[0] IACOBUS DE VORAGINE. HISTORIA DE SANCTO GEORGIO. [1] Georgius tribunus, genere Cappadocum, peruenit quadam uice in prouinciam Libyae in ciuitatem, quae dicitur Silena. Iuxta quam ciuitatem erat stagnum instar maris, in quo draco pestifer latitabat, qui saepe populum contra se armatum in fugam conuerterat flatuque suo ad muros ciuitatis accedens omnes inficiebat. Quapropter compulsi ciues duas oues quotidie sibi dabant, ut eius furorem sedarent, alioquin sic muros ciuitatis inuadebat et aerem inficiebat, quod plurimi interibant. Cum ergo iam oues paene deficerent, maxime cum harum copiam habere non possent, inito consilio ouem cum adiuncto homine tribuebant. Cum igitur sorte omnium filii et filiae hominum darentur et sors neminem exciperet, et iam paene omnes filii et filiae essent consumpti, quadam uice filia regis unica sorte est deprehensa et draconi adiudicata. Tunc rex contristatus ait: "Tollite aurum et argentum et dimidium regni mei et filiam mihi dimittite, ne taliter moriatur." Cui populus cum furore respondit: "Tu, o rex, hoc edictum fecisti et nunc omnes pueri nostri mortui sunt et tu uis filiam tuam saluare! Nisi in filia tua compleueris, quod in aliis ordinasti, succendemus te et domum tuum." Quod rex uidens coepit filiam suam flere dicens: "Heu me, filia mea dulcissima, quid de te faciam? Aut quid dicam? Quando plus uidebo nuptias tuas?" Et conuersus ad populum dixit: "Oro, ut indutias octo dierum lugendi mihi filiam tribuatis." Quod cum populus admisisset, in fine octo dierum reuersus populus est cum furore dicens: "Quare perdis populum tuum propter filiam tuam! En omnes afflatu draconis morimur." Tunc rex uidens, quod non posset filiam liberare, induit eam uestibus regalibus et amplexatus eam cum lacrimis dixit: "Heu me, filia mea dulcissima, de te filios in regali gremio nutrire credebam et nunc uadis, ut a dracone deuoreris. Heu me, filia mea dulcissima, sperabam ad tuas nuptias principes inuitare, palatium margaritis ornare, tympana et organa audire, et nunc uadis, ut a dracone deuoreris. "Et deosculans dimisit eam dicens: "Utinam, filia mea, ego ante te mortuus essem, quam te sic amisissem." Tunc illa procidit ad pedes patris petens ab eo benedictionem suam. Quam cum pater cum lacrimis benedixisset, ad lacum processit. Quam beatus Georgius casu inde transiens ut plorantem uidit, eam, quid haberet, interrogauit. Et illa: "Bone iuuenis, uelociter equum adscende et fuge, ne mecum pariter moriaris." Cui Georgius: "Noli timere, filia, sed dic mihi, quid hic praestolaris omni plebe spectante!" Et illa: "Ut uideo, bone iuuenis, magnifici cordis es tu, sed mecum mori desideras! Fuge uelociter." Cui Georgius: "Hinc ego non discedam, donec mihi, quid habeas, intimabis." Cum ergo totum sibi exposuisset, ait Georgius: "Filia noli timere, quia in Christi nomine te iuuabo. "Et illa: "Bone miles, sed te ipsum saluare festines, mecum non pereas. Sufficit enim, si sola peream. Nam me liberare non posses et tu mecum perires." Dum haec loquerentur, ecce draco ueniens caput de lacu leuauit. Tunc puella tremefacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge uelociter." Tunc Georgius equum ascendens et cruce se muniens draconem contra se aduenientem audaciter aggreditur et lanceam fortiter uibrans et se Deo commendans ipsum grauiter uulnerauit et ad terram deiecit dixitque puellae: "Proice zonam tuam in collum draconis nihil dubitans, filia." Quod cum fecisset, sequebatur eam uelut mansuetissima canis. Cum ergo eum in ciuitatem duceret, populi hoc uidentes per montes et colles fugere coeperunt dicentes: "Vae nobis, quia iam omnes peribimus!" Tunc beatus Georgius innuit iis dicens: "Nolite timere, ad hoc enim me misit Dominus ad uos, ut a poenis uos liberarem draconis. Tantummodo in Christum credite et unusquisque uestrum baptizetur et draconem istum occidam." Tunc rex et omnes populi baptizati sunt, beatus Georgius euaginato gladio draconem occidit et ipsum extra ciuitatem efferri praecepit. Tunc quattuor paria boum ipsum in magnum campum foras duxerunt. Baptizati autem sunt in illa die XX milia exceptis paruulis et mulieribus. Rex autem in honorem beatae Mariae et beati Georgi ecclesiam mirae magnitudinis construxit. De cuius altari fons uiuus emanat, cuius potus omnes languidos sanat. Rex uero infinitam pecuniam beato Georgio obtulit, quam ille recipere nolens pauperibus eam dari praecepit. Tunc Georgius de quatuor regem breuiter instruxit, scilicet ut ecclesiarum dei curam haberet, sacerdotes honoraret, diuinum officium diligenter audiret et semper pauperum memor esset; et sic osculato rege inde recessit.