[1,31] Peccatum tunc in sacris muneribus dispensandis admissum Leo mox longe grauiore cumulauit. nam cum alio qui ad omnem licentiam sponte sua ferretur, Laurentii Puccii Cardinalis hominis turbidi, cui nimium tribuebat, impulsu, ut pecuniam ad immensos sumptus undique corrogaret, missis per omnia Christiani orbis regna diplomatis omnium delictorum expiationem ac uitam aeternam pollicitus est, constituto pretio, quod quisque pro peccati grauitate dependeret: in eamque rem per prouincias quaestores et aeraria ordinauit, quibus additi praecones qui tanti beneficii magnitudinem apud populum commendarent, et oracionibus artificiose compositis, propositisque palam libellis rei efficaciam immoderate extollerent. quod licentiose nimis a Pontificiis ministris passim atque in Germania praecipue fiebat, ubi qui redimendam pecuniam Romae a Pontifice conduxerant, per lustra et popinas cotridie sine pudore in aleae lusum ususque turpissimos potestatem extrahendi animas functorum ex igne expiatorio profundebant. Tunc exortus Martinus Lutherus Augustinianus Vitembergae in Saxonia theologiam professus, qui refutatis primum, mox damnatis praeconum concionibus eo postremo deuenit, ut ipsam Pontificis potestatem, quam sibi per illa diplomata arrogabat, in dubium reuocaret, ac tandem ad doctrinae examen, quam successu temporis labefactatam dicebat, crescentibus per concentionem animis descenderet. sed haec postea acciderunt. [1,32] In hoc tempus incidit Ferdinandi Arragonii mors, principis prudentissimi iuxta et felicissimi, et in quo nihil merito desideres, praeter fidem, qua sub colore relligionis, quam omnibus acti onibus suis semper praetexebat, ad ambitionem et inexplebilem propagandi imperii cupidicatem mira calliditate abusus est. huius morte cum res omnis ad Carolum nepotem rediisset, rursus pax inter duos potentissimos reges Nouioduni, quantumuis dissuadentibus Maximiliano auo et leone, confirmata est: facta et spes matrimonii contrahendi inter Carolum et Renatam alteram Ludouici filiam, cum primum per aetatem liceret. actum et de regni Nauarreni restitutione. nec multo post Caesar cum Francisco et Senatu Veneco pacem fecit, deditamque Lautreco Veronam a Francisco Veneti receperunt, post longum et damnosum bellum, in quod, ut ex rationibus publicis postea constitit, toto octennio, quod a tempore Cameracensis foederis ad annum huius seculi XVII interiacet, quinquies decies centena millia aureorum impensa sunt. Heluetiorum eodem anno foedus cum Gallis confirmatum est, Galeacio Vicecomite tam sidam operam in eo nauante, quam se infestum Gallici nominis hostem antea praebuerat. his peractis cum in Italia omnia pacata essent ab externis principibus, a Leone Vmbria non quieuit. is siquidem amplificandae familiae suae supra modum cupidus Franciscum Mariam Vrbini ducem a se antea proscriptum bello persequebatur, et Caesarem ac Franciscum ab eo consilio frustra Pontificem dehortanteis copias in id suas commodare compulerat. sed re male a Iuliano fratre gesta interuentu Hugonis Moncatae Siciliae proregis in certas leges conuentum est. [1,33] Interea crescebat in Germania Lutheri nomen, cuius caussae plerique magni uiri ac principes contra Pontificem iam manifesto fauebant. cui malo cum minas et diras tantum Leo opponeret, nec, ut de corrigenda quaestorum audacia et impudentia cogitaret, adduci posset, irritatum potius, quam sanatum uulnus est, maiorisque ut sibi uidebatur, periculi, quod a Turcis imminebat, metu animum a rerum Germanicarum cogitarione reuocauit. nam Selimus, qui post patrem ueneno sublatum, et fratres fratrumque filios necatos, Aladulorum in Armenia rege interfecto et Sopho Ismaele uicto Taurisium occupauerat; dein Campsone Sultano ad Singam superato Syriam omnem in potestatem redegerat, ac postremo Alcairo capto, quod est AEgypti metropolis, ac Tomumbeio in furcam acto Mamalucorum imperium euerterat, tot partis in Oriente uictoriis omissa Asia arma in Europam uersurus uidebatur. itaque toto eo anno actum de conscribendo communi Christianorum principum consensu contra Turcos exercitu. sed secuta paullo post Selimi morte, cum filius Solimanus in imperio successisset, mitiori ingenio princeps et quietis amantior, uti rebantur omnes, Leo ab illo ingenti metu, quem de tantis belli apparatibus conceperat, aliquantum conquieuit, confestimque ad cogitationes antiquas reuolutus, arctiorem cum Francisco adfinitatem contraxit, ducta in matrimonium a Laurentio Petri fratris filio Magdalena Turria Bononiensi, unde nata Catharina, quae postea Henrico Aureliani duci nupsit. is pro tanto honore, ut Francisco ex alieno gratificaretur, diploma a patruo Pontifice in Galliam ueniens attulerat, quo licebatregi pecuniam ex bonis ecclesiasticis coactam, ut in sacrum bellum expenderetur, arbitrio suo in quos uellet usus absumere. [1,34] At Maximilianus iam fractus annis cum de successore in imperio cogitaret, comitia Augustae, quae ultima sub eo fuerunt, eodem anno habuit, in quibus Carolum nepotem multis uerbis commendauit, precibusque ab Imperii VII uiris contendit, ut eum regem Romanorum crearent. re infecta hinc discedens, cum in Austriam rediret, in itinere Lintii pridie Eid. Ianuar. decessit. inde orta contentio inter Franciscum et Regem Catholicum, sic enim post Ferdinandi aui materni mortem Carolus appellabatur, Moguntino praesule Caroli partes, Treuirensi contra Marchionem Brandeburgensem adiuuante: tandem electus Carolus Rex Romanorum, quod et Germanus esset, et in Germania domicilium haberet: frustra reclamante Treuirensi, et fatum se Germaniae et impendentem ruinam animo praesagire dictitante; nec augurio tanti uiri euentus defuit. suffragatorum uenaleis sententias fuisse constans fama fuit, magnaque inuidia VII uiri laborarunt, quod ab utroque principe accepta ingenti pecunia ac praecipue a Francisci ministris, tamen Carolo, ac non potius cuiuis ex suo collegio, imperatoriam dignitatem adiudicassent. nam in ea petitione non tam id agebat Gallus, ut ratio sui haberetur, quam ut excluso rege Catholico, cuius potentiam merito suspectam habebat, unus ex VII uiris aut quilibet ex aliis principibus Germanis imperator crearetur. quippe cum Franciscus de recuperatione regni Neapolitani, et Henrico Labretano Ioannis F. in Nauarrae regnum restituendo cogitaret, prouidebat fore, ut Pontificis animus, cuius in ea expeditione opera et opibus indigebat, mutata fortuna, quam fere semper innata uanitate anperfidia persequebatur, facile ab iis consiliis auerteretur: nec dubitabat, quin Carolus magnae spei iuuenis noua tantae potentiae accessione auctus, de Burgundiae imperio, quod Mariae auiae a Ludouico XI ademptum iampridem querebatur, acturus esset, et ad Gallos Mediolano deiiciendos, quibus nullum ius ab Imperatore in eo competeret, nisi quod armis parassent, omneis opes quamprimum conferret. accedebat uetus et implacabile odium Burgundicae domus in Ducem Geldriae, quem Franciscus tutandum susceperat: qua re cum maxime offenderetur Carolus: iudicabant omnes non diu inter aemulos principes in aetatis flore constitutos et priuatarum simultatum stimulis incensos mansuram concordiam. [1,35] Nec Franciscus opinione sua falsus est. nam cum Leo Lutherum sacris interdixisset, et inaugurationem Caroli in Regem Romanorum contra clausulam, qua reges Neapolitani in fidem a Pontificibus R. accipiuntur, adprobasset, primis comitiis, quae nouus Caesar anno sequenti Vormatiae habuit, ut Leonis gratiam aucuparetur, Lutherum item proscripsit, et inito cum Pontifice foedere de Gallis Insubria atque adeo tota Italia expellendis continuo consilium cepit. iam Laurentius, quod erat amicitiae inter nos et Leonem uinculum, decesserat, et Lautrecus Mediolani prorex de Pontificis consiliis certior, sic disciplinam ecclesiasticam in Insubribus ordinauerat, ut praefecto sacris Bigerronum episcopo sine authoritate R. Pontificis omnia administrentur. quod adeo Leonis animum irritauit, alio qui Placentiae et Parmae, quae a Gallis tenebantur, recuperandarum, et Alfonsi Atestini, cui insidias nefaria fraude struxerat, Ferrariae possessione deiiciendi cupidi, ut qui modo principes Christianos ad concordiam exhortatus fuerat, omnia consilia ad bellum in Italia excitandum conuerteret. praecipuus fuit conatus contra Mediolanum, quo Leonis impetus adeo Lautreco infensi, et omnia Caesaris consilia ferebantur: quod facile captu fuit, foederatis Heluetiis, qui iam a Caesare sollicitati fuerant, ob non persoluta a Lautreco stipendia e Gallorum castris discedentibus. huius rei culpa penes Aloisiam Sabaudam Francisci matrem fuit, quae cum gloriae Lautreci inuideret, a quo se contemni indignabatur, uindictae appetentior, ut est genus mulierum, quam prudentior, pecuniam Heluetiis destinatam interuerterat. quod Iac. Belnensi Samblanceo, qui tunc aerarii curam gerebat, alioqui bono ciui et regis regnique studioso perniciem attulit, Francisco iram de amisso Mediolano iuste conceptam, quam in parentem non poterat, in ministros matris quamuis innocenteis exerente. [1,36] Leo Mediolano capto et Francisco Sfortiae Maximiliani fratri, uti conuenerat, a Caesare attributo, Parma et Placentia receptis, cum maiora quaeque in dies moliturus uideretur, subita morte, ueneno, ut putatur, a Barnaba Malaspina secretiore cubiculario propinato annum agens XLVII interceptus est. Nusquam illustriori indicio caelestis fauor in amplificanda Caesaris fortuna patuit, quam cum Cardinales de eligendo Ex Suo numero pontiFice uotis dissentientes, in Hadrianum Batauum Caroli quondam praeceptorem tunc absentem in Hispania, cui regendae cum Ceurio relictus fuerat, unanimi sententia consenserunt. quid enim fortunatius, aut optabilius Caesari accidere potuit, quam post eiectum Mediolano Gallum, firmatis in Italia rebus eum dari pontificem, qui nulla priuata caritate incensus, ut fere omnes Itali, solius publicae tranquillitatis, ad quam natura sua uir ingenii humilis propensus erat, rationem haberet, et res Caesaris, ut bene meriti de se alumni ac munificentissimi principis, constanter foueret, et conseruaret? id certe hominum mentes ad Caesarem ita inclinauit, ut mox irrito conatu tentata a Lautreco Parma et Papia, secuta dein Heluetiorum ad Bicocam internecione, Laude-Pompeia a Piscario capta, et Genua ab Alfonso Vastio Piscarii patruele expugnata et direpta, Senatus Venetus, quamuis recenti beneficio Francisco obstrictus, amicitiae nostrae renunciauerit, et foedus cum Caesare, Pontifice, Fr. Sfortia contra Gallos percusserit, suadente Georgio Cornelio, et frustra renitente Andrea Gritto summae auctoritatis Senatore, qui mox in Antonii Grimani mortui locum Reipub. dux creatus est. [1,37] Sed omnium grauissima fuit Francisco Caroli Borbonii defectio, cui cum de Borboniae domus haereditate a Francisci parente imperiosa femina, et indulgentissimi filii auctoritate ad priuatas libidineis abutente controuersia moueretur, iniuriosam regis indignationem non ferens uir generosus, clam cum Caesare et Anglo per Buranum de prodendo et inter duos foederatos principes diuidendo regno egerat. ongo controuersiae haec fuit; quod cum Ioannes I dux Borbonius Roberti Claromontii, qui filius fuit S. Ludouici, et Beatricis Borboniae abnepos duos filios ex Maria Ioannis Bituricensium ducis filia suscepisset, Carolum I et Ludouicum Monpenserium, et Carolus Ioannem et Margaritam, quae Philippo Sebusianorum comiti postea duci Sabaudiae, unde nata Aloisia Francisci mater, nupserat, ac postremo Petrum, cuius Susanna filia, reliquisset; Carolus Gilberti Monpenserii filius, Ludouici nepos, Petri, qui Ioanni fratri sine liberis defuncto successerat, hereditatem tacito et familiari gentis Borboniae fideicommisso ad se pertinere contendebat, etiam exclusa Susanna Petri filia: atque ut liti finis imponeretur, contracto inter Carolum et Susannam matrimonio conuenerat, ut si Susanna prior sine liberis decederet, ius omne in hereditate Borbonia etiam donationis titulo si opus esset, Carolo cederet. quod cum accidisset, nihilo secius Aloisia Caroli I neptis a Cardinale Pratensi, uti creditur, inducta, denuo eandem controuersiam, de qua cum Susanna transactum fuerat, animose renouauit, nec ulla ratione adduci potuit, ut egregium uirum regi agnatum et dignitate praepotentem intempestiua lite uexare desineret. ita quae amittendi nuper Mediolani, eadem regni paene totius euertendi caussa extitit. [1,38] Igitur Borbonius cum detecta coniuratione se fuga ex Gallia proripuisset, in Italiam uenit, in Hispaniam quamprimum transmissurus, ut Helionoram Caesaris sororem, uti conuenerat, in uxorem acciperet. Sed Caesar, qui uideret Borbonium in Burgundia pollicitationes, quas initio iactauerat, exequi non potuisse, ob id cunctandum ratus, ut moram in Hispaniam traiiciendi ex honorifica occasione interponeret, Prospero Columna nuper extincto, eum exercitibus cum amplissima potestate in Italia praefecit. iam enim Caesar ex Germania in Hispaniam redierat, ut excitatos per suam absentiam motus componeret, quorum occasione oblata Franciscus biennio ante totum fere Nauarrae regnum ipsamque Pompelonis arcem ductu Sparrensis Lautreci fratris recuperauerat. igitur Caesar conscripto quam potuit maximo exercitu Pompelonem uenit, in Aquitaniam processurus, sed difficultatib. locorum et hiemis impeditus, ac deficiente stipendio, quod ab ordinibus Hispaniae promissum fuerat, expugnato Fonte Aragi, quae hodie Fontarabia dicitur, eius ignauia, qui praeerat, retro cedere coactus est. prima Borbonii expeditio fuit in Prouinciam, ubi Aquarum Sextiarum ciuitate capta, et Tolonii turre munita ac multis castellis deditis, cum frustra Massiliam optime munitam, et alioqui Hispano nomini infestissimam oppugnasset, in Italiam magna et confusa celeritate rediit. tantis aduersitatib. obruto Francisco, apparebat consilium de transitu in Italiam suspensum iri; sed recessus Caesarianorum fugae similis animum fecit principi generoso et iustae ultionis stimulis ardenti ad Alpeis cum exercitu superandas. arrisit primo fortuna uenienti. nam Franc Sfortia subito Medio lanum deseruit, quod suadente ipso Morono mox Francisco patuit. sed in Papiae obsidione cum rex securius, quam decebat, ageret, et ex consilio Clementis VII (is mortuo paulo ante Hadriano Pompeii Columnae antea infestistissimi hostis fauore in eius locum susSectus erat) exercicum separasset, parte Ioanni Albaniae regulo regis Scotiae patrueli ad regni Neapolitani expeditionem attributa, Borbonius et Lanoius coniunctis copiis magnam illam et sanguinolentam de nobis uictoriam reportarunt, commisso ad Ticinum proelio, quo et ipse Franciscus captus est anno huius seculi XXIV. Kalend. Febr. qui natalis Caesari erat. [1,39] hac clade prostratis omnino Galliae uirib. , uti uidebatur, tamen rex uictus tantum efficere potuit, quantum incolumis uix ausus esset optare, exemploque suo uerum esse comprobauit, regum afflictas res multorum opes allicere ad misericordiam; dum quisque in praepotentum cladibus efficacius condicionis suae admonetur. nam Caesar licet moderato animo successum hunc tulisset, tamen inuidiam Italicorum principum uitare non potuit, qui timentes rebus suis etiam non rogati consilia ultro communicarunt, ut iacentem Francisci fortunam qua poterant subleuarent, et uictorem nimia prosperitate exultantem reprimerent. Et hactenus Clementis animus hinc a Nic. Schombergio uiro graui et sapience, sed ut Germanum decebat, Caesaris partib. obnoxio inde a Ioanne Matthaeo Giberto Hispanis infestissimo, diuersas in parteis distractus, tandem eo adductus est, ut omni ope sibi enitendum existimaret, quo Caesaris potentiam in Italia debilitaret: eaque mente per Hieronymum Moronum Sfortiae cancellarium Piscarii a Caesare tunc, ut apparebat, paullum alienati animum tentauit, an consilii de liberanda Italia particeps esse uellet. honorificis condicionib. propositis, ut si id probaret, tam iusto omnium principum consensu praeficeretur, et pulsis regno Neapolitano Hispanis ipse ille futurus Romanae sedis beneficiariuspro praemio a Pontifice acciperet. parte alia Anglus antea inimicissimus famae Caesaris inuidere cepit, atque ex calamitate uicini et olim aemuli regis dolorem capere se haud obscuris indiciis manifestum fecit. itaque Caesar ueritus, ne uno hoste sublato plurium in se animos concitaret, ad minuendam inuidiam de liberando Francisco deliberare cepit, et dissidentibus Mercurii Gattinarae et Caroli Lanoii super ea re opinionibus, in Lanoii sententiam postremo descendit, acceptisque obsidibus Francisci liberis captiuum regem, condicionibus Madritiano foedere expressis, custodia liberatum in Galliam redire permisit. nec quieuerunt propterea Italiae principes. nam detectis, quae clam per Moronum tractabantur, praepostera Piscarii, qui paullo post mortuus est, perfidiae excusatione, consiliis, Pontifex et Senatus Venetus palam cum Francisco foedus inierunt. sed capto et militari licentia ab Hispanis longo tempore uexato Mediolano, tandem arx, cum a foederatis suppetiae nullae ferrentur, Borbonio a Sfortia deditur. [1,40] Caesar, ut iniuriam sibi a Clemente illatam ulcisceretur, nominis Pontificii auctoritatem per omnem Hispaniam abolet, exemplo ab Hispanis ipsi posteritati relicto, posse ecclesiasticam disciplinam citra nominis Pontificii auctoritatem ad tempus conseruari. eodem tempore Columnii a Caesare instigati Romam occupant, et Clementem in Mausoleo Hadriani obsident. nec multo post totis uiribus Romam itum, duce Borbonio, et urbe impetu capta et direpta, CMLXXX, postquam a Totila postremo uastata fuit, anno, abunde de Clementis ambigua fide Caesari satisfactum est.