[1,0] LIBER PRIMVS. [1,1] CONSILIVM mihi est res orbe toto gestas paullo ante excessum Francisci I repetitas ad haec usque tempora fide sincera procul ab odio et gratia posteris tradere. quod antequam aggredior, conueniens institutae narrationi uidetur esse, ut prius qui status rerum, quae consilia et uires principum, qui motus animorum tunc essent, breuiter, sed altius ducto initio, explicetur. itaque a Gallis et Hispanis, penes quos rerum summa et reliquorum principum fortunae erant auspicabimur. [1,2] Post irritam Caroli VIII in Italiam expeditionem, quae tamen funestissimo Italiae exemplo externis principibus ad inuadendas illas otio et alta pace gaudenteis prouincias iter aperuit, metus Gallici nominis, quod omnia paullo ante terrore compleuerat, aliquantum conquieuit. [1,3] Nam Ferdinandus Ferdinandi nothi nepos, Alfonso patre a regni administratione ultro se abdicante, ut praeteritae saeuitiae inuidiam elueret, breui tempore amissa paene momento, recuperauerat. et quamuis omnes merito metuerent, ne denuo Carolus, uti rumor erat, eandem expeditionem tentaret, tamen Italorum principum ante dissidentium recens foederatio, atque inprimis Ludouici Sfortiae, qui Carolo in Italiam ueniendi auctor et adiutor fuerat, a partibus nostris defectio, ad haec Tarrensis pugnae exitus dubius, nam sibi in ea uel uicta pars uictoriam arrogabat, pristinum metum magna ex parte minuebant. sed mortem Ferdinandi uictoris secuta paullo post mors Caroli moram tantisper bello incepto interposuit, donec Ferdinandus Hispaniae rex Gallos instigante Alexandro VI in eam curam intentos interuentu suo ad illud quamprimum suscipiendum incitaret. [1,4] Is recepto ante septennium Perpiniano et Ruscinoriensi comitatu ictum cum Carolo in Italiam profecturo foedus mox cauillatus fuerat, summisso in auxilium Arragoniis patruelibus Ferdinando Consaluo Cordubensi, qui postea magni ducis nomen meruit, et ipse cum infesto exercitu contra fidem datam in Septimaniam descenderat: postremo rebus prospere a Consaluo in Calabria et Apulia gestis, conciliataque sibi, uti rebatur, populorum illorum beniuolentia consilium mutauit, et repente alienato a patruelibus animo cum Ludouico XII, qui Carolo in regnum successerat, clam nouum foedus percussit de regno Neapolitano occupando, his condicionibus, ut inter ipsos diuideretur, et Neapolis regni caput, Campania, Samnium Gallo cederet; Hispano Apulia et Calabria. [1,5] Auxit Ferdinandi perfidiam, quod cum Fridericus Ferdinandi nuper mortui patruus et heres rem sibi cum Gallo tantum futuram speraret, Consaluum cum exercitu Hispania uenientem benigne in Sicilia exceperat, et in Calabriam subsidio, uti putabat, contra Gallos deportandum curauerat; Consaluo contra rumores, qui de occulta illa conuentione iam ubique spargebantur, etiam post publicatum Romae foedus affirmante nihil sibi aliud in mandatis dedisse Ferdinandum, quam ut Friderico et regni saluti consuleret. quo factum est, ut Fridericus, qui nihil sibi ab Hispano metuebat, a duobus potentissimis regibus eodem tempore praeter opinionem circumuentus facile opprimeretur. exuto summa patruelis infamia Friderico restabat Ferdinandus dux Calabriae cui pater in Galliam abiens clam mandata dederat, ut se in Tarentinam arcem, cui praefectum Potentiae ducem imposuerat, reciperet, et ibi tamdiu moraretur, dum ne se necessitate praeuerti sineret, quo minus dedendo arcem, quo uellet, libere abire posset. nam Fridericus odio patruelis in Gallia fortunas omneis suas collocauerat, et ut eo filius se sequeretur, si Italiam relinquere cogeretur, imperauerat. [1,6] Verum Consaluus Manfredonia capta, cum Tarentinam arcem his condicionibus accepisset, ut liberum esset Calabriae duci, quo uellet, abire, idque sollemni iureiurando firmasset, arce dedita caussatus nouum Ferdinandi imperium, cui parere necesse haberet, Calabriae ducem contra fidem datam sub custodia in Hispaniam misit. [1,7] Sed non diu inter uictores reges mansit in societate concordia; nam cum de uectigali, quod in Apulia ad fineis Samnii ex quadrupedum transitu colligitur, inter parteis ambigeretur, et multis ultro citroque tractatibus nihil profectum fuisset, tandem ad arma uentum est: quorum de euentu cum uereretur Ferdinandus, Philippum Austrium Maximiliani imperatoris F. generum suum et heredem, cuius animus ad pacem et otium natura sua ferebatur, induxerat, ut fide accepta in Galliam ad Ludouicum transiret, et de componendis dissensionibus in regno ea, qua dixi, occasione exortis cum rege ageret. sed cum interea Meletio ad Terram-nouam in Brutiis caeso res Hispanorum nouis copiis Hugonis Cardonae, et alteris mox ductu Emanuelis Benauidae et Antonii Leuae ex Hispania missis paullum recreatae; Gallorum contra longa et infelici Baruli obsidione attritae inde animos adderent, hinc nostris adimerent, Consaluus, condicionibus de concordia inter Ludouicum et Philippum, quamuis sollemni iureiurando firmatis, stare noluit. nec conceptae de rerum prospero successu opinioni euentus defuit. nam mox Albinii exercitu ad Seminaram in Calabria deleto, ipsoque Albinio cum praecipuis belli ducibus capto: et paullo post in Apulia re male gesta ad Gerionem, ac Ludouico Armeniaco Nemorensi duce in pugna desiderato, Consaluus uictor a Neapolitanis exceptus est; moxque ad Lirim commisso cum exercitus Gallici relliquiis ingenti proelio uictor Caietam recepit, et Gallis totius regni possessione deiectis, Hispanorum res hactenus dubias in posterum stabiliuit. ita Ferdinandus grande perfidiae suae lucrum tulit, et consilium de inuadendo regno contra patrueleis, quod iampridem animo agitatum profunda dissimulatione texerat, occasione oblata ad exitum feliciter perduxit. [1,8] At Ludouicus tot acceptis cladibus, cum non minus pudore quam dolore angeretur, nec inultis totiniuriis honeste aut secure cum Hispano transigere posset, inducias in annum pepigit, ut tantisper, dum fortuna de rebus suis decerneret, suspensis de bello consiliis euentum operiretur; cum ecce commodum de collocanda in matrimonium Ferdinando Germana Foxia sororis filia quae honesta pacis inter principes contrahendae ratio esse solet, actum est. nam paullo ante Isabella Castellae regina Ferdinandi uxor, quae marito regni Castellae procurationem testamento legauerat, e uiuis excesserat: et Philippus Isabellae gener, ad quem materni regni successio pertinebat, testamentum socero in dubium reuocabat. itaque Ferdinandus, ut hinc res suas in Italia stabiliret, inde se aduersus generum muniret, facile in nouas nuptias consensit his legibus, ut dotis nomine ius in ea regni Neapolitani parte, quae in diuisione Ludouico obuenerat, Germanae ab auunculo cederetur, ita ut si ante Ferdinandum moreretur, ea pars marito accresceret; sin marito ante sine liberis mortuo decederet, ad Ludouicum rediret. [1,9] Nec certior in eo foedere conseruando quam in reliquis Ferdinandi fides fuit. nam contra dotaleis tabulas ipse mox se totum regnum ex successione Alfonsi I Ferdinandi spurii patris excluso Germanae uxoris iure, possidere palam professus est. Interea dum per pacem licebat Neapolim profectus, ut Consaluum, cuius uirtutem et liberalitatem supra modum suspectam habebat, inde abduceret, intellecta morte Philippi generi, quam primum in Hispaniam sibi redeundum esse duxit. in itinere Sauonae, quo Ludouicus dissoluto exercitu uenerat, summa humanitate et candore accipitur, uariisque inter maximos Europae principes ac praecipue de caussa Pisanorum et Genuensium habitis sermonibus, utrinque discessum est. [1,10] Sed Ferdinandus qui morte generi magno se metu liberatum existimabat, totius fere Hispaniae potens, statim animum ad res nouas appulit: cumque suspectam Galli potentiam summe haberet, Henricum VIII generum, qui nuper Henrico VII in Angliae regnum successerat, iuuenem magni animi clam sollicitauit, ut bellum Ludouico inferret. ipse praetexebat Pontificis auctoritatem, qua fieri dictitabat, ut, quos ille hosteis haberet, eos bello persequi teneretur. itaque coniunctis cum genero uiribus in Aquitaniam, in qua sibi ius Anglus uindicabat, impetum facere decreuit: et quia ad eam expeditionem opus habebatiter per Nauarrae regnum cum exercitu facere, missis oratoribus a Ioanne Labretano rege petierat, ut sibi libere per eius regnum transire liceret, quod cum a rege propter amicitiam, quae ipsi cum Gallo intercedebat, non impetraret, inde occasionem arripuit inuadendi Nauarrae regni, cui iampridem homo alieni cupidus inhiabat: quod ei facile fuit copiis generi freto, et imparato a rebus omnibus Nauarro, qui frustra auxilia a Ludouico praestolatus exortis Acramontanorum et Bellomontanorum factionibus tandem regno cedere, et cis Pyrenaeum recipere se Benearnum coactus est. Ferdinandus nouo regno occupato, neque de Aquitania multum sollicitus, relicto genero de socero frustra querente, domum reuertitur.