[1,81] Antiquissimae longe et illustrissimae Atestinorum siue Estensium domus diuersum fatum fuit, quae a Pontificibus, qui Mediceam in tantam magnitudinem euexerunt, eodem tempore paene pessundata et oppressa est. nam Alfonsus, qui, ut rerum suarum saluti consuleret, Lucretiam Alexandri VI filiam uxorem duxerat, cum Iulium II multo capitaliorem hostem expertus esset, amissa Mutina, et Regio Lepidi imperialis ditionis ciuitatibus, quas tamen ille ad pontificiam iurisdictionem pertinere contendebat, uix Ferrariam retinere potuit, cuius possessione pristinam dignitatem et antiquae magnitudinis splendorem tueretur. sed Iulio sublato, et in eius locum suffecto Leone X qui fortunarum paene omnium iacturam fecerat, iam de uita periclitari cepit. itaque non tam militis robore, quam domesticorum fide opus habuit, quamdiu Romae sedit Leo, quo se aduersus insidias, et clandestinas Pontificis molitiones securum praestaret. mortuo igitur Leone, adhuc uacante sede, antequam Hadrianus inauguraretur, Regium et Riberam atque alia oppida praesidio destituta occupauit: de quibus cum controuersia mota esset, mox extincto Hadriano, et Clemente VII Pontifice creato, Alfonsus, qui antehac neutrarum partium fuerat, cum Caesare foedere transegit, ut se contra Clementis iniurias muniret, auctorque Carolo Borbonio contra Pontificem cum exercitu proficiscenti fuit, ut omissa Etruria Romam recta pergeret; fore enim, ut eum iam Columniorum seditione perturbatum facile opprimeret. in itinere Carporum oppidum a Borbonio captum receperat. mox capta Roma et Pontifice obsesso, arrepta occasione Mutinam iamdiu incursionibus uexatam et peiora metuentem deditione in fidem accepit. ita recuperato ex Caesaris uoluntate imperio, restabat, ut cum Pontifice in gratiam, si qua posset, rediret. igitur in foedus pro Pontificis liberatione inter Franciscum et principes Italiae initum una cum Friderico Gonzaga Mantuae marchione consensit, spe a Lautreco facta adfinitatis contrahendae, quae postmodo ad exitum perducta est. demum soluto foedere, inter pacis a Caesare cum Pontifice factae condiciones comprehensum fuit, ut Alfonsus Ferrariam, quam pontificii uicarii titulo maiores sui tam diu tenuerant, beneficio Pontificis acciperet; Mutinam et Regium, quas imperialis ditionis esse pronuntiauit Caesar, retineret, et Carporum item oppidum Piorum familiae iniuria ablatum, ac Nouianam arcem: quae cum pro dote Caesaris filiae quae Herculi filio desponsata erat, accepisset, matrimonio non secuto numeratis LX aureorum millib. a Caesare redimit. [1,82] Iam Mantuae Marchio, quam foederi contra Caesarem icto subscripsisse diximus ante etiam pacem cum Pontifice factam in partes Caesaris transierat. itaque Caesar eo fere tempore ex Pannonia rediens Mantuam uenit, ubi a Friderico honorifice exceptus, ut hospitem honorifica gratificatione remuneraret, eum ex Marchione ducem creauit. addidit et nouum beneficium, nam cum Io. Georgius Palaeologus, qui Bonifacio Montisferrati marchioni Vilelmi fratris F. successerat, paullo ante sine liberis decessisset, et Fridericus, qui Margaritam Bonifacii sororem uxorem duxerat, hereditatem adire uellet, contra Sabaudo et Saluciarum principe tendentibus, Caesar oppida et arces imposito praesidio sequestris iure. occupauit, et postea tradita possessione secundum Fridericum pronuntiauit. [1,83] At Roboreorum gens, quae originem ex Sauona humili admodum loco habet, a Sixto IV condita, a Iulio II euecta, a Pontificibus, qui deinde secuti sunt, paene oppressa fuit. nam Franciscus Maria Ioannis Mariae F. Raphaelis, qui Sixti IV frater fuit, N. cum ex iure matris Ioannae Guidi Vbaldi Feltrii sororis in Vrbini principatum successisset, a Leone X proscriptus, et multis ac uariis modis uexatus, tandem sub Hadriano ac deinde sub Clemente, sub quo foederatorum exercitus in Italia dux fuit, aliquantum respirauit. sed cum commoditate loci et proximitate allectus Camertium ditionem cum Vrbini principatu coniungere cuperet, occasionem, quae se in manus dabat, minime praetermittendam existimauit. Ioanne Maria mortuo, ultimo ex familia Varanorum, unica filia ex Catharina Ciboa legitimo matrimonio suscepta superabat: eam Franciscus Maria a matre, quae sibi et filiae metuebat, uixque se contra Sarram Columnam Matthiae Varani spurii socerum tueri potuerat, Guido Vbaldo filio uxorem facile impetrauit. ita Camertium ditione potitus est, quo usque Paullus III, qui liberorum ad opes prouehendorum cupiditate supra modum flagrabat, Camertes, tanquam ad pontificiam iurisdictionem pertinenteis, et per uim nullo titulo usurpatos, ab eo repetiit. iamque res ad arma spectabat, nec generosus uir tot palmarum dux adduci poterat, ut qui Leonis tam uegeti potentiae restitisset, effeti et decrepiti senis comminationibus uictas manus daret. sed cum sub id tempus iam rebus omnibus ad bellum paratis fato concessisset, Guidus Vbaldus dispar patri filius Venetorum et Cosmi noui Florentiae ducis promisso auxilio destitutus, ut sine periculo cetera oppida retinere posset, Camertium possessione cessit, quos mox ambitiosus et indulgens senex Octauio nepoti attribuit, uersisque contra Ascanium Columnam armis, eum omnibus oppidis, quae in Latio tenebat, ac Palliano inprimis spoliauit. [1,84] Et ut ad Indica etiam ueniamus, in occidente biennio post Columbi et Americi Vespucii nauigationes, P. Aluares Gapralis classis L usitanicae secundo in Indiam nauigantis dux, periculosa tempestate iactatus, Brasiliam noui orbis prouinciam XVII Kal. Maii accessit; ac duodecimo ab hoc anno Io. Pontius Legionensis terram Floridam celebri illo pugnae Rauennatis die primus inuenit. octo deinde annis post, et altero, postquam Carolus Caesar creatus est, Ferd. Magellanus Lusitanus, indignatione contra Emanuelem concepta, Caesari militauit, et uersus occasum in insulas Molucchas tendens fretum a se Magellanicum dictum praeteruectus est. qua in expeditione cum periisset, una ex ipsius nauib. cetera classe amissa, biennio post toto terrarum orbe circumnauigato Hispalim appulit VI Eid. VIIbr. cum uero ab iis, qui cum Magellano erant, obseruatum fuisset, in occasum tendentibus crebras terras sitas esse, in quibus ignes accensi uisebantur, inde factum est, ut postea in omnibus ohorographicis tabulis ex aduerso Peruuiae regionis longus terrarum tractus describatur, et terra ignea uulgo indigitetur. eodem anno ceperunt Ferdin. Cortesii uictoriae, quibus tot capta oppida totis XX annis, tot lustratae prouinciae, inprimisque Mexicana siue Themistitana urbs in lacu sita, Metescuma rege interfecto, in potestatem Christianorum uenit. [1,85] Dum haec in Hispania noua geruntur, Peruuiae regio partim a Guterisio Varga episcopo Placentino, partim a Francisco Pizarro subacta est, et in ea urbs magni nominis Cusco, Ingarum, hoc est, principum sedes, qui circumiacenteis prouincias armis subiugauerant. eorum rex Atabalipa direptis thesauris contra fidem datam crudeliter a Pizarro occisus, mox, Deo ita uolente, ultores habuit. nam cum Ferdinandus Pizarri frater Almagrum captum ad mortem damnasset, Didacus Almagri F. coniuratione facta Pizarrum oppressit. is postea a Vacca Castrensi a Caesare misso captus et securi percussus est. Castrensem mox Consaluus Pizarrus Francisci frater obtruncauit: cumque Blascus Nonius post Castrensema Caesare missus esset, qui pro regis titulo Indias moderaretur, is rursus a Consaluo in proelio captus et ad mortem damnatus est. interea terrarum illarum incolae sub saeuis dominis instar iumentorum aut fodiendis metallis, aut oneribus portandis, aut piscandis unionibus misere exanimabantur. quo factum est, ut misso in Indias Bart. Casa, Caesar, quo certior de illarum statu fieret, hortante et urgente eodem Casa, leges a gubernatoribus seruandas sanxerit, quibus Hispanorum saeuitiam coerceret, et Indos melius de clementia sua sperare in posterum iuberet. Postea cum Consaluus Pizarrus magno prouincialium detrimento rursus rebellasset, missus eo a Caesare fuit Petrus Gasca iuris consultus, et humili tantum praesidis titulo fultus, qui quod alii superbis proregum titulis freti, ui armata efficere nequiuerant, astu uulpino praestitit, factaque singulis praefectis ueniae spe uniuersos ad suas partes paullatim pertraxit; et cum Consaluus Francisco Caruaiale homine crudelitatib. infami, et Io. Acosta ducib. proelium infelicib. auspiciis ad Xaquixaguanam commisisset, a milite desertus in praesidis manus cum omnib. suis ducib. qui soli in exercitu remanserant, captiuus deuenit, a quo paullo post et ipse et cuncti illi tanquam perduelles extremo supplicio affecti sunt. [1,86] Inde Gasca post publicatas nuper a Caesare conditas leges, aliaque ad leuamentum Indorum iuste constituta, e prouincia discessit, magnaque auri ui in naueis imposita in Hispaniam reuersus est, haut multo priuatim ditior, aut maiore comitatu, quam uenerat, quippe cum idem pallium, quod Hispania extulerat, ceterum usu detritum ex Indiis retulisset, totque rebus tam breui tempore gestis, tantoque auri pondere in aerarium illato, nihil propterea de cultu corporis et pristina moderatione mutasse magna cum omnium admiratione conspiceretur. ita Hispanorum sitis auri sanguine Hispanorum restincta est; qui mutuis lanienis XX annorum spatio se confecerunt, indigenis auaritiam et libidinem uictoris luentibus. tanto auro et cruore uerae relligionis cognitio miseris Indis constitit: quam etsi nullo pretio, ne uita quidem ipsa, aestimari posse censeam, uerendum tamen est, ne ea diuinae uocis promulgatio non ex praescripto Dei, qui suos non ferro et rapinis, sed caritate et piis admonitio nibus grassari uoluit, apud Indos instituta, cum non propter CHRISTVM inceperit, neque CHRISTI gloriam pro fine, ut sunt principia, olim sit habitura. [1,87] In India Orientali non minores progressus Lusitani fecere, eoque meo iudicio maiores, quod longinquiorem et multo difficiliorem nauigationem susceperant. sed difficultates illae uirtute ducum superatae sunt. Fr. Almeidae inprimis, qui Campsonis Sultani AEgyptii classem fortiter profligauit, et Alfonsi Albuquercii, qui Goam occupauit, ibique proregum Indiae sedem constituit: dein Malacam aureae Chersonesi metropolim expugnauit, arcem Calecuti condidit. his successere Lupus Suares, Iacobus Lupus Sequera, qui iam ante Taprobanam lustrauerat, Eduardus Meneses sub Emanuele; quo mortuo sub Ioanne III Vascus Gama, qui primus Africae promontorium praeteruectus est, mox Henricus Meneses, Lupus Sampasius, Nonius Cugna, Gratianus Norogna Indiae praefuere, ac postremo Io. Castrensis, qui memorabili illa in Diensis arcis a Turcis obsessae propugnatione contra Cambaiae regem parta uictoria, Lusitanorum imperium in Oriente firmauit. ab ea enim, quae incurrit in annum huius seculi XXIX, Ioannes quamuis suborta inter eum et Caesarem ante de Molucchis controuersia, sed indecisa, nauigationem liberam ad illas regiones conseruauit. et in Oriente quidem ciuilior, et a rapacitate ac discordiis intestinis magis uacua, pace et bello, Lusitanorum administratio fuit; quippe regibus illis in eam curam solam intentis: nam in Africa hostem potius petebant, quam petebantur; contra Caesare bellis Europae implicato crebra in longinquis prouinciis inter rectores dissensionum incendia facile exarserunt, quae, nisi exhausta et consumpta ob oculos tunc uersante praeda, quae illos committebat, nunquam restingui potuerunt. [1,88] Hic ergo status, haec rerum facies toto terrarum orbe erat, hae uires et consilia reliquorum principum, cum pax inter Caesarem iam se ad bellum Germanicum comparantem et Franciscum magna Europae laetitia Crepiaci facta est. huius condicionibus cautum fuerat, ut Madritianae et Cameracensis pacificationis capita obseruarentur; et quia de Mediolani ditione, in qua ius quaesitum liberis Franciscus dicebat, cui renuntiare non potuerat, ultimo bello actum erat, conuentum est, ut Carolo Aurelianensi intra biennium Caesar filiam in matrimonium daret, dotisque loco Mediolani imperium attribueret; sin filiam non posset Ferdinandi fratris filiam et Belgium pro dote traderet, oppida, quae huc usque auiolatarum induciarum tempore capta fuerant, utrinque reddita sunt; in his Stenaeum, quod Fr. Lotaringo dirutis munitionibus restitutum est. qua in re iniquior Gallorum condicio fuit in Gallia Cisalpina, ubi pro sola Montis-regalis ciuitate a Vastio capta, Alba, Clarascum, Antinianum, Damiani Fanum, et alia pleraque oppida et prouinciae, quae ante et post Carinianam pugnam in nostram potestatem uenerant, Caesarianis reddita sunt. [1,89] Iamque Bononia ab Anglis arctius obsidebatur, hactenus uirtute Philippi Corsi, qui sub Iacobo a Codiciaco Veruinio Odardi Biesii equitum tribuni genero militabat, acriter defensa: sed eo ictu tormenti sublato, Veruinius rei militaris imperitus, et sustinendae obsidioni impar de deditione agere cepit. renuebant oppidani, et, si Veruinius exire uellet, se ad propugnationem paratos animosa fide testabantur: addebat animos miseris, quibus de fortunis omnibus certamen erat, quod Delfinus cum auxiliaribus copiis propediem aduentare dicebatur, et Iacobus Albonius Santandreanus iuuenis gloriae cupidus et Delfino percarus de introducendo per mare in urbem auxilio spem dederat: sed cum aduersantibus uentis eadem saepius tentata uia cursum tenere non potuisset, et Delfinus serius appropinquasset, Veruinius inuitis oppidanis ac praecipuis militum ducibus urbem Anglo dedidit: quod ei capitis periculum postea creauit. [1,90] Monstrolium eodem tempore Talboto duce obsidebatur, sed aduentante Gallorum exercitu ueritus Thomas Norfolcius, qui exercitum ducebat, ne mediis inter Monstrolium et Bononiam Gallis reditus impediretur, iam recedentib. Caesarianis, ad regem suum Caletum uersus se contulit. nostri tentata, sed infeliciter, astu militari Bononia, cum iam hiems illis locis grauis ingrueret, dimissis Heluetiis in hiberna concesserunt. Anglus relicto Eduardo Semero Summersetensi reginae nuper mortuae, ex qua Eduardus natus, fratre, qui rerum summae cis mare praeesset, in Angliam reuertitur. Biesius interea Bononiensis prouinciae praefectus cum exercitu ad Portum se contulit. id oppidum duobus a Bononia milliaribus abestinteriecto flumine, quod aestu maris intumescit, et lateritio ponte iungitur. trans flumen cum castellum extruere cogitaret, quod urbis nauali imminens ingressum nauibus ex Anglia uenientib. impediret, a Surreiae comite ducis Norfolciae F. celerius, quam putabat, circumuentus, magno se cum discrimine citra flumen recepit, et opus interruptum reliquit. ei a rege imperatum fuerat, ut ad turrem (uulgo Ordinis uocant) quae Bononiae imminet, castellum aedificaret, ut et naueis ingressu prohiberet, et Caleto per terram uenienteis auxiliarios intercluderet. [1,91] Id se intra mensem VItilem Biesius confecturum receperat, eaque spe Franciscus de inuadenda anno sequenti Anglia consilium ceperat, ut occupatis in suo Anglis castellum aedificandi tempus ac facultatem Biesio daret. ipse Guinam eodem tempore cum exercitu oppugnare decreuerat, ut ita undique cinctam Bononiam omni auxilii spe destitutam in extremas angustias redigeret, ac postremo ad deditionem compelleret. itaque instructa classe, cui Claudium Annebaldum maris praefectum, qui domum relegato Momorantio omnia regni negotia cum Cardinali Turnonio administrabat, praefecit, Romorantino castro in Biturigibus, ubi hiemauerat, relicto per Argentanum Tocense castrum uenit. id ad mare situm est, in citeriore Sequanae ripa X milliaribus infra Honflorium. eo conuenerant ex Prouincia XXV triremes, quae duce Polinio Gaditanum fretum praeteruectae in Oceanum descenderant: ad stuporem potius et terrorem, quam ullum rei nauticae usum, tempestuoso et crebris procellis iritato mari plana istiusmodi nauigia non ferente. classis omnino erat CIII onerariarum nauium: in eas imposita VIII hominum millia. dextrum cornu cum XXXVI nauib. regebat Boterius Italicis bellis multam gloriam adeptus, sinistrum Curtonius cum totidem nauibus. in media acie, quae frontem efficiebat, Annebaldus cum XXX nauibus et praetoria consederat. missus ante Polinius cum triremibus, qui hostem ad pugnam lacesseret. occupata a nostris Vectis insula, quae Porthesmuthiam celeberrimum tota Anglia oppidum ex aduerso spectat. illuc hostium classis appulerat, quae satis habebat si nostrorum impetus sustineret, et exscensionem in Angliam prohiberet;