cautela nimia demeruerunt philosophi nomen. Habet alios, qui se sola necessaria, et per se nota, quae scilicet nesciri non possunt, confiteantur nosse. 6 Tertius gradus, nostrorum est, qui sententiam non praecipitant, in his quae sunt dubitabilia sapienti. CAPUT XXXII. Quid ratio primitiua: et de uariis sectis philosophantium. 1 Prima itaque et ratio uera, est diuina, quam diximus, et quae nullum omnino admittit errorem. Nihil autem est quod magis rationi uideatur aduersum, quam error; illa enim statuit et confirmat, hic lubricitate sua prosternit et supplantat. Et sicut sensus nomine censetur nunc potentia, nunc actus sentiendi, et item tam potentia, quam actus imaginandi dicitur imaginatio: ita ratio, nunc uis, nunc agitatio motusque uirtutis, nunc etiam illa, in quibus ratio quemdam suae uirtutis motum exercet, dicuntur rationes. 2 Quales quidem sunt inhaerentiae in consequentiis: proportiones in numeris: et eorum, quae absolute necessaria sunt, demonstrationum principia. Has autem, tam in libris De ordine, et De libero arbitrio, et Hyponosticon, quam in multis aliis, asserit Augustinus immortales esse et sempiternas. Unius, inquit, ad duo, et duorum ad quatuor, uerissima ratio est; nec magis fuit heri ratio illa uera, quam hodie: nec magis cras, aut post annum, erit uera. 3 Nec si omnis mundus iste concidat, poterit ista ratio non esse, simili modo substantiam esse. Si sit corpus, non esse non potest. Caetera quidem, quae diuinae rationis oculus contemplatur, uera quidem sunt, sed prae mutabilitate sua nequaquam dicuntur rationes. Ex hoc autem ueritatis rationisque consortio, quibusdam philosophantibus uisum est semper esse uerum quod semel est uerum: quibus uidetur suffragari ratio, quam Augustinus inducit, ut doceat nostram et praecedentium patrum eamdem esse fidem: etsi nos pro parte gaudeamus impletum, quod illi praestolabantur implendum: ait enim: non est mutata fides, etsi uariata sint tempora. 4 Et nos, et illi, eamdem amplectimur ueritatem, sed aliis et aliis sermonibus praedicamus. CAPUT XXXIII. Quid sit rationi contrarium, et quod multis modis dicitur ratio; et quae rationes aeternae? 1 Natura uero angelica, quae noxio corpore non tardatur, et diuinae puritati familiarius inhaeret, rationis incorruptae uiget acumine. Et licet non aequaliter Deo cuncta examinet, ea tamen rationis praerogatiua ditatur, ut nullo supplantetur errore. At humana infirmitas, quae tam ex conditione naturae, quam merito culpae, multis patet erroribus, imo et capta labitur a prima et secunda puritate, degenerat in examinatione rerum, id est in exercitio rationis. 2 Et quia incertitudinis lubrico uacillat, apprehendit quod potest, et nunc ex fida rerum similitudine ueras exercet opiniones, nunc decepta uanis imaginibus, falsas. Si enim res ut se habet comprehenditur, uera opinio est; et si sic uerbo exponitur, est uera locutio: unde nonnullis philosophorum probabiliter placuit, ueritatem, unde opinio uera dicitur, aut sermo uerus, quasi quemdam medium habitum esse rerum, quae examinantur extrinsecus ad rationem. 3 Si enim eis fideliter in examinando innititur, certa est, nec aliquo uacillat errore. Itaque locutio, quae uera dicitur, a modo quem innuit, modalis appellatur. Item opinio uera, a modo percipiendi; et ratio uera a qualitate examinis sui. Res quoque singulae, uerae dicuntur: ut homo uerus, uerus candor, dum in his taliter percipiendis, nullius imaginis phantasmate circumueniatur opinio. 4 Fides autem examinandi res, ut uerae dicantur, conuincitur plerumque a duobus; scilicet uel a forma substantiae, uel ab effectu formae. Est enim uerus homo, cui uera inest humanitas: id est conscia rationis et possibilitatis. Vera autem albedo est, quae albificat: quae iustum facit, uera iustitia. Si mihi non credis, uel magno Hilario, qui Gallicano cothurno attollitur, et a lectione simplicium procul est, aurem praebe. CAPUT XXXIV. Quod homo perfectam non habeat rationem, et quod uerum multipliciter dicitur. 1 Ut autem geramus morem stoicis, qui circa uerborum analecticem uel analogiam sollicitantur, uerum dictum est a Graeco heron, quod firmum et stabile, seu certum et clarum interpretatur. Hinc heroes dicti sunt, qui firmum et stabilem adepti sunt gradum ex consortio numinum, quibus eos fabulosa antiquitas sociauit. Hi uero ?µ??e??, heroes nuncupati sunt, sicut Martianus ait, ex eo quod ueteres terram ??a? appellauerunt. 2 Et hoc quidem a certitudine stabilitatis suae. Nos autem, non semideos, qui nulli sunt, sed nec heroes, ob perfidiae notam, aliquos dicimus, sed translationem electorum, quae sit a fluctuatione et uanitate mundana ad gloriam, uerae certitudinis et firmae stabilitatis, uerbo significamus Catholico. Eos namque, a confirmatione, quam adepti sunt, sanctos appellamus; siquidem sancire, confirmare est: et sanctus, confirmatus in uirtute uel gloria. 3 Hoc utique est a uanitate eximi, et in ueritate uersari. Proinde uerum, hoc uerbum, confirmationis nota est, stabilitatemque significat rei, cui ratio fideliter possit inniti. Veritas uero, nomen firmitudinis et stabilitatis est. Nec moueat, quod pro aspiratione Graeca, Latinus V posuit consonantem: quum Aeolicum digamma ad hanc consonantem multas habeat affinitates. 4 Sicut autem ut uis sentiendi motum suum exerceat utiliter, necesse est aliquod esse, cui stabiliter innitatur: sic ratio labitur, si non stabili innititur offendiculo. Nam si lucem subtraxeris, cessat uisus, auditus nullus est, cessante sono, olfactus gustusque quiescunt ab odoris saporisque carentia; tactus inanis est, si in rem solidam non offendat. 5 Dicitur tamen quod tunc uideantur tenebrae, silentium audiatur, tangatur inane. Sed uerius diceretur his sensibus tunc nihil sentiri. Augustinus enim, et contra Manichaeos, et in Hyponosticon, et in aliis multis libris docet, non modo has, sed quaslibet priuationes, nihil esse. Aristoteles autem eas nonnihil esse asserit: eo quod non modo priuant, sed ad se quodammodo subiecta disponunt. 6 Itaque tam sensus, quam ratio, stabile quid exposcunt, ne inanis sit opera, quae certum quid non comprehendit. Nam cum agit ut teneat, et cassatur eius intentio, et in uanum laborat, et suo fallitur errore. Unde, sicut errorem diximus rationi contrarium, sic uanitatem ueritati contrariam profitemur; nam falsum uanumque, etsi uoces diuersae sint, ad eamdem quodammodo accedunt significationem. 7 Porro uanitas et falsitas ad nihilum uergunt; quod enim falsum est, omnino nihil est, nec sub scientiam cadit. Nam, sicut Augustinus et in soliloquiis, et contra Academicos et in plerisque aliis docet, inter omnes ueteres et etiam inter ipsos Academicos constitit, scire falsa neminem posse. Siquidem, ut itidem contra Academicos astruit, rerum falsarum, quoniam omnino non sunt, nulla potest esse scientia. Ubi autem quidam interpretes dixerunt, quod terra ab initio erat inanis et uacua, alii interpretati sunt, quod nihil erat nec composita. 8 Ergo uerum uano falsoque, quoniam idem sunt, lege contrarietatis opponitur. Nec moueor si res existens, rei non existenti opponatur: cum hoc palam sit in enuntiabilibus quae contradictorie opponuntur. Nam Aristoteles docet alterum eorum esse semper, et alterum ex necessitate non esse. Nonne res existens, rei non existentis est signum, ut rubor futurae serenitatis, aut tempestatis? 9 Siquidem Mane rubens coelum, notat imbres, sero serenum. CAPUT XXXV. Quid dicatur uerum, et quid ueritas, et quid eius contrarium. SHOW APPARATUS 1 Omnia uero uana, quatenus uana sunt, fallunt. Et cum falsitate deceptas mentes illuserint, uelut phantasma euanescunt. Unde, ob hanc rerum euanescentium disparentiam, omnia quae sub sole sunt, uana esse, in concione uniuersorum, qui uersantur in mundo, proclamat Ecclesiastes : tanta quidem maiestate uerbi, tanta probabilitate sententiae, ut ad omnes nationes et linguas uox illa pertranseat, et omnium, qui aures audiendi habent, corda penetrando concutiat. 2 Plato quoque, eorum, quae uere sunt, et eorum quae non sunt, sed esse uidentur, differentiam docens, intelligibilia uere esse asseruit: quae nec incursionum passionumue molestiam metuunt, non potestatis iniuriam, ne dispendium temporis, sed semper uigore conditionis suae eadem perseuerant. Unde et eis, post essentiam primam, recte competit esse, id est firmus certusque status, quem uerbum, si proprie ponitur, exprimit substantiuum: temporalia uero uidentur quidem esse, eo quod intelligibilium praetendunt imaginem. Sed appellatione uerbi substantiui non satis digna sunt, quae cum tempore transeunt, ut nunquam in eodem statu permaneant, sed, ut fumus, euanescant: fugiunt enim, ut idem ait in Timaeo, nec exspectant appellationem. 3 Hanc autem ueram existentiam partiebatur in tria, quae rerum principia statuebat; Deum scilicet, materiam, et ideam, siquidem haec, in sui natura, immutabilia sunt. Nam Deus usquequaque immutabilis est; reliqua duo, quodammodo immobilia, sed in effectibus ab inuicem uariantur. Materiam quippe aduenientes formae disponunt, et quodammodo motui reddunt obnoxiam: et item formae materiei contactu, quadam ratione uariantur, et, ut ait Boetius in Arithmeticis, in interuertibilem transeunt inconstantiam. Ideas tamen, quas post Deum primas essentias ponit, negat in seipsis materiae admisceri, aut aliquem sortiri motum: sed ex his formae prodeunt natiuae, scilicet imagines exemplarium, quas natura rebus singulis concreauit. 4 Hinc in libro De Trinitate Boetius: Ex his formis, quae praeter materiam sunt, illae formae uenerunt, quae in materia sunt, et corpus efficiunt. Bernardus quoque Carnotensis, perfectissimus inter Platonicos saeculi nostri, hanc fere sententiam metro complexus est: Non dico esse quod est, gemina quod parte coactum Materiae formam continet implicitam: Sed dico esse quod est, una quod constat earum: Hoc uocat Ideam illud Acheus et ????. Et licet Stoici materiam et ideam Deo crederent coaeternam; alii uero, cum Epicuro prouidentiam euacuante, ideam omnino tollerent: iste, cum illis qui philosophantur, Deo neutram dicebat coaeternam. Acquiescebat enim Patribus, qui, sicut Augustinus testis est, probant quia Deus est, qui omnia fecit de nihilo, omnium creauit materiam. 5 Ideam uero aeternam esse consentiebat: admittens aeternitatem prouidentiae, in qua omnia semel et simul fecit, statuens apud se uniuersa, quae futura erant in tempore, aut mansura in aeternitate. Coaeternitas autem esse non potest, nisi in his, quae se, nec natura maiestatis, nec priuilegio potestatis, nec auctoritate operis, antecedunt. 6 Itaque solas tres personas, quarum est una natura, potestas singularis, operatio inseparabilis, fatebatur esse coaequales et coaeternas: nam in illis, omnimoda parilitas est, Ideam uero, quia in hanc parilitatem non consurgit sed quodammodo natura posterior est, et uelut quidam effectus, manens in arcano consilii, extrinseca causa non indigens, sicut aeternam audebat dicere, sic coaeternam esse negabat. 7 Ut enim ait in expositione Porphyrii: Duplex est opus diuinae mentis, alterum quod de subiecta materia creat, aut quod ei concreatur; alterum, quod de se facit, et continet in se, externo non egens adminiculo. Utique coelos fecit in intellectu ab initio, ad quos ibi formandos, nec materiam, nec formam quaesiuit extrinsecam. Alibi quoque ait: Principium cui sola fuit diuina uoluntas, Aetas non frangit demoliturque uetustas, Dissoluit tempus quidquid producit adesse, Si non ad praesens, constat quandoque necesse. Ergo super tali qui luget conditione, Aut nihil, aut minimum claret rationis habere. 8 Quidam tamen, licet ab aeterno concedant esse uera, ea tamen negant esse aeterna, dicentes nihil esse aeternum, nisi quod uiuit, eo quod aeternitas, teste Augustino, status est interminabilis uitae. Ex his patet placuisse Platonicis, cum Salomone, omnia subsolana uana esse; et eas res duntaxat esse ueras, quae non ut phantasmata euanescunt, sed statu substantiae certa, et semper eadem sunt. CAPUT XXXVI. Item de ueris; et quod aliter dicuntur esse res, aliter sermones, aliter uera, et quomodo. 1 Cum uero nomen falsi opinioni, locutioni, et rei pariter applicetur, opinio, quae deceptionis fallaciam patitur, falsa rectissime nominatur: siquidem ipsa est, quae fallitur. Locutio autem falsa est, eo quod falsam significat opinionem. Res uero falsa dicitur ab effectu, ideo quod ipsam, non nisi cassus et uanus, percipiat intellectus. 2 Sic et in physicis sana dicuntur esse uel aegra, nunc animalia, nunc signa, nunc causae. Ut autem a Platonis eminentia cum Peripateticis paululum descendamus, ea uera dicuntur esse, uel falsa, quae, ut de significatione complexorum sermonum agatur, certo percipiuntur intellectu, aut uano: hi siquidem, uelut qui philosophantur humanius, et cum Platonicis, non excedunt mente sibi et Deo, sed sobrii sunt, hominibus in eo ueritatem aut falsitatem statuunt, in quo sicut percipitur examinando et comprehendendo fidelis est aut erroneus intellectus. 3 Si enim rem sic esse ut est, aut non esse ut non est, comprehendit, iudicio certo et fideli usus est; sin autem uel non esse quod est, uel esse quod non est, opinatur, procul dubio fallitur et errat. Idem quoque est in sermonibus. Res autem, quae seipsam, prout est, intellectui subiicit, uera est: quae aliter, uana et falsa. Ergo a modo percipiendi (scilicet quo percipiuntur, aut percipiunt) conuincitur ueritas aut falsitas tam opinionum quam rerum; sermonum uero, a modo significandi. 4 Unde quia Deum falli impossibile est, procul dubio constat quoniam quo fidelior est scientia et certior, eo minus falsa comprehendit. Ea tamen falsa esse cognoscit, quod uerum est, et ueritati omnia contemplanti, non potest esse absconditum. Nam penes essentiam Dei, primitiua ueritas, id est certitudo, aut stabilitas, aut claritas est, et ab hac deriuatur quodammodo, quidquid in rebus fideliter dicitur uerum esse. 5 Siquidem illi soli omnium tam rerum quam sermonum, cohaerentia, uel discohaerentia constat, et certa est. Homo uero quantuscunque, affectat quidem certiorari: eo quod amor ueritatis cognatus et innatus est rationi, et, ut ait Martianus, cum philologia illam existentem, et ex non existentibus ueritatem toto pectore deprecatur. 6 Haec utique aliunde non prouenit, quam si aliqua stilla diuinae sapientiae per gratiae eliquationem seipsam infundat, et mentem se quaerentis et amantis illustret. Ista siquidem est uirgo fontana, unde Martianus praemissam asserit manare ueritatem. Nihil enim ueraciter innotescit, nisi de scaturigine fontis huius. Sed nec aliquod falsum inde emanat, quoniam fontana illa, quam poetici nube figmenti inuoluit, uirgo est, et totius corruptionis et falsitatis ignara. CAPUT XXXVII. Differentiae eorum quae uere sunt, et quae uidentur esse, secundum Platonicos. SHOW APPARATUS 1 Omnes autem res, diuinae simplicitatis oculus contemplatur, ut ei nec futura desint, nec praeterita elabantur. Cohaerentiam rerum, et discohaerentiam pensat, et tam de iis quae sunt, quam de iis quae non sunt, certum et fidele exercet iudicium: et quae ab initio uidit, quia non euanescunt, firma sunt, et uera dicuntur. 2 Hae utique sunt cogitationes Altissimi, quarum profunditatem nemo sufficit explicare. Haec uerba, quae semel dicta sunt, sed processu temporis, pro diuinae dispositionis decreto, in actum prodeunt. Quis mentem Dei dixerit otiosam, et non ab initio omnia contemplatam Si ergo uera, quasi quaedam cogitata Dei sunt, quis illa, nisi praesumptuosus, affirmauerit euanescere? 3 aut quis ea non semper fuisse in mente eius, qui ab aeterno uniuersa disposuit, et sciuit, audeat profiteri? Nunquid et ille nouas cogitationes concipit, et noua more nostro init consilia? Et licet haec ab aeterno fuerint uera, non tamen aliquid Creatori dicitur coaeternum quia, ut dictum est, ad parilitatem eius nihil omnino consurgere potest, siquidem ipsius est, ut haec ipsa uera sint, aut certa. 4 Quod autem omnis res, aut Creator dicitur, aut creatura, ad substantias, et ad ea quae substantiis insunt quocunque modo, ex auctoritate Patrum uniuersitatis complexio reuocatur; nam enuntiationum significatio non contingit urgente aliqua ratione sermonis. Qui enim sic partiti sunt, respexerunt ad incomplexorum significationes. 5 Nonnihil ergo sunt uera, quae in mente Dei consistunt, sed nec creaturae sunt, eo quod ab aeterno exstiterunt. Nam quin quaedam sempiterna sint, nulla quaestio est, nisi forte eo referatur illud Ecclesiastici : Qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul A quibusdam enim refertur tam ad illud opus, quod in se conspiciendo et disponendo Trinitas operata est, quam ad creationem primordialis materiae, ex qua omnia creata sunt, aut in ipsa creatis concreantur. Caeterum hoc est eis esse, quod ad primitiuam rationis scientiam referri, et ita esse quasi pronuntiari, stabili intentatoque iudicio. 6 Esse ergo istorum, innotescere est: nam et humanorum uerborum idem dicitur pronuntiari et esse; aut memoria retineri et esse. Nam de unico, Augustinus ait: Hoc est uerbum non quod desinit prolatum, sed quod permanet natum. Quae distinctio quodammodo uidetur inepta, nisi per prolationem subsisterent uerba. Caeterum, quoniam esse, et unum, et res, multipliciter dicuntur, uiderit quisque quomodo dictionum interpretetur significationem. 7 Habent itaque res (naturae scilicet, uel naturalium opera), habent cogitationes, sermones, et uera, et rationes: singula, inquam, haec habent suum existendi modum, ut pro qualitate illius, eorum quae fideliter enuntiantur, accipienda sit interpretatio, unde inspecta diligenter significatione uerborum, esse uera dicantur, aut non esse. 8 Non contendo, dum tamen uera non omnino nihil sint; falsa uero usquequaque non sunt quoniam omnino nihil sunt. Sic enim et antiqui philosophi, et catholici Patres definierunt. Porro memorari et dicere, Dei scire ipsius est. Memoria namque eius, aut uerbum, siue ratio, sapientia ipsius est. Verbum ergo, quo loquitur omnipotentia, unum est: sed uerba, quae loquitur, infinita. Principium, inquit, uerborum tuorum ueritas, eo quod a luce inaccessibili, quam Deus inhabitat, habet, ut ei omnia innotescant. Hanc tamen lucem, a substantia eius, non arbitror alienam. CAPUT XXXVIII. Quod aliter res, aliter opinio, aliter locutio uera uel falsa dicitur; et quare locutiones huiusmodi et modales appellantur. 1 Nunc iucundissimam rationis ueritatisque cohaerentiam cum omni reuerentia contemplemur, rationis et ueritatis auxilium implorantes; nam sine eo, non modo apprehendi, sed nec inuestigari, fideliter queunt. Est ergo ratio, quidam mentis oculus. Et ut latius describatur: Ratio est quoddam instrumentum, quo mens omnes sensus suos exercet. Proprium eius est, inuestigare, et apprehendere ueritatem. Huius uirtutis contrarium, est imbecillitas et impotentia inuestigandi et assequendi uerum. 2 Error autem contrarium est illius agitationis, inuestigantis uerum, quam supra diximus rationem. Virtus haec in Deo simpliciter perfecta, in angelo perfecta pro natura, sed in homine aut omnino imperfecta est, aut ut multum; si tamen sit in aliquo perfecta pro tempore, aut collatione imperfectiorum. Unde non rationem, sed appetitum rationis, quem philologia exprimit, uindicat sibi: siquidem nomina haec philologia, philosophia, et philocalia, philosophorum modestia temperauit. Ratio uero, nequaquam contrariorum susceptibilis est, eo quod diuina ratio immutabilis substantia est. 3 Angeli uero, uel hominis ratio, substantia non est. CAPUT XXXIX. De cohaerentia rationis et ueritatis, et breuiter quid utrumque. SHOW APPARATUS 1 Veritas autem, lux mentis est, et materia rationis. Hanc Deus uniuersaliter, angelus particulariter intuetur; homo autem, etiam perfectissimus, pro parte modice uidet; sed quo perfectior, eo amplius appetit. Haec est soliditas certitudinis in qua rationis uiget examen. Tolle lucem et soliditatem, frustrabuntur uisus et tactus; sicut et in aliis sensibus, sono, uel odore, uel sapore subtracto. 2 Simili modo, omnis sensus rationis frustrabitur, ueritate subducta. Contrarium uero eius est ueritas seu falsitas, aut inane: quod, sicut philosophia probat, in rebus nihil est. Unde et quibusdam placuit, inane, littera mutata, dici quasi inune, scilicet quod non est unum. Quod autem non est, nihil est. Est autem primaeua ueritas in maiestate diuina. 3 Alia uero est, quae in diuinitatis consistit imagine, id est in imitatione. Omnis enim res, tanto uerius est quanto imaginem Dei fidelius exprimi: et quanto ab ea magis deficit, tanto falsius euanescit. Utique sic ut: Homo uanitati similis factus est, et dies eius sicut umbra praetereunt. Non est autem umbra, nisi lux corporis aliquo praepediatur obstaculo, et quasdam inducit tenebras absentia lucis. 4 Ergo ueritatis luce sublata, erroris tenebrae inualescunt; error uero fallit. Unde et ueritatis contrarium, a fallendo falsitas nominatur; quia: Qui ambulat in tenebris, nescit quo uadat. Proprium quidem ueritatis est, fouere rationem, et illustrare, et solidare: sicut rationis, quaerere, assequi et amplecti ueritatem. 5 Nam et lux exterior, ut dictum est, uisum fouet: res solida roborat tactum. Porro haec in Deo unum, quia ratio, et Verbum aeternum, de se dicit: Ego sum ueritas : alieno enim non eget adminiculo, quia et se ratio illustrat, et ueritas seipsam inuenit. At in creaturis, aliud ueritas, aliud ratio: nam ueritas, imago quaedam Diuinitatis est, quam in rebus ratio quaerit et inuenit. 6 Ratio, uirtus, aut mentis agitatio est, quae occupatur in perspicientia ueri. Non est autem ueritas susceptiua contrariorum, ob eamdem causam, quam de ratione superius exposuimus. CAPUT XL. Idem de eodem: et quod nec ratio, nec ueritas contraria suscipit. 1 Si huc Peripateticorum tendit intentio ut, omni uanitate reiecta, ueritatem rerum agnoscat, et tota ratione ueritatem Dei quaerat, ueneretur et colat, non inutiliter laboratur. Alioquin opera perit et impensa. Sed quia multa sunt, quae praepediunt intelligentiam, utpote inuincibilis ignorantia eorum, quae ratione expediri non possunt, sicut sunt sanctae Trinitatis arcana, et item fragilitas conditionis, uita breuis, utilium negligentia, occupatio inutilis, probabilium conflictus opinionum, culpa, quae lucem demeretur, et tandem numerositas et immensitas inuestigabilium: adeo obductum cor humanum, ut ad ueri notitiam raro possit accedere. 2 Sed in his octo, quae proposita sunt, nihil adeo, pro mea opinione, scientiam eorum quae expediunt, impedit, sicut culpa, quae separat inter nos et Deum, et fontem praecludit ueritatis: quem tamen ratio sitire non cessat. Cor meum, inquit mens suorum conscia peccatorum, dereliquit me, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Siquidem nisi ea, quae nouit quis, ad diuinum reflectat obsequium, non cum ipso, sed potius contra ipsum, facit scientia eius: multa enim scire non prodest, si unum desit, quod est super omnia necessarium, et se ex creaturarum intelligentia manifestat. 3 Ait sanctus Salomon: Proposui in animo meo quaerere et inuestigare sapienter, de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum. Versati sunt in hac, philosophi gentium, qui, iuxta Apostolum, ueritatem Dei in mendacio tenuerunt, et merito suo, euanuerunt in cogitationibus suis. Pro eo enim quod gratias bonorum non retulerunt auctori, dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Est autem curiositas, inutilium superflua inquisitio, in qua non modo Peripatetici, sed fere totus occupatus est mundus. 4 Quod uitium Lucanus notans, dum aestuantis Oceani incertas causas promeret, curiosos ad certitudinem inscrutabilis secreti inuitat. Quaerite, inquit, quos agitat mundi labor. Dum autem mens circa multa, et non multum ad se pertinentia, amplius occupatur, euagatur longius a se, et plerumque obliuiscitur sui, quo quidem nullus error perniciosior est. 5 Nam se nosse, sicut ait Apollo, fere summa sapientia est. Quid autem prodest homini coelorum, aut elementorum nosse naturam, magnitudinis et multitudinis proportiones doctrinaliter quaerere, uirtutum uitiorumque speculari conflictum, complexiones attendere rationum, et de omnibus probabiliter disputare, et sui ipsius esse ignarum? Nonne stultus reputabitur, qui aliena lustrat hospitia, et quo sibi in necessitate diuertendum sit, obliuiscitur? 6 Nimis utique curiosus est, et sui negligens, qui aliena miratur, et propria non attendit. Qui uero ad usum uitae conuertit extrinseca, ut eorum agnoscat et ueneretur auctorem, suum metiatur imperfectum, qui uix pauca comprehendere potest, et rebus transitoriis, cum quibus et ipse transit, non nisi praecario utitur et ad horam. Qui concupiscentias cohibet, reprimit, aut exstinguit; qui imaginem Dei, uitio corruptam, diligenti studio nititur reformare, qui uirtutum, toto nisu, colit, et exercet officia, rectissime philosophatur. Sobria est illius inuestigatio, qui primo seipsum excutit, et quae inferiora sunt, diligenter examinat, et coaequalia sine negligentia intuetur, et superiora contemplatur cum ueneratione, aut ausu temerario in ea, quae inscrutabilia sunt, non irrumpat. Hic utique de se non superbit; uariam mundi supellectilem, nisi quatenus necessarium aut licitum est, minime concupiscit; proximo impendit charitatem: coelestibus, qui uultui Dei semper assistunt, reuerentiam et amorem; et bonorum omnium gratiam et laudem refert diuinae maiestati, quam utique nec plene nosse permittit immensitas sui; et, si nos non laboraremus infirmitate qua premimur, nec plene ignorare sinunt creaturae: quae omnes, quasi publica attestatione, Creatoris gloriam praeconantur. 7 Hinc est illud Salomonis in Prouerbiis: Non erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, quia facient sibi pennas ut aquilae, et euolabunt in coelum. Ut autem ait Augustinus, in libro De ordine: Deus melius nesciendo scitur: quem si quis ignarus naturarum, et morum, rationumque cupiditatumue seruus, et rebus pereuntibus inhians, aut forte caste uiuens, et disciplinarum nescius, ingenii uiribus quaerendo, et disputando, inuenire confidit, procul dubio tantum errabit, quantum errari plurimum potest. 8 Alibi quoque: Ignorantia Dei, eius uerissima sapientia est: et item: Non est parua scientia de Deo scire, quid non sit Deus, quia quid sit, omnino sciri non potest. CAPUT XLI. Ad quid Peripateticorum, et omnium recte philosophantium, tendat intentio; et de octo obstaculis intelligentiae. 1 Cum ergo sciri quaedam non possint prae eminentia dignitatis, quaedam prae multitudine et magnitudine quantitatis suae, quaedam propter inconstantiam et lubricitatem sui; cui potissimum insistendum sit, et quid maxime expediat, Ecclesiasticus docet : Altiora, inquit, te ne quaesieris, et fortiora te, ne scrutatus fueris. 2 Ecce temeritatem eorum cohibet, qui Deificae Trinitatis arcana, et ea quorum uisio in uita aeterna promittitur, irreuerenti uerbositate discutiunt. Unde, etsi scientia uideatur augeri, deuotio certe minuitur. In superuacuis, inquit, rebus, noli scrutari multipliciter, et in pluribus eius operibus non eris curiosus. 3 Multos enim supplantauit suspicio eorum, et in uanitate detinuit sensus eorum. Hic quoque illorum audaciam reprimit, qui sollicitantur de omnibus, et uolunt de uniuersis reddere rationem, cum constet auctoritate Salomonis in Ecclesiastico, quod nec minimae rei, quae sub coelo est, nedum coelestium, aut supra coelestium, plenam possit homo reddere rationem. 4 Porro in quibus oporteat philosophantis ingenium exerceri, filius Sirac docet: Quae praecepit Deus, cogita illa semper, et in pluribus operibus eius non eris curiosus. Quia enim de radice sensuum, qui frequenter falluntur, scientia manat, et decepta infirmitas, quid expediat parum nouit, data est, per clementiam Dei, lex, quae utilium scientiam aperiret, et indicaret de Deo, quantum scire licet, aut quantum expedit quaerere. 5 Illa enim, diuinam potentiam in creatione, sapientiam in dispositione, bonitatem manifestat in conseruatione rerum. Sed haec maxime eminent in hominis reparatione redempti. Voluntatem quoque Dei patenter exponit, ut sciat quisque quid ipsum oporteat facere. Et quia tam sensus, quam ratio humana frequenter errat, ad intelligentiam ueritatis, primum fundamentum locauit in fide. 6 Hinc est illud Philonis, in libro Sapientiae : Qui confidunt in Domino, intelligent ueritatem, et fideles in dilectione acquiescunt illi. CAPUT XLII. Quid uisibilia argumenta mundum uanitati subiectum esse conuincunt; et quae causa fuerit hic finiendi librum. SHOW APPARATUS 1 Sed haec hactenus. Iam enim flere magis uacat quam scribere, et uisibili argumento doceor quod mundus totus subiacet uanitati. Exspectauimus enim pacem, et ecce turbatio et tempestas ingruens Tolosanis, Anglos et Gallos undique concitat, et reges, quos amicissimos uidimus, se insatiabiliter persequuntur. 2 Ad haec, mors domini Adriani summi pontificis, cum omnes Christianae religionis populos nationesque perturbauerit, Angliam nostram, unde fuerat oriundus, acerbiori dolore commouit, irrigauitque lacrymis profusioribus. Omnibus ille bonis flebilis occidit, sed nulli flebilior, quam mihi. Cum enim matrem haberet, et fratrem uterinum; me, quam illos, arctiori diligebat affectu. 3 Fatebatur etiam publice et secreto, quod me prae omnibus mortalibus diligebat. Eam de me conceperat opinionem, ut quoties opportunitas aderat, conscientiam suam in conspectu meo effundere laetaretur. Et cum Romanus pontifex esset, me in propria mensa gaudebat habere conuiuam: et eumdem scyphum et discum, sibi et mihi uolebat et faciebat, me renitente, esse communem. Ad preces meas illustri regi Anglorum, Henrico II, concessit et dedit Hiberniam iure haereditario possidendam, sicut litterae ipsius testantur in hodiernum diem. 4 Nam omnes insulae, de iure antiquo, ex donatione Constantini, qui eam fundauit et dotauit, dicuntur ad Romanam Ecclesiam pertinere. Annulum quoque per me transmisit aureum, smaragdo optimo decoratum, quo fieret inuestitura iuris in gerenda Hibernia; idemque adhuc annulus in curali archiuo publico custodiri iussus est. 5 Si uirtutes eius percurrere uelim, in magni uoluminis librum, haec una excrescet materia. Omnium uero mentes magis exulcerat scissura Ecclesiae, quae, exigentibus culpis nostris, contigit, tanto Patre sublato. Expetiuit eam Satanas, ut cribraret sicut triticum, et undique, alterius Iudae proditoris ministerio, amaritudines et scandala spargit. 6 Oriuntur bella plusquam ciuilia; sacerdotalia enim sunt et fraterna. Nunc iudicium est mundi, et timendum ne partem stellarum secum inuoluat ambitiosi ruina proditoris. Vae autem illi, per quem hoc scandalum uenit. Et plane melius erat, si natus non fuisset. Publici doloris expono causas: cum tamen aliunde familiarius dolore torqueat, tum non leuiori, quod ad me spectat. 7 Siquidem Pater meus, et dominus, imo et tuus, uenerabilis Theobaldus, Cantuariensis archiepiscopus in aegritudinem incidit: ut incertum sit, quid sperare, quid timere oporteat. Negotiis more solito superesse non potest, iniunxitque mihi prouinciam duram, et importabile onus imposuit, omnium ecclesiasticorum sollicitudinem. Anxiatur ergo undique in me spiritus meus, et cruciatus quos patior, non sufficio enarrare. 8 Sed in his omnibus, unicum mihi consilium superest, Deum hominem, intemeratae Virginis Filium exorare: qui uelut in naui dormiens, fidelium precibus excitandus est, ut procellam componat naufragantis Ecclesiae, et dominum meum, sicut sibi et nobis expedire praenouit, ab omni infirmitate mentis et corporis, clementer eripiat. Is, inquam, per quem reges regnant, et principes dominantur, uniuersali Ecclesiae idoneum, et placitum sibi pastorem praeficiat, et reges et principes nostros ab omni aduersitate defendat; eosque faciat, ad honorem et gloriam nominis sui, gregem sibi seruare commissum. 9 Lectorem quoque et auditorem, supplicatione pia conuenio, quatenus apud Filium Virginis, qui uia, ueritas est, et uita, pro me, uano et misero, intercedant, ut errore, ignorantiae tenebris, et uanitatis amore depulso, cognitionis suae lumen infundat, faciatque me officiosum ueritatis inquisitorem, amatorem pariter et cultorem.