[120,0] CAP. CXX. De sancto Bernardo. [120,1] Bernardus dicitur a ber, quod est puteus uel fons et nardus, quae, ut dicit Glossa super cantica, herba est humilis et calidae naturae et odorifera. Fuit enim calidus in feruenti amore, humilis in conuersatione, fons in doctrinae emanatione, puteus in scientiae profunditate et odoriferus in famae suauitate. Eius uitam Wilhelmns abbas sancti Theodorici, socius beati Bernardi et Hernaldus abbas Bonae Vallis scripsit. [120,2] Bernardus in Burgundia castro Fontanis ex nobilibus ualde et religiosis parentibus ortus est. Cuius pater Coelestinus miles saeculo strenuus, nec minus Deo religiosus, mater uero Aaleth nuncupata est. Haec septem filios genuit, sex mares et feminam unam, mares autem omnes monachos futuros, feminam autem sanctimonialem promiserat. Mox autem, ut filium partu ediderat, manibus propriis ipsum Deo offerebat, alienis uberibus ipsos nutriri refugiebat, quasi cum Iacte materno materni quodammodo boni infundens iis naturam. Cum autem creuissent, quamdiu sub manu eius erant, eremo magis quam curiae nutriebat, cibis grossioribus et communibus pascens eos quasi continuo ad eremum transmittendos. [120,3] Cum igitur tertium filium, scilicet Bernardum, adhuc gestaret, in utero, uidit somnium praesagium futurorum, catellum scilicet totum candidum, totum in dorso subrufum et latrantem in utero se habere. Quod cum cuidam uiro Dei exposuisset, ille prophetica uoce respondit: optimi catelli mater eris, qui domus Dei custos futurus magnos contra inimicos dabit latratus. Erit enim praedicator egregius et multos medicinalis linguae gratia curaturus. Cum autem Bernardus adhuc puerulus esset et graui dolore capitis aegrotaret, uenientem ad se mulierculam, ut dolorem suis carminibus mitigaret, cum indignatione nimia exclamans repulit et abiecit. Pueruli autem bona zelo misericordia Dei non defuit, sed tunc continuo surgens liberatum se esse cognouit. In sacratissima dominicae natiuitatis nocte cum puer Bernardus matutinale officium in ecclesia exspectaret, et qua hora noctis Christus natus fuisset, scire cuperet, apparuit ei puerulus Iesus, quasi iterum ante oculos suos nascens ex utero matris. Unde, quamdiu uixit, hanc fuisse hoam natiuitatis dominicae semper putauit. Ab illa ergo hora in his, quae ad illud pertinent sacramentum, et sensus ei profundior et sermo copiosior datus est, unde et postmodum in laudem genitricis et geniti inter ipsa suorum tractatum initia insigne opusculum edidit, in quo illam lectionem euangelicam: missus est angelus Gabriel, explanauit. Videns antiquus hostis propositum pueri tam salubre, eius castitatis proposito incidit multosque sibi laqueos tentationis opposuit. Cum enim aliquando in quandam feminam oculos defixos aliquamdiu tenuisset, continuo de se ipso erubescens in semet ipsum seuerissimus ultor insurgit ac in stagnum gelidarum aquarum insiliens tamdiu ibidem permansit, donec paene exsanguis effectus per gratiam Dei a calore carnalis concupiscentiae totus refriguit. [120,4] Circa idem tempus instinctu daemonis puella quaedam in lectum dormientis se nuda iniecit, quam ille sentieus cum omni pace et silentio partem ei lectuli, quam occupauerat, cessit et in latus alterum se comertens dormiuit, misera uero illa aliquamdiu sustinens et exspectans, deinde palpans et stimulans, nouissime, cum immobilis ipse persisteret, illa licet impudentissima esset, erubuit et horrore ingenti atque admiratione perfusa surgens aufugit. Cum iterum in domo cuiusdam matronae hospitaretur, illa adolescentem aspectu decorum considerans, uehementer in concupiscentiam eius exarsit, cum autem seorsim lectum sibi sterni fecisset, ipsa impudenter et silenter de nocte surgens ad eum accessit. Quam ille sentiens protinus exclamauit: latrones, latrones. Ad quam uocem mulier fugit, familia surgit, lucerna accenditur, latro quaeritur, sed minime inuenitur, ad lectulos singuli redeunt, quiescunt caeteri, sed non illa misera requiescit, nam denuo exsurgit, Bernardi lectulum petit, sed ille: latrones, latrones, denuo exclamauit. Latro iterum quaeritur, sed nequaquam ab eo, qui solus nouerai, publicatur, usque tertio improba mulier sic repulsa uix tandem metu uel desperatione uicta cessauit. Cum autem sequenti die iter ageret, arguentes cum socii, quod totiens latrones somniauerit, perquirebant. Quibus ille ait: ueraciter hac nocte insidias sum perpessus latronis, quia hospita mihi nitebatur auferre thesaurum irrecuperabilem castitatis. Perpendens igitur non esse tutum cohabitare serpenti, fugam miditari coepit et ordinem Cisterciensium extunc iugredi deliberauit. Quod cum fratres eius cognoscerent et eum ab hoc proposito modis omnibus prohiberent, tantam ei gratiam dominus contulit, ut non solum ipse a conuersione non prohiberetur, sed omnes fratres suos et multos alios ad religionem domino lucraretur. [120,5] Gerardus tamen frater eius miles strenuus haec fratris uerba uana putabat et eius omnino monita repellebat; tunc Bernardus fide iam igneus et fraterno caritatis zelo mirum in modum exasperatus: scio, inquit, frater mi, scio, sola uexatio intellectum dabit auditui. Digitumque lateri eius apponens: ueniet, inquit, dies et cito ueniet, quando lancea latus hoc perforabit et ad cor tuum consilio quod abiicis, uiam dabit. Post paucos dies Gerardus ab inimicis capitur et in loco, cui frater digitum imposuerat, infixam lanceam gestans trahitur et in custodia uinculatur. Ad quem Bernardus ueniens, cum sibi loqui non perutitteretur, ad eum exclamauit: scio, frater Gerarde, quia in proximo itri sumus et monasterium intraturi. Eadem nocte compedes de eius pedibus ceciderunt et ostio per se aperto laetus aufugit indicauitque fratri, se mutasse propositum et fieri uelle manachum. [120,6] Anno ab incarnationc domini MCXII a constitutione domus Cisterciensium XV seruus Dei Bernardus annos nactus circiter XXII cum sociis amplius quam XXX ordinem Cisterciensium ingressus est. Cum autem Bernardus cum fratribus suis domum paternam egrederetur, Guido primogenitus uidens Niuardum fratrem suum minimum puerum ludentem in platea cum pueris, eya, inquit, frater Niuarde, ad te solum respicit omnis terra possessionis nostrae. Cui non pueriliter puer respondit: uos ergo coelum habebitis et mihi solum terram relinquitis? Non ex aequo diuisio facta est haec. Modico igitur tempore cum patre remansit, sed fratres postmodum secutus est. Ingressus igitur ordinem seeruus Dei Bernardus ita totus in spiritum absorptus est et Deo totaliter occupatus, ut iam nullis sensibus corporis uteretur. Iam quippe annum in cella nouitiorum exegerat et adhuc, an domus haberet testudinem, ignorabat. Multo tempore ecclesiam intrans et exiens in capite, ubi tres erant, unam tantum putabat esse fenestram. [120,7] Abbas autem Cisterciensium fratres ad aedificandum domum Claraeuallensem misit et iis Bernardum in abbatia praefecit, qui mullto ibidem tempore in nimia paupertate degebat et pulmenta saepius ex foliis fagi conficiebat. Vigilabat autem seruus Dei ultra possibilitatem humanam, nullum enim tempus se magis perdere conqueri solebat, quam quo dormiuit, idoneam satis reputans comparationem somni et mortis, ut sic dormientes uideantur mortui apud homines, quomodo apud Deum mortui dormientes. Unde etiam, si quem forte durius stertentem audierit, seu minus composite uiderit iacentem, patienter ferre uix potuit et carnaliter seu seculariter eum dormire causabatur. Ad comedendum uix aliqua uoluptate trahebatur appetitus, sed solo timore defectus sic accedebat ad sumendum cibum, quasi ad tormentum. Post cibum, quantum comederit, semper cogitare solitus erat, si quando uel ad modicum mensuram solitam excessisse se deprehendit, impune abire non patiebatur. Sic gulae illecebras edomuerat, ut ipsam quoque saporum discretionem ex magna parte perdiderit. Nam et oleum sibi per errorem aliquando propositum bibit et penitus ignorauit nec prius id est cognitum, donec quidam eius labia miraretur inuncta. Sanguinem crudum insuper per errorem sibi oblatum pro butyro multis diebus noscitur comedisse, solum autem aquam sibi sapere dicebat eo, quod, dum sumeret, fauces et guttur eius refrigeraret. Quidquid in scripturis didicerat, maxime in siluis et in agris meditando et orando se confitebatur accepisse et nullos se aliquando magistros habuisse, nisi quercus et fagos, inter amicos dicere solebat. Denique confessus est, aliquando meditanti uel oranti sacram omnem uelut suppositam uel expositam sibi apparuisse scripturam. Quodam tempore, sicut ipse in canticis refert, cum inter loquendum ex his, quae suggerebat spiritus, etsi non fideli nimis, tamen fidenti animo reseruaret, ut haberet, quid diceret, denuo tractaturus, ecce uox ad eum uenit dicens: donec istud tenueris, aliud non accipies. ln uestibus ei semper paupertas placuit, sordes nunquam, nimirum animi fore iudices aiebat aut negligentis ant inaniter apud se gloriantis aut foris humanam gloriam affectantis. Prouerbium illud in ore eius frequenter, semper in corde erat: qui hoc facit, quod nemo, mirantur omnes. Unde et cilicium pluribns annis portauit, quamdiu occultum esse potuit, sed ubi hoc cognitum esse sensit, continuo illud abiiciens ad communia se conuertit. Nunquam sic risit, ut non potius ad ridendum quam ad reprimendum uim sibi facere oporteret et risui suo magis stimulum adhibere quam frenum. [120,8] Cum autem patientiae genus solitus erat dicere tripartitum, uidelicet ad uerborum iniurias, ad damna rerum, ad corporis laesionem, hanc ipse his exemplis se habere probauit. Cum enim cuidam episcopo amicabiliter admonens quandam scripsisset epistolam, ille uehementer exacerbatus amarissimam scripsit ei epistolam in principio ita dicens: salutem et non spiritum blasphemiae, tamquam ex spiritu blasphemiae illa scripsisset. Ad quod ille: ego spiritum blasphemiae me habere non credo nec maledixisse cuiquam aut maledicere me uelle scio, praesertim principi populi mei. Quidam abbas pro uno coenobio construendo sexcentas marcas eidem misit argenti, sed tota pecunia, dum deferretur, a praedonibus sublata est. Quo auditu nihil aliud dixit nisi: benedictus Deus, qui nobis pepercit ab onere, sed et illis, inquit, qui tulerunt, leuius est ferendum, tum quia hoc humana cupiditas snstutit, tum quia magna pecunia magnam iis tentationem ingessit. Quidam insuper canonicus regularis ad eum uenit et ut in monachum reciperetur, instanter rogauit. Cui quum ille non acquiesceret, sed ad suam ecclesiam redire persuaderet; ad quid ergo, ait ille, in libris tuis perfectionem tantopere commendasti, si eam non exhibes cupienti? Utinam illos tous tenerem libros, ut eos penitus lacerarem! Cui ille: in nullo eorum legisti, non posse te in tuo claustro esse perfectum; morum correctionem, non locorum mutationem in libris omnibus commendaui. Ille uero insanus in eum impetum faciens tam grauiter maxillam eius percussit, ut succederet rubor ictui et tumor robori. Iam, qui aderant, in sacrilegum insurgebant, sed praeuenit eos seruus Dei clamans et adiurans per nomen Christi, ut nullatenus tangeretur nec sibi quidquid iniuriae inferretur. Nouitiis autem intrare uolentibus dicere consueuerat: si ad ea, quae intus sunt, festinatis, hic foris dimittite corpora, quae de saeculo attulistis, soli spiritus ingrediantur, caro autem non prodest quidquam. [120,9] Pater eius, qui solus domi remanserat, ad monasterium iuit et ibidem post aliquod tempus in senectute bona decessit. Soror autem eius saeculo nupta cum in diuitiis et deliciis saeculi periclitaretur, quadam uice fratres suos ad monasterium uisitatura accessit,cumque uenisset cum comitatu et apparatu superbo, ille eam tanquam rete dyaboli ad animas capiendas abhorruit nec ad uidendam eam exire aliquatcnus acquieuit. Videns illa, quod nullus fratrum suorum occurreret, sed ab uno eorum, qui tunc portarius erat, stercus inuolutum diceretur, tota in lacrymis resoluta est. Etsi peccatrix sum, inquit, pro talibus Christus mortuus est: quia enim peccatricem me sentio, idcirco consilium et colloquium bonorum requiro, et si despicit frater meus carnem meam, ne despiciat seruus Dei animam meam, ueniat et praecipiat, et quidquid praeceperit, adiimpleo. Hanc ergo promissionem tenens exiit ad eam cum fratribus, et quia eam a uiro separare non poterat, primo omnem ei mundi gloriam interdixit et formam matris imitandam eidem indicens illam dimisit. Illa uero rediens ita repente mutata est, ut in medio saeculi uitam ducercet eremiticam et ab omni saeculo prorsus se faceret alienam. Tandem precibus multis uirum suum uicit et ab episcopo absoluta monasterium intrauit. Infirmatus aliquando uir Dei, cum extremum iam spiritum trahere uideretur, in excessu mentis suae ante tribunal Dei uisus est praesentari; affuit autem et Sathan ex aduerso improbis eum accusationibus pulsans. Ubi uero ille omnia fuerat prosecutus et uiro Dei pro sua fuit parte dicendum nihil territus aut turbatus ait: fateor, non sum dignus ego, nec propriis possum meritis obtinere regnum coelornm. Caeterum duplici iure illud obtinens dominus meus, hereditate scilicet patris et merito passionis, altero ipse contentus alterum mihi donat; ex cuius dono iure illud mihi uindicans non confundor. Confusus in hoc uerbo inimicus, conuentus ille solutus et uir Dei in se reuersus est. [120,10] Tanta autem abstinentia, labore et uigiliis corpus suum attriuit, quod et grauissima et fere continua aegritudine languens conuentum uix sequi posset. Quadam uice dum grauissime infirmaretur, fratribus pro eo instanter orantibus aliquantulum conualuisse se sensit, congregatis autem fratribus dixit: quid tenetis miserum hominem? fortiores estis et inualuistis, parcite, quaeso, parcite et sinite me abire. A multis autem ciuitatibus uir Dei in episcopum electus, praecipue a ciuitate Ianuensi et ciuitate Mediolanensi, petentibus se nec annuens nec improbe renuens dicebat, se non esse suum, sed aliorum seruitio deputatum. Fratres autem ex consilio uiri Dei sibi prouiderant et summi pontificis auctoritate muniti erant, ne quis gaudium suum ab iis tollere posset. Quodam tempore cum fratres Cartusienses uisitasset et ipsi ab eo in omnibus plurimum aedificati fuissent, unum fuit, quod praedicti loci priorem aliquantulum mouit, scilicet quod sella, cui equitando insidebat, minus neglecta erat et parum praeferens paupertatem. Quod quum dictus prior uni ex fratribus et ille uiro Dei retulisset, non minus ipse miratus, qualis esset sella, quaerebat, nam a Clararalle usque ad Cartusiam uenerat et tamen, qualis esset sella, penitus ignorabat. Iuxta lacum Lausannensem totius diei itinere pergens penitus enm non uidit aut se uidere non uidit. Cum enim sero facto de eodem lacu socii loquerentur, interrogauit eos, ubinam lacus ille esset. Quod illi audientes plurimum admirati sunt. [120,11] Vincebat sane in eo sublimtitatem nominis humilitas cordis nec tam poterat uniuersus eum erigere mundus, quam se ipse deiicere solus. Summus reputabatur ab omnibus, infimus ipse se reputans, et quem sibi omnes, ipse se nemini praeferebat. Denique, sicut saepius fatebatur, inter summos quoque honores et fauores populorum alterum sibi mutuatus hominem uidebatur seque potius reputabat absentem, uelut quoddam somnium suspicatus, ubi uero simpliciores fratres erant, et amica semper humanitate frui ibi se inuenisse gaudebat et in propriam rediisse personam. Semper autem inueniebatur aut orans aut Iegens aut scribens aut meditans aut fratres uerbo aedificans. Quadam uice cum populo praedicaret et omnes uerba eius attente ac deuote susciperent, eius animo quaedam talis irrepsit tentatio: uere nunc optime praedicas et ab hominibus libenter audiris et sapiens ab omnibus reputaris. At uir Dei tali tentatione pulsari se sentiens parumper substitit et an procederet uel finem faceret, cogitare coepit statimque diuino confortatus auxilio tentatori silenter respondit: nec per te incepi nec per te dimittam, sicque securus praedicationem usque ad finem prosecutus est. [120,12] Monachus quidam, qui in saeculo ribaldus fuerat atque lusor, maligne stimulatus spiritu ad saeculum redire uoluit. Cum autem beatus Bernardus eum retinere non posset, interrogauit eum, unde uicturus esset. Qui respondit: ad taxillos ludere scio et inde uiuere potero. Et ille: si tibi capitale commisero, uis singulis annis ad me redire et mecum lucrum diuidere? Quod ille audiens gauisus est et se libenter sic acturum promisit. Viginti igitur solidos ei dari praecepit et ille cum illis abiit. Hoc autem faciebat uir sanctus, ut eum iterum reuocare posset, sicut et postmodum factum est. Ille igitur abiens totum perdidit et ad portam confusus rediit. Quo audito uir Dei ad eum laetus exiit extenditque gremium, ut simul diuiderent lucrum. Cui ille : nihil, pater, lucratus sum, sed etiam capitali nostro nudatus sum, si uultis, pro uostro capitali recipite me. Cui Bernardus benigne respondit: si ita, inquit, est, melius est, ut hoc recipiam, quam simul utrumque perdam. [120,13] Quadam uice dum beatus Bernardus iumento insidens aliquo pergeret, cuidam rustico materia sic se offerente de cordisinstabilitate in oratione est conquestus. Quod ille audiens mox eum despexit et in oratiouibus suis cor firmum et stabile habere se dixit. Volens autem Bernardus eum conuincere et a sua temeritate coercere dixit: sequestrare paulisper a nobis et tota, qua poteris, intentione orationem dominicam inchoato, quam si absque aliqua cordis intentione et uagatione finire poteris, iumentum, cui insideo, tuum procul dubio mox habebis. Tu autem mihi in fide tua spondeas, quod, si aliud ibidem cogitaueris, hoc mihi aliquatenus non celabis. Laetatus ille et tamquam iumentum iam lucratam se reputans audacter secedit et se ipsum recolligens orationem dominicam dicere inchoauit. Vix orationis expleuit dimidium et ecce importuna cogitatio de sella cordi suo se ingerit, utrum eam habere debeat cum iumento. Quod ille aduertens concitus ad Bernardum rediit et quid in ipsa oratione sollicite cogitauerit, indicauit et de se postea temere non praesumsit. [120,14] Frater Robertus eius monachus et secundum saeculum propinquus in adolescentia sua quorundam persuasione deceptus Cluniacum se contulerat. Venerabilis autem pater postquam aliquamdiu dissimulauit, eandem statuit per epistolam reuocare. Quam cum sub diuo dictaret et alius monachus eam ex ore suo conscriberet, subito inopinatus imber erupit et hic, qui scribebat, chartam complicare uoluit. Cui Bernardus: opus Dei est, scribere me formides. Scripsit ergo epistolam iu medio imbre sine imbre. Cum enim undique plueret, ibidem tamen molestiam imbris uirtus expulit caritatis. [120,15] Cum quoddam monasterium, quod uir Dei construxerat , occupasset muscarum iucredibilis multitudo , ita ut omnibus grauem molestiam generarent, ille dixit: ego excommunico eas. Mane autem omnes pariter mortuas inuenerunt. [120,16] Cum a summo pontifice Mediolanum missus fuisset, ut ipsos cum ecclesia reconciliaret et iam Papiam rediisset, quidam uxorem suam daemoniacam ad eum adduxit moxque per os miserae mulieris dyabolus in contumelias eius prorupit dicens: non me de anicula mea hic porrulos edens et brasscas deuorans pellet. At uir Dei ipsam ad ecclesiam beati Syri remisit, beatus autem Syrus hospiti suo deferre uoluit nec eidem aliquid curationis impendit sicque iterum ad beatum Bernardum adducta est. Tunc dyabolus per os eius garrire coepit ac dicere: non me expellet Syrulus nec eiiciet Bernardinus. Ad haec seruus Dei respondit: nec Syrus nec Bernardus te eiiciet, sed dominus Iesus Christus. Mox ut ille orationem effudit, spiritus nequam dixit: quam libenter egrederer ab hac anicula, grauiter molestatus in e! Quam libenter egrederer! Sed non possum, quia nonuult magnus dominus. Cui sanctus : et quis est magnus dominus? Cui ille: Iesus Nazarenus. Ad quem uir Dei: uidistine unquam eum? Quo respondente: etiam, ait: ubi eum uidisti ? Et ille: in gloria. Et sanctus : et tu in gloria fuisti? Quo respondente: utique, ait: quomodo inde exiisti? Et ille: cum Lucifero multi cecidimus. Haec autem omnia uoce lugubri per os uetulae omnibus audientibus loquebatur, dixitque ei uir Dei: numquid in illam gloriam redire uelles? At ille miro modo cachinnans ait: modo tarde est. Tunc orante uiro Dei daemon de muliere exiit, sed cum uir Dei inde recessisset, dyabolus iterum ipsam inuasit, uir autem eius post eum accurrens, quod acciderat, indicauit. Ille autem collo eius alligari chartulam continentem haec uerba praecepit: in nomine domini nostri Iesu Christi praecipio tibi, daemon, ne hanc mulierem amodo contingere praesumas. Quod cum factum fuisset, ad eam postea non est ausus accedere. [120,17] Apud Aquitaniam quaedam mulier miserabilis erat, quae a quodam daemone petulante et incubo uexabatur. Sex enim annis abusus est ea et incredibili uexauit libidine. Adueniente autem illuc uiro Dei daemon mulieri, ne ad eum accederet, uehementer minatur, quia nil ei prodesse posset, et recedente eo ipse, qui fuit eius amator, crudelissimus fieret persecutor. At illa secure ad uirum Dei accessit et quac pateretur, cum multo gemitu enarrauit. Cui ille: tolle hunc meum baculum et in tuo lectulo pone et si quid agere potest, agat. Quod cum fecisset et in lectulo suo recumberet, adest ille continuo, sed nec ad consuetum opus nec ad ipsum cubile praesumit accedere, sed acerrime minatur, quod illo recedente se de ea atrociter uindicabit. Quod cum illa Bernardo retulisset, ille populum conuocauit et omnes candelas in manu accensas habere praecepit daemonemque cum uuiuerso, qui aderat, coetu excommunicauit ac ne ad illam uel aliam deinceps accessum haberet, interdixit sicque illa a tali illusione penitus liberata est. [120,18] Cum in eadem prouincia uir sanctus legatione fungeretur, ut ducem Aquitaniae ecclesiae reconciliaret et ille modis omnibus reconciliari renueret, uir Dei ad altare celebraturus accessit, ipso duce tamquam excommunicato prae foribus exspectante. Cum autem pax domini dixit, corpus dominicum super patenam ponit et secum tollit atque ignea facie et flammeis oculis foras egreditur et uerbis terribilibus comitem aggreditur. Rogauimus te, inquit, et spreuisti nos. Ecce ad te processit uirginis filius, qui est dominus ecclesiae, quam tu persequeris. Adest iudex tuus, in cuius nomine omne genu curuatur. Adest iudex tuus, in cuius manibus illa anima tua deueniet. Numquid et ipsum sicut seruos eius contemnes? Resiste ei, si uales. Statimque dux intus irriguit et membris omnibus dissolutis ad pedes eius protinus prosiluit. Quem uir sanctus calce pulsans surgere iubet et Dei audire sententiam. Ille autem tremebundus surrexit et quidquid uir sanctus praecipiehat, protinus adimpleuit. [120,19] Cum regnum Germaniae pro quadam magna sedanda discordia seruus Dei intrasset, archiepiscopus Moguntinensis uenerabilem quendam clericum obuiam ei misit. Cui dum clericus se sibi obuiam a suo domino missum fuisse diceret, uir Dei respondit: alius dominus misit te. Miratus ille se nonnisi a suo domino archiepiscopo missum fuisse affirmabat. Ecoritra seruus Christi dicebat: falleris, fili, falleris; maior dominus est, qui misit te, Christus. Quod clericus intelligens ait: putas, quod monachus uelim fieri'? Asit hoc a me! non cogitaui nec adscendit super cor meum. Quid plura? In eodem itinere saeculo ualefecit et a uiro Dei habitum suscepit. Cum quendam militem ualde nobilem ad ordinem recepisset et uirum Dei quodam tempore sequeretur, grauissima coepit tentatione pulsari. Cum autem eum quidam de fratribus tam tristem uideret, causam tantae tristitiae requisiuit. Cui ille respondit: scio, inquit, scio, quod nunquam amplius laetus ero. Quod uerbum cum dictus frater ad seruum Dei retulisset, ille pro eo attentius orauit statimque ille frater, qui tam grauiter tentatus et tam tristis erat, tantum caeteris apparuit iucundior et hilarior, quantum prius caeteris tristior. Cum autem ei dictus frater uerbum moestitiae, quod locutus fuerat, amicabiliter improperaret, ille respondit et dixit: etsi tunc dixi, numquam amplius laetus ero, sed nunc dico, nunquam amplius tristis ero. [120,20] Cum sanctus Malachius episcopus Hyberniae, cuius uitam plenam uirtutibus ipse descripsit, ad Christum feliciter in monasterio suo migrasset et uir Dei pro eo hostiam salutarem offerret, gloriam eius Deo reuelante cognouit et eodem inspirante post communionem formam orationis mutauit laeta uoce sic dicens: Deus, qui beatum Malachium sanctorum tuorum meritis coaequasti, tribue, quaesumus, ut, qui pretiosae mortis eius festa agimus, uitae quoque imitemur exempla. Cui dum cantor innueret, quod erraret, ait: non erro, sed noui, quod dico. Deinde accedens sacra eius uestigia osculatur. [120,21] Cum instante quadragesima a multis fuisset tironibus uisitatus, rogauit eos, ut in illis saltem sacris diebus a suis uanitatibus et lasciuiis abstinerent. Quibus nullo modo acquiescentibus iussit iis propinari uinum dicens: bibite poculum animarum. Quo hausto subito mutati recedunt et qui modicum tempus denegauerant, totum tempus uitae suae Deo dederunt. [120,22] Tandem beatus Bernardus morti feliciter appropinquans ait fratribus suis: tria uobis obseruanda relinquo, quae in studio praesentis uitae, quo cucurri, memini me pro uiribus obseruasse. Nemini scandalum facere uolui et, si aliquando incidit, celaui ut potui. Minus semper sensui meo, quam alterius credidi, laesus de laedente numquam uindictam expetii, ecce caritatem, humilitatem et patientiam uobis relinquo. Denique postquam multa miracula perpetrasset et CLX monasteria construxisset multosque libros et tractatus compitasset, cousummatis uitae suae diebus circiter LXIII annis anno domini MCLIII inter filiorum manus obdormiuit in domino. Post obitum suum multis gloriam suam manifestauit. Cuidam enim abbati in qoodam monasterio apparuit et, ut sequeretur, admonuit. Qui abbas cum sequeretur, dixit ei uir Dei: ecce ad montem Libani uenimus et tu hic manebis, ego autem illuc adscendam. ' Interrogatus ab eo, ad quid uellet adscendere: discere, inquit, uolo. Miratus ille: quid, inquit uis discere, pater, cui nullum hodie in scientia credimus esse secundum? Et ille: nulla hic scientia, nulla ueri cognitio, sursum scientiae plenitudo, sursum uera notitia ueritatis. Et in hoc uerbo disparuit. Ille autem diem notauit et tunc uirum Dei Bernardum de corpore migrasse inuenit. Multa autem alia et paene innumerabilia miracula per seruum suum Deus operatus est.